Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

duci in peccatum, etiam daemone proxime non instigante. Uemum primus angelus sine suggestione peccavit : ergo a pari homo sine saggestione peccare potest. Accedit auctoritas Patrum , Basilii in reg. brevior. n. Chrysostomi ho m. s. in Acta : Multi, inquit , absque diabolo pes eunt. Profereb non omnia ipse iecit ,sed multa etiam sunt a sola no=ra ignavia. Probatur secunda. I. Daemon Evam proxime, imo & Christum ipsum tentavit. Tentare proxime , est immediate applieare objectum a quo tentatio incipit, quatenus phantaliam commo- et. Deinde phantasia in intellectu per speciem cogitationem excitat, a qua tentatio incipit, inquit Sua res : at daemon id saepius praestat , vel

applicando per seipsum objectum sensibile , vel

excitando phantanam commotis humoribus rephantasmatis ordinatis, vel apparendo sensibus,& suadendo consensum sub ratione boni appa

rentis.

Resp. 3. esse simul & causam proximam tent tionis, & remotam peccati seu per accidens, quia remoto concurrit ad peccatum , mediante nempetentatione ; nam . inter actionem daemonis pro-yriam & peccatum, interjicitur cogitatio in qua ratio tentationis posita est , hinc daemon potest esse efficax causa tentationis, non tamen peccati, inquit Suares , quia potest: hominem necessitare ad leutationem sentiendam, non autem ad consentiendum eidem ι non enim impedit usum rationis, dum tentat. Quin etiam respectu ejusdem tentationis potest: dici causa remota seu medi

ta, simul & proxima seu immediata, physice loquendo ; remota quidem seu mediata, quatenus

432쪽

applicat motiva ; proxima , prout est causa moralis. Dices : Daemon ex dictis causa proxima tentationis esse potest : ergo & peccati. Resp: nego consequetulam ; repugnat enim tum ex partu Iibertatis , tum ex parte vitalitatis, daemonem esse causam efficientem proximam, aut totalem, aut pallialem consensus libertatis humanae , licet possit esse causa proxima tentationis. Et vero peccatum incipit a consensu , tentatio vero prior est ipse consensu : quare ex eo quod daemon sit causa proxima tentationis, non sequitur quGd sit causa proxima consensus. v II. Quaestio. An tentationes, quarum causa

est daemon, snt a solo daemone. Resp. in statu naturae lapsae daemonem semper juvari ab aliquo hoste animae , quia vel per hominem unum alium sellicitat aut decipit : vel si immediate aggreditur, concupiscentiam sibi comitem adjungit, eamque excitar, Ut in animam blanditis se cautiusque insinuet ; hinc , explorat diligentius quo sua quemque ducat rapiatque indoles, ut per debiliorem partem aggrediatur. In statu autem innocentiae immediatὰ solus Evam tentavit , quia non potuit extrinsecus adjuvari, nec intrinsecus ab aliqua passione Evae, nec immediate operari in ipsa Eva ob donum justitiae originalis. Non putem tamen in levioribus tentationibus aut repentinis, quae statim transeunt, daemonem subsidium sibi a mundo aliisque causis adjuvantibus petere , vicissimque concupiscentiam a daemone adjuvari : quamvis in gravioribus juxta & diuturnioribus, & daenion & mundus &concupiscentia jungant vires.

s iiij

433쪽

ig PARS SECUNDA

v III. Quaestio. Αn daemon inchoet omnem tentatione ita hominis. Resp. non omnem tentationem inchoari ab actione daemonis , sed fatis esse, si inchoatam a concupiscentia aliave cauta promoveat: licet enim perspicacissimus sit , non tamen sutura praenovit omnia, nec etiam omnia praesentia statim atque fiunt, considerat. Quidni ergo antequam ad tentandum se aecingat, aliqua passio exciteetur, α tentationem inchoet, ec aliquandiu foveat, dae mone adhuc cessante saepe tamen inchoat tentationem daemon : sic in Eva Sc Christo tentationem inchoavit. In tentationibus quae fiunt per suggestionem QIam sive suasionem, incipit quoque vel loquendo ex tertiis , vel interius pnantasmata concitando & componendo. Denique intentatione quae per delectationem fit, potest incipere, applicando objecta, & humores commovendo. Ita Suares.

I x. -stio. An methodum servet daemon intentando , & qualis illa sit. Utrique quaestioni ut fiat satis, quatuor pronum tiata subjicio.

I. Pronuntiatum. Daemon methodum servat intentando, I. quia cum sit natura intelligens, εο

uidem naturaliter perfectissima, utique agit ex ne ad quem media adhibet idonea , adeoque

ordinata : at hoc est agere ex methodo. 2. Veriu-tus est ex D. Ignatio, varius, vafer & implicatus ex Macario, serpentique comparatur, qui callidior caeteris animantibus e igitur artem adhibet

ut fallat decipiatque ; hinc L. Pronuntiatum. Methodus plura redigit in pauca, dc ordinat inter se et quare si daemon arte

434쪽

x methodo hominem adoritur: necesse est ut or- dinet redigatque in pauca machinas & instrumenta , quibus ipfiim invadit.

3. Protiunctatum. Daemon omnia tentationum

objecta ad tria solet capita reducere , nempe ad gulam, vanam gloriam & avaritiam Ratio est, quod triplex sit deordinatio in homine ; prima circa Deum per superbiam , secunda circa se per voluptatem, tertia circa proximum , sive per injustitiam, sive per avaritiam , sive per ambitionem fiat. Et aliunde ex D. Thoma, materiae tentationum sunt lucentiva cupiditatum, nempe caruis oblectatio, spes gloriae dc cupiditas potentiae ; volu-pxatum quipse, opum & gloriae homo apse ceutissimu S. Quare dum daemon voluptate, opum iuxta dc honorum cupiditate hominem agglcdu r , utique machinas adhibet omnes , quibus ipsum in paries.suas pertrahere possit : unde D. Thomas sentet hac triplici tentatione omnem materiam tentationum contineri ; hinc dum Chi istum in-- η aut in deserio, voluptatis illecebram proposuit in pane ; gloriam, postquam in pinnaculum tem pli sustulit ; opes in monte , cdm omnia mundi regna eidem ostendit. 4. Pronuntiatum . Ut vaserrimus est daemon,

ita non unam artem adhibet ut tentata Direm promoveat ; nam I. a dolitur sub specie necessitatis, quae multum valet ad tentandum, praesertim cum de raece si aliis ad vitam agitur. 1 Sub specie bo Ri, qua arte solet viros etiam vitae sanctioris δc in rebus spiti talibus multiim versatos decipere. Pra-

435쪽

418 PARS SECUNDA

bonis autem latenter insidians , sub specie sanctitatis illudit, inquit D. Greg. lib., in Job c. 21. Aperte malum proponit, Sc ingenti mercede ad gravia quaeque scelera impellit. Prima tentatio dicitur humana ; secunda pseudo- angelica ;tertia diabolica , quia aperte daemonem ostendit. Partitur itaque objecta in tentando , & ita modum servat, ut non de omnibus simul tentet,

sed cum successione quadam ubi una tentatio non successit, alteram substituit et solet enim r. voluptatibus , deinde superbia & vana gloria, demum opibus δι ambitione aggredi ; a minoribus vlpturi iam orsus , ut sensim ad majora progrediatur. 4. iamlibet tentationem ad ex iatrimum , quantum fieri potest, perducit et ita tamen ut sepius quod intendit, occultet ; serpenta in hoc similis, qui nusquam totus apparet. Modum quoque remandi ita habet implicatum , ut si fugias uniim peccatum, in alterum incidas. Temporis Sc loci opportunitatem aucupatur. Denique nunc agit blanditiis, nunc viribus & tormentis , nunc otio & lente , nunc assultibus aggreditur, nunc subitis& repentinis tentationibus occupat incautos & Imparatos , nunc lentis Ecmollibus delinimentis effeminat. Denique nonnunquam ad tempus desierit, & ut ait Augustinus, facit hostes securos , quos cupit esse captivos : quippe qui non opinantes & securos potentius deinde invadat ; hine pronuntiatum invita spiritali : Nusquam tentatio magis timenda, quam eism d sinit. Porro ut dignoscas , an cogitatio aliqua a malo angelo, an a bono immissa sit, accurate illa cogitatio excutienda in toto progressu , nempe

436쪽

M ET A PHYSICAE. 4rs

circa principium , medium 8c finem si enim haec tria bene se habeant , id argumento est, bono angelo immissam : sin autem occurrit quidpiam , quod ex se malum sit , aut a bono avocet, aut ad minus bonum impellat, quam anima prius sequi constituerat , aut si pacem animi interturbet & quietem, aut denique boni initio 3c virtutis speciem praetexuerit, ac deinde mala aut certe suspecta insinuet , daemonem utique illius cogitationis auctorem agnosceS. x. Qismo. Quos potissimum daemon tentando

invadat.

Resp. duo praesertim hominum genera, nempe eos qui se virtuti primum dedunt, ut eos a suscepto boni operis abducat eos deinde qui in vi tutis exercitatione multum pro secere : parvi quippe ducit impe: sectioris vitae homines sibistbjicere, nisi etiam eos qui robustioris sunt vir- rutis , sibi mancipet, nam cibus ejineleiasu. x 1. Quaestio. Quis finis tentationis. Resp. alium a Leo, alium a daemone intendi; a Deo intenditur virtutis exercitai progressias in cultu pietatis, aliaque multa de quibus iam egi quaest. a daemone autem , peccatum ipsius hominis & salutis excidium , iuxta illud Ambrosii

Iib. r. de Abraham cap. 8. Aliter Dein tentat , alt- ter diabolus 3 diabolsu tantaι ut subruat, Deus ten

tat ut coroset

x II. Quaestio. An alia ratione qu ni tentando daemon noceat hominibus. Resp. aifirmative, quia cum duplex malum sit, aliud culpae, aliud poenae ; non tantum daemones lentant, ut in malum culpae impellant, sed etiam

437쪽

nibus tape infligunt. Quod vi facilius intelli. gas, sitI. Pronunciatum. Daemon nocet hominibus,

variisque poenis affligit , duabus potissimum ex

causis. I. Ut per haec mala inducat homines ad peccandum : exemplum habes in Jobo cap. I. α2. Cum enim hominum saluti perpetuo insidietur, eos variis poenis amisit, ut ad impatientiam, desperationem & blaspnem iam impellat. 2. Ut eos plectat qui jam peccaverunt ; Deus enim gravis. simis interdum poenis homines plectit ob patrata fiagitia, non modo in medicinam, sed etiam in

vindi istam e sic orbem eluvione aquarum obruit,& Sodomam ignibus consumpsit. Utitur autem ministerio malorum angelorum saepius quam bonorum ad ejusmodi poenas infligendas , ex Psalm. 7. Misit in eos iram indignariovissua, immissiones per angelos malas. & ipse Paulus usus est daemonum opera, cum horniuem Satana tradidit in inseritum carnιs, I. Corinth. s. & U. Hieronymu Sideo malos angelos vocat quastionarios atque tostores, aitque spiritum qui vexabat Saulem , ex malorum numero fuisse, qui ministrant domiuoad puniendos eos qui punisi propter peccata mo-τuerunt. Ratio haec afferri solet , qudd daemon hominem impellendo in peccatum vicerit , adeoque ius quoddam vi storiae in ipsum acquisiexit ; nam a quo quis superatus est, hujus& servus est. Censet tamen Suares ministerium instigendae poenae homini , ex recto potius ordine divinae providentiae , quam ex jure ipsius darinonis oriri: nec enim De im decet per se ipsum peccata hominum ulcisci, aut per angelos bonos , saltem juxta legeat ordinariam, praelertim in poenis duntaxat

438쪽

META PHYSICAE. irvltricibus, quae per vilissimas personas solent inferri, ae proinde per daemones executioni man dari debent, vel immediate, cum hominum corpora invadunt, vel alterant humores & agitant, ut mortem inferant, mentem decipiant, δc voluntatem obdurent : vel mediate, cum per homines maloS, ventos dc tempestates hominibus nocent. Certe cum daemones contaminatissimi sint

in se se , iisdem criminibus homines inquinare student et &eum gravissimis suppliciis afficiuntur,

homines suppliciis atterere maxime cupiunt, Scin id incumbunt , ut homini noceant, nec ulli beneficium offerunt, nisi ut gravius noceant. L. Pronuntiatum. Quoties daemon poenam inferendo homini, alterum in peccatum inducit, aut poena intrinsece includit inductionem in peccatum, tunc illam infert , Deo tantum permir- tente, non jubente ; quoties autem malum pure

poenale infert, Deo jubente, inferre nihil vetat. Ratio primae partis est, quia Deus non potest esse auctor peecati et esset autem, quia juberet tentationem dc suggestionem mali culpae. Ratio vero secundae partis est ex Suare, quia id de se non

involvit malum culpae, nec ejus causalitatem, sed solius tantum poenae. Et quamvis daemon , dum mandatum Dei exequitur, poenas homini inferendo, ex odio in eum faciat, adeoque peccet, per accidens illa malitia , non per se juncta est illi actioni, nempe ex perversa daemonis voluntate, quam Deus impedire non tenetur et quare dum Deus daemonem jubet poenam executioni mandare , permittit tantum illius culpam. Quanquam

Ex poenis quas inseri daemon , quaedam sunt

439쪽

indicativae,qubd supponam proprium eorum rest- tum , quibus infliguntur , ac froande debitum quoddam : quaedam duntaxat ad probationem exercitationemque irtutis , quae non profrium reatum , sed statum naturae lapsae tantum lupponunt. Primi generis poenas Deus jubet, ut Sodomae incendium : quia per se includunt intrinsecam justitiam, quas proinde Deus, ut supremus

judex, potest justissitne praecipere, sive licite, sive illicite minister pro sua malitia eas inferal, secundi vero generis permittit tantum , Ut Iobi afflictiones. Tunc enim Ceus agit ut dominus, qui sine culpa potest in serre malum suae creatuis Iae ; non autem ut judex, quia poenae ad probationem illatae non habent equitatem justae punitionis. Ita Sua res Granat. Posset tamen Deus, si vellet , poenas secundi generis praecipere , sicut praecepit Abrahae interfectionem filii, quia illatio illarum per se loquendo, nullam culpam includit: & aliunde ex imperio Dei jus habet nocendi minister , sive praecipiat ut judex, sive ut

dominus.

3. Pronuntiatum. Probabilius iuxta legem oriadinaliam providentiae suae Deus per malos angelos poenas temporales quae ab extrinsecis causis oriuntur , hominibus insere , quia Deus per secundas causas it et singulos effectus producere, & aliunde daemon ex se nocendi cupiis dissimus. Huic sententiae suffragantur PatreS, praesertim D. Chrysostomus hom. 3. de patientiae Iob : Sicut inter homines, , sunt misi: es qui

honoribus ministrando insi unt, o alii qui ad poe-nς exigendas segregantur: sie ad ministeria-hominum dupenjatioηos sancti angeli , ad malorum

440쪽

men hominum poenas postulandas da mones transmittuntur. Isidorus lib. 2. Sent. c. Io. Cyprianus in lib. de idolor. vanit. Aug. l. 3. contra Iul. Dixi Poenas temporales, quae a causis extrinsecis oriuntur, per malos angelos procurari ; nam spirituales , ut privatio gratiae sanctificantis & actualis auxilii ulterioris, immediate a Deo inferuntur.

De obsessione.

I. B s E s s I o est operatio manifesta daemo unis ad nocendum homini. Dicitur manifesta, ut a tentatione distinguatur , quae occulta est saltem in principio suo. II. Effectus obsessionis triplex praecipuus. Primus, impedimentum quodclam facultatum tum

internarum , tum externarum animae, quae in a.

gendo minus expeditae sunt. Imprimis ipsa im

ginatio ligari videtur , & cor quasi orprimi, &quidem a principio externo , nempe a daemone qui id unum agit maxime, ut hominem fatiget, ejusque naturales functiones obturbet. Secundus, vexatio quaedam positiva ; sentiunt enim dolores interdum graves obsessi hicultatibus internis &externis a daemonibus infestantibus impressos, qui identidem extrinsecus obstrepunt, Verberant, parteS extimas tangunt, viscera torquent & dilaniant , ner os oburuunt , moibosque interdum sane graves procreant, quod Jobo contigit. Tertius , vehemens, quaedam impulsio ad malum, praesertim ad luxuriam ; daemon quippe partem ventris infimam ut plurimum invadit , & in ea motus impuros excitat, interdum adeo vehemen

res, ut vim quasi inserie videatur. In obsessione

SEARCH

MENU NAVIGATION