Metaphysica generalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Jac. Channevelle, societatis Jesu sacerdote. Tomus 1.2.

발행: 1677년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

S S. Patrum auctoritas accedit. Gentilium ouidem,

qui geniis suis tribuunt omnia quae de cultodibus angelis Christiani prit dicant & unicuique hominum regendo Sr conservando itatim ab illius ortu comitem adjunxere. Plato in apologia pro Socrate ad Athe menses, &in Phadone, Plutarchus torn. h. lib. de genio Socratis, & alibi, non tantum boni , sed etiam mali genii meminit. Epictetus apud Arrian. Tutorem, inquit. vnicuique Dein assigna υis singulorum genium, huic ipsum custodi 'ndum trajidit ;'quidem ejusmodi, qui neque dormiat, neque fastis S. vero Patrum , Origenis homil. 1 o. in Numer. Adest unicuique nostrum, etiam minimis, qui sunt in Eccbsia Dei, angelus bonis, angelus Dominiqui regat, qui moveat, qui gubernet. Methodii apud Damascenum in Eclogis asserentis e Scripturis , unumquemque curatoribm angelis committi.

Didymi aientis sanctos ab lucidis angelis eustodiri,

improbos autem a tenebricosis. Hieronymi in 18.eap. Matth. Muna, inquit, dignita3 animarum, ut unaquaque habeat ab ortu nativitatis in custodiamsu et elum se legatum. Hilarsi in Psalm. I; . 'in illa uerba : aemi producit ventos de thesauris suis. Hi igitur, ait hirtim ad salutem humani gεneris emis sunt. 2 stque infirmitas nostra, nisi datis a lcustodiam angεlis, tot tantisque t risualium c elesium mequitiis obsisteret. Consule D. Bernard. in Psalmum aeui habitat, ubi de angelorum custo-

dia copiose fusisque disputat, vocatque eos pe- gogos , ruto=es, bajulos, actores o ductores. Augustinum serm D de temp. & serna. 68. ad Fratres de eremo. Patribus piae ivit Plato , ex cujus sem.

lentia Apuleius in lib. de Deo Socratis sie loqui

492쪽

tur : conspicui, sem er nobis at Mnt o=nnium non modo actorum restes, verum etiam cogita

torum.

Probatur rationibus quarum prima ducitur ex sine homini praestituto : secunda ex imbecillitate hominis viatoris : tertia ex connexioue partium universi di quarta a simili. Prima , quae ex fine hominis Deique pio videntia ducitur, nititur his tribus principiis. I. Licet Deus per se ipsum omnia a se creata reger c pCΩst ; post itat tamen divinae providentiae ratio , ut causis secundis ad regimen mundi viatur, quia se major illius sapientia & bonitas elucet ; hinc mundum inferiorem per superiorem legit, orbes coelestes per angelos . homines ipsos per alios ii mines ad salutem ducit ac promovet. Σ. Mundus propter hominem ut finem proximum conditus est , homo vero propter Dei cogi Ilionem , amorem & cultum in hac vita, in altera propter aeternam beatitudinem. 3. Multa sunt in hac vita quae nos a beatitudine ad quam destitiati sumus , consequenda vel retardant , vel impcdiunt quae laepius ab homine provideri nequeunt , nedum praecaveri : ergo specialis Dei providentia debuit eidem angelos quasi sapientes ac fidos paedagogos comitetque adjungere , qui eos ab insidiis & periculis tib cient, consiliis juvent , obices salutis' tollant , ipsosque daemones

procul arceant, eorumqsie conatus reprimant.

Secunda ex imbecillitate hominis matura quippe nostra infirma & imbecillis per se se in peccatum facit E plolabitur: ergo opus habet fida angelorum custodia , qui cadcntem sustineant, ti-rubantem firment, & lapsum in peccatum, gra-

493쪽

tia adjuvante, erigant. Merito itaque taurentius Iustinianus lib. de casto connubio Verbi &animae cap. 8. pronuntiat : Ad humana custodiam natura ministeria instituit angelorum. Singulis hominibus froprium deputavit angelum , quatenus ipsorum adjutorio valeantprasentis vita transeire discrimina. Bernard. serm. 2. in Psal. 'O.que enim tam magna pro nobis in calo pariter o inter sollicitudogereretur, si non magna nobis incumbere necessitas videretur s non tam nobis multiplex

eustodia nisi ob multiplices insidim poneretur. Ug- inde subjungit: Multa sunt via, multagenera via rum. Magnum profecto periculum viatori. mam facile in multarum occursu errabit in via sua, qui

viarum discretione carueriti &serm. 12. iam necessarius p adagogus, imὸ-bfulus p sertim pammulo inter hae ipsa gradienti Ubi D. Bernas dus videtur ad mentem D. Pauli loqui, qui I. ad Corinth. c. I s. comparat statum hominis viatoris cum statu puerui Ut enim puer, quandiu parvus est & lapsum facilis, duce indiget usque ad aetatem perrectam , in qua se sustinere a casu ac tuto incedere per se valeat : ita homo, quandiu secundum animam debilis & ad prolapsionem facilis , custode spiritali indiget, nempe angelo tutore ac duce , donec ad beatitudinem; quae est vita animae perfecta, pervenerit. Ex connexione partium universi quae id exigit, ut pars inferior subsit superiori a qua pendet: angeli sunt pars suprema universi , homo pars inferior et ergo hominem ab angelo regi & Rubernari necesse est. Lenique a simili r Deus pronior est ad misericordiam, quam ad vindictam dc poenam: Leus

494쪽

snit cuilibet homini angelum malum adesse ad virtutis illius exercitationem : ergo & adesse bonum angelum ad custodiam praesertim cum singularis illius in nos bonitas potissimum eluceat, qui tam nobiles intelligentias nostrae defensioni ac tutelae praefecerit, & amor angeli custodis, qui statim nobis ab ortu comes perpetuus adsit , dc nostrae faluti diu noctuque invigilet. Ex diistis duo inferuntur. Primum quidem : duplici nos a Deo ratione custodimur; immediata, clim gratiam per se infundit, & ad gloriam deducit ; mediata vero , cum per angelos ad gratiam & ad gloriam disponit. In negotio quippe salutis nostrae se habet Deus vi causa princeps, angelus ut causa ministrans , 3c minus principalis cultos sub Deo tanquam sub supremo & primo

custode. Secundum vero: totum singulorum angelorum ministerium circa res corporatas , ad custodiam hominum tanquam ad finem proximum reducendum est : quia ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum: at ministerium an Agelorum circa res corporeas est totum propter hominum custodiam, ut innuit D. Paulus , cum ait omnes administratorios spiritus mitti propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Objicies i. Angeli boni missi sunt propter eos qui hereditatem capiunt salutis : ergo tantum propter eos qui salvandi sunt, adeoque reprobis suus non adest custos angelus. 2. Saltem Antichristo deerit angelus custos , quia totus possidebitur a diabolo, vi legere est apud Augustin. tom. 9. Denique ex Didymo apud Damascenum lib. I. parallelor. c. 7. Probi ac sancti viri luci ι angelos custodei habant, mali autem tenebrosos.

495쪽

8 PARS SECUNDA

Resp. ad i. Dist. Boni angeli missi sunt propter eos qui hereditatem capiunt salutis , tanquam piopter finem principalem , concedo : tanquam propter finem minus principalem , nego. Duplex quippe finis custodiae angelorum : alter primarius & principalis , nemue fatus electorum , alter secundarius , seu miniis principalis , nempe sufficiens auxilium, etiam reprobis datum, qu potiunt uti, si velint ; nam penes ipsos est ministerio angelorum ac tutelae cooperari. Ad 2. licet Amiclinitus pessirnus futurus sit , non id probae nullum eidem angelum ad custodiam affuturum, qui ipsum ab in rendis fidelibus multis malis salte in abducet. Ad auctoritatem Didymi, forte angeli dicuntur lucidi & tenebrosi , ratione enfectuum quos in bonis malisque producunt ; nam bonos luce perfundunt , malis tenebras offundunt; cum hoc tamen discrimine , quod bonis lucem per se procurent, malos autem obtenebrati sinant, non impediendo tenebra S , cum pota

sent.

II. AssERTIO. Ita suus euilibet homini angelus custos est: addictus, ut custos praecedentis hominis non fiat custos subsequentis. Ita D. Thomas. Probatur I. ab Origene, qui explicans locum illum Adhor. I 2. Angelus ejus est , sic con- eludit : Ergo intelligitur esse ct alius Pauli ange Ius , sicut Petri, alius alterius Apostoli, singuiarum per ordinem. Consentit Origeni Eusebius lib. 13. de praeparat. Evangel. dum ait nose Seriptura divina didicisse , avolum unicuique adeustodiam diυinitus datum. D. Hieronymus, dum e t plicat illum Matth. locam : Angeli eors m se n- ρeν vidant faciem Patris mei. Magna digniιas ania

496쪽

marum , et i unaqαεριιe habeat ab ortu nativitatis

an cisodiam Jiιi angelum cietigatum. Ratio est, quod haec tutelae ratio Dei in nos munificem iam juxta & potentiam magis commendet, quam si unus id Smque angelus pluribus hominibus successive coiines Sc custoS adjungatur. Ex hac assertione duo inferuntur. Primum quidem contra Calvinum : unus idemque angelus

pluribus simul existentibus hominibus non ethcullos demandatus , tum quia haec parcimonia divinam dedecet munificentiam , tum quia Vnus idemque angelus plurium hominum simul existentium curam gerens, non posset singulis periclitantibus auxiliaris; praesertim si longo inter, vallo disjuncti forent.. Secundum vero : non iustis modb , sed etiam

injultis , imo & singulis infidelibus suus adest tutor & custos angplus: I. quia custodia an elorum intra amplitudinem auxilii sufficientis continetur ; homo enim ex se se non est par resistendo daemoni : at infideles perinde ac fideles nequam, sive praedestinati sint, s ve reprobi, lapius a daemone sentantur vexanturque atrocius. 2. Quia

haec custodia ipsos reprobos a multis & gravioribus criminibus in quae prolaberentur , retrahit. 3. Quia ex hac custodia divinae p1ovidentiae vis S amplitudo major elucet, quae non electorum modo, sed etiam reproborum saluti constituendae ad jumenta opportuna sufficiat. 4. Deus praedestinatis angelos malos sinit adesse, qui perniciem eorum & exitium moliantur : ergo & reprobis boni ad custodiam deesse non debent. s. Angelus bonus reprobia ad tutelam destinatus bonum praedestinatorum aliquatenu. promovet,

497쪽

quia vim daemonum conatumque reprimit, imis peditque ne reprobos ad nocendum electis instigent. Denique tum fidelis peccator, tum infidelis egent custodia& illuminatione angelorum , ut possint, ille quidem ad poenitentiam, hic verbad fidem adduci ; & ambo a gravioribus malis quae a daemone inferri solent, defendi. . III. AssERTIO. Licet angelus custos unicuique hominum adsit , id non impedit quominus caeteri angeli ejusdem saluti allaborent. Proiabatur I. quia omnes sunt administratorii spiritus, missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. 2. Saepe non solus angelus malus qui in perniciem cujusque hominis ex ossicio incumbit, sed etiam alii in ejusdem salutis exitium conspirant: ergo noli tantum bonus angelus custos, sed aliis etiam praestb sunt ad subsidium , hinc ex Origene julto interdum exercitus angelorum suppetias ferre consuevit: sic enim habet hom. . in Psal. 36. Nunquam solus est justus, sed ne unius quidem

aut duorum , vel trium tantummoao angelorum

seletata subnixui est , sed exercitus ei virtutum prasto est.

f. II. assio ex ordine sint angeli qui ad

Hodiam hominum deputantur.

CF R τ u Μ est, ob majora quaedam & extraordinaria negotia angelos ad custodiam hominum a Deo destinari : sic Raphael ad Tobiam cap. . Gabriel ad B. Virginem, Luc. I. Angelus ad Christum corroborandum in extrema lucia minsus, Luc. χα. qui duo postremi ex supremis proba

bilius fuere. - . -

Certum

498쪽

Certum 2. regnis, provinciis & principibus viris praeesse archangelos , qui sunt medii ordinis vltimae hierarchiae, ut eos regant , & Opportunas monitis juvent in procurando bono publico. Quaeritur hic , quo ex ordine assumantur angeli ad privatorum hominum custodiam. I. AssERTIO. Angeli probabilius ex infimo ordine ultima: hierarchiae ad privatorum hominum custodiam delegantur. Ita plerique Theologi. Probatur i. ex Psalm. s. Angelis suis

mandaυιt de he. at angeli, ut ea plicat Gregoriusho m. 34. in Evangel. ii appellantur, qui minima

nuntiant. minima, inquit, nuntiant, angelio qui vero Iumma annuntiant, archangeli vocantur. Confirmat D. Bernardus lib. s. de consid. c.

. ubi postquam de variis angelorum significatis egit, sic concludit: Putemur angelos dici, qui sub singulis hominibus dari creduntur, Scc. putemus his praesse archangelos. Ex his sic arguo : minimum ossiciorum quibus erga homines angeli defunguntur , est procuratio boni privati eorumdem tergo angeli qui huic muneri vacant, ex infimo 'ordine ultimae hierarchiae seleisti sunt.

Probatur ratione : Non sunt multiplicanda entia sine necessitate: angeli ex infimo ordine ultimae hierarchiae pares sunt huic privato regimini tergo ad id applicari debent, non autem superiores qui aliis ossiciis occupantur. Certe ordo naturalis postulat ut infima per media, & media per suprema regantur , & ad suos fines perducantur : at homines inter naturas intelligentes infimum tenent locum , an 'li ex Vltimo ordine, medium inter superiores spiritus & homines : ergo par est homines per angelos, & angelos per su-

499쪽

81 PARS SECUNDA

periores spiritus regi. I I. AssERTIO. Ita homines reguntur per angelos ex infimo ordine ultima: hierarchiae , ut qui praestantioris naturae sunt, electis addicantur , servata proportione beatitudinis. Ita D. Tho in. I. pari. q. I 23. a 3. ad 3. Id ipsum innuit Chrysost. nomii. 6 o. in Matth. dum ait, excellenistioribus & supremis angelis custodiam homi. num deserri: ubi non de iupremis prima: hiera

chiae, sed de supremis & nobilioribus infimi ordinis tertiae hierarchiae loqui putandus est.

Plobatur ratione : Electis & ad ampliorem beatitudinis gradum destinatis Deus praestantio ra gratiae auxilia largitur: ergo & nobilioris pra stantiorisque naturae anselos iisdem Leus attribuit, qui illis majores animos ad' virtutem fariciant, timidos confirment, moerentes recreent,

laborantes adjuvent, lapsos erigant, daemonum insidias de imminentia undique pericula ab iis propulsent. Objicies in i . assertionem : omnes sunt administratorii spiritus , missi propter eos qui herς-ditatem capiunt salutis : erso angeli etiam supremae & mediae hierarchiae homin1bus ad custodiam singularem adsunt. 1. Saepe angeli ad privatam hominum custodiam delegati, debent alumnos suos a potestate diaboli vindieare, &ab imminentibus periculis per vires miraculosas li- berare '. ergo virtutes, qui sunt angeli supremi ordinis postremae hierarc hiae ; & potestates, qui sunt vltimae classis secunda: hierarchiae, hominum privatam tutelam interdum suscipiunt. 3. Homines saepe a Deo assumuntur ad quemlibet ordinem dc hierarchiam reparandam et ergo angeli ex eo-

500쪽

dem ordine & hieraichia eorum custodiae ac tu- relae praefici debent. Ad I. resp. angelos Omnes vocari a D. Paulo administratorios spiritus, non absolute quidem , sed comparatὰ ad Christiam , cuJus excellentiam ex eo probat, quod omnes & singuli angeli sint italius ministri, toti ex illius nutu pendeant in negotio salutis hominum , quos proinde mittere pos sit ad eos, si velit, quoties negotium salutis nostrae agitur : aut certὶ dicuntur omnes administratorii spiritus quoad custodiam viiiversalem , quae omnibus vel mediate, vel immediate convenit. Ad 1. dato antecedente, nego consequentiam et quamvis enim haec munera dc officia ad virtutes & potestates pertineant per modum imperii , possunt utique eorum executionem angelis committere, quorum est obire mandata Dei per superiores potestares Sc virtutes sibi denuntiata : inferiores quippe angeli ea possunt obire munera, quae ad superiores proprie pertinent , aut quatenus aliquid ex eorum dono participant, aut quatenus eorum virtutem exeluuntur ; Mita pota sunt angeli custodes, licEt inn mi ordinis, arc re daemones quantum satis est ad officium custodiendi. Ad 3. concesso ant. nego consequentiam , quia nativus rerum ordo illud vetat. Exigit enim, ut semper infimi immediatὸ per medios, & medii per supremos regantur. Porro hic ordo semel a Deo constitutus, clim ex natura rerum ducatur,

nusquam Deo praetermittitur, nisi vel propter fidei eonfirmationem , vel propter gratiae mania

festationem.

III. AssERTIO. Angeli habent osseium custodiendorum hominum a divina voluntate

SEARCH

MENU NAVIGATION