Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

tamen Deus ita potentiam daemonis moderatur, Ut libertatis usum non adimat, quod secus interdum in possessione accidit. QS in etiam daemon in obsessione aliquando sub specie canis aut lupi aut fetis, alteri vive animalis apparet extrinsecus, insidiatur, invadit, &c. Visus est non semel serpentis itistar, corpus obsessi hominis modo variis orbibus implicare , modo errataco lapsu seipere, alias morsibus depascere . nunc blandioris aurae

in morem , carnem demulcere suavius, nunc conis

cita is spiritibus titillare , oc ad foedam libidinem potentius sollicitare, &c.

De possessione. suid sit an sit.

DE possessione daemonis , quae est omnium operationum malignarum maxima , Videndum

a. quid sit, a. an sit, 3. quae illius origo & causae , -- quae partitio illius , s quae ejusdem effecta , 6. quomodo sie habeat ad alias operationes mali-guas, . quae sint indicia daemonis inhabitantis, a. qtaae cautio adjuratori adhibe ada, '.quα signa sint expulsi daemoni'. I. Possessio sumitur vel in actu primo, vel in actu secundo. In actu pii mo sumpta seu habitualis, est praesentia extranei spiritus , seu iesidentia in corpore arreptilii, cum potestate agendi Mimmutandi corporis ; seu inhabitatio daemonis1n corpore per modum principii dominautis, cum jure alterandi corporis & agendi in illo & per illud, & eisici elidi quidpiam , prout daemon ma jorem aur minorem potestatem a Deo accepit

442쪽

Possessio in actu secundo est impressito violenta, seu motus a daemone pioductus sive alteratio sit, sive impedimentum alicujus potentiae , etiam liberae , leu operatio maligna daemonis inhabitanistis , oua ita facultates hominis sibi asserit, ut aliquando rationem & libertatem impediat, de ore arreptilii εc loqui & respondere videatur. Ex utraque definitione vel potius descriptione, patet I. daemonem debere esse in homine , tanquam in proprio domicilio , quem veret per se ipsum ; nam vexatio mediata non facit arreptilium : v. g. cum daemon apparet homini in corpore assumpto , aut per spectrum loquitur , aut morbos ingenerat per cibos veneno intectos ; hinc

distinguitur ab obsessione seu infestatione, in qua

daemon extrinsecus astat vexatque hominem; nam obsessio incipit ab extrinseco, possessio autem est intrinseca homini. x. Requiritur vis & potestas utendi corpore & facultatibus hominis, quae modo major, modo minor est pro concessa

permissuque Dei , aut certE essiciendi quidpiam in homine, sive sit alteratio, sive morbus, sue

potentiarum ligatio ; nam daemones arreptitiis ingentia damna εc maximos cruciatus inferre probat Scriptura, Marci cap. 9. Ybi arreptilius a daemone in aquam & ignem praeceps agitur , terrae alliditur, Redὸ spumat, dentibus stridet & arescit ; Llic. II. daemoniacus e ficitur surdus dc mu tus. 3. Id quod essicitur, non ab anima naturaliter , sed a spiritu extrinseces adveniente, & co pus arripiente & occupante oriri debet. Denique spiritus ille adventilius potest & debet ore ener-gument& loqui &respondere, quod in obsessione non accidit.

443쪽

416 PARS SECUNDA

Dixi possessionem fieti a daemone, non ab animabus separatis, tum quia multa detegunt arreptilii quae nullus hominum novit: tum quia de rebus altissimis disserunt, quae defunctum latuerunt in vita: tum quia saepe catenas & compedes frangunt, quibus frangendis impar est anima separata : tum quia vehementius solito agitant accommovent corpora, invita & reluctante anima, aqua informantur : ergo daemones arripiunt corpora , non animae separatae. Nec probabile est, rantum posse animam separatam in animam corpore inclusam , ctam sint ejusdem speciei, imo αperfectionis individualis, vi docui in libris de anima. Nec refert quod interdum daemones se esse animas defunctorum mentiantur ; id enim comminiscuntur, ut horrorem colloquii hominibus adimant, qui daemonum, utpote falsitatis&mendacii suspectorum , congressum & colloquium resormidant. Dixi praeterea, potestatem vexandi hominis iadaemone modo maiorem esse , modo minorem pro Cei concessu. Quod ut concipias , Adverte 1. jus illud quod daemon in corpus energumeni habet, per unionem ejusdem cum anima eiusque facultatibus perfici δc quasi compleri ; ex qua unione operationes tum naturae, tum gratiae interdum cessant 1 daemone intus facultates corporeas & organa occupante, quibus ad varia munia juxta potestatem sibi a Leo datam

titur.

Adverte L. quamvis daemon faculta res corporis organaque ad ea patranda adhibeat quae nati- am illorum vim superare videantur , limitari ta

meu & restringi tum a Lei providentia, tum ab

444쪽

ipsius arreptilii indole ejusdem potentiam intra ipsius humanae naturae limites : unde sit ut multa quae propriis viribus extra corpus energumeni agere posset , quandiu illius corpus occupat, eadem agere non possit ; vis quippe illius maligna ex commercio corporis remittitur, & furor aliquatenus reprimitur. Ut ergo radius solis ad erystalli aut alterius medii occursum frangitur , nec integer ad terminum ad quem recta linea diffundebatur, pervenit: ita nec ipsius daemonis actio integra ad nos, sed fracta 'tcunque remissaque pervenit. Et quamvis partem maligni instinctus in

energumenum daemon transfundat, non omnem

tamen penitus effundit, sed pro illius indole tem perat , hine non semel conquesti daemones vim suam benigniori ae mansuetiori indole obsessi hominis impediri ae retundi; agit enim daemon pro dispositione subjecti : at saepe arreptilius ingressum damonis deprehendit, quid ipse agat moliaturque detegit, illiusque.atrocitati &saevitiae , utpote adhuc rationis compos suique juris, obsistit. Quin etiam licet interdum rationis v sum daemon omnem adimat ; ferocitas tamen illius naturalis cum mansuetiori energument, tum benigniori gratiae indole quasi hebescit retunditurque : itaque si quem hominem energumenus colat Ac revereatur , modo rationis ulu omni non

privetur , difficilius ad ei nocendum a daemone impellitur. II. Vere a daemonibus arripiuntur homines, ac proinde possesso, quam descripsimus , vera est, non fictilia. Haec propositio est ex fide , quam pata

sim innuit Seriptura ; nam Luc. m. di mon expulsus E corpore arreptitit, assumit aboan iritua

445쪽

secum nequiores se, se ingressi habitant. Item Mamci cap. vlt. Lucae Io.& Adhor. I i. potestas Apostolis conceditur ad ejiciendos daemones. Item legio integra. Luc. 8.& Marc. s. daemoniorum eji- Citur, quae Vnum hominem possederat; & Matth. 17. dicitur genus qlioddam daemoniorum nonjici, nisi oratione & jejunio. Ex quibus locis se arguo et non ejicitur ex corporibus, nisi quod intravit eadem : daemones ex corporibus tum a Christo , tum ab Apostolis ejiciuntur : ergo verὸ daemones intrant corpora, eaque sibi asserunt M

occupant.

Nec dicas ideo dici daemones intrare eorpora, quod illis potestas detur ad nocendum , ejici vero ab iisdem , esim eadem potestas illis' adimitur ;nam haec interpretatio vim infert verbis Christi, dum daemonem qui energumenum iuvaserat, scalloquitur : Exi, spiritus. immundo , ab homine isto ; aliisque id genus Scripturae locis . Ueinde saepe daemones loquuntur ore energumeni : at locutio non potest fieri nisi a daemone intra con pus existente, qui immediate pulmonem aliaque instrumenta voci inservientia moveat dc a gitet ex ariC.

Probatur ratione: Dantur effectus in arreptitiis, qui non possunt nisi daemonibus tribui: D pe enim loquuntur peregrinis linguis, quas nec didicerunt squam , nec audierunt ε, futura praenuntiant ι absentia, quasi praesentia viderent, ipsi asseverant; demum ad cogitata respondent et at haec effecta non possunt esse ab homine, quia superant illius Vire S ; non a Deo aut bonis angelis , quia cupermitta impia & blasphema proserunt ; non ab astrorum vi & efficientia aut morbis , ut jam osten-

446쪽

dimus rergo a daemone inhabitante & dominan

te oriuntur. At

Dices : Si qua ex re possessio hominis per daemo onem probari posset, maxime ex iis quae vi exoriseisinorum adactus, de mysteriis nostris enuntiatrat haec ratio nulla cli, quia mendacissimus cum sit, fides ejus verbis non debet prudenter adhiberi : ergo , &c. Resp. I. sive vera , sive falsa ςn unotient daeniones , S Ore energumeni proferant, inde altrui possessionem & praesentiam daemonis , quisquis enim loqui tui, vere est ; nec loqui, pst rei non existentis. Resp. 2. licet daemones ad mendacium suapte indole propendeant, cogi saepius ut vel inviti verum &tateri& loqui teneantur, sive Ecclesiae auctoritas , cui, velint nolint, obedire

coguntur, sive ministri adjurantis sanctimonia ad id eos adigat: Christus quippe Ecesesiam sponsam suam ruetur & protegit, itaque daemones eidem ac ministris illius etiam relutiantes subjicit, quibus interrogati jussique ea saepius respondent&agunt , quae tacere aut non agere vellent;

hinc ad imperium adjuratoris, augustissimum Eucharistiae sacramentum summa demissione adorant, Christum etiam poplite flexo honorant , &verum enuntiant Vel inviti : aegre tamen dignosei potest, quando vere aut sal SO respondeant. Ex his tamen signis poteris cognoscere nempe, si adjurator suo rite munere functus , de iis tantum quae ad

bonum Ecclesiae , & salutem arreptilii spectent, interroget : deinde si ad ea dumtaxat praestanda adigat quae Ecclesia jubet : denique si daemonum responsa placitis eiusdem Ecclesiae consentiant, tunc verum eloqui ne dubites. Ratio quippe divinae provi8entiae non permittit Ecclesiae ministros tunc a daemonibus falli.

447쪽

MU L τ r P L E x est origo possessionis illius.

i. Odium & invidia daemonis in Deum αhominem, inde orta, & quod homo imago Dei sit, & quod filius Uei, neglecta natura angelica, naturam humanam assunt pserit , & quod ad eam

gloriam, qua daemon superbia sua excidit, a Deo homo de tinetur. Itaque Deo obesse cum non possit, rabiem omnem luam transfert in hominem ut vivam ejus & spirantem imaginem.

h. Dominium quod in hominem per peccatum acquisivit. In statu quidem innocentia: nihil daemoni erat dominii in hunc mundum & in ipsum hominem , qui tum erat Filius Dei & dominus mundi : unde nihil poterat in ipsum, nihil in ejus corpus, animam & bona , ideoque fraude & asiu-tia in illo felici statu exterius dumtaxat ausus est primum aggredi: at ubi eum in peccatum impulit, sibique jure victoriae subjecit uetum enim Vero grassari in ejus bona , mundo dominari, ipsum

denique hominem invadere coepit. Itaque partem ejus inferiorem aggressus , corpus arripiendo ita suum facit, ut ejus membris utatur quasi suis, ejus incedat pedibus, manibus operetur, lingua loquatur : ita demum in eo dominatur, ut non modo liberam inferiorum potentiarum dispositionem & usum sibi adsciscat ; sed ipsam quoque

libertatem ita implicet & irretiar, ut energumenus vix discernere queat, an aliquid libere, an coactε fecerit. Carmonis indoles inquieta : cdm enim actuosissimae sit naturae, hominemque acerrime Oderit,

448쪽

META PHYSICAE. 43I-

semper aliquid in ejus peiniciem molitur. Ex hac cupiditate nocendi affectat hominum commeriscium, relictis locis solitariis , fremens circumit, quaerens quem devoret, ut in peccatum pertrahar. Et quoniam per possessionem hominem suo plane suboicit dominio , hanc appetit unam & ambit quam maxime . Excellentiae quippe appetentissimus, nullibi dominatum suum perfectius ostendit, quam in arreptitiis vexandis , volutandis & torquendis , quos ubi semel in asit occupavitque totos , aegerrime ab iisdem expellitur, ut patet

Matth. 8. Venisti enim ante tempus torquere nos;& Luc. 8. Obsecro te, ne me torqueas. Vbi vides to

menti quoddam genus esse daemoni, a corpore humano expelli.

Sed cur nulli bi lubentius quam in homine habitat ξ Resp. triplici potissimum ex causa , I. quia ejus coipus semel ingressus, immediatius eidem nocere potest : 1. quia in illo statu potest plura agere naturae suae genioque maxime accommodata, loquendo , respondendo , docendo , aliaque id genus munia obeundo, quae sunt propria naturae intelligentis : L quia commercium quod Ceus habet cum homine , saepe impedit , aut praevenit, aut imitatur , se se in hominem quantum potest, ita insinuando , ut in unam quasi personam coalescere videatur. Huc adde cultum uni Deo debitum , hac arte ambire , olimque apud paganos non semel obtinuisse, qui ut a dira illius tyrannide se vindicarent, divinos, Ut refert Abuia lensis, ei honores obtulerunt. Hinc ingressum in corpora brutorum non appetunt daemones, aut si quando id contingit, ut in serpente qui Evam decepit, & in grege porcorum,

449쪽

3α PARS SECUNDA

Matth. 8. non tam ad vexanda bruta, quam ad

nocendum ipsis hominibus, aut eosdem in fraudem inducendos, ejusmodi ingressum opta ere. III. Causa possessionis, alia moralis, alia physica. Moralis triplex ; I. peccatum saepius grave,& interdum leve : grave quidem , tum proprium , tum alienum. Proprium , sic Nabuchodonosorem ob superbiam a damonibus arreptum , peraeque ac Sasilem ob invidiam in Davidem , PatreS non is nulli aiunt ob gravia scelera, Magdalenam a septem daemoniis occupatam ob foedas libidines, interpretes non pauci affirmant. Paulus s. ad Corint. quemdam Corinthium satanae traditum propter incestum commissum , & I. ad Tim. 4. Hymenae uni & Alexandrum ob blasphemias in Deum& Sanctos refert. Denique Tertuli. lib. de speci. c. taminam theatrum adiisse, & inde cum daemonio rediisse; &in Apol. c. 37. multos aemone, dum pagani simus viguit, ob infidelitatis peccatum correptos testatur. Alienum quoque peccatum , praesertim parentum , in causa est, cur filii arripiantur a damone , ut videre apud Metaphrastem in vita S. Partenti apud Surium 1s. Maii tom. 3. in vita D. Zenobii Florentini. ob leves , ero culpas , non semel viri sancti da moni dire vexandi traditi sunt, ut probat Cassianus coli. 7. c. 2s. Corporaliter, inquit, traditossa-

rara etiam viros sanctos novimus pro levibus quibus ue delictis. Quod confirmat exemplo Moysis

Abbatis coli. 27. Et D. Gregor. lib. I. dial. cap. q. refert quandam monialem ob levem intemperantiae culpam a damone occupatam. Uefectus baptismi, ideoque exorcismi inter baptizandum v-furpantur. 3. NaturAE nostrae conditio, quae climis erit

450쪽

suerit daemoni subdita , non statim in integrum liberatur : unde Augustinus lib. 11. de civit. Dei cap. I . queritur pueros etiam lustralibus aquistinctos a daemone invadi ; hinc interdum etiam sine culpa tum propria, tum aliena, a daemone homines corripiuntur, ut observant idem August. eodem lib. c. 28. & D. Hieronymus in epist. ad Paulam in dormitione Blesilae. causa', inquit, ut spe bimuli trimulive, is ubera maternas Iactantes a Iamonio corripiantur ' Tum subdit: Iu-

ωisbilia hae inserutabili Altissimi iudicio sunt rebu-

quenda. Ratio haec tamen reddi potest, quod illa .vexatio malum poenae sit et at mala poenae infert interdum Deus sine culpa propria , aut alteriuscujusquam : se multa & gravia mala Job perpeia sus a daemone sine ulla culpa. Confirmatur exemplo illius caeci, de quo D. Ioannes Neque hic peccavit, neque parentes ejus. Rationes tamen non desunt, ob quas Dei providentia permittit viros etiam innocentes a daemonibus invadi.

quas mox proferemus , dum de fine possessionis

agemus.

Causa physica triplex. Prima ordinaria est Deus, auidaemone utitur tanquam justitiae suae admini ro. Secunda, viri sancti: sic Paulus incestuosui, tradidit satanae in interitum , seu in amictionem carnis, a. Cor. s. Tertia , magi&sagae, qui ex pacto inito daemones immittunt in corpora et ut enim Dei ipsius concessu saepe nocent bovis hominum, ita ipsorum corporibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION