Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Colliges i. ex dii his opus daemonis quod mirabile homines appellant, aut esse phantasticum duntaxat & apparens 1 aut si verum est, ita ut Q fectus sit re ipsa talis res , qualis apparet, nihil in

ea mirabile inesse praeter extraordinarium corporum concursum , aut subitam causarum naturalium applicationem , quae omnia cum permotum localem eumque velocissimum perfici possint, patet a veri miraculi ratione deficere. Colliges x. multa quae ab ethnicis tanquam miracula habita sunt, specie tenus miracula suisse , ut observat Augustinus lib. Io. de civit. Dei cap. 16. ubi plura recenset, puta quod cotem Tari. quin im novacula secuerit: quod Epidaurus serpens Esculapio naviganti Romam comes adhaeserit: quod navim quἀ simulacrum matris Phrnia vehebatur, tantis hominum boumque conatibus immo-hilem redditam, una muliercula αona alligatam, ad sua pudicitia testimonium moverit ct traxerit: quod virgo Vectatis, de e in corruptione quastio vem rebatur, aqua impleto cribro de Tiberi neque profluente ahrulerit controversiam. ac deinde miracula religionis Christianae his omnibus anteponit. Hac ergo , inquit , atque alia hujusmodi nequaquam ima qua in populo Dei facta legimuου, virtuteae magnitudine es erenda sunt.

Colliges 3. antichristi miracula & prodigia , Iicet adeo mira in speciem futura sint, ur multos in errorem sint inductura , non tamen fore vera

miracula , quia quaecunque porrb facturus est, nonnisi opera. daemonum eis ciet quidquid autem agunt daemones, non excedit vires naturae,

quia fit tantum per motum localem, Vel per applicationem naturalem idoneorum activorum.

482쪽

APPEN DIX

De canodia angelorum. DU P L E x vulgo custodia angelorum a Theo

logis distinguitur ι altera univers alis, altera particularis : illa species rerum varias quae hoc ombe continentur, oc communitates , haec singulares Der nas curat. Quare duobus articulis constabit naec appendix: primus custodiam universalem ejusque ossicia explicabit; secundus vero custodiam particularem ejusque munera edisseret. ARTI Cuius I.

De curio dia universali angelorum.

UT naturaeustodiae universalis angelorum cladirius innotescat , juvat i. quaedam principia praemittere, quae assertionibus utriusque articuli facem praeferant: deinde ad quae se exporrigat custodia universalis , & ad quos angelos pertineat, definiemus.

f. I. madam principia natuuntur.

I. Prin-T A Tu R in Deo providentia, eaquoci p. Ita perfectissima, quae proinde rebus singulis invigilet. Hoc principium constituetur a nobis , ubi de Deo tomo proximo agemus. I i. Princ. Duplex in Deo providentia ; naturalis una, supernaturalis altera : illa est per quam Deus res a se conditas ad fines sibi debitos con-

483쪽

Ρ Α R S SECUNDA

sentanee ad earum naturam periit cit ;llaec Vero,

qua Leus naturas intelligentes ad finem supernaturalem I er media eidem acquitendo paria dirigit deducitque , quae praedestinatio dicitur. III. llinc. Naturalis providentia in physicam& moialem subdividitur a nonnullis. Physicalptum esse rerum naturale conservat, & quaecunque homine inferiora sunt, ad ipsum dirigit. Moralis est, qua Deus naturas intelligentiae compotes ad fines ipsis debitos ut causa moralis dirigit, nempe hortando , consulendo , praecipiendo, comminando, quae sub se monasticam, oeconomicam & politicam complectitur , pro diversa partitione ipsius Ethicae. Ab aliis providentia in naturalem , politicam & supernaturalem dividi

tur.

IV. Princ. Ita aptae connexaeque sunt illae providentiae, ut naturalis morali, morali S supernaturali subsit ac famuletur. v. Princ. Angeli sunt divinar providentiae administri. Patet ex Scriptura & SS Patribus, a quibus vocantur puri illi spiritus , angeli , seu Dei nuncii , ministri, famuli, divinae voluntatis interpretes , & Dei providentiae ad ministri. Certe ex D. Paulo c. I. ad Hebr. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium mis propter eos qui hermis

ditatem rapiunt salutis. Unde Gregor. Naz. orat. 24 ait angelos omnes divina voluntatis admini- tros loca omnia peragrare , omnibus ubique adesse promptos tum minisse vi alacritate, tum natura viati are , aItos aliam mundi partem obtinentes, e aLreri cuipiam parti attribΠIos.

v I. Prine. Custodia angelorum est quaeda in quasi executio divinae providentiae in lege adis ac

484쪽

moderandis rebus creatis. Clina enim divinae sapientiae leges id postulent, ut licet per se Deus omnia solus regere possit , in partem regiminis

naturas intelligentes a se creatas vocet ; par fuit eum angelos tanqtiam immediatos divinae providentiae minit os adhibere. qm finem ab eo intentum ministeriis suis pro mox crent, quantum iii

ipsis esset , qui cum duplex sit , nempe a malo. avertere ,& ad bonum prosellere hinc VII. i rinc. Duplex finis custodiae angelorum, si e particularis , .sive universalis illa sit ; alter De gativuS , nempe te motio malorum tum corporalium tum spiritalium ε, alter positivuS, nempe conservare & promovere bonum tum natiuae, tum mora S, tum gratiae , pro triplici latione providen Liae, cujus tunt ad minastri. Utrumque himc finem innuit Petrus Cellentis lib. I. mystic. cxpos Taberna c. in fine Totum, inquit, ossicium πgelorum . quantum ad nos est, ut nos a malo defenuant oe in bono conservent.

S. II. sit st quam late pateat custodia

universalis angelorum.

I. A s s F. R- Ο Α Υ Π R. custodia universalis an-T Io. . 1 creto Ium. Probatur a stertio. Dari custodiam vini Versalem angelorum nihil aliud est quam angelos praeesse mundo ejusque praecipuis partibus , 3c eatumdem conservationi invigilare : angeli vere praesunt mundo ejusique partibus , N earumdem conservationi invigilant, ut Scripti ira & Patres innuunt Scriptura quidem c. t. & I Peuteronomii : Quando diυidebat

485쪽

68 PARS SECUNDA

pituit terminos populorum juxta numerum filiorum ubi septuaginta Vertunt, , juxta numerum angelorum Dei. & Iob. s. Sub quo curvantur qui portant orbem. quae Verba multi de angelis intelligunt, qui mundum administrant & regunt. Consentit bcriptura: Ruffinus

in Symb. Apost. Ab initio, inquit, Deus cis ecisset mundum , prascit ei is prvosuit quasdam

virtutum eAlectium potestates, quibus regeretur Odispensaretur mortalium genus. mod ita factunx Moises indicat in Deuteronomii Cantico , ubi di .eit: Cum divideret Excessim gentes, flaruit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. II. AssERTIO. Angeli elementis & singu- Iis viventium speciebus custodes apponuntur. Probatur I. Apocalyps. 7. ubi angeli dicuntur stare super quatuor angulos terrae. & cap. I . angelus

dicitur habere potestatem supra ionem. Ratio a priori est , quod clim angeli sint Niprema pars via niversi , cum caeteris eos in toto connecti par est,& quidem per gubernationem earum, quippe quae suprema ut : haec ratio utramque assertionem probat. Deinde ut caelis suae illigantur intelligetitiae ad eos movendos, ita cuilibet speciei suam intelligentiam praeesse decet , praeterrim cem singillae species animalium perpetuae esse debeant, α ea quae perpetua sunt, Dei providentia maxi-πὸ curet , ex D. Thoma. Denique elementor mordo perturbari utcunque , & vis activa arte daemonum impediri potest, viventia tum vita vegetante, tum sentiente variis morbis ab iisdem atasci: ergo par est angelos custodes apponi qui da

monum conatus reprimant, vim actuosam elementorum juvent, & morbos a viventibus longius arceant.

486쪽

. Hle observa ex Suare, angelos circa caelos quos movent , non alium custodiae effectum exercerefraeter motum, ideoque caelo empyreo non esse a Deo appositum angelum custodem ; imo angelos inseriorum orbium motoIes , non tam caelorum quos cient M agitant , quam totius v-niversi custodes dici debere , quatenuS caelos movent propter perennem jugemque generationum seriem. Custodia autem quae ad elementa & res corruptibiles, rationis usu carentes, pertinet, in eo sita est, ut ea omnia quae nocere animantibus& arboribus , eorumque productioni juxta dc conia servationi obesse possent, procul arceant, & adiplicando activa passivis, VireS agentium naturalium excitent , augeantque , aut si nimiae sint, retundant. Quod genus custodiae censet idem auctor esse praeter communem cursum rerum naturalium , ad ordinem supernaturalem aliquatenus pertinere, & virtutibus esse concreditum, quod

universaliorem cognitionem exigat , dc cum viris tute operandi praeter ordinarium naturae cu

sum conjunctum sit. III. AssERTIO. Regnis, pro inetis, Urbibus & communitatibus tui quoque non desunt angeli custodes, qui peculiarem earum curam &tutelam habeant. Ita D. Dionysius de caelesti hie

tarch. cap. 9. Origenes, Basilius, Gregorius Nais etianetenus, aliique Patres. t Prob. I. Eccles. II. In unam quamque gentem

p posuis rectorem. ubi glossa ordinaria reisorem, angelos custodes interpretatur. Scripturae suffragatur Theodoretus , dum ex Matth. 18. cap. sic concludit, Arehangelu illud munm impositum, ut

gentium sint prasecti . simi benim Myses domito

487쪽

cujus dictis beatus item Daniel condsentit, eum dicit ipse regni Persiarum principem, rursus paulo post principem Graecorum. Clemens qui s. strom. testa-.tur per nationes civitates distrabulas angelorum se prafecturas Hieronymus, qui ad primum Za . Chamae Propthe: ae , regnorum ac nationum prAsides Araius commemorat. B ifilius , qui docet lib. 3. ad ver Cl uno mium , ut singulis fidelium adesse comites angelos , sic gentibus alios praeesse ; &qub praestantior est gens integra singulari aliquo Vist. IO , eo potiorem esse dignitate praesidem gentis angelum, quam illum, cui uniuscujuspiam cura

committitur.

Probatur ratione :, Singulis hominibus suu iucustodem angelum apposuit Leus, ut postea ostendam : ergo potiori jure singulis regnis, proΘ vinciis & communitatibus . quae majori curapDeo sunt quam privata quaelibet pei sona. Et Verro alia est cura boni publici, alia privati et ergo alium angelum ad sui Di elam requirit bonum commune regni , alium bonum privatum unius

hominis , hinc

Personae publicae duplex adest angelus ad custodiam. Ratio enim divinae providentiae id exigit. Vt homines per idoneas causas & ad jumenta ad fines distinctos . iisdem constitutos deducat: bonum privatum dc bonum commune sunt duo fines distincti eidem petaonae publicae constituti: ergo debuit illi Deus duos angelos ad tutelam .destinare ; cum hoc tamen disci imine , q rodat gelus custos singillatim uni ab ortu deputatus,

ad finem vitae perseveret angelu S autem perso in nae publicae non ante pruficiatur, quam cum plα-

esse ipsa incipit, eoque extincto , successori a

488쪽

idem bonum publicum procurandum addicatur. Lam ob causa in duplicem angelum B. Virgini Tostatus a Deo addunum putat ; alterum qui ei a nativitate adfuit ut privatae persona: ; alterum qui ei tum comes adjunctus eli, cum Christum concepit, tanquam personae publicae & humani eneris reparatrici, usque ad Clitasti mortem ,qua hominum redemptio perfecta & absoluta est. Por-yb angelos qui regii is, communitatibus & publiacis personis praesunt, ex ordine Principatuum qui supremus est ultimae hierarchiae , aut ex ordine Archangelorum , qui eli medius ejusdem hierarchiae . ailiami probabilissimum ., quorum munus est personas publicas qui regnis aut Ecclesiae praesunt, accuratius instruere in ordine ad bomina publicum regni & Ecclesae , & ad id omne impellere, quod politico regimini utilius , quia agunt ut ministri providentiae moralis 3c politicae : sicut angeli qui elementis &speciebus viventium praesunt, ea munera obeunt, quae providentiae naturalis executionem juvant.

Quin etiam censent aliqui Theologi Sacerdotirem divinam facienti adesse semper tutetiarem

angelum altaris , aut certe templi ipsius, nixi auctoritate ' cripturae, nempe Iudi c. c. II. Vbi Marnue sacrificante , cum alicenderet flamma altaris in calum , angelus Domini pariter inflamma ascendit. & Luc. I. vhi Zachariae incensum adolenti apparuit angelus Domini , flans a dextris altaris. Putat tamen Amicus seeh. 2. disp. 39. de custod de tutet . ang. non alium ab angelo tutelari Sacerdoti astare , qui ipsum juvet ad tantum sacrificium, quo attentius , eo sanistius peragendum.

489쪽

47α PARS SECUNDA

custodia particulari angelorum.

HAE N c partem de custodia angelorum qui

singillatim hominibus ad custodiam & tutelam a Deo destinantur, licet sit juris theologi ci ; praetermittere tamen nolui, quia juventuti, cujus causa hocce Philosophiae opus elaboravi , maxime utilem iudicavi. Quis enim, si in moderanda juventute aliquandiu versatus sit , non novit huicce lubricae & ad vitium pronae aetati ab angelo custode ad fingendos mores & salutem constituendam adjumenti plurimum afferri ; &qui ejusdem institutioni incumbunt, in regendis eorum animis &in ossicio continendis , eosdem angelorum opera haud poenitendo fructu uti solitos. Sex itaque quaestionibus hac de privata angelorum custodia bievissime defungemur. In prima examinabimus , an suus cuique angelus custos sit a Deo homini delegatus et In secunda

quo aec ordine angelorum deputetur : In tertia,

quibus potissimiim hominibus detur z in quarta , quandiu duret illa custodia : in quinta, quis finis di quae effecta illius custodiae r in sexta, an valentior sit angelus bonus ad tutelam conservationemque hominis sibi commissi , quam maius angelus ad ruinam & excidium ejusdem'

nimae.

490쪽

6. I. An suus cuique homini a Deo delegatis sit ad custodiam angelm.

TR i A hic discutio. Primum, an suus cuilibet

homini datus sit a Leo angelus ad custodiam. Secundum , an ita suus cuilibet angelus addictus sit , ut custos praecedentis hominis non fiat custos subsequentis. Tertium , an tutelari angelo alii praterea angeli in negotio salutis hominis commissi allaborent. I. As SERTIO. Suus cuique hominum a Deo datus est angelus ad tutelam. Ita D. Thomas I.

Probatur I. ex Scriptura Genes. 48. Ange , inquit Jacob , eruit me de cuncta malis. Ecclesiast. Neque dicas coram angelo : Non est provi dentia. ubi glossa : Rui astat unicuique , , omnia Deo nuntiat. Matth. I 8. Liuia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in calis est. quo in loco de omnibus & singulis sine discrimine hominibus, tum praedestinatis, tum reprobis, loquiatur Christus. Scripturae traditio sussiagatur jam inde ab initio mundi ad nostra tempora deducta : unde non Christianorum tantum , sed etiam Hebraeorum traditionem vocat Maldonatus in I 8. cap. Matth. hinc fictor. II. cum Petrus E carcere ab inngelo

eductus , ostium domus Mariae matris Joannis pulsaret, dicebant non ab eo , sed ab angelo ejusdem custode ostium pulsari, adeo alte eorum animis concepta de angelo custode unicuique vi tori delegato opinio insederat. Scriptura: α traditioni tum Gentilium , tum

SEARCH

MENU NAVIGATION