장음표시 사용
291쪽
UNica OasERvATIO. Duplex potentia in quolibet ente, net turalis & obedientialis. Illa est, qua quodlibet agens naturale efficere aliquid potest secundum legem suae naturae : sic igni sua est potentia naturalis ad calefaciendum , homini ad ratiocinandum. Haec est, qua agens creatum Deo obedit quidpiam supra communem legem naturae jubenti: jubere autem potest Deus vel ut efficiat quidpiam , vel ut patiatur ; ideoque duplex est potentia obedientialis, activa Vna, pata sva altera. His observatis , Resip. I. cum angelus perfecte cognoscat potentiam suam receptivam , quippe quae ab ejus substantia non distinguatur, utique perfecte cognoscit quae formae ipsi repugnent, ac proinde in ea recipi non possint , hoc est effectum formalem ipsi tribuere. Novit item , quas recipere possit, &quae sibi non repugnent. Ratio In promptu est, quia capacitas recipiendae hujus aut illius formae est ipsa substantia angeli quam comprehendit:
at cum cognoscitur unum correlatum , cognoscitur dc alterum , subjectum autem informabile& forma correlata sunt hinc Resp. 2. angelum etiam cognoscere quid agere possit, Deo jubente supra ordinem natistae ; quid non possit, si Deus ei infundat principium con- naturale , quo potentia obedientialis activa compleatur, aut certe uberius ipsi auxilium extrinsecum praebeat. Ratio est, quia potentia obedientialis activa nihil aliud est quam potentia a stiva naturalis in suo quidem genere completa , si dcomplebilis a Deo in ordine supernaturali , vel
per uberiorem concursum extrinsecum, vel coninnaturalius per intrinsecam qualitatem ; non ta-
292쪽
men perfecte utramque potentiam comprehendit, quia nec quid . itative , nec comprehensive novit entia supernaturalia , licet curib& in fallibiliter cognoscat, quad agere quidve recipere possit. Sed ut quaestio facitriis solvatur , distingue duo in mysteriis divinis & miraculis , pollibilitarem nempe & existentiam eorumdem ; dicito, angelum nosse viribus naturae pollibilitatem mγ- steriorum gratiae & miraculorum, quae a Deo fieri
vel in ipsi , vel per ipsum possunt: unde judicare potest , posse se a Deo assumi ad uni Cnem hypostaticam , & elevabilem ad statii in tum gratiae, tum gloriae ; existentiam aurem eorum .dem mysteriorum gratiae & miraculorum sola revelatione ipsi certo innotes cella Hachenus de cognitione angeli circa se ipsi megimus ; jam de cognitione , qua circa obiecta superiora versatur, agendum Porio superant v nain angelum , I. Leus , x. alii angeli, entia supernaturalia.
III. Quomodo angelus Deum cognoscat
cognitione naturali. I. AssE R- Λ Noε Lus potest ex se ipso a-T I o. liisque lebit S creatis, tanquam ex medio cognito , Deum naturaliter cognoscere. .Probatur I homo ex D Paulo ad Rom i. invisibilia Lei conspicere potest , per ea quae facta sunt: ergo multo magis angelus , qui homine haud paulo perspicacioi est. Probatur 2. quia angelus statini ab initio suae creationis potuit Datiri aliter cognoscere se perinde ac reliquos est ectus creatos non esse a se , sed ex nihilo sui a superiori
293쪽
ente productos, adeoque a Deo clientialiter cum in prima prodii stione , tum in sui conservatione
pendere. Deinde ex ipsa limitatione & finitudinec iij usque entis creati, quod Dei pariem tantum capit & clii idem exiguam , pronum ipsi fuit ad cognitionem assurgere.Quid quod Leus potuit ipsi
per impressionem luminis sui extantiam manifestare. Et vero se omnibus ut finem supernaturalem , ad quem tendere tenerentur , proposuit. Confirmatur assertio : angelus , licet non sit effectus divinae potentiae adaequatus , ramen este Teistus Cei praestantissimus , imago divinarum perfectionum : at effectus & imago indicat caulam tum efficietitem , tum exemplarem , a qua necessario & ex principiis intrinsecis p det. Dixi tanquam ex medio cognito. Duplex quippe medium est, per quod in cognitionem alterius assurgimus : aliud incognitum , cujusmodi sunt species impressae ; aliud cognitum , nempe objectum directe cognitum , ex quo indirecte in cognitionem alterius deducimur, cujusmodi sunt creaturae, Iespectu Dei. II. AssERT Io. Cognitio quam angelus habet de Deo ex se aliisque effectibus creatis , non est quidditativa dc propria, sed abstractiva tantum & quasi aliena. Probatur prima pars : angelus non-potest Deum cognoscete quiddilative , quin cognoscat intuiti- e , quia cognitio quae attingit quidditatem Dei, ejusdem exilientiam attingit ; nam existentia Dei est de conceptu ipsius essentiali : cognitio autem quae exissentiam rei attingit, intuitiva est : at Rngclus non potest viribus naturae Deum intuiti e cognoscete, quia non potest esse naturaliter
294쪽
beatus & impeccabilis, ut definitum est in Concilio Viennensi sub Clemente V. vi refertur in Clementina Ad nostrum. de hareticis. ubi damnatur ut haeretica haec propositio Beguardorum,mod iniectectualis nastura est naturaliter Eeata in se ipsa. At esset naturaliter beatus & impeccabialis, si Deum intuitive videret, quia viso Delii tuitiva est beatifica ex se , ipsaque beatitudo Importat necessario rectitudinem voluntatis & im peccabilitatem ; & aliunde nulla creatura est naturaliter impeccabilis , quia essentialiter est ex non ente & de se stibilis : ergo angelus non potest Leum ex se aliisque rebus creatis quid ditativd
cognoscete , hinc Deus nullam sui speciem propriam angelo in ortu infudit , alias vidisset Ceum, ut in se est, quia facit propria species, 't objectum tale sit intentionaliter in mente , quale est
in se realiter. Probatur secunda pars : dum angelus se comprehendit , cognoscit transscendentalem respectum , quem habet ad Deum , ut effectus creatus ad primam causam, & imago ad exemplar : ergo& terminum illius respectus cognoscit , nempe Deum , & quidem una eademque cognitione,
quia connexa ut connexa , relatio & terminus
eodem actu percipiuntur ; hinc cum angelus seipsum semper comprehendat , Deum quoque semper cognoscit, semper de eo cogitat. Porvo cognitio quam habet angelus de Deo per suam substantiam & per alias creaturas, interdum di cursiva est formaliter , cum ex antegressis cognitionibus alias inseri , interdum virtualiter est discursiva, cum infert Deum ex creaturis unico
actu simplici, multis realiter distinctis actibus
295쪽
aequivalente , interdum per modum simplicis apprehensionis, qua Deum tanquam prototypum in te ut in imagine cognoscit, vel certe relationem apprehendit vitalem, seu connexa vitalia. Ita Pater Martinon. Tria ex dictis inferuntur. Primum , Theologia angelorum naturalis partim intelligentia, partim discursu continetur. Secundum, cognitio qua Deum , se & alias creaturas attingit, Uno ie- spectu est intuitiva , & altero abstractiva. Tertium, angelus ex persectioribus creaturis Deum perfectius cognoscit, quia magis Deum participanr ; hinc superior angeliis Deum perfectius cognoscit ex seipso , quam inferior ; persectior enim effectus perlectionem causae majorem arguit.
IV. momodo angelus cognoscat alios
I. OBsER- ANGELos se mutuo cognoscere VATIO. AAprobat tum Scripturae auctoritas,
quae eos saepius inter se loquentes inducit : tum vinculum societatis quo inter se arct illi me junguntur , societas enim est quaedam vitae moralis
officiorum communicatio. ΙΙ OasERvATIO. Status quaestionis tan ..tiim est de modo quo se cognoscunt, sive copia itio sit propria , .sive aliena. Propriam Voco , qua cognoscitur angelus ut in se est ; alienam, qua cognoscitur in sabit alnia alterius angeli cognoscentis. JΙ. As SERTIO. Angelus unus potestatrerum per suam ipsusmet substantia in confuse cognoscere. Probatur : quia angeli communicam inter
296쪽
se gradus communes, ac proinde proportio aliqua inter eos &similitudo intercedite ergo unus angelus potest ex cognitione propriae suae substantiae in cognitionem alterius confusam & com
II. As SERTIO. Angelus alios cognosciti tuitiVE εc quidditativE per species sibi impressas. Probatur : angelus cognoscit alios, ut patet ex observatione prima et ergo vel cognoscit per substantiam angeli cogniti, sibi per modum principii productivi speciei expressae unitam , vel per suam ipsiusmet Lubstantiam , vel per speciem impressam , unde unde veniat : non cognoscit per substantiam angeli cogniti, sibi per modum principii speciei expressae productivi unitam , nec per suam ipsiusmet substantiam : ergo cognoscit
tantum per speciem ina pressam. Probatur minoris prima pars, tum quia angelus cognoscens sic unitur cognito , Ut cognoscens libere operetur , atque adeo in sua potestate habeat I. concursum cogniti, α. id per quod immediate concurrit eat non potest hanere in sua potestate substantiam angeli cogniti, quia angelus cognitus illaberetur in angelum cognoscentem: operaretur enim intimὸ in angelo cognoscente : angelus unuS nou potest illabi in alterum , ex D. Bei nardo serm. in cant. ubi ait sub finem , nullum ereatorum spia rituum per se mentisin nostris applieari. & infra rN e is anoli ita se alterutrum capiunt. Facilis est tamen ad hoc argumentum responso , licEt enim angelus in altero intimὶ operetur, non tamen ideo propriὸ illabitur, quia illapsus, ut observat Suares Granat. est tantum illius substantiae , quae est in alia intimE , conti
297쪽
nendo ipsam in suo esse , taiulua in habens dominium& pote itatem ni illam : quo sei su Deus unus inter spirituales subitantias caeteris illabitur, quia solus continet omne, in suo esse, litaque summe dominatur : at angelus unus ab alio non pendet in suo este. Probatu secunda pars : substantha angeli cognoscentis non potest habere rationem specie: formalis aut objectivae, res pectu angeli cogniti: er- , go angelus non potest cognost cie quid dilative alios angelos per Liam substantiam. Probatur au- teced. I. Non potest habere rationem speciei formalis , quia species Lir malis est ex natura sinimago objecti : ergo illud eisentia ter respicit: at substantia angeli unius Pon respicit essentialiter tabstantiam alterius . imo est abs luta & m dependens ab ipsa. Deinde spec es fo: mal: s est incognita ; quilibet antem angelus cogno tot semper substantiam tuam. Non potest qucque habere rationem speciei objectivae , qu a non por est haberi quid ditativa rei cognitio, nisi per id in . quo illa continetur, & quidem adaequale secun-
cum omnes perfectiones . vel tanquam in ca ista,
vel tanquam in simili : sub stantia angeli cognoscentis non potest elle causa substanti .e angeli cogniti , nec potest ipsi ellia perfecte similis secundiim omnes omnino gradus : eigo sup trest ut unus angeliis alium cognoscat per i peciem formalem a sua substantia distinctam sibique lin- pressam , quae intellectum illius cc nstituat pro . aime potentem producendae speciei expressae : at Hic quaeritur a quo species illa imprimatur, an ab ipsa substantia angeli cogniti, an a solo Deo , an a Deo simul dc angelo.
298쪽
III. AssERTIO. Probabilius unus angelus cognoscit alium per species sibi a Deo solo itiortu infusas. Ita D. Thomas Probatur I. quia se major est consensias doctrinae. a. quia j im confectum est, infusas angelis in ortu rern m omnium naturalium species e at angeli inter reS naturales numerantur. 3. cognitio angelorum mutua ad vitam politicam & mutuam societatem necessaria fuit , & quidem ab initio creationis: ergo par fuit species a Deo ipsis infundi , quae non tantum universales naturas , sed etiam singulares ipsis repraesentarent, & ad practicam &vsualem singularum personarum cognitionem
Dices , ejusmodi species ab angelo produei posse.
Contra. r. Si angelus efficit sui speciem in alio, vel ex necessitate, vel ex libertate essicit ; non ex necessitate , quia debet esse dominus suae operationis , praesertim transeuntis ; non cffet autem, si ex necessitate ageret. Non ex libertate , quia posset latere alterum angelum , quoties vellet; posset enim , clim luberet, speciem sui non imprimere. a. Angelus qui distaret ab altero, non posset cognosci ab eo, aut certe actio fieret in distans , vel species spiritalis per medium diffun
Respondent ad I. argumentum, illam actionem, qua sui speciem in alterius mente imprimeret, fore necessariam & naturalem, quia procedit ab angelo, quatenus est intelligibilis. Ad probationem dis inguunt: actio realis ad extra est angelo libera , si te alis sit, concedunt; si intentionalis,negant: at productio illius speciei est actio in.
299쪽
tentionalis , ac proinde necessaria , quia oritur ab angelo , quatenus gloriae Dei inseruit , quo sensu non habet dominium in alienam sui cognitionem , quia debet ad finem propter quem factus est , necessatio conferre. Et vero , inquiunt , quidni angeli se perinde possint intentionaliter multiplicare , atque alia entia inferiora , incolpoream sui speciem, cum incorporei sint , perinde produce Ie , atque res corporatae sui speciem producunt. Porro si sui speciem necessario imprimat unus angelus, non potest latere alterum angelum , etsi velit , modo ita coexistant duo angeli, ut unus agat, & alter patiatur. Ratio est, quia illa speciei procedit abentitate angeli , quatenus vera δc intelligibilis est , quae transcendit rationem intelligentis Seliberi, hine vides utramque sententiam non carere sua probabilitate, licEt prior magis consentiat principiis D. Thomae. IV. AssERTIO. Quilibet angelus quid ditative cognoscit alterum. Probatur, quia germ nam illius speciem Deo habet impressam qua naturam illius affectionesque repraesentet. Non tamen inferior strictE comprehendit superiorem, quia non habet cognitionem ejus cognoscibilitari parem. Comprehensio autem supra cognitionem intuitivam importat penetralionem persi inctam cognoscibilitati objecti adaequatam. Accedit auctoritas D Chrysostomi homil. s. contra Αnomaeos. Substantia , inquit , superiorem is nantiam intelligere nequaquam potest, etiamsi pserum inter eata intersit.
300쪽
M E Τ Α Ρ H Ys I C AE. 123 S. V. tauomodo angelus cognoscat entia Dpernaturalia.
v AT I o. I in entitate , aliud in modo. Supernaturale in entitate illud est, cujus entitas est iupra omnem naturae exigentiam, adeoque nulli creaturae debita , ut gratia sanaificans & lumen Floriae. Supernaturale in modo , cujuS entitas a natura quidem exigitur, sed modus producendi est supra illius exigentiam, ut visio restituta coeco , & suscitatio mortui. II. OBsERvATIO. In ente supernaturali
spectari potest vel possibilitas, vel existentia actualis. III. Ovs Est v AT I o. Cognitio entis supernaturalis duplex hie distinguenda : altera certa& evidens , vel evidentia rei in se , vel evidentia duntaxat in attestante ue altera probabilis αper conjecturam. Quaeritur hic, quomodo angelus tum possibilitatem , tum existentiam actualem entium supernaturalium cognoscat. I. ASSERTIO. Angelus non potest res in entitate supernaturales ognoscere evidentia rei
in se , sive quoad quiaditatem possibilem , sive
quoad existentiam actualem. Ita D. Thomas
Probatur : si angelus quidditatem possibilem, aut existentiam actualem entium in entitate supernaturalium evidenter evidentia rei in se cognosceret, vel immediate in se ipsis per propriam speciem , vel mediatὸ & ex aliquo cognosceret, quod naturalem cum eo connexionem haberet:
