장음표시 사용
311쪽
divinae, utpote nota verae religionis. Porro simon sutura libere praenosceret, prophetia vana
foret, dc inanis nota verae religionis. M. 'lHoc tamen argumentum Amico non proba
tur : quia, inquit, licet futura cognoscera actinieria per & invariabiliter , ex parte cognoscentis infinitatem & immutabilitatem cognitionis an guat; ea habitu tantum & variabiliter cognoscere, tantam perfectionem non arguit. Quare aliam. 1habiliendae hujus veritatis viam init, & sic ax-gumentatur : Ea sola species est connaduralis angelo , quae naturali virtute e rebus praesentibuς erui potesst: e rebus praesentibus non potest naturali virtute erui species futuri contingentis determinatὶ repraesentativa: ergo non potest ejusmodi species este connaturalis angelo. Major patet ex eo quod species ea de rebus connaturalis angelo sit, quam res ipsae naturaliter producere possunt, quia. species sunt quaedam praecognitiones A notae citaracteristicae rerum a natura ordinatae ad res ipses exprimendas in potentia cognoscente, adeoque connaturaliter requirunt existentiam rerum,
ut ab illis producantur. Probatur itaque minor, quia futurum contingens nullum habet de praesenti determinatum esse existens, nec in λ ipso, edri nondum existat, nec in causis , quia ex se indifferentes & ad trumlibet in determinata: : ergo non potest species determinate repraesentativa
futuri contingentis ex rebus praesentibus erui. o.
Nec dicas : res futura, ex nypothesi quod futu- ra sit , habet de praesenti determinationem , vicujus potest cognosci a Deo : ergo etiam ab angelo. Nam dispar ratio est , quod intellectus cre
ius rationem cognoscendi non a se, sed ob
312쪽
iecto sumat , vel a Deo ut auctore naturae ; increatus autem habeat a se & determinatione mi objecti , ut puram conditionem requirat. Cuiri ergo Deus species angelis infundat juxta. natura ialem exigentiam obJectorum , tales ipecies in tundit, quales a rebus praesciitibus producerentur , si eas producere possent : at res praesentes species de futuris tantiim abstractivas M indeterminatas producerent, quia effectus futuros continent taniatum in determinate.
Objicies : Angeli habent inditas a Deo ii, ortu species , etiam rerum futurarum: ergo pota sunt eas cognoscere. Quidni enim ejusmodi sive .
ac praesentes ipsis exhibeam ZMultiplex est responsio ad hoc argumentum Prima negat species rerum contingentium angelis an ortu infusas , sed tum infundi ait, chim res fiunt. Secunda ait, licet species de rebus futuris intes lectui angelico insculptae sint, non tame inesse completas, nisi cum res existere incipit sequia existentia re, est quaedam conditio a qua compleri debent , causa enim saepe indiget conditione aliqua extrinseca vi operetur : lic igni inon comburit , nisi subjecto sit proximus ita quod agit : sic species visibiles, licet per aerem
spargantur, non tamen movent potentiam, nisi producatur lumen a quo modificentur. Tertia pugnat, licet illae species in sint angelis, non tamen eas movere potentiam , quandiu res futura est, Deo illis concursum suum denegante, quia non debetur Agelo non debetur autem , quia non exigit con naturaliter futura cognoscere.
Distabis : Si posita objecti existentia, incipe. et
313쪽
angelus futura cognoscere ; objectum jam existens deberet determinare speciem , in illam agendo : non potes: dici quid agat objectum in
illam speciem : ergo, &c. Resp. nego seq. & assero instantiam e edmspecies incipit movere potentiam visivam ad praesentiam luminis , nihil utique agit lumen in objectum, aut in speciem ab objecto productam. Sa- eis ergo est , quod Deus pro exigentia rerum, concurrat cum specie ad cognitionem rei, & ita potentiam compleat.
g. VIII. An angeli cognoscantsecreta cordis
I. O B s E R-QE cRETu M cordis id omne dici-VATIO. Otur , quod ad liberam voluntatis electionem pertinet, quodque sic intus fit, ut nullo sgno exteriori foras prodeat. II. OBsERVATIO. Secretum cordis sumi potest vel materialiter , vel formaliter. Tunc sumitur materialiter , ut est ens quoddam vital talisque actus a potentia vitali elicitus et formaliter verb, quatenus libere producitur & existit. Hic de secretis cordium formaliter sumptis agitur 3 nam secreta materialiter sumpta ab angelis cognosci, & quidem certo & evidenter docent Theologi, quia ejusmodi adiuum entitas non excedit vim intellelius angeli, qui naturaliter scit
omnes Veritates naturales & scientificas. III. OasERvATIO. Secretum cordis potest
cognosci duplici ratione , vel pro biliter ta tum & conjectando , vel certo & evidenter per scientiam. Hic quaeritur , an & quomodo ab ange- iis secreta cordis cognoscantur. Ratio dubitandi
314쪽
quod Scriptura uni Deo tribuere videatur notitiam cogitationum cordis alieni, & at Hriacie cogitationes & affectus cordis alieni videant ut esse Objecta ab angelis naturaliter intelligibilia , pcr- inde ac potentiae a quibus producuntur. I. AssERTIO. Angeli possunt ex signis exterioribus ita sagaciter secreta cordis conjice te, ut saepe verum dicant. Probatur, quia angeli naturam signorum & arcanorum comprehendunt: ergo ex iis saepe secreta cordis rimari possurit: V. g. clim actus interni liberi signo aliquo produntur , vel exteritis ex motu corporiS , mutatione vultus, aliisque id genus signis, per quae etiam homines varios animi motus aliorum dignoscunt '. vel interius ex iis quae in phantas a & sensibus internis ob arctissimam illorum sensuum cum intellectu 3c voluntate connexionem depiehendun T. Sed haec cognitio conjectura eth duntaxat, quia arcanum voluntatis semper ipsis occultum est , nec certo dignoscere queunt, qualiter ipsa
se habeat erga illa signa sensibilia, quia nullam ejus actibus liberis inferunt necessitatem , libe-Iamque relinquunt, ut ipsis assentiatur vel dissentiat: certior tamen illa coiijectura est, prout signa sunt magis uni voca , α cem actibus volun talis magis assinia sunt. II. AssERTI O. Angeli non possunt viribus naturae secreta cordis alieni formaliter sumpta cerib & in fallibiliter cognoscere. Probatut tum auctoritate Scripturae, tum ratione. Auctoritate Scripturae 2. Paralip. s. Vers. 3 D. Redde unicuique secundum vias 'as , quas nosti eum habere in corde suo. Tu emm solus nosti corda filiorum hominum. 3. Reg. 8. vers. 39. Tu s
315쪽
Iiu nosti cor omnium filiorum hominum Ierem. II.
e IC Io. Pravum est cor hominis inscrutabile.
quis cognoscet illud 'Ego Dominus scrutans eor, probans renes, qui do unicuique juxta viam suam. ct juxta frustum adinventionum suarum. bus locis, ut vides, Scriptura uni Deo cogniti nem secretorum cordis tribuere videtur, & aliis naturis intelligentibus ob id maximὶ denegare , quod natura cordis humani cuilibet menti creatae inscrutabilis sit. Merito itaque D. Hieronymus explicans locum Ieremiae , pronuntia- vita. Hinc discimus quod nudus cogitationum here se cognoscit, nisisolus Deus. Et in Psal. I s. vercro. Diabolus nescit quid intrinsecus in anima cogi-ret homo , nisi per exteriores motus intestigat. D. Hieronymo consentit D. Chrysost. hom. x . in S. Ioan . Qua in corde hominum insunt, nosse solius
est Dei , qui singiae tim corda finxit. Consentit de
Beda in cap. 9. Matth. circa illud, Videns Iesussogitationes eorum: Ostendit, inquit, se Deum, qui solus potest occulta cordis cognoscere. Ergo ex Scriptura & Patribus secreta cordis nosse unius est Dei. De auctoritate tantum , jam de ratione quae non una affertur ab auctotibus ι vix tamen ulla est quae rem penitus conficiat. Prima est Vasquis disp. io'. c. Io. quam petit ex limitatione naturali intellectus angelici, Meae indole actuum & habituum ac specierum, quae non habent proportionem cum intellectu auterius angeli, ut Scriptura innuit.
Sed quaero a Vasque , unde illa improportio
Oriatur. Certe ejusmodi actus species & habitus habent proportionem cum intellectu angeli, a
quo eliciuntur, & cui insunt: quidni ergo pro-
316쪽
Mortionem quoque liabeant cum i-elle ' u alio-xum angelorum , qui vel uperio Ies iurat , , VcI, certe aequales. QMdam respondent, ex eo praeci-. Se non esse proportionem, quod actus ejusino.' Lalieni sint, respectu aliorum angelorum ; sed non video cur alieni perinde ac proprii non possint intelligi ab intelle istu ejusdem plane speciei, auta superioris. Secunda quae Scoti & Gabrielis est, ex negatione concurrus divini repetit hanc ignorantiam. Quippe permagni interest reipublicae angelorum& hominum , ut affectus animi nemini pateant nisi eo volente a quo producuntur et ergo Deu Squi bono morali & politico universae reipub. Cum angelorum , tum hominum consulit, debet concursum suum denegare objecto ad determi nandum intellectum alienum , sicut propter bonum 'niversi physici Deus denegat concursum angelis malis perinde ac bonis ad caelos aliter mo- endos aut a motu inhibendos. Ubi videsinente Scoti ejusmodi secreta , quantum est se, connaturaliter a quolibet angelo , saltem superiori aut aequali intelligenda , nisi Deus concursum suum denegaret ad se crepi cognitione nune cessarium. Tertia sit. Perse ista libertas voluntatis creatae exigit , ut habeat dominium in suos omnes actus , possitque, cum velit, citra metum elicere ζ' at non posset voluntas ea elicere , mina vellet, ct ira metum , si ab aliis naturis intelligentibii creatis cognoscerentur , imb saepe cogeretur il Ios elicere , mutare , Vel etiam nolens elicere ergo , &c. Haec est ratio'D. Thomae, quam duci d ex praestantia dc nobilitate libertatis creatae, quos
317쪽
soli Deo subest tanquam primae caiIsae escienti& vltimo fini, ipsique uni subjecta est, praete
ea nemini ι non esset autem , si actus ipsius, statim atque elicerentur , aliis paterent ι est enim quoddam genus servitutis, non posse suos actus. elicere , quin statim aliis innotescant e hinc ad exigentiam libertatis creatae, quae debet esse domina sui actus liberi , Deus concursum denegat tum objecto cognoscibili , tum intellectui
alterius angeli. Ultima ratio haec ab aliis affertur , quod se creta cordium & arcana animi sensa sint veritates contingentes, quae certo cognosci non possunt per solam intelligentiam terminorum , sed, per aliquem sensum. Sensus porro nomine significari aiunt necessariam quandam connexionem cognoscentis intellectus cum re contingente, . eamque duplicem : alteram agentis cum patiente, quam sensum activum Vocant, sic Deum res Contingentes volunt cognoscere , quia eas producit ; alteram patientis cum agente, quam sensum passuum appellant et sic res contingentes cognoscimus, quia sensus nostri ab ipsis patiuntur ;. hinc duo inseruntur. Primum , angelus unus non cognoscit secreta alterius , aut etiam hominum , nisi vel Deus ipsi per revelationem patefaciat , vel certὸ auctor ipsius foecreti operationem ad 'eum dirigat.
Secundum, non tantum affectiones voluntatis, sed etiam cogitationes mentis cum iis connexae, latent angelos. Probatur I. ex D. Thom. I. p. q. 7. a. d. v bi ait tam cogitationes, prout sunt initate Eectu, quam affectiones , prout sunt in vo-himate , a Deo solo cognosci. 2. Ex SS. Patribus,
318쪽
qui est dem plane modo loquuntur de cogitatio
nibus atque de affectionibus. Ratio est, quod1 persectum dominium in actus liberos exigat, ut sint occulti tum quoad substantiam, tum quoad circunstantias & proxima principia, ex quorum notitia deduci quis facile posset in notitiam adi us liberi: at cogitationes intellectus quae affectioni-bus voluntatis praelucent, praeticae cum sint, proxima sunt principia actuum liberorum, a quibus
Voluntas movetur ad electionem. At aeres , an actus indeliberati voluntatis nostrae ab angelis cognoscantur intuitive. - Respondet Albertinus naturalitor cognosci, quia fiunt voluntate ad unum determinata, & ita continentur intra ordinem actuum naturalium per species naturales repraesentabilium. Alii vero negant hoc nixi sun lamento , quod idem actus invariatus quoad intrinseca , accedente rationis advertentia , fiat formaliter liber , adeoqile angelo con-- spicuus esse non debeat : repugnat autem quod idem actus invariatus quoad entitatem, modb: fit repraeseutabilis per speciem naturalem, modo '
Tertium , non modo liberae cogitationes &volitiones, sed etiam species & habitus ab illis relicti tanquam semina in potentiis latent angelos ; alias possent per ejusmodi species & habitus
venire in cognitionem praeteritarum cogitatio num dc volitionum liberarum alterius angeli. n etiam cognitio intellectus, quae consequitur imperium voluntatis, perinde angelos latere
debet atque ipsa cogitatio , quae est principium proximum actus liberi, quia cognitio illa imperata potest esse princiρium actus liberi et v.
319쪽
consilium quod imperatur ab intentione, est rim 'cipium inchoans eleetionem , & aliunde ideia actus qui cognoscitur ut effectus in se, non potest ab angelo ignorari ut causa , quia ut effectus, non distinguitur a seipso ut causa. Ita Amicus. Objidies r. Angeli habent species omnium comgitationum de anectionum ab initio creationis suae a Deo sibi inditas : ergo dum existunt ,
sunt naturaliter cognoscere. 2. Daemones 1aepe
cognoscunt cogitationes 3c affectiones internas quas in corporibus obsessis enuntiant, etiam Ie- Iuchantibus energumenis. 3. Actus secreti non sunt improportionati cum intellectu angelico. Resp. ad I. negari antecedens L multis Theologis qui pugnant species ejusmodi cogitationum Maffectionum a Deo tantum infundi, cum ad eos diriguntur : quae sententia multum probabilitatis habet. Esto, inquiunt, Deus angelis in ortu species rerum naturalium & necessariarum infuderit rat contingentium species non indidit, praesertini
earum quibus arcana animi sensa continentur. 2. Transeat ant. nego conseq. Quamvis enim species illas habeant sibi inditas, illis uti non pota
sunt, nisi accedente eonsensu hominis illius, cujus partus sunt , tanquam conditione requisita equia suavis divinae providentiae ratio id exigit , ut quaelibet creatura rationis compos , plinum M absolutu in habeat affectionum suarum dominium ;hinc species arcanorum animi repraesentativae tandiu manent in completae , quandiu nota accedit consensus illius hominis aut angeli, cu- jus sunt secreta , & complentur per conclusum Dei extrinsecum , tum cum dirigi incipiunt.
Resp. ad 2. enuntiari a daemonibus illas cogi .
320쪽
rationes & affectus, quatenus noscuntur ab illis in aliquo sigpo sensibili vel externo , vel interno, ut jam explicui. Resp. ad 3. Licet entitas secreti praecise , ut est cogitatio vel affectus, non sit altioris ordinis de improportionata intellectui angelico ue tamen veest libera & principium actus liberi, est improportionata.
Instabis : Usus illarum specierum exigitur ab angelo , cui insunt: ergo potest illis uti, si velit. Resp. dist . ant. posito consensu alterius, eo cedo ; independenter a consensit, nego et sic sp cies completa effectus futuri non debetur angelo, nisi posita existentiλ rei futurae.
angelica.ri objecto cognitionis angelieae hactenus disseruimus ue jam de modo ipsius & perfectione disserendum , quaerendumque I. an cogitatio angeli distinguatur a substantia angeli , a. an perpetua sit , dc nunquam cesset ; 3. an smplex Mintuitiva , an vero discursiva ; 4. an sit objecti sui comprehensiva. I. A s s E R T I o. Angelus non potest esse sua intellectio. Probatur duplici ratione. Prima site ejus est tantum substantiae esse suum actum, cujus actus , utpote infinitae perseetionis , potest aequivalere omni actui : Deus solus raIis est , ut postea ostendemus , quia solus est ens simplicitera se de illimitatum : angelus autem finitae & limitatae perfectionis , quia est eus essentialiter ab
