Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

alio, adeoque finitum : ergo, &c. Secunda : si angesus esset sua operatio , essee impeccabilis naturaliter ; esset autem, quia non posset deficere, a regula redhae rationis ; esset enim sua cognitio & sua volitio , & ita volitio identificaretur cum sua cognitione , quae regula est ipsius volitionis : ergo non posset deficere stegula sua : atqui angelus non potest esse naturaliter impeccabilis et ergo nec esse sua cognitio. II. AssERTIO. Angelus non potest cessare ab omni cognitionet collect ive sumpta , licet pota sit a multis distributive cessar Probatur prima pars : si angelus posset cessare ab omni cogitatione collective sumpta, vel necessario id faceret , vel libere et non necessario,, quia nulla est causa naturalis quae angelo species omnes & omnia objecta subtrahere valeat. Non

liberE, quia vi angelus suspendat ac sum libere, debet id velle , non potest ii velle sine actu instellectus praevio ; nam si velit suspendere, cogia

tabit. Secunda pars' patet. Angelus enim non minus liber est, quam nos-liberi sumus : at experimur nullam esse cogitationem quam in aliam mutare

non possimus. Exeipe cogitationem sui, cui jugiter incumbit sive directe , si ve reflexe . At Quaeres I; quomodo se angelus ad primam cognitionem determinet. Resp. non a se libere, sed vel a Deo , vel ab objecto determinari, & quidem necessarib, quia libertas supponit cognitionem. Potest tamen se liberε applicare ad novam

cognitionem cum prima connexam : V. g. cogitando naturam humanam, potest se facile dete minare ad cognitionem cujusque individui natuis

322쪽

rae humanae. Item si prius se ipsum cognoscan,& aliquas suas species, facile se determinabit ad cognitionem objecti, quarum sunt imagines. Qir res x. an angelus semper alitu cogitet de iis omnibus quae potest naturaliter cognoscere. Resp. non semper actu cogitare, quia angeli non sunt mimis liberi quam nos ipsi simus: at experientia patet nos, si velimus, posse non cognoscere, quidquid simul possumus, imo & saepius paucioribus attendere : ergo angeli possunt ex praerogativa suae libertatis mentem ab hoc vel illo objecto, quod simul attingere possenu, avo

care.

I I I. A s s E R T Do. Angelus circa ea quae Guidenter cognoscit, non discurrit : circa ea quae inevidenter cognoscit, discurrit. Probatur prima pars : Dum angelus obrectum evidenter &intuitivὸ cognoscit, unico actu penetrat quidquid est in objecto , & quidem simplici intuitu, & ad eum modum quo nos, princia pia per se nota, sine illatione pervidete ergo circa ea quae evidenter cognoscit, non discurrit. Probatur secunda : Componere & discurrere. est sermare pluies apprehensiones quae sint materia proxima iudicii, deinde eas inter se comis ponere per verbum est. Denique ex primis judiciis secunda inferres, seu ex nota veritate ignoώtam concludere. Angeli circa res inevidentes, puta circa res naturales, futura contin sentia tasecreta cordium formant plures apprenensiones quas deinde connectunt, & a notis ad ignota de nique progrediuntur. Sic daemones ex miraculis

quae Cnristus patrabat, attente & diligenter pe pensis, conjiciebant eum esse Filium Dei, & per il-

323쪽

lationem concludebam. Sic ex situ posituque derum, qui erit anno proximo , & temperIe hu- caeli inferre possunt morbum hunc aut illum futiirum. Arcana item animi quandiu ad eos nec dirigimus, nec signo. Aliquo exteriori prodimus, ex Variis antecedentibus & consequemibus di currendo naturaliter inferunt & conJectant. Observat tamen D. Thomas angelos dici potius intelligentias , quam discursivos & rationa-ie. , quia plura cognoscunt per modum intellectus , sive habitus principiorum , adeoque rarius discurrunt , Sc circa pauciora quam homines; cum eniim perspicacistima sint mente , vident simplici intuitu in causis effectus. naturales, iue sentiis proprietates & accidentia cum iisdem connexa, quae nonnisi per illationem ex illis erui

mus.

Colliges ex dictis I. posse angelos judicare formaliter circa ea quae ipsis ignota sunt, adeoque componere dc dividere ; nam in iis quae conius ὀtantum cognoscunt, quidni perinde ac nos ipsi , compositione & divisione utantur , qua reS confuse apprehensas inter se comparent. Iri iis autem quae ipsis evidenter sunt nota, non judicant sormaliter , sed in subjecto cognoscunt omnelattributum , quod affirmari de eodem vel negari potest, sicut in ant edente, consequen&cognoscunt.

Colligos a. posse errare tum circa res supernaturales , tum circa res naturales , quas confusulamum cognoscunt, aut in signo incerto & obscuro. Patet de supernaturalibus, quia, ut ait in τhomas , quidditas rei non potest eos deducere in cogitation.m eorum quae tum supra natiuam,

324쪽

a Deo supernaturaliter ordinante penilent. Pa Atet etiam de aliis, quia non habent medium cerintum in quo futurae contingentia fit secreta cor odium videand. Denique cum non comprehen Adant omnipotentiam divinam', possunt judicare

quaedam possibilia , quae non sunt possibilia , M vicissim quaedam impossibilia, quae sunt sere pota

sibilia. Porro observati Tliemas , bonos angelos Vix errare in ejusmodi rebus , quia vel nota judicano de rebus obscuris & incertis , vel certi intra probabilitiam & vetifimilitudinem se conutinent: secus malis angelis accidit qui vel malitia sua vel temeritate in errores incidunt fanἡ graves , hinc inter angelum custodem Persarum α angelum custodem Judaeorum non tam fuit contrarietas judiciorum , quam diversitas affectuum: uno quidem liberationem populi Iudaici in gratiam ipsius appetente ; altero autem diuturniorem illius in Persido moram cupiente, quod ex Iudaeorum societate Persas non leves in veri Dei cognitione progressus facturos spera

My. .

IV. A s s E R TI o. Angelus cognoscit res omisnes ordinis naturalis quidditativὸ ; angelos infe riores & omnia materialia comprehensivE ; superiores angelos quidditativo, non comprehensive .

. Probatur prima pars: Angelus ea omnia quiduditative cognoscit, quorum species habet a Deo infusas : angelus habet rerum omnium ordinis naturalis species a Deo infusas: ergo eas cognoscit quidditati c., Probatur secunda : Cognoscere comprehensiv Eust cognoscero.omnia qyamum cognoscibilia

325쪽

3ox IARI SECUNDA

sunt tum intensive , ituri extensive : angelus cog noscit angelos inseriores Sc omnia materialia , quantum cognoscibilia sunt tum intensive, tum extensive : ergo cognolcit comprehensivE. Probatur tertia : An eius inferior non cognOscit superiorem, quantum est cognoscibilis, quia

non potest: producere cognitionem tam perf istam, quam potest iuperior : ergo angelus inferior non comprehendit superiorem. Quaeres , an angelus possit cognoscere multae ut multa uno aut pluribus actibus. Resip. I. posse uno eodemque actu plura objecta cognoscere , quae unionem aliquam habent in ratione intelligibili , v. g. in una specie impressa , vel in habitudine ad unum quid, vel in ratione

communi objectiva. In hoc conveniunt omnes,

cum & ipsi homines , quibus ipsa vis intelligendi

multo imbecillior est, id ipsum praestent. Resp. 2. etiam multa ut multa, quae sunt tantum unum quid vilitate collectionis, quatenus cadunt sub eandem potentiam dc sub eundem actum, ab angelis cognosci posse. Quia potest angelus simul distinctae ut distincta intelligere, elim & nos id ipsum potasmus : v. g. cum plures colores diversissimos simul intuemur, & quidem unumquemque secundam propriam disserentiam & oppositionem cum alio. Jam quod uno actu id fiat, ratio in promptu est, huia id nobis accidir, ctim comparamus V- num cum altoto, V. g. simile aut dissimile, aequa- I. aut inaequalo; actus enim ejusmodi compara. rivus unus est. non multiplex. Quod autem ponsi per plures actus etiam fmul cognoscere, patet, tum quia homines possunt pluribus actibus multa simul ut multa cognoscere et ergo potior,

326쪽

iure angeli, quoram vis lintelligendi amplior est:

tum quia non exhauritur vis intelligendi per primum actum circa objectum quod primo occurrit : ergo aliis objectis occurrentibus, potestangelus , manente aAu superiore, alium circa nova

objecta elicere a sed dum plura sic cogitat an in gelus , mimis attendit ad singula , quia virtus mentis pluribus intenta , minuitur ob potentiae,finitudinem. I Iec refert quod intellectus angeli non perinde fatigetur ac intellectus humanus, quia cuin una eademque virtus plures simul actiones exercet , dispergitur , paulatimque defi-

cit & exhauritur. Dices : Unius motus necessario est unicus teria minus , & unius corporis Unica figura : ergo Vnius cognitionis unum est objectum. Ad I. resp. Vnius mutus posse esse plures terminos inadaequa-:tos. Ad 2. dilpar ratio est, quud plures figurae se mutuo excludant , non item cogitationes aut objecta in esse intentionali. Quaeres 1. quid intelligi debeat per cognitionem matutinam & Vespertinam , quam Theologi post D. Augustinum angelis circa Deum tribuunt. Resp. per cognitionem matutinam intelligi aD. Thoma q. 18. a. 6 in corp. cognitionem creaturarum in Deo sive in Verbo ; per Vespertinam autem, cognitionem earumdem in se ipsis. Sicut,

inquit, in die consueto mane est principium diei, vespere autem seminin : ita eognitio ipsius primo dialis esse rerum dicitur eo initio matutina ι ct haces secundamquρd res sunt in Verbo. Cognitio autem ipsin esse rei creata secundam quod in proria natura consi sit, dicitur cognitio vespartina ; nam esse

rerumfluit a Verbo sicui a quo mirimordiali prinis

327쪽

cipio : c, hie esuxus terminatur ad esse rerum quod in propria nAtura Babens. Alii cognitionem matutinam interpretantur cognitionem ipsius Dei, qui est principium & veluti mane creatura-Tum , eamque faciunt duplicem s alteram claram& quidditativam , alteram confusam ac imperfectam: vespertinam aurem cognitionem ipsarum

creaturarum secundum proprias earum rationes,

quae etiam duplex est ;altera in Verbo, in quo exhibentur ad vivum , altera in se ipsis. Sed naec ad Theologos remiti impS. ARTICu Lus II.

De votitione angeli.

Vox retio angeli hic a nobis tantum exa, minabitur, ut est: dilectio vel sui ipsius, vel Dei, vel alterius angeli: quae tria tribus quoque paragraphis explicabimus.

S. I. Gomodo angelus se diligat dileλου

naturali. 'I. O B s E LEc Tro potest dici tripliei AT I o. Ita modo naturalis, vel quia viribus natu exercetur, vel quia est ex propensione a mantis, Vel quia necessario elicitur: primo sensu opponitur supernaturali : secundo, contranaturali seu violento : tiertio, libero. Et quoniam dilectio potest esse necessaria, vel quoad specificationem tantum, cum non potest nisi talis species exerceri, licui exercitium liberum sit: vel quoad exercitium, cum actus non potest non exerceri ;

328쪽

hine duplex necessitas , altera specificationa ,

altera exercitii.

II. O B sERVATIO. Duplex dilectio , altera concupiscentiae , altera benevolentiae. Ratio

partitionis est , quod amor angeli respiciat vel Bonum quod amatur , vel personam cui bonum illud amatur : amor angeli sub priori respe studicitur amor concupiscentiae e secundo Vero, amor amicitiae seu benevolentiae.

I. A s s E R Tio. Datur in angelo dilectio tum naturalis , tum libera. Probatur, quia quaedam angelus amat necessarid, quaedam libere ; amat etiam necessario finem suum & beatitudinem, M. media quae ad hunc finem conducunt, amat libe- M. Confirmatur pars prima a D. Thoma qu. 6O.

art. I. in corp. Est, inquit , hoc commune omni natura , ut habeat aliquam inclinationem , qua sanetitus naturalis vel amor. Qua tamentio divesmode invenitur in diυersis naturis, in Unaquaque secundum modum 6m. Unde in natura intellectuali inυmitur inclinatio naturalis secundum voluntatem et in natura autem sensitiva secun dum appetitum sensitivum o in natura vero carente cognitione secundum solum ordinem natura in misi quid. Vnde eum angelm sit natura intelzectualis, oportet quod in voluntata ejus sit naturalis dile-ὰio. Porro D. Thomas ait art. 2. amorem finiν in angelo se habere ad amorem mediorum , quomodo se habet cognitio principiorum ad conclusiones , & sicut inteste stus cognoscit principia naturaliter, quae cognitio parit deinde scientiam per ita entionem & doctrinam: ita voluntasi natural iter amat finem suum hic amor natu-

329쪽

ralis imperat amorem liberum, seu amorem mediorum qui est amor et ectivus, & qui fertur in

media , prout ordinantur ad finem. II. AssERTIO. Angelus amat se amote

naturali, tum amove concupiscentiae, tum amote benevolentiae. Probatur : amare se amore con-

cupiscentiae est ferri in bonum quod personae lumus , sive intrinsecum si , sive extrinsecum et amare amore benevolentiae est ferri inpersonam, cui bonum aliquod propter ipsam .expetimus. Angelus se hoc utroque amore amat: apparet enim ipsi multiplex ratio boni utroque modo cognoscibilis juxti 3c amabilis r ergo angelus amat se amore naturali concupiscentiae & benevolentiae. III. AssvRTIO. Amor quo se amat angelus , partim nucessariusest , partim liber. Patet Prima pars ; cum enim omne ens sit immediate Propter suam perfectionem , nullum datur .ens quod ad proprium esse amore necessario dc naturali non inclinet : ergo angelus ad suum esse suamque persectionem amore necessario & naturali fertur. Patet secunda, quia angelus amatsbi multa bona extrinseca x contingentia : ergo amat liberE. Disputant hic Theologi, an amor naturalis, quo se angelus ambat necessario , sit necessarius quoad exercitium. Suares Gran. censet satis esse, si angelus sit 4n aliquo actu amoris , non quidem determinato, sed vago : quia cum quilibet actus particularis sit de objecto finito, potest exerceri libere ab angelo. Amicus contrS pugnat esse necessarib in actu certo & determinato amoris erga se, quia π tactu elicito continuo cognoscit

suum esse suamque persectionem , ua actu contia

330쪽

nuo diligit suum esse suamque perfectionem ;praesertim actus ille non impediat majus bonum supposti : at tantiim abest, ut a stus amoris naturalis impediat alium actum circa bonum contingens, ut potius praerequiratur ad actum liberum , quia amor finis prae requiritur ad amorem mediorum.

Objicies : Si angelus se ipsum semper naturaliter diligeret, semper etiam naturaliter diligeret Deum , & quidem necessario : quia non potest diligere proprium esse , quin simul diligat principium conservativum siri esse : angelus non sem per diligit Deum , quia daemones eum summE

oderunt.

Resp. dist. majorem et semper diligeret Deum

ramore concupiscentiae, concedo ; amore amicitiae , nego : amat quidem semper Deum amore concuplicentiae , quia eum amat Vt principium proprii esse ; non amat tamen eum semper amore amicitiae, quia non semper eum amat propter se suasque perfectiones. Hinc daemones amant Deum amore naturali Sc necessario , qui dicitur amor concupiscentiae , Vt auctorem sui esse S: conservatorem ; & simul oderunt odio inimicitiae, quia nollent ipsum esse omnipotentem , justum& vindicem scelerum suorum. Et ita amor concupiscetitiae quo feruntur, natura duce, in Deumve auctorem sui esse, est bonus dc rectus natura-iliter.

SEARCH

MENU NAVIGATION