장음표시 사용
461쪽
quc si tyrannus non sine violentia agit, motibu&concutit insolitis , vim proprii spiritus ligat: unde totus homo patitur , animus quidem , quia influxum ejus in corpus & operationes impedit ue corpus Vero, cum ejus ministerium intercipit. Ille corpus ingreditur , ut servet & tueatur ; hic viva stet ac aemoliatur. Ille , quandiu homini bene - est, suum fingulis facultatibus, juxta & functionibus, quem natura postulat, ordinem asserit&servat ; hic omnem naturae pervertit ordinem, sed eum praesertim quem in statu innocentiae homo obtinebat. Tum enim animus membris ominnibus praeerat summo cum imperio ; parti vero inferiori civiliter , cujus cupiditates excitabat sedabatque ad nutum ; daemon membris daemoniaci utitur , etiam ipsb invito & reluctante, movεtque non ad nutum animae, sed suum ipsataque cupiditates spiritibus immissis concitat in rationem , quam de sua sede interdum deturbat: conveniunt tamen ambo spiritus, quod sint intra eorpuS, quia operantur intra terminoS quantitatis corporis. Cave tamen ne dicas daemonem esse intra animam arreptilii , quia anima non alios habet quam essentiae terminos, quippe quae spiritalis tit : at esse intra terminos essentiae ipsus animae, solius est Dei , quia illius solius est illabi in
animam . qui solus dedit esse & jugiter conservat, utpote effector ipsus essentiae. Dixi plures simul damones idem corpus posse vexare, I. quia Matth. 8. legio integra daemonum vexat hominem :x, Christus septem a Magdalena daemonia ejicit, Luc. g. & daemon egressus δcorpore hominis, septem secum spiritus nequio-xes assumit, & in idem corpus regressus, atrocius
462쪽
in arreptilium saevit, Luc. I r. sive diversis partibus singuli insideant, cruciεntque , sive iisdem in partibus residentes diversa inferant tormenta, sive iisdem locis inhaerentes , vires una jungant ad eadem mala infligenda quae arreptilius patitur : qui modus difficiles habet explicatus in sententia D. Thomae, qui censet angelos esse in loco per operationem , nisi fortE dicas plures daemones
concurrere ut causas partiales ad eundem numero cruciatum.
x II. Probabilius ex omni ordine & principatu daemones permittuntur ingredi & vexare corpora,
sed praesertim ex infimo. Probatur prima pars edaemones cujustibet ordinis & principatus infesti sunt hominibus, teste D. Paulo ad Eph. 6. ergo& ingredi possunt corpora : quidni enim perinde
vexent intus atque extrinsecus corpora 3 Deinde Palladius sect. I s. hist. Patrum ait', cum ad D. Antonium arreptilius adductus esset, eum a sipiritu
principali possessum deprehendisse, quem non a se, ted a Paulo Eremita simpliciore, cujus haud paulo vis major esset, ejiciendum respondit. Probatur secunda, quia insimus daemonum perinde ac bonorum angelorum gradus rebus mundi inferioris curisque se immiscet. Luciferum tamen post Christi mortem detentum in inferno, nec inde solvendum, nisi Antichristi tempore, multi interpretes inserunt ex initio cap. 2. Apocalypsis.
xIII. MON alia sunt signa verae possessionis, I, quam operationes spirituum in corporiabus t ubi enim sunt spiritus, ibi operantur via
463쪽
cillim ubi non operantur , ibi non sunt, saltem in sententia Thom istarum. Potro ex illis opera- 'tionibus ques iam levem inhabitantis daei nonis
conjectura in ingenerant , quaedam vehementio- 'rem : nonnullae certa sunt indicia. Levem sus icionem in generant serini & aetre-lces ira ores arreptitii : quia plures invenia S rerinis moribus, qui tamen a dimonibus nec possideantur, nec obsideantiar. Item inquieta indoles assistentem potuis quam inhabitantem. spiritum arguit, sed non certo. Vehementem conjecturam faciunt r. barbam& inconsuetae voces & vlulatus bellulai: 1. horribilis & truculentus vultus , qui inhabitantis spiritus trucis extantiam probat ; talis enim ut pluri- Iniim vultus, qualis inhabitator spiritus: 3. stupor membrorum , & pii vatio functionum vitalium
fere omnium, acie ptitius de qHo Matth. cap. 9.surdus, mutus & caecus I . inquietudo maxima, qu .e nulli bi consistere possit, tales fuere daemoniaci , de quibus Mattia. c. 8. in monum e tui S latitantes ,& in ipsos viatores crudelius CL vi σὲ ues r . vires solito majores quae carenas flangant, onera gravissima portent: 6 tormenta exquisita;
ideas enim arreptilios, qui modo in ignem dejiciantur , modo se agant ex alto pr*cipites, modorentent se ipsos interficere, ut Marc. q. Sed laaec signa , seorsim a certioribus , de quibus postea , sumpta , levem patiuiit suspicionem , quia ab aliis causis prodire possunt. Primum quidem nullatenus indubitatum, quia potest vel a phrenes , vel ab arte, aut a daemone
extrinsecus urgente oriri : secundum a natura a
gresti& barbara: tertium a morbis caducis : qua
464쪽
tum a melancholia & lycanthropia , seu lupina insania et cluintuiti , licet caerietas probabilius signum sit, non est: tamen usquequaque certum ; Visi enim sunt homines non pauci, qui viribus supra fidem humanam pollerent uc Maximinus
Imperator equo manus percussione dentes excutiebat : sextum, epilepticis familiare, qui dum hoc morbo corripiuntur , se ipsos dilaniant , in ignem conjiciunt, &c. Nihilo magis certiora sunt plura alia signa, cujusmodi sunt abstinentia a cibo & potu perplures dies, flatus a capite ad pedes descendentes , &de pedibus ad caput exilientes , sensus formicarum sub cute reptantium, corpus per acra sublatum, tum quia haec& alia, de quibus ante, a matricalibus morbis oriri possunt , tum quia obsessis dc possessis communia, tum quia Christus in pinnaculum rempli & in montis verticem a daenione translatus , a quo tamen nec infestari , nec invadi potuit. Certius inhabitantem daemonem produnt sequentia signa. Primum sit , aliena & ignota lingua recte & plura loqui, quia expre11io conceptuum idiomate alieno ac peregrino est a natura intelligente : ergo vel ab nomine , vel ab angelo , vel ab anima quae a corpore separata corispus arreptilii invaserit, vel a Deo. Non ab homine
qui saepe penitus ignorat placitum populorum qui idiomata peregrina inst1tu eiunt. Nec dicas melancholicos & phreneticos ebullientibus plus justo humoribus & spiritibus concitatis posse loqui ; cum enim linguam ejusmodi neclegerint nquam , nec audierint, nec didicerint, qu1 fieri potest, ut quod nec in sensu, nec in mente ha-
465쪽
buerint unquam , in eorum ore sit. Deinde si loqui alieno idiomate potest a naturali morbo oriri , donum linguarum Apostolis concessum , Deo, vix probare poteris fuisse Dei munus. Non ab anima separata, quia linguam quam non didicit, dum corpore inclusa erat, adhuc ignorat. Non a Deo , aut angelo bono , praeserti in si alia signa adjungas , qualia sunt , inhonestae & blaspitemae voces. aut fuga ad tactum rerum sacrarum , nam si haec signa non adjungas, non repugnat aliena ejusmodi idiomata a Deo , aut bono
angelo esse posse. QMnquam qui Deo agitante& quasi dictante, peregrina loquuntur lingua , ut Apostoli, alia longe ratione loquuntur. Nam A postoli sponte loquebantur, daemoniaci tapius invite ; illi, quae vocibus significatio inesset, &qui loquentes audiebant . probe intelligebant : hi
vero nec idio ma peregrinum , nec significatum saepius capiunt. Stiperest ergo ut a malo angelo locutio illa prodeat , N quidem intus existente, ut pulmonem moveat & agitet ; hinc forte 4. Regum 11. dicuntur arreptilii Pythonem habere in ventre. Exempla si scire aves, consule D. Hieronymum invita Hilarionis , Sigibertum in vita S. Bernardi. Testatur hic auctor, cum circa annum ID 2. Norisbertus Praemonstratensis puellam arreptiliam ad-juraret, daemonem Cantica Canticorum ore pia et inlae a principio usque ad finem edidisse , & ad verbum tum Romane, tum Teutonice interpretatum.
Secundum. Quaedam magna, insolita, & quae vires naturales hominis captumque superent, loqui. Tertium. Res prorsus occultas, & quae in re-
466쪽
motissimis regionibus gerantur, enuntiare ac palam facere Α, sed quoniam tum a Deo , tum a bono angelo patefieri possunt, nec desunt inter homi nes qui edocti a Deo aut a daemone divinent. Ut ex hoc signo cognoscas daemonem inhabitantem, duo requiruntur ι' primum , ut homines qui haec annunciant, nullum pactum cum daemone inierint : secundum , ut adsint alia signa , puta interni cruciatus, aliaque id genus, de quibus ante di
Quartum. Postquam vis daemonis intus agitantis, dictantis & loquentis remisit, quae porro acta sint aut dicta, nullatenus recordari sed hoc signum si solitarie sumitur, non prodit certo daris monem inhabitantem : nam qui phrenesi laborant, iidem loquacissimi, & tamen sanitati restituti, nihil meminere et quare debuit energumenus , dum atrocius vexarotur , mira proferre dc
Quintum. Christi mentionem exhorrescere, sacra aversari , ad divina verba vehementius commoveri, & in furorem agi, Ecclesiae ingre sum fugere , benedicta omnia sanctorumque imagines nolle aspicere, sed projicere, conspuere dc roculcare, &ad remedia quae ab Eccleua adhi-eri solent , vehementius conturbari , V. g. ad tactum sacrarum reliquiarum inconditos clamores & vlulatus edere. Sextum. Ad cogitata hominis qui ad daemonem conceptum suum direxerit, respondere , quod est omnium daemonis inhabitantis certissimum argumentum. Certe actionem angeli ab humana
distingui, triplici potissim lim ex capite generatim docent Theologi. I. Si motus corporum sit talis
467쪽
naturae, Ut neque V su naturali, neque convulsivo motu organorum fieri possit ; 2. si peregrinis Mignotis linguis loquatur, cum enim voces ex instituto hominum vim significandi habeant, nulla est tanta vis facultatis imaginatricis, aur melancholici humoris , ut tam varia tamque diversaidiomata formare queat; 3. si absentia , occulta &prorsus ignota , sed praesertim dire stas ad se ab homine cogitationes cognoscat aperiatque.
Qua observanda adjuratori daemonum.
xiv. TII qui curandis energumenis & daemoninex eorum corporibus expellendo ineumbit, non una est adhibenda cautio. Videat itaque s. ne fraus aliqua subsit, solet enim daemon responsis suis adjuratori saepius illudere, M se quasi involvere, ne pateat, Vt adjurator inter rogando defessus ab opere desistat : ubi se indiea vir , ad tempus interdum recedit, ut arreptilius se omnino liberatum putet.2, Videat quoque ne mentis potius imberillitate aliisque morbis , quam infestis stiritibus vexetur: quare nec medici judicium respuere debet, qui si morbo laborare aliquo deprehenderit , curetipsu in ex arte sua. 3. Non facile uni aut alteri judicio fidem ad Ei beat, sed plura conquirat, eaque certiora. q. Ne daemonem res vanas & inutiles roget aut eum ipso jocetur nugasve misceat ; sanctum enim quiddam est daemones ejicere , ideoque sancte &1er o tractandum. S. Nugantem daemonem , & iocos ac ridicula miscentem effutientίmque reprimat, nec faci In
468쪽
multa loqui sinat ; solet enim daemon multos iu-ter loquendum qua fidei , qua morum et rOIeS docere, innocentes infamia notare, occulta crimina detegere, interdum blandiri laudare, ut ad superbiam impellat, quemadmodum obser ad
6. Audacter daemoni imperet, magnumque illius contemptum prae se ferat exemplo Cni isti, qui nequam x immundum spiritum saepius appellavit. '
. Orationi, jejuniis aliisque piis operibus vacet impensius ; in oratione quippe de jejunio daemonia ejiciuntur ; hinc
In ad juratore non una virtus requiritur ; nam I.
multa scientia opus est, qua fraudes daemouis detegat. 2. Magna fide, vel potius summa in Deum fiducia, cujus virtute dc efficientia hoc totum opus peragitur. 3. Prudentia exquisita, quae certa ligna ab incertis secernat, nec facile sibi ab hoste callidissimo sinat imponi. 4. Magnitudine animi S constantia , quia solet daemon adjurantem fatigare , modb latendo, modo respqnsa implicanis do, modo ad tempus recedendo. s. Summa vitae Lanctimonia : ut enim quis hie sanctissimus , ita
ad daemonem abigendum potentissimus. Magna , inquit magnus Antonius, adtersus damonem arma sunt vitasincera intemerata in Deum sides. Licia enim vitae sanctitas non sit absolute ad jura tori necessaria ut daemonem expellat, tamen Iaz cessaria est ut adjuratio decenter dc congrue fiat, quia adjurator se exhibet divinae potestatis instrumentum : ergo debet se conformare sanctitati principis agentis, nempe Dei. Meminerit itaque
quisquis huic se sancto accingit operi , sibi non
469쪽
tam ratiocinio ad id opus esse quam lumine caelitus immisso ; pace , non tumultu ; industria non violentia ; vigilantia , non clamore ; unctior Spiritus sanisti , ac patientia multa, sed impram Issumma familiaritate cum Deo potitis quam magno exorcismotum apparatu rem sibi peragen
xv. Modo facilius , modo dissicilius da mones e corporibus energumenorum abiguntur. Patet exper Ientia. Ratio est , quod major a Deo quibuidam daemonibus , pilis minor potestas an corpora concessa sit. Majorem autem accipiunt a Deo potestatem daemones, lunatici, surdi ac muti , quia majorem cladem inferunt, ut cernere est in puero exato, Matth. II. Marci & Luc. s. quia daemone allisus, discerptus & in aquas deje- eius. xv I. Discessum suum solet daemon quibusdam signis ex jussu adjuratoris prodere ; puta Vexato- Ium in terram dejectione, vel luminis extinctione, vel tumore insolito partis illius per quam egreditur, recedente, hoc indicio egressum suum probavit ille daemon , quem beata Catharina Senensis expulit et tumore enim represta quem in energumeni gutture excitaverat, sanitas aegro restituta est, ut refert Raymundus in ejus vita ; vel vomitu rerum putidarum : sic olim sanctus Benedictus aquam lustralem cuidam puero arreptilio propinavit, st.atimque post haustum cum ingenti vomitu exiit spiritus nequam , & quem S. Dominicus ejecit, magnam vim carbonum evomuit;
vel clamoribus inconditis , vel unguis dissectione, vel nominibus ipsorum daemonum, aut Dei aut Virginis qui abiguntur, fronti aut manui in-
470쪽
scriptis. Celeberrima est illa daemonum e corporibus casti silinarum virginum ejectio , quae Loduni contigit, in qua crux primum unius fronti evirginibus obsessis , a daemone tanquam exitus sui indicium insculpta , quae per dies decem circirer permansit, & postmodum deleta est , cicatrice relicta. Ec inde ejusdem manui nomen D. Iosephi primum , tum B. Virginis , postea Jessu, po it remo S. Francisci Sale sit mri justulis literis
inscriptum , qui charactei es cum temporis decursu delerentur, postea cum noctu oraret, aut ad sacram synaxim accederet virgo, non semel innovati sunt. Quin etiam observat Ex Orci ita , cum nomen Jem arreptiliae virginis manui insculperetur , & augusti stimum Christi corpus sibi a Sacerdote ad juratore porrectum sumeret ita alte ejusdem animo Dei majestatis iratae impressam imaginem , ut pene exanimis conciderit, ex qua
cognitione experimentali pei secte didicit, quid
si Ceum habete contrarium. Porro an Deus per se hanc illius menti iratae majestatis speciem impresserit, an ipsi primum daemoni, qui in ipso egressu illius vicariam imaginem eidem deinde quasi sigillum impresserit , non liquet. At certe restata est non semel 1lla virgo te tum demum cognovisse , quid sit, & quam horrenda mors illa aeterna quam incurrunt illi homines, qui peccato lethi fero insecti, divinae indignationis pondus in ipso mortis articulo sentiunt , sed Christus daemoni expulso suffectus , horrorem ex illius animo discussit omnem , & tranquillitatem restituit. Ex quo exemplo haud leve ducitur argumentum tum Christi sub speciebus eucharisticis vere existentis , tum daemonis corpus antea Ocsupantis,
