Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

334 PAR s SECUNDA III. reali angeli in angelum

V N ic Α OB-DER actionem realem eam in-4ERvATIO L telligo , qua quidpiam ab angelo ad extra produci potest , si e subitantiale sit, sive accidentale, quod a specie intentionali di s. tinctum sit. Quaestio ergo hic esse potest vel desubitantia aliqua , vel de acciden e tum in trinseco angelo, tum extrinseco. I. Α S s E RT I o. Ange Ius non potest communicare esse substantiale alteri angelo. Probatur: angelus non potest communicare et se substantiale alteri angelo , nisi vel creando, vel con ervando: angelus non potest create alterum angelum , saltem in genere causae plincipalis , quia virtus pandi principaliter est Dei unius propria, ut confecimus in Physica universalia nec conservare, quia conservatio illa perpetua creatio solet. II. ASsER Tio. Angelus potest in alterum id omne quod locutione percipi potest Probatur: id omne debet angelus unus in alterum posse facere, quod societas naturalis exigit : at exigit

societas naturalis , ut communicare conceptum

N affectum unus alteri possit. Sed ut patet ex diactis de locutione , dum angelus angelum alloquitur , agit tantii in moraliter, quatenus conceptum affectumque ad alterum angelum dirigit. III. ΑssERTIO. Angelus non potest quitaquam agere in voluntatem alterius angeli actione immediata&pbysica, nec proinde ipsam imm

tares

Probatur : nihil est in voluntate unius angeliquod possit alter angelus essicere, nam vel inten

352쪽

deret aut minueret voluntatem illius, vel actum primum imprimeret, vel habitus produceret, aut certe infunderet, vel actum vitalem produceret: nihil borum efficere potest. Non voluntatem inistendere aut minuere, quia individua est & conia creata cum anima ; non adium primum imprime-μ , quia specie non indiget ι non puros habitus producere, quia per actus Iroduci debent , non habitus infundere, quia intruso illa est saltem in modo supernatura Iis ; non actum vitalem in volantate illius producere, quia non potest producere nec ut causa totalis , nec ut causa partialis et non ut causa totalis, quia ejusmodi actum repugnat produci ab extrinseco agetue , ut a causa totali ; non ut causa partialis, quia voluntas angeli est *liim effectrix sui abus. Deinde a stus voluntaris fit tantum praelucente adhu intellectus : actus intellectus non fit, nisi sequestra specie , quae tanquam semen objecti intellectum foecundet, Quam , ut jam probavi, angelus non potest producere. Aliunde si angelus per se &immediatε moveret intellectum & voluntatem, allaberetur in potentias animae illapsu proprie dicto, quod repugnat Theologis Sc D. Bernardo. Ingrediuntur, inquit, in nos an eli, sed ut animis nostris adsint, non ut insint: ut suggerant, non ut inierant. At verm Desu adest is ino, udigerit-i 'orit . quin infundir ct ascit; vi veνὶ

angelus sit potius eum anima , quam in anima, Deus cum anima-in anima s illo alienus, hie intimus ι illa quasi hospes advena, hic τι ipsa -- ra. Aerids dixero, magis intimus quam vita, qui

353쪽

336 PARS SECUNDA

III. AssERTIO. Probabilius angelus potest

agere in alterum angelum per motum localem , seu movere loco angelum Inferiorem. Probatur: potest angelus movere animam separatam ; nam

I 6. Lucae anima Laetari in sinum Abrahae deserti dicitur ; Tob. 18. Raphael angelus apprehendit daemonem A simodaeum, illumque in deserto superioris AEgypti alligat : ergo potest unus angelus alterum movere. 2. Angelus movet se ipsum :ergo & potest movere alterum. Confirmatur:

motus fit in corporibus vel per impulsum , vel per efficientiam immediatam motoris: ergo dc in spiritibus , quid enim repugnat Certe inter impetum & motum magna est affinitas, debuitque

natura solers non tantum rebus corporatis, sed etiam spiritalibus impetum vicarium providere . ne statim motus intercideretur, cum mobile amotore separatur.

Itaque in hac sententia angelus movere potest alterum angelum, I. motu pulsionis , quia ad id satis est, si motor mobile immediate vel media temo Veat: Σ. motu tractionis & vectionis. Quidni enim concipias intelligentiam potentiorem divisibiliter locatam , quae imbecilliori angelo item divisibiliter locatae , immisso motu eundem transferat secum Sc deportet, quo motu animas a daemonibus in inferos deferri censet Thyratus lib. de locis infestis cap. x3. num. ΣΟ. Motus Volutationis difficiliores habet explicatus, quia partes. rei volutatae aliae debent deprimi, aliae attolli. Ta- .men in sententia eorum qui partes virtuales angelis tribuunt, quidni possit imbecillior angelus immisso motu vel impetu , a valentiore angelo ita circumvolvi, ut superiores extensionis partes

354쪽

fiant inferiores, & quae ad Austrum vergebant, ad Boream vertantur. Sed haec otiosis Philosophis examinanda relinquimus. Dixi, angelum imbecilliorem posse a valentiore moveri per se ; nam per accidens etiam superior robustiorque angelus potest ab inferiori de imbecilliori moveri, si non resistat, sed permittat se moveri , quia cum resistentia inperiori angelo voluntaria sit, utique si nolit resistere , poterit ab inferiori moveri ; sin autem res stat, tune moueri non poterit, quia a proportione minoris inaequalitatis non sequitur actio : at vis angeli inferioris minor est, adeoque non potest movere angelum , qui majoris sit virtutis, nisi divinitus id fiat et at Quae res an unus angelus ab altero angelo detineri possit, & quomodo. Resp. ad I. posse detineri, ut patet ex Scriptura. Resp. ad a. de modo 'controversiam esse inter auctores. Certum est non per solam voluntatem angeli superioris inferiorem detineri , quia nihil voluntas unius angeli in alterius voluntatem efficere potest. Conimbricenses censent disput. 6. de anima separata a. 4.dub. 2. impetum patientis, quo se vellet subduce-ie,& quasi suffurari detinenti, retundi & hebetari per validiorem impetum detinentis. quae hebetatio explicatur a Suare Granat. disp. I 8. Metaphys. sech. 8. num. 38. quatenus angelus detinens fortior clim sit , ni stim inferioris ad motum cassum de inutilem reddit: via de cogitur liaetere. Valesius cap. I. sacrae Philos. docet ad nutum superioris angeli, Deum denegare concursum alteri angelo ad motum Sc fugam , sed hic modus

non placet Theophilo RaInaudo qui priorOB

355쪽

probat , doc Eique probabilissimum esse , quod mali angeli , quamvis interdum sint bonis aliquibus angelis viribus supeliores, nunquam tamen eos per vim detineant, aut violentius moveant. Denique alii ex istimant angelum ab angelo detineri per productionem ubi immobiliter loco affigentis. Quidni enim , inquiunt, sicut plura ubi producit in angelo , caque fluentia 'dum movet, possit ubi immobile producere , quo ipsum detineat Porro in sententia quae docet, angelum esse in loco & moveri, quatenus operatur in loco, vel permanenter, vel successive , angelus proprie non movet aut detinet alterum , & alligat per physicam actionem et quare dum angelus diabolum alligasse dicitur , id factum moraliter duntaxat volunt per significationem divini impetii efficacis. Ex dictis facile inseres , quomodo inter malos angelos , superiores in seriores quasi in excubiis aut custodia alicujus loci deputent, & quasi includant : unde nisi permissu superiorum exire

queant.

Gid agam angeli in naturam pure

corpoream. AC τ' o angeli in naturam corpoream fieri potest duobus modis, vel applicatione virtutis actuosiae, vel assumptione corporiS: quare duo hac examinanda. Primum, quid angelus possit in Raturam corpoream per 'irtutem suam actuo-

356쪽

sam , aut per motum localem. Secundum , an possit angelus assumere corpus. Sed quia haec quaestio jam profligata est disp. 2. art. I. S. s. satis erit quaestiones varias solvere de spirituum apparitionibuε. Rursus cum prima quaestio duo includat, nempe potestatem angeli in naturam pure corporatam , & exercitium potestatis illius Α, circa utramque multa examinari debent. Primum, an natura corporea angelicae obediat, & quomodo. Secundum , quid possit angelus producere in materia. Tertium , ad quid uti actione formarum corporearum queat. Quartum , an & quomodo possit movere molem corporum. Quintum an possit angelus vera miracula edere. '

g. corporea angelis obediat.

TTANc quaestionem movet D. Thomas qu.

A AIIo. art. I. ubi quaerit Utrum creatura corpo

ralis per angelos administretur. Certum est naturam corpoream subesse naturae lipiritalao & per eam regi, si nomine naturae spiritalis Deum intelligas. Ratio est , quod natura corporata non temere & fortuito , sed propter finem agat : ergo debet moveri a fine vel immediate, vel mediate: at non potest moveri imme-vitate , quia finis movet secundum esse intentio-

ά dςbet cognosci formaliter ut finis eli; sola autem natura spiritalis cognoscit finem formaliter ut finis est , quia sela cognoscit proportionem & habitudinem mediorum eum fiuerergo natura corporea non potest moveri a fine nisi mediante natura spiritali, quae a fine imm .

357쪽

3 o PARS SECUNDA

drate mota, naturam corpoream moν eat regatis

Hoc argumentum , quod in Mouali fustis exisplicuimus , probat quidem naturam coi poream Deo subesse , tanquam principi causae, vel tanquam primo motori : at non probat angelis necessarii, subdi. quare sit

UNIcA ASSERTIO. Angelis subest natura corporea , seu quod idem est, natura corporea per angelos administratur Ita D. Thomas q. Do. Probatur I. auctoritate S S. Patrum ; D. Augustini lib. 8. Genes ad liti. c. 1 . Angelis Dcosub ditas omnis natura corporea 3 Origenis hom. I . in num. ubi ait opus esse mundo etiam angelis qui praesint ; Damasceni qui lib. 2. cap. 3. ait destinatOS angelos, ut cerim quique terra partes custodiant, gentes regiones tueantur. Probatur ratione. I. Quia mellius servatur ordo

universi in eqpositus, ut pars inferior subsit superiori per quandam connexionem & dependen'tiam ab illa : anpetus est pars suprema unive s, eaque nobilissima : ergo congruum est caeteras partes inferiores , cujusmodi sunt corpora, subesse angelis , tancquam supiemae parti universi, Hanc rationem aliis verbis proponit D. Thomas quaest. jam citata, dum ait potestatem particularem gubernari & regi a potestate universali, sicut potestas ballivi gub ernatur a potestate regis. Deinde subjungit virtutem corporis esse magis particularem , quam virtutem Ipiritualis substantiae, quia omnis forma corporalis est forma individuata per materiam , & determinata ad h1e & nunc , sormae autem immateriales sunt

absilutae M intelligibiles.

358쪽

z. Quia universum magis unum fit, dum natura spiritalis creata cum corporali unitur per actionem & motum , ut ipsam regat : non potest regia spiritu humano ob nativam illius i iubecillitatem : ergo debet regi a puro spiritu creato, hoc est ab angelo , cujus virtus ita defessa. Objicies : Sicut Deus omnia per se immediate produxit , ita iis dem immediate providere debet: ergo angelis orbem non subjecit. Re . dist. Debet immediate providere quoad ordinationem , concedo : quoad executionem , enim hujus providentiae, quam appellamus , angelis est deman- inter creaturas supremum gradum obtineant, divinae bonitatis fuit per cos haec inferiora administrari.

Hactenus consecimus naturam corporatam angelis aliquatenus esse subjectam , ad coque ipsis utcunque obedire. Sed examinandum super- .est, quam late pateat is & potestas angeli an naturam corpoream an ipsam regat ad nutum qi Vel, ut loquitur D. Thomas, an natura corporea angelo obediat ad nutum, tum quoad productionem rerum, tum quoad motum corporum. nego ; executio gubernation mdata , qui cum

f. II. uid purit angelus producere in

natura corporata. I. O n s E R-T TI s effectrix angeli potest specta-VATIO.. V ri vel per ordinem ad malesiam, ex qua formae substantiales educuntur , vel per ordinem ad qualitates quas producat, vel per ordinem ad coipora quae ino eat. II. OasERvATIO. Duplex qualitatis spe-

P iij

359쪽

3 2 PARS SECUNDA

cies: altera qualitatum realium M physicarum , ut vocant Thom istae , altera qualitatum intentio nalium : illae sunt qualitates materiales & concretae , cujuimodi sunt qualitates tum primae, tum a primis ortae εἷ hae subtiliores Zc a materiae concretione liberiores. ut lumen : illae sunt elementorum propriae,&materiam disponunt ad formam; hae velut instiumenta a superioribus corporibus inferioribus impressa.

Status quaestionis est , an possit angelus aliquid moliri circa materiam , hoc est, formas substantiales ex ejus sinu educere. Deinde ad quid uti possit actione formarum , seu an qualitate&producere immediate possit rum reales, tum intentio

nales.

I. ASs En Tio. Angelus non potest per se R immediate producere formas substantiales in materia , seu formas substantiales de potentia ma-

Ieriae educere. Haec assertio est omnium Theologorum contra Platonem, ex cujus mente ait D. Augustinus lib. H. de civit. Dei c. et . angelos ex praejacente materia res corporatas produxisse , de contra quosdam haereticos , quorum Irenaeus αEpipliamus meminere. Probatur I.' auctoritate tum Scripturae , quae

nulli bi productionem substantiae angelis tribuit , tum S S. Patrum , Augustini qui lib. 3. de Trin. c.

7.& 8. ait harum rerum materiam non obedire malis angelis ad nutum, quia non possunt ex ea facere quod volunt, sed tantum quod in virtuteretum a Deo factarum continetur lib. I 1. de civit. negat angelos formare aliquam creaturam ;D. Leonis epist. 93. ad Tutabituri , ubi damna

Priscillanistas qui asserebant angelos malos figu-

360쪽

tare &efficere corpora humana in uteris mulierum , quibus praeivit Aristoteles 7. Metaphysicae

cap. 6.

Probatur ratione triplici. Prima petitur ab inutili : non sunt multiplicanda entia sine nccessitate; natura enim abhorret a superfluo : nulla est necessitas admittendi in angelis vim formarum subst antialium effectricem proximam & immediatam : ergo, &c. Minor probatur : ad ea ulmodi formas substantiales producendas dantur alia: causae naturales in natura, quae per se sufficiant: ergo nulla est necialitas admittendi in angelis vim formarum substantialium effectricem. Certe ut natura in necessariis non deficit, ita nec amat superflua ; praesertim plures causas secundasS particulares toto genere diversas, nec a se dependentes. Responderi potest huie argumento, vim illam angelis concessam non esse superfluam, quia potest contingere ut aliae causae desint : deinde modo vires non sunt univocae, vis quae Unieausae inest, non vana est in altera ; nam caelum potest producere multos naturales effectus , etiam ut causa particularis quae in virtute aliarum

causarum particularium continentur.

Secunda ex indole causae secundae naturalis petitur , quae cum finita sit, non agit nisi per sequestras qualitates , tanquam per instrumenta : v. g. ignis producit ignem per calorem dc siccitatem , quae sunt principia actuosa : anima rationalis per intellectum cognoscit & per voluntatem vult: in angelis nulla est qualitas, seu facultas effectrix per se immediate ejusmodi formarum substantialium , inest enim illis tantum potentia loco-mor iX, quae ad extra operetur, & cujus effectus ad

SEARCH

MENU NAVIGATION