Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 4 PARS SECUNDA

tea, sanguine excitato ad amorem : sic saepe mali angeli motus carnis excitant , dc boni reprimunt.

IV. AssERTIO. Angelus potest conciliare homini somnum longissimum perinde ac prolixam vigiliam. Probatur , quia potest magna vaporum & humorum copia vi ucire piimum sensorium , eosque humores resolvere ac dissipare , quibus mearuS obstruebantur : ergo potest somnum peraeque ac vigiliam longissimam procurare. Confirmatur exemplo glirium , qui tota hieme dormiunt , & insani illius, quem Fgrnelius s. Pathol. c. 2. ait quatuordecim menses

inimnes duxisse Ergo multo magis id praestare possunt intelligentiae , etiam stante judicii ac mentis sanitate , sive quod spirituum essi uxum impediant , sive qucd eosdem reparent ser immissionem substantiae alicujus emcacissimae , inquit Theophil. Raynaud US. V. AssERTIO. Angelus potest: scelui , cum

. primum etfingitur , sexum quem voluerit , imprimere. Probatur : tria ad s exuum diversitatem concurrunt ex Aristotele , nempe potentia seu semen, ima inatio parentum, & principium externum , puta venti : at naturam retum illarum norunt apprime angeli : ergo possunt haec tria ita variare, & inter se rem perare , ut inde temperies masculino vel femineo sexui progignendo idonea existat , praesertim clim differentia sexus se teneat ex parte materiae , quam adhuc teneram & ductilem facillimum est: angelis idonei activi applicatione sic fingere , ut inde se xus vel masculus, vel semineus ad nutum an-gesorum existat : imo & in animalibus prove-

392쪽

ctioris aetatis etsi operosius id fiat quis in tenero foetu , hanc tamen vim angelis non pauci tribuunt. Quidni enim , si permittantur vi sua ti, partes quasdam ita emolliant, quasdam itae fingant ex materia rite praeparata, Vt mas mutetur in seminam , vicissimque femina in marem At discursum brutis angelum posse conferre fabula est , cum discursus unius naturae spiritalis partus sit et potest quidem eorum ita organa disponere , ut alicujus disciplinae capaciora reddantur. At rationis usum & sermonem qui mentis frater est, tribuere non valent ;hinc si visa sunt loqui bruta magorum opera, non rationis usum in illis aut discutium , sed intelligentiam moventem intus & agitantem formantemque voces locutio illa arguebat.

II. AssERTIO. Angelus potest ita pe sectEimitari voces brutorum & hominis, ut vix di cerni possit. Ratio est , quod vocum illarum varietas ex certa aeris fractione oriatur , quae intelligentiae facultatem non superat , hinc sepe imugit ut bos, barrit ut elephantus, balax Vt ovis, ululat ut lupus, loquitur ut homo & interdum vocem unius aemulatur in organis alterius animalis : sic in serpente vocem hominis imitatus, sermonem habuit cum Eva , juxta mentem S Cyrilli . dum refellit Iulianum lib. 3. ad i. 2. etiam saepe ore energumeni loquitur, de quidem multo persectius quam ore cujusque alterius animalis : vocem tamen daemonis a voce propria

arreptilii in hoc distingui & internosci putat Guillelmus Paris '. 1. de univers. c. ι FI quod voces

daemonis in daemoniaco loquentis subraueae sar, voces vero ipsius agreptitu clariores , quod i

393쪽

3 έ PARS SECUNDA

jtrumentis vocalibus aptius homo utatur quam daemon ; imo & quod amet daemon voces obscuras & exiles edere, ne tam facile ejus mendacia detegantur, ut testatur Psellus lib. de daemonibus, sub finem.

s. III. Qid possit aurius m animam

rationalem. UNIcA OE-AN1M A rationalis spectari po- SERVATIO A A. test: vel in ita tu conjunctionis, vel in statu separationis. ini aeritur bic quid possit angelus in animam rationalem in crO-que statu spectatam. I. A s s E R T I o. Angelus potest in animam

rationalem corpori unitam ea omnia , quae e X corporis affectione 3c se nnbustum externis, tum internis pendent. Probatur : potest: enim sentia externo & interno uti tanquam instrumento , VLagat in potentias animae , non immediate quidem , quia id Dei proprium est, qui solus in animam illabitur, sed moto sensu interno , quem intellectus quoad simplicem apprehensione in

consequitur , hinc II. AssERTro. Angelus intellectum hominis potest mediate movere sua virtute natu-

Iali. Probatur, quia potest ex dictis per objecta

agere in sensus tum externos, tum in erno S, ipsamque phantasiam & appetitum agitatione humorum ac spirituum commovere : at phanta-sa mota , movetur intellectus , in eo prima apprehensio excitatur Α, atque hac ratione fiunt illustrationes in entitate naturales. Huc spectatuIud D. Augustini, dum ait, angelum dare intelle-

394쪽

homini, quemadmodum quispiam dicitur

dare lumen domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit, clim eam non sua luce penetret& illustret, sed tantummodo aditum quo penetretur atque illustretur, aperiat. Vide concion. I 1. in psalm. ii 8. ad illud v. Da mihi intelD-ctum tuum, ut discam mandatum tuum ἔ atque hic quidem modus ab angelo exercetur per motum localem. Quin etiam non desunt qui velint moveri immediate intellectum ab angelo supernaturaliter , quatenus imprimit speciem sui conceaptus , seu essentiae suae intellectui hominis . quomodo volunt fieri illustrationes in entitate supernaturales. Angelus quippe , spirituale speculunicum sit ex D. Dionysio lib. de divin. nom. cap. 4.

objicit se animae quae aliud est quasi spirituale

speculum ι dc sic species ipsas quas a Deo recipit, eidem pro modo suo infundit, vel smiles & maxime geminas ei imprimit. Porro de quatuor potissimum rebus boni angeli

illuminant. I. De cogitandis , quatenus bonas vel malas cogitationes immittunt , cum hoc quidem discrimine , quod bonae cogitationes a Deo principaliter, ab angelis instrumentaliter orianis tur, quatenus disponunt & excitant intellectum ad eas formandas , vel impressione phantasmatum bonorum , quae sunt honestae cogitationis

semina , vel impedimentis extrinsecus Iemotis. Cogitationes autem malae nec a Deo, nec ab angelo , nec a daemone principaliter, sed a mala hominis voluntate inordinate agente ortum habent. Non a Deo, nec ab angelo bono , uia malae sunt ; non a daemone , quia cum ulus cogitaἔtuae virtutis in homine subst voluntati, in quam

395쪽

nihil per se daemon potesst , utique non potest

eas in anima producere, sed sola anima. Earum tamen incensor dicitur, quatenus incitat ad mala cogitandum, vel ad appetendum cogitata , sive suadendo & suggerendo , sive commovendo& agitando passiones. Hinc diabolm adjutor eo-gitationum malarum is incensor , non auctor ess. potes. inquit Beda lib. in Matth. 11. ad illud:

autem procedunt de ore, de corde exeunt.

Et quoniam duobus modis impeditur anima, ne quid pie & saniste cogitet , vel ratione labis originalis qua mens veluti aggra Vatur, proniorque redditur ad formandas cogitationes miniis ordinatas ; vel ratione tenebrarum quas menti daemon immittit, ut ipsam decipiat. Non enim per se nos decipit Deus , quia spiritus veritatis, nec per angelum bonum , qui agit ut minister ipsius, ac proinde fallax non est , sed per angelum malum, quem sinit pro sua perversa indole nobis imponere. Bonus angelus duplicem hunc. bonarum cogitationum imicem tollit saltem mediate ; primum quidem, intuitu rerum hone. starum nos ad bonas sanistasque cogitationes excitando '. secundum vero , arcendo daemones, ne tale impedimentum inferant.

2. De cognoscendis , tum ex parte objecti, illud distuletius proponendo ; tum ex parte potentiae , ipsam corroborando , ut plenius id quod proponit , mens ipsa hominis intelligat , peniti usque intret: sic mentem humanam juvat, ut

ex creaturarii in cognitione ad divini earum opificis cognitionem pleniorem facilius citiusque assiliat , non infundendo lumen per se se , sed infusum a Deo corroborando ac perficiendo apta

396쪽

phantasmatum ordinatione & applicatione , a quibus juvatur intellectus ad rem melius apprehenden .iam saniusque dijudicandam , ut explicat D Thomas. -nquam D. August tib ix. de Genes ad lit t. videtur mixturam quandam angeli cum anima agnoscere, sed dubitanter, prae- Iemm in cap. xo ubi de visionibus quas spiritua les api et lanuas , sic loquitur : Sunt quadam excellemia is merito alvina , qua demonstrant An- Leti mrris moreis, utrum visa su a Deili quadam

pratotenis eo unctione vel commixtione eι iam nostra ess se lenies 3 an scienies , nescio, quomodo nostram in sipiritu nostro informare u sonem, dissicitis pen eptu , ct discilicr dictu res es. Hanc porro commixt onem & iii formationem D. Thomas

non de commixtione per essentiam, sed per e fectum interpretatur , quatenus ordinat & quasi informat phantasmata angelus : illam tamen commixtionem Suares non negat sic accipi posse, ut angelus a Leo tanquam instrumentum elevatus, altiori modo illuminet, lumen &species e

ficiendo in intellectu , quem modum Theologis

ex amanandum relinquimus.

D Te credendis. Ratio est, quod duo requirantur ad actum fidei , i. imperium voluntatis, 2. propositio credibilium. Primum quidem a solo Leo est, cujus vilius est movere voluntatemper se & immediate, & quo ipsi lubet, inclinare ;secundum vero ab angelo saepius fit , per quem divina hominibus revelantur, ex D. Dionysi ubi ait revelationes divinorum ad homines media tibus angelis pervenire. 4. De agendis , quatenus &suggerunt quae eon sentanea sunt credentium statui, rei ad ea faci-

397쪽

da dirigunt , ut ministri & coadjutores , tripli, cis Dei providentiae , naturalis , politicae & su

pernaturalis , ut sis iis explicaturi sumus: ubi agemus de custodia bonorum angelorum. Hic obseivabis i. cum D. Thoma, quod lic Et daemones illuminare mentem hominis possint naturaliter ope phantasmatum , lumen intellectus corroborando, perinde ac boni angeli, clim x- qualis sit virtus naturalis boni & mali spiritus: tamen clim hominem acerrime oderint , a Ventpotius intellectum illius tenebris offundere , ut in errorem facilius inducant ac decipiant, quam intelligibili lumine corroborare, ne eorum malae artes & doli lumine illustriori detegantur ;hinc si quas doceant scientias, M sacra dogmata quasi momento addiscere faciant , ut fertur de Anabaptistis , qui sumpto poculo in sacrae Scripturae lectione periti evadunt ι eo id fine potitas iniim agunt, ut decipiant eos , erroresque ipsis-rum foveant, unde intellectum hominis proprie

non confortant, quia confortatio seu corroboratio intellectus habet pro fine judicium sanius de

rebus apprehensis, quo omnis error curetur. It que sive humores densiores expellat daemon , sive agentium naturalium medicamenta adhibeat,

sive spiritus sensitivos expurget augeatque, quod raro fit, semper intendit decipere , & in malum inducere. Sed quidquid porto agat , ut intellectum fallat, non agit in ipsum nisi mediantibus

phantasmatibus, quorum compositione & divisione varias fallacias obtendit. Observabis x. angelos a licer age te in sensus tum internos , tum externos , aliter in intellectum , nam I. movent immediate sensus , α ita

398쪽

eos illuminant & decipiunt immediate , intellectum aute in tantum mediate , quandiu agunt virtute naturali. 2. Necessitare possunt phai Ha-

fiam , ut species velisit & ag tet , componat &dividat, ac proinde de iis de quibus voluerint, imaginetur. At vero licet ope phanta imatum species intelligibiles in mente & primas apprehensiones e X cItent, non tamen post uni adigete , ut iisdem specie biis utatur ad judicandum in- te uigendumque, quandiu ratio viget, quia pra ter species in intellectu existentes & objectum

cognoscibile , requiruur actualis intentio cogis noscentis, ut cognolceie intendat: at haec intentio est actus voluntatis quae non potest ad aenione immutari. Vide D. Thomam quaest. Ib. de malo, ari II ad 3. 4.& s. De intellectu satis, jam de voluntate sit UNic A OBsERVATIO. Voluntas poteli immutari duobus modis , vel ab interiori, relab exteriori. Tunc ab interiori immutatur , cum a supremo naturae domino absque sensuum mihi isterio inclinatur ad volendum id quod voluerit. Ab exteriori autem, cum a bono per intellectum apprehenso , vel ex passione sensitiva appetitus excitata, ad agendum quidpiam 'el non agendum , Ilicitatur. His observatis , sit

III. AssERTIO. Solus Leus voluntatem hominis ab interiori immutare potest. Probatur : immutare voluntatem ab interIori , est ipsam inclinare in rem volitam , etiam sine sensuum tum internorum , dum externorum admI-

.niculo : solus Deus sic potest illam ita inclinare. Ut enim inclinatio naturalis non est, nisi a Deo qui naturae largitor est , ita inclinatio voluntatas

399쪽

38ι PARS SECUNDA

absque sensuum adminiculo non est , nisi ab eo qui voluntatis est auctor , juxta illud Proverb.

2I. Cor regis in manu Domini , quocunque voluerit , inclinabit illud. E. Ejus est duntaxat movere voluntatem absque sensuum ministerio, cujus est proprie illabi in animam : solius est Dei proprie illabi in animam , ut jam confecimus:

ergo solius est Dei voluntatem movere sine senis suum ministerio. Hic observa, primam rationem quae D. Thomae est , hoc tantum sensu valere, quod sicut motus naturalis . vi naturalis est, active sollim ab intrin e eo naturae impetu, Vel ab eo qui dedit naturam , oritur : ita motus voluntatis acti ve & ex p rite causae efficientis, solem est ab ipsa voluntate, &ab ejus auctore in suo genere , inquit Sua res Granatensis. Rupertus lib. de glorificat. Trinit. & proces. Spiritus sancti, discrimen illapsus divini ab angeli praesentia rite explic t. Null- ,. ait, Osritus preter hunc via ritum qui Deus est , ubi vult δι t. Creaim quiliabet spiritus sive bonus siue ma , spirat quoipir

re mittitur, vel permittituW. X ee ita spirat ut ipsam spiritus n'stri sub tantiam ingrediatur , nisi soliucreator Spiritus. IV. AssERTIO. Angelus potest agere in voluntatem hominis , saltem remote, ipsamque

adeo movere ad agendum.

Probatur: Voluntas moveri potest ab objecto amabili vel odibili exterius proposito, vel excitatis imaginariis visionibus & cogitationibus, vel passionibus in parte sentiente commotis: haec omnia praestat angelus. Potest enim I. Objectum amabiIe vel odibile sensibus externis Proponere : 1. imaginarias visiones & cogitati

400쪽

nes excitare : cupiditates in utroque appetitu commovere , quibus voluntatem alliciat 3c inclinet in objectum : ergo potest movere voluntatem , saltem remote ; hinc voluntatem hominis non aliter movet angelus , quam manifea

statione dc propositione oblecti , ac morali persuasione. Porro hic modus voluntatis movendae proprius est tum boni , tum mali angeli, cum hoc tamen discrimine , quod malus angelus ad

vitia ut incentor malorum, bonus vero ad virtutes moveat & incitet , ipsaque vitia urat Murendo consumat , ideoque flamma ignis , seu ignis urens appellatur. V. AssERTIO. Licet daemon non possit voluntatem hominis ad peccandum necessitare, potest tamen vehementissime inclinare. Probatur I. ex connexione inter potentias animae,

positis his principiis.

Primum sit. Ut sua phantasiam inter & intellectum, ita inter utrumque appetitum , sentientem nempe & rationalem, est affinitas & cognatio , quia ab eadem anima prodeunt, & in eadem radicantur ι hinc Secundum. Vis imaginandi, dum bono sensibili adhaeret , seque totam eidem cognoscendo applieat , intellectum ad idem cognoseendum trahit: unde fit ut nonnisi leviter&quasi raptim cogitationem boni honesti delibet & momenta rationum, quibus ad illius amorem excitari voluntas deberet, vix expendar. Tertium. Ex sympathia utriusque appetitus nunquam in appetitu sentiente motus oritur, quin similem a voluntate circa idem objectum impetrare conetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION