Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3ει PARS SECUNDA

canthropo, in morem lupi saevit interdum , si vulnere appetitur , tunc . infligit lycanthropo uuianus quod accepisset ipse, si affuisset, ut testatur Guill . Paris. i. 2. de Univers. c. I . Probatur secunda pars : 1. de perfectis animalibus brutis , in quibus perit anima, nec nquam eadem quibuscunque positis dispositionibus reviviscit. Multo mimis quoque in homine , quia per feeta organietatio & temperies ad corpus humanum formandum requisita , vim actuosam angeli superat, nec per agens ullum naturale abiaque seminali virtute in qua vis eth stupenda , indoci potest. At Dices : Daemon absque ope seminis potest a te mirabili qua pollet, formam argillaceam specie hominis ita apte & concinne configurare, Ut in eam anima induci necessario debeat Α, nam illa conformatio non superat artem &industriam angeli , quia motum localem tantum requirit. Deinde novit apprime daemon illam qualitatum temperiem , quae ad animationem illius massae exigitur , potestque applicando activa passivis eandem inducere. Iam vero illa temperie inducta , forma prae existens destruitur , adeoque

ne materia vacua omni forma maneat , anima

rationalis ad quam illa temperies proxime di ponit, a Deo ad exigentiam subiecti creabitur. aut certe aliqua ex jam productis subibit δc animabit illam massam. Resp. I. cum Thephilo Raynaudo , licet an- gelus applicando activa passivis , possit quod-ctuique vivens materiale producere ; tamen ex quo nexus animae cum corpore solutus est , sive

Anima perierit, sive pertur, non posse angelum

382쪽

ita materiam disponere , ut haec potius numer anima , quam illa materiam illam subeat. Sed Deus qui amat sce cunditatem suam prodere, ideoque decrevit nullum individuum , quod femel extinetum sit, ad vitam revocare, ad aliam

ejusdem plane speciei formam numero distinctam producendam determinabit ; de ita animal inale enatum , non erit illud ipsum quod prilis vixerat ; sed aliud, specie quidem simile, at numero plane distinctum. Resp. h. ad hominem quod attinet, non id possie fieri, tum quia illa conformatio partium & qualitatum temperies ad unionem animae requisita

non est in potestate angeli ob rationem modo allatam: tum quia posset daemon cadaver recens mortuum de extinctum rursus animare , εc quidem facilius quam massam ex argilla in toris mam hominis effictam vita donare ; item & visium caeco ab ortu restituere, inducta temperie quam proxime organum visus requirit, quod est contra communem SS. Patrum sensum , qui hos effectus

superare vim naturae cujustibet creatae contendunt, dc inter miracula annumeran L.

Dixi, perfectum animal vitae non posse restitui ab angelis, ut ab imperfectis animalibus dis

tinguerem , quae reviviicunt interdum : sic apes& muscae semel mortuae , si rutae succo per u - . dantur , a mortuis excitantur et anguilla de se ha

aquae extincta, integra accio injecta, ac sanguine vulturis adiecto, ii sub fimo recondatur, intra

paucos dies vitam recipiet: at animam hominis extincti potestati intelligentiarum non reliquit. Et clim haeretici mortuos homines excitare a vi-

383쪽

366 PARS SECUNDA

mendicum ali s arte Episcopi Ariani caecitatem fingentem, vera caecitate, & alterum Cra- coviae speciem mortis ostentantem , vera morte

Deus punivit. Tales olim risit Tertullianus depraescrip t. c. 3o. Apostolorum, inquit, in perversumamuratores Apostob de mortuis faciebant vivos sibii da viυis faciunt monuos.

s. II. possit angelus circa vitam sentientem ct 0 in adjuncta.

I. O a s E R-XII TA sentiens duplex , externava Tio. V & interna : illa sensuum externorum functionibus continetur; haec sensuum internorum operationibus. Adjuncta seu annexa vitae sensitivae , soli Inus& sexus. Hic breviter discutio, quae vis & potestas angeli circa utramque itam & adauncta. I. AssER Tio. Angelus potest deludere sensus externos, & immutare tum directe , tum indirecte. Directe quidem triplici modo , I. mutando objectum per celerem agitationem , vel ejus occultationem , & alterius suppositionem: quo sensu Diomedis sociorum prodigium explicat Augustinus lib. I 8. de civit. Dei c. 8. sociis enim alio celerrim ε deportatis aves intelligentia supposuit. Hac item arte circulatores spectatoribus admirationem faciunt , dum gladios vorant de acus evomunt , & bibendo aquam , per vulnus

frontis vinum reddunt. v. Mutato medio. Sic pallorem dirum velut defunctorum convivis affundunt interdum magi,

sulphure inflammato aerem inficiendo , & olim Coloniae convivium instituit Guillelmo Impera-

384쪽

tori Albeitus , ut refert BZovius anno I 24 . in quo convivae membris mutilati conspiciebantur.

Porro angelus non potest effluxum specierum ab objecto praesente cohibere, quia nec potest subtrahere illi concursum , nec species per contrarium, quod nullum habent, a medio excludi, nec aliorsum avertere ; alias accidens a proprio subjecto moveret. Potest ad summum movere acciere medium eui species inest, & ita confusiorem vel expressiorem ac dilutiorem eandem redi 'le. 3. Variata potentia, sive id fiat permutationem localem partium , ex quibus organum compingitur, sive affusione alicujus humoris, sive obiastructis spirituum animalium meatibus : sic luteus color oculo affusus , facit ut omnia colorata videantur , & lingua amarore imbuta , amaroseibos sentit.

Indirecte vero , turbando ipsam phantasiam: unde homo sibi persuadet ea prae oculis aut alio sensu versari quae solam imaginandi vim fatigant : tali ludibrio saepe febri laborantes, amentes & ebrii exercentur. .sed tunc temporis sensus non sunt omni ex parte vigiles, sed in quadam velut ecstasi & sopore , ut observat D. Thomas lib. contra Gentes cap. io . Porid illa sensus externi immutatio fit ab interiori , commotis spiritibus & humoribus , quibus turbatis ipsa vis imaginandi turbatur, interdum cum a- Iienatione sensuum, interdum sine alienatione: hae ratione angeli qui apud Lothum divertebant , tanta caecitate Sodomitas percussere , ut

ostium per quod fugerent, invenire non pota sent. Nonnunquam illa immutatio adjunctam habet illuminationem intellectus, cum angelus

Q. iiij

385쪽

efficit ut is cui apparet , similitudinem rerum quam imaginationi ope phantasmatum rite positorum impressit , intellectu percipiat. Talis fuit apparitio facta D. Iosepho, Matth: I. immutata enim imaginatione , illuminatus est intellectus. Haec immutationis species cum interni, tum externi sensus, communis est bonis δc ma iis angelis.

Confirmatur assertio , inductione facta per sensus singulos externos ; nam I. intelligentiae obje istum non semel invisibile reddiderunt , vel oculis subducendo , dc alium in locum transferendo. Eo modo Apollonius , teste Lactantio lib.

s. c. 3. invisibilem se reddidit, & Domitianum , quo invitus detinebatur , effugit , seque sociis ut ipsum puteolis expectabant , subito videnum praebuit , sive interponendo aliquod corpus , quo corpus praesens aspectui subducatur: sive circumponendo ipsi corpori novam sormam externam , densato aere seu medio : sive lucem subtrahendo , saltem ex parte ; nam si tenuior dilutiorque lux fiat , objectum aut non bene , aut nullatenus percipitur. Quod si corpus, dum sol allucet, interposito aut circumposito corpore redditur invisibile , duo tum evenient, si Abuiensem audimus. I. videbitur umbra ejus perinde ac si videretur, 1. intercipiet effluxum specierum a corporibus retro positis , illaque proinde corpora oculis intuentium subducet. L. Non semel delusit odoratum ; hine quidam in sentina pernoctans, videbatur sibi in celia

Ia aromatum noctem non sine voluptate peragerc, teste Guillelmo Paris. 3.1. de Uni Vers. c. χὴ si Vequod aliunde aromata aut odorata olea allata

386쪽

sint, sive quod organum olfactus alteratum sit, sive quod applicatione activorum ad passiva odores sint producti. Probabilius tamen est, odores illos aliunde cum substantia cui insunt, ad odoratum ab intelligentiis transferri solitos. De gustu liquet , tum quia imaginationi illudere angelo pronum est , tum quia organum Guitus sapore aliquo delinire eidem perfacile. I alia olim Numa factitabat coli vivia ex Plutarctio, a quibus majorem convivae samem referebant quam attulissent, quia in modum ibmnia tutum

comederant.

Tactum denique saepe circa vehemens sensibile impediunt intelligentia: : lic viti sunt magi super carbones incedere , sive quod daemon pedem magi interhia carbones corpus interpoluitaset, sive quod succum pedibus illi viiset , succos quippe invenias , quibus illita manus aut pes impune possit e flammis colludere. Vidit Bubsbo-quius Turcam clui succo quodam palatum Imbuit , per quod deinde ferium candens ad libitum sexies deduxerit illaesus. Patio est,nu dilli succi vel caloris vim retundant , vel certe membra stupefaciant. Tali succo refert Anath a sus qu. 13. Simonem magum adjutum , se in te flammas volutas te. Et Epiphanius haere f. Mimagos quosdam Iudaeos ignem ligasse , ciuique actionem impediisse. Terrius modus excogitari potest , nempe si magus delusis oculis per loca vicina periculi vacua devin bulet. II. AssER Tio. Angeli possunt agere insensus internos, hoc est , in imaginationem & ap

petitum sentiemem tum mediate , tum imme diate

387쪽

Mediate, nempe per sensuS externos quos varie afficere & immutare possunt, ut mox ostendimu S. Immediare vero , commovendo spiritus animales & humores , ipsasque adeo species inmemoria superstites & spiritibus insidentes excitando ; hinc primo modo novas species imprimere potest angelus, si nova repraesentet objecta. At secundo modo non potest: , sed tantum acquisitas antea & in memoria resides ita dividere vel conjungere potest, ut videantur nova quaedam simulacra , quibus memoria voluptatum vel dolorum suscitetur illae quippe species interdum vn cum spiritibus nimia humorum aD fluentia obruuntur , & qu afi sepeliuntur : unde radiare nullatenus possunt, aut certe tenacioribus crassioribusque humoribus tenentur impliciatae , aut volatico humore celerius agitantur, quam ut sensationem facere possint , nisi sorte confusam vel levem : at angelus potest humorum illorum copiam dissipare, crassiores diluere, motus celeritatem temperare & retardare , species

dividere , si confusae sint, conjungere , si nimis

dissitae , ita porrb componere di ordinare inter se , ut facile illam quam intendunt , cognitionem & reprae lentationem excitent, & ita homines ex parte phantasiae illuminent.

Nec refert, quod in eadem parte cerebri plura phantasmata sint , quia potest angelus spiritus eos Ordinate & applicare phantasiae , in quibus spe ies insident, rebus quas homines docere pe

velit, clare ac dilucide 'epraesentandis opportunae , abactis alio speciebus auxia & spiritibus, quibus cognitio obscurari rosset & impediri.

388쪽

aut certe humorum crassitie offusis. Finge typo graphum qui characteres ita ordinet, ut alios deprimat , attollat alios, itaque inter se belle apte iaque componat, ut omnia in charta sibi appressa , clare & nitide repraesentent : angelum species

seu idola in celebro ope spirituum , in quibus

si ecies insculpuntur, per motum locale vi ordinantem utcunque expressisti. Ad haec, orga in uinetiam disponit , justamque temperiem inducIL, ut jam observavi ; tunc

Multa facile intelliges : I. quomodo memoriam angelus juvare possit , nempe ita aptando& temperando organum, ut facilius species rerum & imagines recipiat & diutius retincat, vel motu locali noxia expellendo , vel imagines componendo & ordinando, vel quae memoria in corroborare queunt , solerter applicando. 1. Quomo/o ingenii vim acuere valeat ; puta et crassitie humorum discussa, vel medicamentis agentium naturalium adhibitis, vel spiritibus sensitivis expurgatis ,& ad organum coprias ius attractis, vel defaecato sanguine & spira; ibus audiis'. Certe quo purgatiores frequentiores lye, sunt spir tus , eo vis intelligendi acutior. Obseivat tamen Deirius id muneris spectare potissim in ad bonos angelos ; malorum autem esie , humo res stipare , spiriciis subducere , si vis eorum acrior sit, obducere ac retundere, & sic vim intelligendi debilitare , itaque seducere , suadendo licitum esse quod illicitum est. 3 modo & disciplinas etiam reconditiores

docete queat, nempe I. interius per phantasm. ita

mentem illustrando , 1. sensibiliter apparendo. Sic testatur Socrates apud Platonem in Theagene

389쪽

37ι PARS SECUNDA

multa se a genio suo didiciste. Ades mihi, i

quit, divina qua tam sorte damonium, quod me a pueritia eli secutum , qua vox quadam est dissuadens quoἡ sum factiιrm , ad faciendum vero provocat nunquam. Quod si quis interdum amicoram sua consilia meetim communicet, deferiur illa vox dissuadens , is me exequi non permittens. Sed hanc intelligentiam censet Tertullianus fuisse damnatam in Apolog. cap. xi. Observant Me Theologi scientiam quam tradit daemon , duobus potissimum naevis laborare , a quod non sit diuturna , sed brevi obliteretur: Σ. quod ea ad libitum non utatur homo, sed tantum per modum amati & extatici, certis locis , temporibus& causis ; quae autem a Deo immittitur, his nae- is carere : talis fuit in Salomone & Apostolis. Quin etiam daemon inrerdum fallere tentat eos

qui scientiae dant operam; praesertim si quid inde sibi detrimenti obventurum conjiciat : sic conatus est S. Ignatio Loyolae imponere, ut refert Ribadenetra lib. I. c. I . Dum enim rudimenta 'Grammaticae addisceret , tanta divinarum rerum intelligentia animum imbuebat , ut novi

nihil addiscere posset, & si quid memoriae mandatum, illico emueret. At Objicies : Si verum est spiritibus species relictas insidere poterit angelus species ab uno intelle stu ad alterum ope spirituum bajulorum

transmittere ; &ita caecus a nativitate poterit judicare de coloribus , sicut surdus de sonis : at hoc dici non potest : ergo species spiritibus non

insident. Resp. I. ob hanc rationem multos philosophos ac Theologos species non spiritibus, sed

390쪽

ipsi organo , quod est celebrum , inhaerere Velle ; cerebrum autem , lice possit ab angelo antra idem caput, utpote fluidae iubitantiae , agitari commoverique , non posse tamen transmi ti ab unius hominis capite in aliud , quod ab alia anima informetur. Resp. h. nego spiritum cum specie sbi insculpta posse a cerebro uno transferri in aliud opera angeli , saltem naturaliter, quia , inquit Sua res Granat. talem in se requirit dispositionem phantasmatis vector spiritus , ut quamvis non vivat, a corpore extractus illam stat Im amittat, ideoque imaginem sibi impressam conservare non possit. Deinde licet spiritus servaretur , tamen non servaretur in eo phantasma , quia non servaret eandem proportionem ad causam , nempe

ad sensus externos ejusdem corporis , a quibus impressiim fuit. Denique licet servaretur ipsumphantasma, tamen eo non uteretur ille in quem transsatum foret, quia illud per ejus sensus productum non fuisset et sed utraque responsio po-.strema imbecilla esst, quia sicut phantasma semelcusum non pendet in esse a sensibus externis, ita nec in operari : unde aptum esse videtur admovendam quamlibet phantasiam hominis. III. AssERTIO. Angelus potest agere in appetitum sentientem tum mediate, tum immediate. Probatur : mediate quidem , quia potest agere mediantibus sensibus externis , εc ipsa pnantasia quae est sensus internus ; immediate autem , commovendo spiritus & humores qui insunt organis & membris appetitui sensitivoeservientibus, quibus cupiditates subinde excitantur : sic bile commota ad iram pro o caro p

SEARCH

MENU NAVIGATION