장음표시 사용
411쪽
mentum, putaviendo intellectu agente ad rerum divinarum species fabricandas. Hic observabis mentem & voluntatem ita sibi
in raptu adjumento esse, Vt raptum mutuo promove ni. Ut enim mens in admirationem rapitur ex intuitu amoris vehementis juxta & voluptatis, qua voluntas perfunditur : sic voluntas ex admiratione ipsius mentis , suavitate mirabili afficitur; ut enim solis radiis illustramur , dum ab iisdem incalescimus , & vice versa incalescimus , dum illuminamur: ita divinae pulcritudinis intuitus,
dum mentem illuminat, voluntatem accendit, &amor bonitatis, dum voluntatem accendit, men tem illuminat. Non tamen par est semper exceta mentis excessui voluntatis, quia ex levi cognitione ingens saepe in voluntate incendium excitatur : unde voluntatis raptus sequitur, non
mentis , sic alias ad unius paradisi nomen Frater
AEgidius socius D. Francisci a se exibat planἡ
i v. Caussa finalis ecstasis supernaturalis, est perfectissima cum Deo vnio : clim enim animus hominis finitae sit virtutis , ac proinde vis ejus in plura dispersa, minor fiat ; & aliunde pulcritudinem & excellentiam rerum divinarum , quibus per contemplationem animus incumbit, sibi applicet , ut iis arctius uniatur , spiritus animales quasi auxiliares copias evocat ad subsidium : unde sensus externi & interni paulatim deficiunt , hinc ecstasis duo includit, arctissimam animae adhaesonem & vehementissimam applicationem, quippe quae tota sit in Deo contemplando & amando,& deliciis ex contemplatione & amore quasi ex tuo fonte manantibus percipiendis ; a. alienati. .
412쪽
nem a sensibus , quorum fune iones, dum viget
ecstasis, omnino aut ex parte cessant. Nobilitas tamen edita sis non tam ex alienatione a sensibus quam ex summa adhaesione animae & attent onead res divinas aesti inanda est, quia haec ex luminis interni plenitudine a Deo infiisa , Sc praestantia specierum intelligibilium , quae a Deo auctore imprimuntur , illa vero vel ex debilitate corporis, vel ex imbecillitate animi, vel ex imaginati icis facultatis vi, vel ex calidiori tempetie quae statim exardescit, plerumque oritur. v. Effect us ecstasis sive raptus varii sunt ; alii enim pertinent ad sensus& potentias, alii ad corpus , alii ad animam. I. Sensuum functio intercipitur ,&quidem Oinnium tum internorum, tum externorum : quanquam aliquando unius sensus usus non intercipitur, puta auditus. n etiam omnes sensus tum interni, tum externi functiones suas rite nonnunquam obeunt, solis facultatibus spiritalibus extra se raptis, quae species raptus omnium pri antissimae, quia beatorum ecstasi simillima , qui ita licet potentissime ad Deum trahantur, divino tamen munere ira corroborantur, ut simul viribus
inferioribus uti possint, nec ab ullis ossiciis sibi a Deo in junctis usquam ferientur. Duplex causa felicissimi illius status ex Τheologis ; lumen gloria: , quo ita anima corroboratur , ut visio quasi, connaturatis beatis videatur esse. 2. Virtus quaedam peculiaris qua facultates tum internae, tum externae ita confirmantur, ut unius functio alterius lanctionem non impediat. Haec species ec sta' sis Christo , dum degebat in terris , & beatissimae Virgini familiarissima, soletque interdum iis qui
413쪽
animarum saluti vacant, a Deo concedi ; conna tu taliter tamen contemplationem persectissimi gradus sequitur in viatoribus suspensio externorum sensuum, quia , ut jam dixi, vis humana finita clim sit, facile exhautitur ac deficit: quare si
tota circa rem aliquam occupetur , aliis vacare non potest et at anima in contemplatione persectissimi gradus rebus divinis incumbit tota tum
mente , tum affectu , adeoque externis vacare
non potest : unde a sensibus alienatio sequitur. 2. Dum fit contemplatio per pura intelligibilia, non tantum fit iispensio sensuum externorum , sed etiam interiorum. 3. In appetitu sentiente devotio ex persectissima& altissima contemplatione orta , varis spiritalibus non contemnenda , quippe quae facilitatem in contemplando juxta & constantiam asserat. . Honesta quaedam divinaque laetitia ex parte rationali in partem sentientem, & ipsam carnem interdum derivatur , juxta illud Prophetae
Psial. 83. Cor meum , caro mea exultaverunt in. Deum meum. Vbi nomine cordis partem superio- Iem ; nomine vero carnis , partem sentientem inis
torpretes plerique significari volunt. Connaturale quippe est appetitui rationali, dum in Deum rapitur , inflammatur & effervescit, partem quoque Inferiorem per consensum rapere, quam laetitiam etiam interdum per signa externa produnt aliquando mystici, dum vultu sereno, laeto & hilari sunt, in voce sint dum erumpunt gaudii & laetitiae indices , item in saltus, sed moderatos Mordinatos ; aliquando I a crymis, vocibus & susipi- riis spiritus intus habitantis dulcedinem indieant. Discedente enim sponso, anima dum ad se redir,
414쪽
se ingenti perlatam gaudio , dc genas lacrymarum quasi rore rigatas reperit. De quibus vide D. Bernardum in Scala : ibi enim lacrymas eius. modi vocat roris desuper infusi superessiuentem abundantiam , dc ad interioris ablutionis indicium, exterioris hominis purgamentum , miranda munuscula & sis latia quae dat sponsus, panes confirmantes cor hominis dc dulciores super mel& favum, ac deinde concludit : O Domine Iesu si adeo dulcas sunt ista lacryma , qua ex memoria desiderio tui excitantur , quam dulce erit gaudium, quod ex manifesta tui visione capieturi si adeo est dulce fere pro te, quam dulce erit gaudere de te sHinc ecthasis mystica orta ex contemplatione pura, quae est absque vis phantasinatum , non impedit operationem appetitus sensitivi per se, per accidens tamen impedit, quia ligat interdum operationem phantasiae , qua sublata , objectum non mo et appetitum sentientem. Porro pars sit-
perior spiritu Dei acta , ita sibi subjicit sensum
dc carnem aliquando , ut caro spiritui desideriis
consentiat, eoque exultante in Deo exultet: vnde jubilus completur. Qui post ecstasim tripudiant, manibus plaudunt & saltant, jubilatorii. dicuntur. s. Corpus nonnunquam lumine resplendet, in terram dejicitur , manetque sine sensu motuque cadavetis instar ; interdum in aerem tollitur. Ani- . ma quippe rei amatae ita adhaeret, ita illius ideam retractat, ut evocatis spiritibus ad illius contemplationis amorisque subsidium, sensius externi ab operatione seriemur, sic ut homo nec audiat, nec
videat, nec sentiat quidquam , sed prorsus immotus maneat, viaque diuerni possit an vivat. In-
415쪽
terdum expallescit subito , rubore interdum suffunditur, dum interim anima Deo tranquillissime fruitur , & in eo suavissime conquiescit. Lenique languor, debilitas, macies, fastidium alimenti. quae omnia plutibus prosequitur Dibnysius Carthusianus opusculo de fonte lucis rapi. art. 18.6. In anima effectus quoque plures. I. Lux quaedam insolita, qua mens plurimi in illustratur. 2. Illustrationem sequitur atrior exitii ius , quo
ita penetratur homo , ut divinum plane affectum induisse videatur. 3. sensibilium ti terrenotum contemptus , & caelestium desiderium. 4. Abjε-ctio ac sui demissio ; nam quὁ quis altilis a Deo attollitur, eo fit humilior. 1. Etiam juxta aliquos privatio libertatis ussis. Sed quia multi effectus in
' controversiam vocantur, de iis postea agemus . . . Eeshasis & raptus pallitio' non una. Prima est inperfectam Sc imperfectam , ex D. Thoma q. 13. de Verit. art. 2. Impei secta illa est, in qua animae
ipsius intentio tota divinis inspiciendis & diligendis vacat, integro sensitium exteriorum vis. Dicitur ecstasis secundum intentionem. Persecta autem , in qua actu ab usu sensitum rerumque sensibilium ad quaedam supernatui aliter videnda attollitur, sive id fiat per abstractionem a sensibus ex te nis ad visionem imaginariam , Me ab imaginatione ad intellectualem , quae fit vel per species immissas a Deo, vel ver claram divinae essEntiae visionem. Primae ecstasis exeniplum habes in D. Petro Aist. Io. qui passus ec stasim cum abstractione a sensibus externis , sed cum imaginaria visione ;s cundae vel o in D. Paulo, quem interpretes putant
adessentiae divinae contuitum fuisse sublatum. Raptus item ratione eausae, alius est devotioni f.
416쪽
alius admirationis, alius exultationis, de quibus
Denique ratione potentiarum , alius imaginationis, alius rationis & mentis. Primus fit super vires sensitivas inferiores per affectionem amoris, qui familiaris est: melancholicis, iratis & zelantibus. Secundus fit super potentias inseriores per Voluntatis amorem , cern sensus externi ipsaque phantasia ligantur. Tertius qui dicitur raptus mentis, supra potentias se inferiores fit per scintillam menti cognitam vel appropriatam , quae amor ecstaticus , vel excessus mentis nominatur. Ita Gerson, qui 3c quartam speciem addit, cum vires superiores ad sensus exteriores rapiuntur,& anima se detinetur circa objecta exteriora pertactum , gustum , aspectumque, ut operationes potentiarum superiorum plane cessent, aut mul-rum impediantur, & hic familiaris est eroticis
Varia quamones de natura raptus solvuntur.
I. Quae- A N in ecstasi seu raptu anima realiter stio. A a corpore separetur. Resp. in ecstas sive magica fit, sive divina Scsupernaturalis , animam a corpore non separari realiter nec alio commigrare, I. quia per ecstasim non moritur homo, ut patet; moreretur autem , si anima a corpore sejungeretur quid est enim mors, nisi separatio animae a corpore Deinde si in ecstasi magica λ corpore divelleretur anima, non posset amplius ad idem corpus ulla virtute naturali redire ι alias resurrectio naturalis foret,
quod fidei divinae repugnat, nec dici potest ad
417쪽
atutum magorum, Deum vi sup ei naturali mo tuum excitare. Merito itaque Tertullianus lib. de re sui rei'. carnis: Nusquam animasine carne est, quandiu in earne est. dc lib. de anim. 43. Omma magis contectes, quam istam licentiam anima sine morae fugitiva. Hinc cum mystici ec stasim mortem vocant, figurate tantum & metaphorice loquuntur. Vide D. Bernardum serm. 11. In Cant
ca, ubi ecstasim for rem& mortem appellat, ac deinde sic loquitur : Proinde ego non absurde fonse ecflasim meaverim mortem, qua tamen non vita sed νιta eripiat laqueis, ut post dicere: Anima nostra sicut passer erepta es de laqueo et enantium. quare commenta sunt quaecunque a Bodino lib. 2. de daemon. cap. s. ex Platonis & Cabalistarum errore proseruntur , ut probet in raptu animam a corpore seiungi, nec raptus D. Pauli aut ipsius Ezechielis Prophetae contra nos facit, cum apse D. Paulus dubiter, an in corpore, an extra cUrpus anima fuerit ι raptus autem Eet echielis fuerit tantum in spiritu, & vi loquitur textus, in visione
Dei ἰ non nego tamen divina virtute an amam a
- corpore sejungi, & in ipsium redire posse. II. Quaestio. An in ecstas functiones partis vegetantis & moventis cessent Ad I. resp. cum Suare , functiones vegetantis
animae, cujusmodi sunt nutritio , digestio, &c. spectari posse , vel quatenus exercentur per quali tates prorsus materiales quae necessarib agunt , et quatenus pendent ab influxu spirituum , dc ju-Vantur peractiones vitales ama hendi, expellendi de distribuendi Primo respectu consideratae illae functiones non impediuntur per contempla- .rionem ecflati cam , quia non pendent ex atten-
418쪽
lione ipsius animae, sumque actiones maxime naturales. Secundo respectu consideratae multum impediuntur ex nimia attentione , quam animatu contemplando adhibet. Et vero in multis nutritionem & digestionem impedit nimia in stude udo contentio : ergo multo magis maxima animae attentio ad divina impediet, multi certe in ecstasi dies non paucos sine cibo potuque tra
Ad a. Quandiu durat operatio phantasiae, tau- diu non cellat potentiae motricis officium , quia
ad functionem illius lassicit phantasiam a sua functione non impediri , ipsumque appetitum
sensitivum operari : celsame autem operatione
phantasiae , motricis facultatis functio sepius cessat, quia ab ipsa phantasia appetitu in operando pendet. III. Quaestio. An eesta sis successiva sit. Resp. ecstasim spectari posse, 'et ratione praeviarum dispositionum , vel ratione sui. Ratione dispositionum , successionem non respuit , disponitur enim quisquis contemplationi vacat impensius, ad raptum desiderii vehementia , aliisque sunctionibus piis, quae non sine tempore fiunt. Ouanis quam monet Iacobus Alvare Z lib. I. c. IO. my. uicis temperandum ab ag miori desiderio ra-Ptuum. Adde quod attentio animae non ita subji- cItur applicationi voluntatis , ut posi: t eam pro nutu suo ad unum actum unius facultatis colli gere & quasi assigere : at rapius ratione sui spectatus , potest quasi momento fieri , Deo animam ad se subito illecebrosa sua bonitate potentius attrahente ; semel autem incceptus, per multos dies durat interdum et sic S. Ignatius fu*
419쪽
dator nostrae societatis per octo dies in altissimis quodam excessu perstitit. IV. Quaestio. An in raptu a stus amoris liber sit& meritorius. Resp clim raptus mentis oritur exeontemplatione pure intellectuali , hoc est, a phantasmatum concursu non dependente , tunc liberum esse amorem voluntatis. Ratio est, quddin intellectu judiciuna perfectum sit cirea rem d*qua fit contemplatio , & quidem practice praeΗ- cuin, ade6que liberunt: ergo & actus voluntatis liber est sic Christus & B. Virgo, dum per scientiam infusam contemplationi purae vacirunt , liberrimos voluntatis actus habuere. n etiam licet in rwtu eognitio intelles iussit necessaria, saepe actus voluntatis non desinunt esse liberi. Probatur quia nihil est in illo raptu quod libertatem voluntatis adimat , aut imminuat. Non Deus rapiens ; cur enim voluntatem
Recessiset , privetque metito, dum ipsi arctius v--nitur Non Deus, ut objectum cognitum , quia sola cognitio Dei intuitiva voluntatem necessitat, non autem abstractiva , quamvis perfectissima sit. Nonachus intellectus hecessarius , quia voluntas manet sui actus domina , ut patet exemplo angeli, qui primo momento ereationis suae, habuit actum necessarium c intellectu cum indifferentia voluntatis .conjunctum. Non abstractio a sensibus, qua nec mentis cognitioni, nec Voluntatis indifferentiae ossicit, sed potius illius attentionem , hujus vero affectum juvat : sic Salomonem in somno liber4 sapientiam elegisse, Adamum in sopore ecstatico actum fidei libere exercuisse, multi e Patribus & Interpretibus autu
420쪽
niam autem ad contemplationem , ex qua raptus sequitur, multa concurrunt , nempe species a Deo infusae , apprehensio mentis & judicium , ut scias quaenam ex his libera sint, quinque pronuntiata accipe. I. Pronuntiatum. Specierum infusio , quibus intellectus inter contemplandum utitur , non est
libera , quia Deus illas imprimit, nihil agente passo, sed pure recipiente, licet usus illarum po iasit esse liber aliquando , etiam in raptu. Poteit enim Deus non necessitare intellectum , qui proi de manebit liber quoad exercitium. 1. Pronuntiatum Prima apprehensio rerum quae repraesentantur , saepius eth sine libero usu contemplantis , Deo ad illam operationem mirabiliter cooperante. Ratio est, quod tunc non sit in homine principium internum quo se libere ad illam apprehensionem accingat, nec praevium
aliquod judicium practicum , sine quo non stat
3. Pronuntiatum. Iudicium quod ex illa apprehensione sequitur, si revelatio hi evidens&scie tisica , non est liberum quoad specificationem, quia libertatem specificationis tollit evidentia enec quoad exercitium , quia intellectus , utpote ad apprehendendum motione Uei applicatus citra libertatis usum , non potest judicium suspendere, agit enim tunc ut potentia necessaria snautem revelatio sit obscura, qualis fuit in Adamo
sopito , judicium potest esse liberum , adeoque
assensius fidei meritorius. 4. Pronuntiatum. Cum contemplatio fit in raptu per conversionem ad phantasmata, non repugnae
