장음표시 사용
471쪽
- ac sibi afferentis. Age enim , quae alia causa, hane :crucem fronti insculpere, aut nomina Iesu, Maxiae , Ioseph & Francisci Salesii manui imprimere aluit 3 an ipsa vis imaginatrix λ At quae tanta vis esse potest facultatis illius, ut cum lubet , tam alte characteres imprimat corpori, praesertim jam adulto ac duriori , tantillo temporis spettio λ an
causa alia externa λ at nulla apparuit extrinsecus et
ergo superest via solo daemone, qui corpore illo quasi suo utebatur , characteres ejusmodi impressi
YvII. Signa certiora expulsi daemonis sunt, I. si nullum amplius ex signis quae indicia sunt daemonis inhabitantis, in arreptilio appareat; 2. si nullam amplius a daemone se pati molestiam significet, & quidem per aliquot menses. XVIII. Ut mali angeli corpora invadunt sibique asserunt , ita & boni, eorum praesertim qui
ipsos colunt, corpora occupant. Probatur I. ratione : quia daemon non eli valentior ad nocendum homini, quam bonus angelus ad conservandum eundem & custodiendum : at daemon invadit corpora ut iis noceat: ergo potiori jure eadem bonus angelus occupat interdum ut protegat. Prob tur a. experientia : visi enim sunt non semel boni angeli corpora virorum insignis sanctimoniae subiisse, ut ipsis cum imperio piae essent, regerent ad nutum , sparsos ad exteriora revocarent ad se sis, de ad omnia pietatis ossicia blandius invitarent. Confirmat id ipsum Ludovicus Gravina multis exemplis lib. de visione corp. angel. c. 3. Confirmat D Bernardus, dum ait angelos non tantumelientibus suis assistere extrinsecus , ut portent
manibus suis, sed etiam adesse intus, ut tuean-
472쪽
tui & prosint. Adsunt, inquit , tibi, non modo te-ci,m, Ied etiam pro te ς adgunt ut protegant, adsunt ut prosint, &c. Denique confirmat exemplum D. Stephani, cujus facies erat quali angeli, ex Actor. cap. 6. At XIX. Partim conveniunt, partim discrepant bonorum 6 malorum angelorum possemiones ;conveniunt quidem , quod in hominis animum nusquam illabamur, quia illapsus unius Dei proprius : 2. quod corpore possessb viantur quati suo ad varias functiones, quae praeter naturam illius sunt, Discrepant ratione finis & modi agendi ; bonus quippe angelus sibi vindicat corpus, ut illud animo S gratiae subdat ad salutem : malus autem ut perdat. I De corpora nostra subit., membra pervadit , sanguini caetelisque humoribus se immiscet, ut animas nostras in functionibus supe
naturalibus adjuvet, rationem illustret, torpentem voluntatem ad Omnς honestatis decus incitet , & facultat ps corporatas gratiae executricis administras corroboret : hic vero ut mentem a functionibus supernaturalibus avocet, rationi tenebras offundat, voluntatem torpentem reddat. Ille rationis usum adimit nunquam , imo corroborat , utpote tersissimum Dei speculum , luce copiolitis affusa : hic saepius rationis usum eripit. Ille splendorem corpori, gratiam Vultui communicat ; hic corpori perinde ac vultui deformitatem. Denique inhabitantem bonum angelum moderati animi motus, totius corporis honesta conformatio, & gratiae decor vultui affusus ue daemonem vero intus saevientem ac grassantem insolita membrorum agitatio, foeda oris ac vultus contorsio produnt. Merito itaque P. Faber, primus
473쪽
Lancti Ignatii nostrae Societatis laudatoris socius, sanctos angelos rogabat, ut se suo sanguini & spiritibus cum vitalibus, tum animalibus vellent immiscere, eos ita temperarent ac moderarentur, VLessent instrumenta gratiar idonea, sibique ad propriam & aliorum salutem, cui vacabat impensiils, prodesse possent. Porro quamvis angelus bonus corpori, dum possidet, praesentissilirus sit, ejusque facultates Morgana ad opportunos gratiae usus pro nulli suo ad- his at ; longe tamen perfectiori modo Deus animum corpusque nostrum possidet, pleni uique eidem dominatur, quia est ens nobis multo connaturalius, arctiusque unitur, quam nos nobis ipsis uniamur ; praesertim cum nobis non tantum ut auctor naturae , sed ut auctor gratiae conjungitur. Tum enim non tantam ut dulcis hospes anima, sed etiam ut principium sustentans , & radix vitalis omnis sanctitatis , dum se animae communicat, spiritus clim animales, tum vitales siccommovet, sic moderatur, sic alit ac fovet, ut gratiae operibus mirabili quadam ratione inserviant ; hine Paulus ab inhabitante spiritu infirmitatem nostram adjuvari docet, nos spiritu mentis nostrae reno an dOS monet, hoc est , Deo inhabitante Meorroborante. Exemplum habes in Apostolis, cum in die Pentecostes Spiritus sanctus iis se plenius infudit ; tunc enim eorum facultates animae de eo: poris sibi asseruit, ac lanamo imperio iis dorcilia nati coepit, intus agitare, dictare , ore demum loqui visus est, juxta illud Scriptura: : Non enim mos estis qui loquimini,sed Spiritus Parris vestri qui loquitur in vobis. Adverte tamen, cάm Deus hominem se possi-dera
474쪽
det, vigere in eo rationis usum, eumque sui juris esse ; naturam quippe non destruit Deus, sed perficit , non perturbat, sed pacat, eamque , clim Viget maxime ratio δc voluntas liberrima, sibi archiils Vnit, ut eandem perficiat, pleniusque possideat : itaque animus hominis in noc statu ita di vini juris est, vi sit etiam sui. Contra verbdae- mon hominem quem invadit, saepius sibi eripit.& ita extra se ponit, ut quid agat, non amplius consideret, nec in se suasque operationeS redeat, sed rationis omnis ac libertatis expers interdum videatur. Contingit tamen aliquando Vt arreptitius occupanti daemoni , & ad gravissima quaeque scelera impellenti, integro rationis ac libertatis usu ultro consentiat ; quid agat, aut quid patiatur, non ignarus. Quae possessio est omnium periculosissima & maxime metuenda , Utpote ei quam sibi in animas damnatas daemon vindicat, non multum absimilis.
f. V. angelus possit vemm miraculum
edere. I. OBsE R- λ RACu LuM in genere est ova Tio. IVlpus infrequens & eximium, cujus existentia patet, sed causa latet, ideoque admirationem parit. Porro causa latet, vel quia
superat omnes vires totius naturae creatae r vel
quia superat tantum vires illius solius naturae, quam prae oculis habere solemus ι hinc II. OBsERvATIO. Miraculum aliud simia
pliciter dictum , aliud secundum quid, Illud est:
quod superat omnes vires naturae ςreatae, seu, Vt
ait D. Thomas, quod fit praeter ordinem totius
475쪽
naturae creatae, sub quo ordine continetur omnis virtus creata : hoc vero, quod habet quidem causam tui in natu ia, sed quae nos lateat, diciturque mirum seu mirabile. Hinc vides miraculum simpliciter dictum partim convenire cum miraculo secundiim quid, partim differre. Coninvenit , quod raritatem ambo requirant: h. quod causam habeant occultam ; differt autem, quod
verum miracu m superet virtutem cieatam.
III. OBs HvATro. M1rum aliud absoluiate : aliud secundum quid, seu respectu nostri. Mirum absolute illud est, quod admiratione dignum foret, licet causam & modum, quo fit, sciremus. Mirum secundum quid & iei pedi u nostri illud
est , cujus causas nescimuS , adeoque admiramur, non tamen admiraturi si noscemus. Haec mira vocantur portenta, monstra& prodigia. Quaeritur
hic I. an angeli possint elficere miracula simplici- . ter diffla, an tantii in secundum quid :1. si edanem iracula secundum quid , quomodo ea edant. I. AssERTIO. Angeli non pol sunt miracula simpliciter dicta & vera propria virtute edere. Ita omnes Theologi. Probatur I. Miraculum simpliciter dictum est opus potentiae simpliciter infinitae, cui ad nutum natura creata obediat : angeli non habent potentiam simpliciter infinitam , nec ipsis natura obedit ad nutum : ergo angeli non possunt propria virtute miracula simpliciter dicta edere. Major certa
est: ex definitione miraculi simplieiter dicti, quod
est praeter ordinem totius naturae creatae e quare minor probatur, nam angeli potentia cum ut aia sectio illius naturae, quae est: ens ab alio, adeoque finita, ipsa quoque finita sit oportet. Deinde
476쪽
natura ei duntaxat enti praesto est ad nutum , a quo ex nihilo est condita , & quod in ipsam plenissimum sibi dominium vindicat: at solus Deus talis est , non angelus , cui proinde natura ad nutum non obedit , sed uni Deo , de quo merito Psaltes pronuntiat Psalm. 333. fucit mirabaliis magnasolus. Ubi vox , solus, excludit consortium cujussib et caulae creatae in genere causae principalis , licet non excludat in genere causae instrumentalis, juxta illud D. Augustini : Ipse facit mi rabilia situs 3 quoniam quicunque facium. inerra
. Confirmatur assertio a posteriori: quia si angeli propriis viribus miracula vera ederens, rueret argumentum quod ex Veris miraculis ad probanaam fidei calliolicae veritatem Ecclesia repetit. Deinde operatio miraculosa vel est creatio, vel st scitatio mortui, vel perturbatio universi , V. g. retardatio solis supra horizontem ; nihil horum potest angelus patrare propriis viribus. Non primum , quia creatio in genere causae principalis est opus potentiae infinitae. Non secundum , obrationes j .im allatas. Non tertium , quia nulla causa creara potest perturbare ordinem universi, nisi
Uei jussu ae permissu, qui illius est auctor&gu
II. AasERTIO. Angeli possunt in genere causae instrumentalis vera miracula patrare. Probatur: quia possunt elevari a Deo , sive per virtutem sibi divinitus iiDpressam, sive per uberiorem concursum extrinsecum ad effectus supra naturam producendo S. Et vero si hominibus miraculorum gratiam concessit Deus ad probationem
verae fidei, quidui etiam angetlis largiatur. Q aiu
477쪽
etiam probabile est, Ceum in iis miraculis quaesieri possunt per motum localem , ministerio angelorum uti solitum, quia decet Deum uti creaturis ad eum finem, ad quem utiles esse possunt: inde enim major universi unitas existit, quia sic partes arctius inter se copulantur vinculo actionis&passionis : major item Dei sapientia ac bonitas apparet, quae naturas illas simplices ad opera superuaturalia ut instrumenta adhibeat. III. AssERTIO. Angeli possiant multa miracula secundum quid , quae prodigia dicimus ,
Probatur: quia ejusmodi prodigia nihil aliud
sunt , quam miri & occulti effectus , quorum causa nos latet, sed angelis patet : ergo angeli possunt illos effectus producere , adeoque miracula late sumpta edere : sic opera daemonis ignis e caelo decidit, & familiam Jobi cum gregibus pecorum Vno impetu consumpsit, turbo domum, in qua filii ejus versabantur, dejecit, eosque rui- Dis collapsae domus obtrivit. Dixi, Deo permittente; nisi enim Deus permissi et, non potuisset daemon Iobum laedere, nec
porcos invadere: unde Deirius observat Neronem nullum , quamvis saepius tentarit, M ope magorum sit usus, magiae experimentum edere potui - se, itaque magicam artem contempsisse. IV. AssERTIO. Quoties angeli haec mira operantur, vel actione immediata , vel mediata solent operari. Immediata quidem, dum per motum localem corpora celerrime movent ac devehunt , subducunt alia , aliis praepropere in eorum locum suffectis. Tales fuisse Gentilium metamorphoses cen
478쪽
fuit Augustinus, v. g. Diomedis sociorum in aves, & Iphigeniae in ceivam. Mediata vero, eaque duplici, nempe vel applicatione activorum ad passiva , vel illusione sensuum, quae triplici modo peragitur, nempe mu tatione objecti, aei is medii & organi. Mutatio objecti fit quatuor modis, I. celeri agitatione objecti, vel occultatione , Vel separatione, Vel conglutinatione : x. certa ejusdem dispositione in ordine ad oculum videntis : 3. formato ex elementis , sed ex aere potissimum objecto, eoque intuentibus proposito : . appositione corporis alicujus mixti ad aliud corpus , vi cujus longe aliud apparet, quam re ipsa sit. Ex parte medii, mutatio fit quinque modis, I. impediendo ne species ad sensum perveniant: 2. imbuendo thedium peregrina qualitate, qua a Odificatae species objectum aliter quam in se sit, repraesentant et 3. in spissando objectum circa medium : 4. si moto aere medio, moveantur species: 4. Varia conformatione, vel multiplicatione specierum sensibilium, v. g. si multiplices specula, species multiplicatae objecta alio in loco exhibebunt quam sint ,& qviae procul absunt, quasi praesentia repraesentabunt. Mutatio ex parte organi varie fit : I. mutatos tu organi, unde res alibi videtur, aut certe gemina : 2. humoribus agitatis perturbatisque, ut ebriis accidit et s. crassiore humore viam interdum obstinente, ne spiritus ad organum assiuant. Εὐxempla invenies apud Deirium lib. 2. di'. mag. q. I 8. ubi fusilis haec omnia explicat, ibique observat, duin daemon persuadet hominibus eos in bestias commutatos, non solum organum immu-
479쪽
tare , sed etiam & medium aliquando , semper
vero phantasiam simul : at Quaeres , In quo miraculum verum a miro daemonum distinguatur. Res p. quinque potissimum capitibus distingui nam I. miraculum verum supcrat totius naturae vires e mirum continetur in virtute causae alicujus creatae. 2. Miraculum habet pro sine salutem vel animae , vel corporis, vel utramque simul: sic Christus fanabat corpora, ut sanaret animam ; mirum ut est a daemone, finem liabet malum , & bonis moribus aut fidei repugnantem. 3. Miracula , 'tpote Dei opera perfecta sunt; hinc sanitas a Christo aegrotis restituta multo integrior erat e mira daemonum saepe in multis deficiunt. 4. Miracula fiunt per invocationem Dei : mira daemonum semper admistis absonis, vanis , ridiculis & superstitiosis precibus aut signi S. s. Daemonum mira veri S m Iraculis supervenientibus evanescunt: sic virgae magorum in aula Pliaraonis a virga Moisis devoratae sunt , & oracula daemonum Christo nato obmutuerunt , ut observat Theodoretus lib. Io. contra Graecos cir ca medium. Nulla divinationestim aquaου fluunt, nulla ad Coisphonium fontem rnihil pradicit liber Thre phrotinus , nihil trit m iEe Carrham e Dodonaum i intinnabulum nihil nugaturi nihil loquitur vulgatissima ilia quercu6: tacer Apotiti , Delim, Pythιus, &c. Quae ies r. in quo distinguatur actio angeli ab actione causarum naturalium. Resp. in hoc di tingui, quod causa naturalis agat ex determinatione ad unum, & quasi ex impetu ; argelus autem agat ut artifex per motum localem.
res quomodo distingui possit actio boni
480쪽
angeli ab actione damonis. Resp. I. per spirituum discretione in ex D. Paulo cap. 2. Cor. II. pOtissimum diit ingui, certissime autem per divinam revelationem , qua ratioue olim Antonius Magnus ec Martinus Turonensis daemones a bonis angelis dilhinx e. e. Resp. 2. tres praesertim notas a Theologis a Dferri , quarum pi ima a fine petatur ε, daemon quippe , licet bona facere Si consulere videatur, semper tamen malo fine facit . bonus autem angelus semper bono. Secunda a modo di, multa quippe inverecunde ac contra honestatem daemones patrant, omnia cum quadam decentia & honestate boni angeli. Tertia a religione : quia precibus Ecclesiae torquentur daemones , gaudent vel 5 angeli boni. Addiderim ego boni angeli artem &industriam ad dijudicationem illam plurimam habere adjumenti; finis enim illius custodiae saltem inadaequatus est: daemonis malas artes detegere,
Q'Fres 4. qui actiones quae a Deo immediat Esiunt, ab actionibus quae immediate ab angelis fiunt, secerni queant. Resp. I. secerni p*sse ex effectu ; nam divinae terminantur immediate ad quassibet formas hy-scas, sive substantiales illae sint, sive accidentales ; angelicae vero ad motum localem , ubi & impetum. r. . Ex parte temporis, quia Deus momento potest effectus omnes producere ; angeli autem non nisi temporis spatio quo activa passivis. applicari debent. Qiain etiam multae sunt actiones quae per motum localem fiunt, ut corporum replicatio, penetratio, & positio corporis definitiva, quae ab angelis peragi nequeunt.
