Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

angelum naturaliter. UN 1 e Α Ο Ε- Α N G EO inter se comparati,s E R V A T I o. I xpartim conveniunt , partim discrepant. Ruisus vel conveniunt in natura , vel in accidente aliquo , hine sitI. A s s E R T I o. Angelus alium angelum amat amore naturali, quo se amat, sicut se ipsum , secundum ea bona quae ipsis conveniunt in natura Ita D. Thomas a. 4. Probatur : quaelibet res

diligit amore naturali id quod est unum in specie cum ipso, in quamum diligit speciem suam. Patet inductione : ignis, v. g. hanet inclinationem ut communicet alteri formam suam , quod est: bonum illius , sicut naturaliter Iocum suppriΟ- rem affectat ; & ita de reliquis elementis z ergo angelus amat amore naturali alios angelos , sciit se ipsum , secundum id in quo conveniunt secundum naturam. Ratio a priori est . quod amoris naturalis objectum sit ipsa amantis substantia, & quae sunt unum secundum naturam cum amante : sic homo diligit conssanguineum suum amore naturali , quatenus est quid unum cameo in principio generationis. II. AssERTIO. Angelus angelum alium amat amore libero sicut se ipsum , quaxenus conveniunt in aliquo accidente. Probatur : amoris electivi objectum est accidens amantis , & quae sunt unum cum eo secun/um rationem boni ac- identariam : sic homo concivem suum diligit amore electivo , quatenus est quid unum cum eo in rebus politicis ἔ ergo angelus amat alterum

332쪽

META PHYSICAE. 3Is

angelum amore Iibero, quatenus convenit cum eo in bono aliquo accidentario seu contingente. Dixi, angelum diligere alterum ut se ipsum: bi particula vi , non aequalitatem , sed proportionem tantum significat. Ratio est, quod amor naturalis in unitate fundetur , adeoque mimis ametur quod est mimis unum ; magis autem quod est magis unum : hinc naturali amore plus diligimus quod est unum numero , quam quod est unum specie. Porro hic amor naturalis communis est bonis & malis angelis, licet oderint se mali , quatentis differunt Iecundiim justitiam Minjustitiam , dum enim angelus se ipsum odit, vel Deum, vel alias substantia, intelligemiae compotes , semper retinet inclinationem naturalem ad amorem , amatque magis Deum ut bonum commune , quam se ipsum, si non actu secundo, saltem in actu primo, & illa inclinatione naturali , quae ut est recta, ita inclinat semper ad majus bonum commune totiuS , quam ad bonum partis. Sed vires clarior fiat, ut

g. III. diuomodo angelus Seum naturaliter diligat.

I. Ο 8 s E R, T N bono amato spectari potest ra-VATIO. xtio utilis, & ratio honei i. . II. OBsERVATIO. In amore considerari

potςst intentio, sicut in objecto appretiatio : intensio unitatem affectus, & congruitatem obje- sti cum amante sequitur, appretiatio excellentiam objecti. His observatis, ut

I. AssERTIO. Angelus amat Deum amore

naturali plus quam se. Ita P. Thomas quaest. Oo.

333쪽

PARS SECUNDA

a. q. Probatur I. quia insitum est cuilibet parti, Ut phlS amet totum cujus pars est , quam se ipsam; hinc periculo se offert ut toti consulat: sic manus se exponit ictui ad conservationem totius corporis, & ci vis pro conservanda republica se in vitae periculum conjicit : angelus se habet ad Deum t pars ad totum ; angelus enim est particulare bonum, Deus bonum universale , sub quo continetur etiam angelus & homo & omnis creatura , quia omnis creatura naturaliter secundum id

quod est , Dei est, inquit D. Thoinas : ergo angelus naturali amore plus diligit Deum quam seipstim Probatur i. a posteriori, quia si angelus magis se diligeret quam Deum, utiqtie perversa esset ejus dilectio naturalis , nec per caritatem 1 cifici posset. Quanqtiam

II. ASSERTIO. Angelus magis amat Deum quam se amore naturali appretiativo , quamvisse magis amet amore intensivo. Probatur prima

pars , quia amat Deum ut Deum , seu ut praecellens bonum ; se autem ut creaturam , hoc est, ut minus excellens bonum. Probatur secunda , quia angelus est objectum magis sibi congruum & v-

num quam Deus : at amor intensivus ex unitate& congruentia objecti potissmiim oritur.

Huc recidit eorum sententia, qui volunt angelum Deum magis amare ut est bonum utile,

quam se ipsum ; ut autem apparet in eo ratio honestatis, velle sibi honestatem , & sic se amare aliquatenus plus quam Deum. Hanc doctrinam ex Aristotelis principiis hausere, qui ait, civem , dum se exponit periculo pro patriae salute, magis patriam partim amare quam se, quatenus bonum utile patriae praesert suo; partim minus, quatenus

334쪽

M Ε Τ A P H Y SI C iis sibi vult bonum honestum , quod est opus sor

titudinis. III. AssERTIO. Angelus amat Deum amore concupiscentiae , necesilario saltem quoad specificationem. Probatur , quia eadem nece ilitate diligitur finis, & id sine quo finis conservati non potest: : angelus diligit se necessario amore concupiscentiae quoad spe ficationem , tanquam sinem sub fine : ergo eadem neces litate diligit Deum tanquam principium sui esse. Et xe. o ipsum esse angeli magis pendet a Deo, quam a Quocunque principio proprio & intrinseco : ergo sicut se diligit necessario angelus quoad specificationem , ita & Deum. Utrum autem angelus Deum amet amore amicitiae naturaliter , sicut amat amore concupiscentiae : hoc pendet ex ea quaestione, qua quaeritur an angelus possit peccare contra legem naturae ; si enim amat Deum ut ultimum finem naturae, amat illum amore amicitiae : at qui necelsario amat ultimum finem naturae , non potest peccare contra finem naturae 3 qui autem potest peccare , non amat necessario.

335쪽

De actione transeunte angelorum

C T I o N I s transeuntis angeli triplex genus distingui istet a Philo -; angelus enim vel agit in alium angelum , vel in corpus , Vel in hominem : quare tribus articulis constabit haec disputatio. Primus explicabit quid agat angelus in angelum : secundus, quid in corpora : tertius, quid in homines. ARTI cu Lus I.

- , 'id agat angelm in alium angelum.

DU P L F x actionis speetes est angeli in angelum ι altera dicitur intentionalis, ahera realis. Intentionalis subdividitur in locutionem& illuminationem ; quamvis enim illuminatio sit quaedam locutio , non omnis tamen locutio est proprie illuminatio : quare I. de locutionema iversim , de illuminatione deinde , postremo de actione reali disputabimus.

6 I. De locutione angelorum. CE R τ A sunt tria in hae quaestione apud omnes I. Angeli inter se loquuntur , &secreta sibi inutub aperiunt. Sic Apoc. cap. 7. clamat

336쪽

unus angelus ad alios : Nolite nocere terra mari. In epith. canon. S. 3 udae Michaei angelus cum

diabolo disputat. Ratio eli, quia sicut ad rectam gubernationem angelorum par fuit internos eorum actus esse occultos, ita ratio societatis politicae, quae sermone potissimum continetur & viget, id exigit, ut sibi mutuo eosdem cum volunt, manifestare possint. 2. Unus angelus non unitan rum, sed pluribus

simul angelis loqui potest, de ab iis audiri : quidni enim perinde ac nos ipsi colloquantur inter se, possitque Michael uni aut pluribus sua secreta pandere 3. Locutio anfeli nihil est aliud quam commu

nicatio conceptus ι communicatur autem conce

ptus , cum talis fit in audiente, qualis est in loquente. Fit porro talis per actionem loquentis in audiente, apud homines mediate quidem , quia

homo homini conceptus mentis manifestat, mediante sensu tum interno , tum externo, Vt alias in Logica ostendimus; immediate autem in angelo, qui caret sensibus internis & externis At quomodo fiat ista locutio, quaerunt Philosophi juxta εc Theologi. Multiplex est sententia. Prima docer, angelum alteri angelo loqui per signum aliquod sensibile

in aere productum , voci nostrae haud absimile. Secunda, per qualitarem spiritalem prodii clamavoluntate angeli loquentis in se ipso, cujus alter angelus . eui fit locutio, habet in se speciem , q a potest percipere quid alter velit Tertia pugnat fieri per spec em ab angelo loquente intellectui audientis impressam arta contendit per solam voluntatem angeli directam ad audientem, qua

O iiij

337쪽

velit manifestari ei secretum suum, &qua posita, tanquam conditione, Vel nova species impri-:mitur a Deo in intellectu audientis, cum qua cora currit ; vel species jam in ortu inlata incipit exigere Dei concursum ad formandam speciem ex-

pre illam. Ex tot sententiis, tertia & quarta videntur caeteris probabiliores : quare Utramque breviter eX-.

. I. AssE R T I o. Probabile est locutionem angeli fieri per speciem impressam intellectui alte rius angeli, quae intuitive repraesentat actum interiorem angeli loquentis, sive ab angelo, sive a Deo de novo imprimatur. Probatur : Loqui est communicare conceptum:

audienti : tunc autem communicatur conceptuS,

cum talis fit in audiente , qualis est in loquente; fit porro talis in audiente per speciem spiritalem impressam sve a Deo, sive ab angelo , qua

angelus audiens fit formaliter potens exprimendi in se talis conceptus , qualis est in mente loque tuis angeli, quam ideo virtutem intelligibilem vocat D. Thomas. Ut ergo homo hominima nifestat conceptum suum per prolationem voci S , ita angelus angelo per impressionem speciei intelligibilis. Locutio itaque angeli consistit in impressone speciei intelligibilis, quae repraesentat actum interiorem loquentis auditio autem est perceptio clara & intuitiva actus per speciem impressam. Quare hi concurrunt actus ex parte loquentis angeli , r. conceptus angeli loquentis alteri angelo manifestandus, qui proinde per modum objecti concurrit : 1. alter actus intellectus Vt imperantis: 3. actus voluntatis ut acceptantis

338쪽

i perium : 4. applicatio potentiae exequentis, quae imprimit speciei angelo audienti Ex parte vero audientis , I. receptio speciei impressae ab angelo , aut a Deo et 2. productio speciei cxpretata , & ita lingua angeli loquentis est potentia imprimens speciem ; auris in audiente , potentia recipiens eandem speciem . Auditio duo includit, si adaequale sumitur, I. passionem seu receptionem speciei , 2. vitalem actionem. Ratio eth , quod auditio , ut respicit loquentem, panio quaedam sit ;vt autem audientem spectat, sit quaedam vitalis perceptio, adeoque actio. Ex dictis haec infe

runtur.

1. In hac sententia mentitur angelus alteri, eum imprimit speciem effectivam conceptus diversi a conceptu directo quem habet loquens ;tunc enim fallax est species , ac proinde falli potest angelus audiens , cum mentitur loquens ; se cus autem si sincere loquatur. At si a Deo species imprimitur, potestne tum angelus alteri mentiri ξ Quidam respondent , in illa hypothesi angelum unum alteri mentiri non poste , quia .repugnat Deum propter summam veracitatem posse producere speciem fallacem : alii iei pondent, po11e etiam in illa hypothesi , quia Deus ad exigentiam duntaxat causae secundae illam spec: em fallacem produceret, quod veracitati divinae non ossicit.

1 Angelus vel uni potest angelo loqui , vel pluribus , caeteris , qui etiam praeientes sunt, non audientibus , quia cum liberum sit angelo pio ducere speciem sui conceptu, repraesentativam , &communica se cui voluerit, potest uni vel pinribus, prout libuerit, loqui. Secus homini accidit, O v

339쪽

cum loquitur , quia utitur voce tanquam sv I conceptus , quae cum agat naturaliterniuin astantium auribus illabitur.

Angelus ut alteri loquatur , debet eundem habere intra sphaeram suae activitatis , ex nyp

thesi quod pioducat speciem intelligibilem , secus autem si Deus ipse speciem imprimat , quia satis est, quod angelus ordinet suum conceptum aut af echum , nec opus est, ut angelus loquens aliquid producat in audiente : unde distantia imicorum non impedit quominus audiri possit. Aliter angelus Deo , aliter angel , , aliter homini loquitur : I. quia angelus speciem intelligibilem angelo imprimit, non autem Deo ; 2.Ωngelo alteri aliquid occultum detegit , at Deo nihil occultum esse potest. Loquitur itaque Deo, dum cogitata & desideria ad apsum dirigit ut alia quid ab ipso impetret, aut ipsum laudet & majestatem admiretur , ut observat D. Thomas qu. Io 7. a. 3. Vbi ait locutionem ordinari ad alterum, sicut agens ordinatur ad patiens ; Sc ita in locutione humana doctor ordinatur ad discipulum rvel sicut patiens ad agens , a quo aliquid accipiat : & noc modo angelus loquitur Leo , vel

consultando divinam voluntatem de agendis, vel ejus excellentiam, quam nunquam comprehendit , admirando; dum autem homini loquitur

angelus , mediate saltem producit speciem intelligibilem.

l l. AssERTIO. sententia quae docet. locutionem angeli fieri per duectionein voluntatis illjus ad alterum angelum , Deo concuirente eum specie in ortu angelo insufa, probabilitate sua non caret. Psobatur, quia rite explicat quae-

signo

340쪽

eunque perdanent ad locutionem angelicam : nam ubi angelus loquens direxit conceptum aut affectu ni iuum ad alterum angelum , Deus concurrit cum specie infusa intellectui alterius angeli, quae incipit producere speciem expressam secreti antea larentis . quod proinde desinit esse secretum , sicut res desinit esse futura praecise ex eo quod, posita rei existentia, Deus concurrit cum iptare, cum qua a mea non concurrebat Dum enim species in ortu infusa radiare incipit, idem omnino praestat , quod praestaret species ab angelo, auth Deo de novo producta : at per speciem ab angelo . aut a Deo de novo productam secretum angeli loquentis, quod antea latebat, manifestum fieret audienti : ergo per speciem in ortu insitam perinde manifestatur, quia per illam conceptus loquentis talis fit in mente audientis, qualis est in mente loquentis. Confirmatur assertio : Ideo actus unius angeli est secretus alteri, quia species quam habet, non

movet potentiam : Ideo autem non m OV et potentiam , quia Deus non complet eam per concursum in actu secundo e ideo Deus non complet speciem per concursum in actu secundo , quia angelus loquens non dirigit secretum suum ad alterum angelum , nec vult ipsum manifestare rvnde negatio directionis illius, seu actus voluntatis quo velit angelus aperire secretum suum, est impedimentum cur lateat. Angelus itaque formet iudicium quo concludat se retum suum alteri angelo manifestandum , deinde illud iudicium voluntas approbet ; tum Deus ad exigentiam angeli conceptum aut affectum dirigentis

concurset cum specie iniusta intellectui angeli

SEARCH

MENU NAVIGATION