Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

64. PARS SECUNDA

particularibus des elis, quae plures actus praeteritos repraeueniet : tum Quia species illas , utpote caducas ac fluxas ipsa desuetudine perinde ac habitus acquisitos sensim perire censent alii , nisi

actibus foveantur: unde fit, ut in infinitum non multiplicentur. II. AssERTIO. Probabilius species rerum repraesentativae angelis a Deo infusae sunt in ortu ab initio creationis. Duae sunt partes assertionis; prima probat, species a Deo influidi angelis : secunda , ab initio creationis fuisse infustis. Probatur prima et species quas angelus impressas habet, ab aliquo prio cipio producuntur rergo vel ab objectis, quarum sunt species , vela tubstantia angeli , vel a Deo. Non ab objectis, quarum sunt species ; nam objecta illa vel sunt spiritalia, vel corporata : si corporata , non possunt producere species spiritales ; si enim agens corporatum posset conia a turaliter produce- 'ie effectum spiritalem , rueret argumentum , quo spiritualitas animae rationalis ex operationibus spiritalibus elicitur. Deinde si objecta tum

spiritalia , tum corporea producunt species in angesis , debent per totum medium eas producere ι & ita species spiritales ui subje sto corporeo recipiuntur, aut ipsa obiecta spira alia, cum dissita sunt, agunt in dis aus. Nec dicas , Objectuiti materiale corporeum elevari ab angelo ad productionem effectus spiritalis ; nam objectum materiale deberet in se continere illam speciem spiritalem ad quam producendam elevare tur , ac proinde pollet illam se solo producere. Deinde quaero , quid operetur angelus circa illud objectum , dum elevat

282쪽

Non a substantia aut ab intellectu angeli emanant illae species. I. quia si emanarent a substantia angeli, essetit determinatae a natura ; R tura enim determinata affectiones determinatas exigit : at species angelis congenitae non sunt λpropria ipsorum natura determinatae , quia sunt

species rerum in univeri a Deo productarum; &angelis perinde est , quod has vel illas naturas Deus produxerit. Ut ergo Deus libere determinavit res a se producendas ita libere eas species libet E produxit, quas angelis vellet infusas. 1. Si fluerent species ejusmodi a substalitia angeli posset angelus in se producere species omnium possibilium , nullum enim est ens possibile quod angelus non polsit intelligere; & ita profunderet ex se Sc in se species non tantum mundi existentis sed etiam alterius postibilis. 'Dices , produci ab angelis per emanationem

tantum species mundi existentis, & eorum quae ipso continentur , quia cum iis tantiim habent connexionem , non autem cum aliis quae possibiles sunt. Contra: non videtur major esse connexio Michaelis, v. g. cum musca nunc existente , quam cum alia , quae nun tuam erit ; fac enim istam existere , utique Michael poterit cognostere :ςrgo exigit illius habere speciem : quare superest , ut ejusmodi species a Deo connaturaliter angelo infundantur.

Probatur secunda pars, I. a pari: Primis parentibus infusae sunt species in ipso ortu, ut probavi tom. I. LOg, disp. proin m. a. 3. g. I. ergo potiori aure debuit Deus ipsis angelis species ab initio creationis infundere. Par enim fuit naturas tam

nobiles jam iude ab ortu iis omnibus insti ui.qui-

283쪽

PARS SECUNDA

bus ad cognoscendas res naturales proxime fierent idoneae ; praesertim cum hunc in finem mundum Deus ipse condiderit , vi ab illis simplicis. simis naturis gloriam colligeret. Praeterea cum angeli pendeant a concursu objecti, vel speciei illius vicaria in rerum cognitione , non habuis.sent species nisi rerum quae tum existebant : at decebat, ut observat D. ThomaS qu. 1s. a. 2. Vt scut materia corporum caesestium formas , cum primum creata ea, caelestes e sinu suo profudit, sublunar;s vero successu temporis ab agentibus naturalibus excitata ex potentia educit : ita angeli caelestes spiritus formis intentionalibus in ortu suo a Deo donarentur ι homo vero sensim ab objectis hauriret ue hinc rebellium angelo - rum princeps, Ezech. 18. Signaculumsimilitudinuplenus sapientia dicitur. Concinunt rationi de Scripturae D. Dionysius & D. Augustinus : ille quidem, dum cap. 4: & de div. nom. docet rationes rerum 3c exemplaria fuisse a divina mente angelis impressa ; hic veris, dum lib. 2. de Gen. ad liti. c. g. ait res corporeas prilis creatas fuisse in cognitione angelorum , quam in se ipsis. III. AssERTIO. Triplex affectio specierum angelis a Deo infusarum. I. Ita sunt universiain Ies , ut diversa objecta repraesentent , vel abG trabive, si non existunt acturi vel intuitive , si extiterint aliquando, aut existant. Quod multa objecta disparata una eadεmque species repraesentet, vel inde conficitur, quod potentia posse sibi repraesentare diversa obiecta : erso & ipsa species ; & aliunde satius est ejusmodi speciem tribuere angelo, quam pro multitudine objectorum species multiplicare , frustra enim fit per fa-

284쪽

ra quod potest fieri per pauciora. Quod res intuitive repraesentent, si extiterint, aut existant; abstractive autem, si non existant ; probatur: quia haec indoles est illarum specierum , Ut res in eo statu repraesentent in quo sunt ό exigunt enim concursum Dei tantum simultaneum , a quo determinentur ad productionem cognitionis intuitivae , posita rei existentia , tan tuam condia

tione

L. Species illae immediate repraesentant singularia, non universalia. Probatur I. quia perfectio naturae angelicae id exigebat ut ab initio resistas cognosceret secundum modum realem quo sunt , aut possunt esse ex parte rerum : at solae species quae res singulares immediatῆ repraesentant, hanc cognitionem parere possunt. a. quia jecies quae immediate naturas singulares reeraesentat, persectior est ea quae rationes communes exhibet , continet enim naturam universalem,& addit aliquid amplius , potestque angelus ea specie uti aa praescindendum, si velit objectum

inadaequale eqgnoscere, & ad cognitionem universalium assurgere. Porro licEt species sit universalis, non ideo semper repraesentat in actu secundo illa omnia quae In actu primo repraesentat ; angelus quippe dum per reflexionem virtualem species suas attingit, cognoscit confuse omnia objecta quorum iunt repraesentativae , excitatque pro nutu suo speciem ad cognitionem objecti quod vult cognoscere, quaecum sit virtualis similitudo rerum ditas milium , potest movere ad cosnitionem unius objecti, non movendo ad cognitionem alterius.

3. species quae intuitiva est respectu unius ob-

285쪽

1ό8 PARS SECUNDA

jecti, respectu alterius potest esse abstrae iva.

. His speciebiis duplicem universalitatem tribuunt quidam Theologi , unam in ordine ad plures & pitu es quid ditates existentes , alter min ordine ad plura & plura individua tam ex

stentia quam tutura, non autem possibilia: primam univςrsalitatem tribuunt speciebus angelorum diversi ordinis ε, secundam , diversae tantum naturae specificae. Quae res I. an quo angeli persectiores sunt, eo species a Deo universialiores accepcrint. Rei p.

aifirmati v E cum D. Thoma q. 1s art. 3. Ratio illius est , quia quo propius ad Deum accedipquilibet angelus, eo magis debet ejus simplicit item in cognoscendo imitari r at Deus in uno, nempe in essentia sua, omnia cognoscit : ergo par est angelos nobiliorςs per speciem univertali orem in repraesentando plura cognosce te. Et vero sicut in ordine corporum, inferiora, quia ignobiliora, parum agunt per multas qualitates ;superiora vero , ut caeli & sidera, quia nobiliora sunt, per unam quolitarem , puta per lucem, plura agunt in subjectis corporibus t ita par est in ordine intelligentium naturarum praestantiores per speciςs universaliores plura comprehendere. yraeivit D. Thomae D.. Dionysius cap. Is de cael. hierarch. ubi ait angςlos superiores dividere inferioribus , quae ipsi unica & uniformi intelligentia concipiunt. Quanta autem sit amplitudo illarum specierum, certo definiri non potest ; certum est tamen nullam ipsis imprimi a Deo posse quae infinita objecta simul & determinate secundam proprias cujusque disserentias repraesentet, tum quia impli-

286쪽

META PHYSICAE.

eat, dari qualitatem actu infinitam , tum quia essentia angeli finita cum sit, qualitatem sibi conr- mensam exigit. Utrum autem angeli infinita actu confus, cognotcere queant per specie natum impressam , tum expressam, quae naturam Universalem praecasam repraesentet , nulla est ratio dubitandi. C sim enim natura sub praecisione sit infinita potentia & contrahi bilis ad species Mindividua plura & plura , eadem in conceptu confuso naturae aliquatenus continet Iur.

Quaeres 2. quomodo species impressa intellectui angelico eum determinet ad notitiam objecti. Resp. determinare essicienter , seu per modum principii efficientis , 'uia in eo genere cauis debet intellectus angeli determinari in quo est incompletus et at est in completus in ratione principii efficientis 1 si enim esset compleotus in ratione principii efficientis ad cita aec que obieel a intelligibilia citra concursum specierum, esset infinitae virtutis & perfectionis , quia Virtus quae se exporrigit ad producendos effectus infinitos perfectiores δc perfeci iores in esse intelligibili , est infinita : ergo intellectus angeli determinatur a specie impressa efficienter. Hic adverte, dum speciem universalem in reprae se litando angelo inesse dixi, de utraque specie tum impreis a , tum expressa me locutum ; nam

si datur species expressa quae plura diltincte repraesentet, Vt patet in visione corporea quae di tincte exprimit lucem & colorem, quidni potiori jure detur species expressia in intellectu .ιngeli, quae plura actu distincte lepraesentet i Iam' vero si datur species expiessa, quidni etiam detur species impressa , quae virtualiter sit lepra - M iii

287쪽

To . PARS SECUNDA

sentativa tincte plurium, cum majus quiddam sit actu, quam virtute plura dis inete exprimere,&actus secundus possibilis, cujusmodi est species expressa , supponat actum primum possibilem sibi proportionatum , qualis est species impressa.

Quaeres 3. an species universalis in repraesentando, plura prorsus dissimilia & disparata repraesentet. Resp. quosdam Theologos in ea men- re esse , Vr velint per unicam 1peciem multa objecta angelis non repraesentari , nisi sit aliqua imavsaltem ordinis inter illa, alios autem contra sentire.

Colliges ex dictis, i. ex hypothesi quod species angelis in ortu infusis sint, notitiam angelorum non impediri vel minui ex distantia objecta, aut ex medii cujusque interpositione , quia earum intellectus ad operandum non pendet ex praevia objectorum impressione , sicut mens humana , quae pendet a sensibus, selisus autem ab objectis 1peciem sui ex certa tantum distantia im- inittentibus ι hinc facile intelliges, quomodo Apollonius, quo momento Domitianus Romae interficiebatur, renuntiare Ephesis potuerit. Colliges 1. per universalitatem specierum in repraesentando tolli earumdem infinitatem , respectu individuorum , quia Vna eademque numero species potest repraesentare multa indivi

dua a

f. II. Te Objecto cognitionis angelica.

I. O a s E R-RT u M est ex dictis disp. t. a. s. ATIO. I. angelum habere pro objectoeonnaturali intellectus sui adaequato, omne eus

288쪽

intra ordinem naturae contentum. Nam si mens humana id omne attingit, licet non eodem modo , multo magis intellectias angeli, utpote perseetior nobiliorque, attingere debet. Itaque cuin homo se ipsum , superiores item substantias atque inferiores, futura & praeterita ipsasque cordium cogitationes secretas , quamvis imperfecte , cognoscat, multo haec omnia ab angelo perfecti iis cognosci necesse est , sed quomodo cognoscat, hic potissimum quaeritur. Videndum igitur I. an & quomodo se cognoscat, 2. quomodo attingat objecta superiora& inferiora, singularia δc materialia, contingentia, ipsa demum cordis secreta. II. OxsER. v ATIO. In angelo est ipsa angeli substantia , intellectus & voluntas, aliaque accidentia ; potentia item obedientialis , Perquam elevari potest a Deo ad quosdam effectus supernaturales. Hic examinandum , quomodo haec omnia percipiat. I. ASSER Tio. Angelus suam substantiam cognoscit sine specie impressa. Probatur : nulla specie indiget angelus ad sui ipsius cognitionem: ergo angelus se ipsum cognoicit abique specie impressa. Prob. ant. species impress a ideo requiritur , quia vel objectum intelligibile a cog-1ioscente distans est , 'vel quia facultati intelligendi minime est proportionatum : ad neutium angelus specie impressa indiget. Non ad primum, quia suo intellectui conjunctissimus est : non ad secundum , quia nihil est magis proportionatum quam res ipsa sibi. Et vero cum res quaelibet sit

prius quod actu est , quam quod potentia, inde consequens est, ut spiritus sit ipse sibi primum

M iiij

289쪽

a 1 PARS SECUNDA

objectum & rnensura suae intellectionis. AEquirinenim est, ut vis intellectiva adaequetur perfectioni cujus ibet spiritus : sic Deus se comprehendit, quia vis ejus intelligendi infinita essentiae ipsus adaequatur, seque primo intelligit: ergo & angelus. II. Α s s E R et I o. Ita angelus se cognoscit, ut non possit a sui cognitione cessare. Probatur I. quia angelus ex dictis sibi praesentillimus est: erso primam ad se cognoscendam inclinationemnabet, adeoque semper conscius ipse sibi est tum sui, tum omnium quae intra se habet. 2. Angelus semper cogitat & cognoscit aliquid ; semper autem cogitat, quia semper vigilat: ergo a sui cognitione non cessat ; omnis enim cognitio spiritalis dicit relationem ad cognoscentem & reflexionem virtualem supra cogitantem : unde nihil quidquam cogitat angelus , quin de se ipso

cogitet, saltem confuse. Confirmatur: ut corpora viventia semper stat in actu secundo , respectu alicujus operationis vitalis, v. g. nutritionis :ita subitantiae spiritales semper exercent actu Operationem vitalem : at nulla illis videtur esse

connaturalior operatio quam sui ipsa tum cognitio. Itaque angeli se ipsos statumque suum lam- per v ident in actu secundo, deinde Deum ipsum ;objecta autem alia non semper vident in actu secundo: sed cum eorum spe cies infusas habeant instar habituum, possunt illis ad libitum uti aut

non uti.

Inseres ex dictis, angelum non posse errare in sui cognitione specula tua ; novit enim apprime quid sit , & quas affectiones naturales habeat , quidem per suam substantiam quam

290쪽

Intuitive pervidet, &-talis eit in intellectu ipsius, qualis eli in se id tamen n n lani ed. tquominus decipi pulliit in cognitione moraliquam de se habet ; cum enim defectibilis sit ex natui a sua, & in peccatum prolabi possit, potest aliquatenus decipi circa finem cui, quatenuS pOtest: concludere aliquid sibi expetendum , quod

Telpsa expetendum non est.. III. A s s E R T I o. Angelus non indiget specie impressa ad cognoscenda accidentia naturalia sibi intrinseca , cujusmodi sunt proprietate, dc operationes vitales. Probatur de primIS accidentibus ; continentur enim in ipsa substantia angeli, a qua necessario emanant : ergo potest ipsa substantia angeli repta sentare citra concursum speciei impressae. Leinde peraeque sunt unita intellectui angelico pei tuam entitatem atque 'bstantia ipsius angeli. Probatur de secundis, tum quia continentur eivinenter in substantia de facultatibus angeli , tum quia inhaerent ipsi angelo ; at Quaeres , qualis sit illa cognitio, qua angelus

accidentia naturalia attingit. Respondeo elle simul intuitivam & comprehensivam et intuitivam quidem , quia cognoscit ea ut in se sunt ε, colu-prehensivam verὁ, quia illius cognitio est ad aequata cognoscibilitati objecti: imo &. super com-'prehensiva dici potest, quia tum propriet .ates,tMm Operationes vitales cognoscit in sua substantia , e , tu Nque principiis perfecta comprehensis,

in quibus nobiliori modo quam in se ipsis coliti

nentur.

Quaeres 2. an angelus potentiam suam obedientialem cognoscata Ut responceam, sit M v

SEARCH

MENU NAVIGATION