장음표시 사용
341쪽
audientis , quae antea non movebat intellectum, sed quae jam ultimo completa per concursum Dei, radiabit & movebit intellectum, producendo speciem expressam , quae erit Vitali S perce ptio secreti antea latentis. Haec videtur esse mens D. Thomae q. IOT. a. I. dum ait, intelligibile esse in. intellectu tripliciter ; primo quidem habitualiter , vel secundum memoriam : secundo ut in
actu consideratum , vel conceptum : tertio Vt
ad aliud relatum. Deinde addit , intelligibile de primo gradu in secundum transferri per imperium voluntatis, quia habitu utitur clim vult; de
secundo autem in tertium per voluntatem, quia per Voluntatem conceptus mentis ordinatur ad
alterum , puta vel ad agendum aliquid, vel ad manifestandum alteri. Denique concludit, cum mens angelica considerat actu id quod habet inhabitu, tum loqui sibi ipsi clim aurem conceptus
mentis angelicat ordinatur ad manifestandum alteri, tum conceptum mentis unius angeli innotescere alteri. Ubi vides ex parte angeli loquentis Unam ordinationem conceptus aut affectus requiri ; hinc I. Locutio angelica nihil producit physice in
mente audientis , sed audiens per speciem quam habet sibi ab ortu infusam, cognosiit angelum lo-
qtientem , & ipsitis locutionem ; connotat tamen actionem alterius , nempe excitationem , quia est medium essentialiter ordinatum ad manifestanda secreta & veritates contingentes: Auditio autem consistit sol maliter in ipso intialectionis actu, quo angelus audiens percipit conceptum sibi a loquente directum. a. Locutio aliter inchoatur ab angelo loque
342쪽
te, aliter a Deo et ab angelo quidem moraliter, a Deo autem physice , qui ut auctor naturae excitat attentionem in eo ad quem locutio dirigitur.3. Tunc augelus pluribus loquitur, cum conceptum suum affectumve ad plures ordinat, quorum intellectum species, Deo concurrente, movere incipiunt ι & tunc unus angelus plureS audit , cum species plures quas habet , Dei concursum exigere incipiunt, producuntque speciem expressam. . Possiant angeli ex omni intervallo sibi mutuo loqui, quia intellectio nullis loci vel temporis nexibus tenetur. Audi D. Ihomam qu. Io T. art. 4. Direndum quod locutio angeli ιn intellectuali operatione consistit 3 intellectualis autem operatio angeli omnino abstracta est a loco is tempore a nam aliam nostra intellectualis operatio est per abstractionem ab hic is nunc, nisi per accidens ex paraephantasmatum, qua in angelis nulla sunt. In eo autem quod est omnino abstractum a Leo Θ tempore, nia hιl operatur neque temporis diversitas , neque loci distantia : unde in locutione arieti nullum impedimentum Deit distantia loci. Nec dicas I. angelos Zachar. cap. 2. concurrere in unum locum , ut loquantur inter fle ; praeterea Isaiae si unum beraphin clamare ad alterum : at concursus in unum locum & clamor fiunt propter loci distantiam : ergo ,&c. Nam resp. ad I. dum angeli dicuntur concurrere in unum locum, ibi
fieri sermonem de angelis , non ut sunt puri spiritus, sed ut sunt formaliter angeli , seu nuntii ad homines , quibus loquuntur signissens bilibus, deinde Scriptura & Patres loquuntur juata. captum & morem hominum. Ad a. clamor angeli
343쪽
non est vocis corporeae quae fiat propter Ioel distantiam , led significat vel magnitudinem cretquae dicitur, vel magnitudinem affectus , fecundum quod dicit Gregor. L. Moral cap. 6. v DI sic loquitur de clamore animarum: Hagnin earum clamor magnum est desiuersum ἡ tanto enim qu squσminies clamat, quanto minus disiaeerat νοm orem vocem in aures ancircumfripis spiritus
evr mit, quanto se in um desiderium plenii , fundit: animarum igitur verba sunt aes ιeria. s. Angelus angelo vel non mentitur , quia Deus debuisset infundere speciem fallacem , quod veracitatem ejus laedit , vel certe si mentitur, dicendum a Deo illam speciem ad exigentiam causae secundae induam fuisse te sponsio ininus congruir principiis a nobis in Ethica jactis. 6. Locutio in hae sententia nihil aliud est quam conceptus libere ordinatus & dilectus ad alterum: unde illa directio voluntaria est veluti lingua. At Quaeres , an liberum sit angelo audire alte-xum angelum. Resp. non esse quidem liberum angelo excipere locutionem alteri u S, quia excia tiatio non est ei libera, fit enim a L eo independet ter a voluntate illius ι potest tamen postquam locutione percepit, ab audiendo cessare, quia
posita contraria voluntate audientis , Leus Ra vete desinit: itaque auditionis inchoatio necessaria est, continuatio vero libera.
s. II. De illuminatione angelorum.
CIRc A illuminationem angelorum examinandum i quid si & quotuplex , x. q. x illius nomina, 3. an inferiores angel a superioribus iI
344쪽
Iuminentur, 4. quo ordine fiat illuminatio. I AssER Tio. Illuminatio definitur mani&- statio v. ritatum a Leo acceptarum & ibnotarum angulo audienti; veritatum , inquam , a Leo revelatarum & ad salutem hominum pertinentium. Clarius, manifestatio mysteriorum Lei abscondi istorum, sed praesertim decretorum divinae voluntatis , qDae ad executionem divinae providentiae rarthae Pt in ordine ad salutem hominum, facta Immediate a Deo angelo superiori, per superiorem inferiori secundum legem communem. Haec definitio, ut patet, habetur per causas ; nam materialis sunt ipsa secreta divina, seu mysteria divina & decreta divinae voluntatIS, ad executionem specialis divinae providentiae spectantia ; finalis , est ipsa salus hominum ; officiens seu pi in-eipium primum , Leus ipse : illuminatio enim ex parte Lea est deificae notio reis transfusio, ut verbis D. Dionysii utar ι deinde angeli superiores, dum inseriores docent j xta communem legem, qua in ordinatissima illa societate angelovum re velationes fiunt immediate a Deo superioribus angelis in inferiores postmodum ab iisdem transfundendae. Et quoniam per illuminationem angelus inferior docetur a superiore , hinc Duplex illuminatio ; altera activa quae est insuperiore , & altera passiva quae est in inferiore, dum audit εἰ docetur a superiore de lecretis Lei ad hominum salutem pertinentibus. Porro tria plica nomine gaudet illuminatio; dicitur enim illuminatio , purgatio & perfectio et illuminatio.
quatenus mani sinat Veritatem ontea laten rem et
purgatio, quatenus tollit ignorantiam et persectio, quatenus perficit intellectum angeli. Vocatur
345쪽
item consortatio a D. Thoma, quatenus per speciei imprellicitiem infelior angelus quodammodo corioboratur, ut judicium formet de veritate , tanquam revelata a Deo per superiorem angClum. Et vero speciei est corroborare intellectum ad cognitionem rerum. Ex dictis multa inferuntur. I. Illuminatio partim convenit cum locutione , partim discrepat ;convenit quidem , quatenus est species quaedam locutionis: omnis enim illum'inatio locutio quae dam est, sed non vicissim omnis locutio est illuminatio , quia locutio universim sumpta est quaelibet manifestatio conceptus. Discrepat autem I. ratione finis , non enim omnis locutio angelorum est de rebus ad salutem hominis. r . ratio ae materiae , quia materia illuminationis sunt te creta Dei, puta mystera a Lei abscondita, & decreta divinae voluntatis quae ad execiuionem divinae providentiae pertinent. locutio potest esse de rebus veris aut falsis, illuminatio duntaxat de ver I S. 4. illunii natio est de veritate ignota, locutio potest este de re nota. denique illuminatio reprae inn-tat primorem, seu veritatem a Leo revelatam ;locutio conceptum loquentis. 2. Illuminatio strictὰ sumpta est tantum inter angelos beatos , non inter daemones, quia illuminatio stricte sumpta est manifestatio veritatis alicujus quae intellectum perficiat, & amolem in voluntate excitet: sin autem sum iriu late pro manifestatione cujuscunque voluntatis divinae, quae ad executionem divinae providentia: pq rtinet ; non Lepugnat inter daemones reperiri, quia interdum discant a beatis angelis voluntatem Lei quam deinde exequuntur.
346쪽
3. Illuminatio stricte sumpta non est de rebus naturalibus. Patet ex definitione tradita. De1nde ex D. Thoma, sola illa mentis manifestatio dicenda est illuminatio quae ducit in Deum , tanquam in primam veritatem supernaturali modo cog-
II. AssERTIO. Angeli inferiores illuminamur a superioribus. Probatur I. ex D. Dionyasio , qui lib. de cael. hierarch. cap. id se a D. Paulo accepisse ait, &lib. de ecclesi hierarch. c. s. sic loquitur : Illustratores ct summa ι; m perfectionis duces ae principes , in subjectos saeros ordines benigne atque pro ea tu cujusque datam sibi a perfecta sapientiεque effectrice divinitate divinarum rerum mentiam cognitionemque diffundunt a hine angelos vocat ibidem Pontifices, quia conjunctam cum illuminandi vi , mundandi etiam
expiandique scientiam habent. Et alibi saepe docet, angelos superiores exercere actus hierarchicos in inferiores, quia eos illuminant docendo , purgant ignorantiam tollendo , perficiunt veritatem manifestando. Probatur 2. ratione, tum quia Deus operatur
omnia , subordinando infima mediis, dc media
supremiS : ergo per angelos superiores se inferio. Iibus communicat: tum quia naturale est inferiorem subdi superiori, & superiorem praeesse inferiori , ut patet in republica bene constituta : at haec sub ordinatio tum maxime viget, cum infimi a. mediis, & medii a supremis instruuntur,:tum quia Deus homines saepe per angelos illum ianar. Sic angelus Danielem instruit de futuris, Daniel. Io. Angeli pastoribus Christum Salvatorem annuntiant, Luc. a. Angelus docet Cornelium de
347쪽
rebus ad salutem pertinentibus, Actor. I . erg Deus per angelos superiores inferiores instruit re illuminat. Porro licet secundum legem communem angelus superior inferiorem illuminet, potest tamen angelus inferior illuminare superio em& aequalis aequalem , ipsi aliquid ignotum patefaciundo quod a Deo immediate acceperit Quidni enim Deus, si libuerit, praetermissis superio: ibus angelis , inferioribus revelet Tamen rarius id contingit, quia naturalis ordo postulat ut inferiores a superioribus instruantur : ergo hic ordo servari debet in caeles si hierarchia , in qua summus ordo dominatur Hic itaque ordo tervatur :angeli primae Sc supremae hierarchiae immediate a Deo illuminantur : media per supremam : tertia & infima illuminatur a media, nec habet
De litaminatione hominum per angelos.
I. A s s E R- Λ B angelis homines quoque illu-TIO. a minantur. Probatur I. Daniel. 3.
Et ait ad me o Inteirige ,fli hominis. Item Zachar. I. Dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego onendam liba quidsint hae. Prob 1. ex SS P P praesertim ex D. Augustino. Deus, inquit, per se ipsum quia lux est, illuminat pias mentes, dce. sea AEdministro utitur angelo Potes quidem angarus alia
quid agere in mentem hominis, ut capiar lucem Dei, per han- sntelligat. Ex c yrillo lib. I. in Ioan . c. 9 circa illa verba , iliumsnat omnem nominem. Et ex Naa carm. 6. de subst. mente praeditis.
348쪽
Probatur ratione e omnis illuminatio vel est sensibilis, vel insensibilis : angeli homines alluis
minant utroque modo et ergo , dcc.
Probatur prima pars: illuminatio sensibilis vel fit per objecta sensibilia sensibus externis ita applicita ut mentem excitent , vel per imagines, vel per nutus & figuras, corpus exterius pungcndo , dcc. Angeli possunt homines his omnibus modis illuminare, & vero illuminarunt, I per signa sensibilia, & quidem duplici modo; vel asia
sumpto corpore : iic Gabriel SS. Virginem illuminavit, proposito primum mysterio , Ecce conincipies 3 explicato deinde modo per ii as voces, Spiritus sanam superveniet in re exemplo deinde confirmando : Et eece Elieabeth cognata tua,&c. vel verbis scriptis: sic Balthazar,Daniel. s. vidit digitos scribentes verba in adverso pariete. 2. Imaginibus ob oculos propositis , & verbis fgnificationem Scripturae, vel amaginum repraesentationem interpretantibus, ut in Prophoris , praesertim in Daniele. 3. Nutibus & figuris utendo circa corpus humanam , illud pungendo, aut aliter commovendo, ut ad bonum excitent, vel a malo retrahant. Probatur secunda pars : SS. Iosephum monuit Angelus in somno, item & magos, ut legere est apud Matth. c. I. & i. at haec illiuminatio non est facta per sensus externos. Deinde ipsi daemones hac arte tentant & illudunt hominibus intex rmiendum tergo & boni angeli juvare possunt dormientes, ipsos Illuminando. At quom Odo fit illa illuminatio, quae dicitur invisibilis
III. AssERTro. Angelus illuminat intrinsecus & invisbili modo, commotis spiritibus M
349쪽
humoribus, ipsam phantasiam ad operandum excitando, & mediante phantasia intellectum. Ita
Probatur I. Quaecunque per motum localem fiunt, possunt ab angelis tum bonis, tum malis peragi et haec interna & invisibilis commotio humorum M spirituum fit per motum localcm , v t patet in somniantibus : unde Λristoteles in lib. de somn c. 3. paulo me medium tom. 2. assignans causam apparitionis somniorum , Observat quod clim animal dormit , descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum , simul descendant motu S, id est , impressiones relictae ex sentibilium motionibus quae in spiritibus conservantur, & mO- ent principium sensitivum , ita ut fiat quaedam apparitio , perinde ac si principium sensitivum a rebus ipsis exterioribus mutaretur : ergo potest quoque fieri talis commotio vi & efficientia angelorum norunt enim apprime, qua arte humo ies cieri debeant , si inertes & otiosi plus aequosnt; aut sedari, si plus justo cocunoti & perturbati. Norunt quoque qua ratione spiritus , quibus species insident, ordinari inter se & componi debeant , ut phantasiam excitent ad fingenda idola, cudendis deinde conceptibus oppido idonea. Deinde si laesum sit organum qualitatum e-Σuperantia, aut remissione nimia , facile possunt applicando activa passivis, ad justam mediocrita
Probatur 1. Si aliter fieri posset illuminatio, quam invisibilem vocant. vel fieret productione pliantasmatum, vel transatione specierum , vel a stione immediata in intellectum hominis Non productione phantasmatum, quia producere ne-
350쪽
queunt angeli phantasmata , nisi applicando objecta phantasiae : at objecta saepe longius absunt;& aliunde ipsa vis imaginatrix non est capax ta- Iis applicationis immediatae , sed mediante tantum sensu externo. Non transsatione specierum ,
quia species pendent essentialiter ab objectis, utpote ipsorum imagines. Non actione immediata in intellectum , vel enim angelus illuminaret intelleel um hominis , faciendo ipsum formaliterilitelli Fere , vel producendo in ipsb homine actum a suo distinctum , quo intelligat et neutrum praestare potest. Non primum , quia eadem inteI- lectio non potest: transire de subjecto in subje-etum , nec duobus intellectibus simul inhaerere, nec constituere intellectum formaliter intelligentem , cui non inhaereat , dc a quo non producta sit. Non secundum , quia intellectus humanus non potest intelligere per actum ab alio receptum , & a se non elicitum et nec intellectio angeli potest per modum objecti intelligibilis intellectui hominis actu uniri ad eliciendam sui
in illo cognitionem. Merito itaque D. Bernardus serm. s. in Cant ait , nusium crearorum spirituum perse nostris mentibus applicari, ut nullo mediante corporis instrumento, nos doctiores e sciat. Hine Dum D. Thomas ait, intellectum hominis ab angelo per illuminationem confortari, eo sensu explicabis, quod angelus Veritatem cognoscendam melliis proponit, & clarius explicat apta &concinna phantasmatum ordinatione ; perfectius enim angelus hominem illuminat, quam homo
hominem ι & quod angelus superiori virtute de majori acumine docere possit ; & quod ordinatias species, spiritus &phantasmata compotiat.
