장음표시 사용
501쪽
immediate & per se , a natura autem secundem . quid Sc remote. Patet prima pars ex Psal. Angelis suis mandavit de te. Ex hoc loco constat munus custodiendorum hominum a Dei providentia ita disponente angelis esse commissum. Deinde id muneris habent vel a Deo immediate, vel a natura: non a natura; si enim haberent a natura, vel quia essent hominibus ex natura sua subditi, adeoque teneremur ipsis jure naturae opitulari, sicut subditi regi : vel quia penderent ab angelis in esse , & ita ab iisdem jure quodam naturae in sui conservatio' ne , sicut a Deo , penderent: neutram ob causam angeli tenentur homines custodire , ut patet : ergo hoc munus pendet immediate a Dei providentia disponente. 2Probatur secundae pars et Angeli, utpote puri spiritus , hominibus antecellunt : ergo ipsis ad custodiam ac tutelam praefici possunt & debent Deinde si verum est inter angelos unius hierar-
chiae , alios aliis in natura anteire , quidni iidem pro perfectiori indole viris ad majorem gloriam destinatis adsint Z
S. III. quilibet homo habeat angelum malum sibi peculiariter addictum.
STAτus quaestionis est, an unusquisque hominum suum habeat. angelum malum assisten- . tem , sicut habet angelum bonum custodientem.
Deinde quomodo dimerat deputatio boni angeli adeputatione mali angeli. I. A s s E RTI o. 'Qmlibet homo praeter angelum bonum sibi ab ortu nativitatis ad custodiam .
502쪽
datum , habet etiam angelum malum assistentem. . Ita Magister in 1. dist. II. c. I. Suares lib. vlt. de ang. cap. Vir. Probatur I. ex Scriptura Joan. I 3. Et coenufacta, eum diabolus jam misisset tu cor , ut traderet eum Iudais. in locum Cassianus interpretatur de angelo malo qui Judae assistebat. Et 1. ad Cor. I 2. Da rus est, inquit Paulus , mihistimulus carnis mea, angelus satana, qui me colaphi El. Quid est autem angelus satanae , nisi malus angelus a latana Paulo ad illius perniciem delegatus ὶ Est quippe daemon qqasi simia Divinitatis, qui affectat principatum in homines per ministros dotate lites angelos suos, & singillos singulis hominibus praeficit
ad ruinam. Scripturae consentiunt Chrysostomus hom. 3. ad Col. Si ergo habemus angelos , modeste 'nos geramus, tauquam nobis adsint quidam pada rogι ἰ nam adest etiam da mon. Tertuli. lib. de anim.
ab ipsa etiam Ianua natιvitatis animam aucupabundus. Origenes lib. 3. Periarch. c. 2. Bini angeli quosque homιnum comitantur, bonus videlicet malu F. quae verba citat ex antiquo libro di sto Pastoris , ut annotant Amicus & Petavius. Ratio D. ThOIn. I. pari. qu. II . a. I. haec est, qudd Deus
angelos bonos tanquam suos ministros ad homi inim salutem deputet: ergo & princeps daemonum divinae potentiae aemulus δc divinitatis affectator, angelos malos suae potestati subjectos delegat ad tentandum quemlibet hominem. Divitana , inquit, potessatis ilitudinem usurpat, deputando sibi ministros ad haminum impugnationem. Haec doctrina nititur occulta Patrum traditione ex Greg. NIT in lib. de vita Mosis, ubi de viro.
503쪽
que angelo tum bono , tum malo, sic loquitui: Occultior quadam traditio est , vetus sermo ad nos que descendit , angelorum aliquem in adminiculum cuique constitutum fuisse , naturaque nostrἀcorruptorem in omnibus contra annitentem, pravum aliquem atque maleficum damonem ad male vivendum homines impellentem, adfingulos desinasse. Dices: Nec decet Dei bonitatem , homini praesertim imbecilli &ad omne malum propensissimo peculiarem daemonem attribuere, qui ipsum ad malum perpetub instiget : nec ab eo hominum imbecillitati consultum satis foret, cum disparsit certantium conditio , daemon quippe multo viribus superior, longa experientia edoctus & callidus in oppugnando. Resp. ad I. nego a Deo assignari attribuique singulis hominibus daemonem , sed permittit duntaxat, ut quos velit diabolus, custodibus angelis objiciat ; docet enim Gregor. Nyss. a daemonum principe tentandorum hominum partes& ossicia distribui. Deinde Deus permittit tantum impugnationem ejusmodi daemonum ad exercitium & profectum virtutis , in quo illius bonitas non iciditur.
Ad L. humanae imbecillitati duplici ex capite consultum voluit Deus ; ex parte gratiae, quam nobis pugnantibus copiose lassicit ε, & ex parte custodis angeli , qui plus valet in defendendo,
quam daemon in aggrediendo. Utramque custodiam belle exprimit D. Bernardus et mod autem ad nos pertinet, inde quidem obtentus divina gratiε , hine vero custodia vita nostra; siquidem angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus indis nisriis tuis, in omnibiu desideriis tuis.
504쪽
Porro multiplex est: discrimen inter deputatio- hem angeli boni Sc an Seli mali, nempe ex parie principii, ex parte finis, ex parte temporis , Mex parte virtutis utriusque angeli. Ex parte principii , angelus bonus a Deo delegatur ex speciali providentia bonorum angelorum custodiam ad nominum salutem ordinante ; angelus autem malus a daemonum principe , Deo dumtax Mpermittente Ex parte finis ; nam Deus hunc habet finem in custodia boni angeli praestitutum , ut mala ab hominibus arceat , S: salutem constituat: in delegatione autem mali angeli, ut in virtute proficiant cautiorEsque evadant ; daemon autem id agit unum maxime, ut homines victi tentatione succumbant, & amicitia Dei excidant. Ex parte temporis : angeli boni custodia cum hac vita terminatur, aut certE persunctum hujus vitae casibus post obitum hominem excipit, ad beatorum societatem tranSfert ; at curam pecu- Iiarem non habet eiusdem in altera vita beandi: angelus autem malus etiam apud inferos Levit in reprobos , cruciatque atrocius in altera vita quos vexavit acerbius in ista : habet itaque anima beata bonum angelum in caelis conregnantem , damnata rerb malum angelum in inferis
Ex parte potentiae utriusque angeli: mali angeli Deus potentiam limitat, ne tantum noceat quantum potest & quantum vult, sed quantum Deus ipse sinit ue boni autem potentiam non modo non Iimitat, sed etiam corroborat magis ac magis, &gratiae subsidio confirmat. Ouaeres , an angeli pugnent inter se , & bo-
505쪽
nus malo resistat, & vicissim. Resp. I. bonum angelum interdum bono res1stere , quatenus unus Vula fieri , quod alter ne fiat, impedit. Ratio istius pugnar& conflictus petitur ex contrariis meritis vel demeritis eorum, quorum saluti allaborant ; cum enim ipsis non innotescat Dei voluntas, cui uni obsequi maxime student ambo , hanc unam consulunt de meritis hominum , aut etiam gentium quibus praesunt. Sic Danielis Io. angelo Judaeorum angelus Persarum obsistebat. Princeps , inquit angelus Judaeorum , regni Persarum restitit mihi miginti uno diebm. Angelus quippe Iudaeorum ut populum a Persarum servitute liberaret, poenitentiam Iudaeorum , & eorum a quibus captivi de istinebantur, iniquitatem causabatur : angelus vero regni Persarum reponebat, Iudaeorum opera divinum cultum spargi inter Persas ac disseminari, itaque Iudaeos non esse liberandos , quorum servitus augendae Dei gloriae tantum prodesset , hinc pugna, sed innocens inter utrumque angelum , quia non tam voluntatum quam opinionumerat, quae tum statim quievit, cdm illis divina
voluntas innotuit. Resip. 2. tum angelum bonum malo obsistere,
clini exitialem illius potestatem cohiber ; hinc dicitur in Scriptura diabolum ligare , id est, impedire , ne noceat ; sed tunc potestas diaboli a
Deo ut causa principe, ab angelo ut ministro coercetur. Vici uim malus angelus tum bono obsistit, cum ab agendo impedit. Pugnam & conflictum ejusmodi angelorum recte explicat Richardus a sancto Victore lib. 4. in Apocal. cap. 2.
Michael, inquit, o angeli ejus praestabantur m
506쪽
dracone ,-draco pugnabat, is angeli ejus t sed ilii Ecclesiam adjuvando, si eam impugnando : iri
salubria suggerendo , si noxia consulendo ἱ draco angeli ejus bonorum exercitium impetendo ; Michael ct angeli eorum impetum coercendo. Qi ieres 2. an pius custos ad tempus recedat, dum clientem cum hoste tantisper vires sinit experiri. Resp. I. eo tantum sensu recedere , quod
auxilium differat , quod interdum accidit in poenam peccati : sic daemon ubi tentando oppugnandoque profecit nihil recedere dicitur; non quod ab homine longius abeat, sed quod victus oppugnare desinat.
6 IV. riuinam habeant angelum custodem.
I. O B s E R-ρ π R 1 P L E x status hominis pri-vATIO. I mus naturae integrae, a quo e X-cidit sua culpa , secundus naturae lapsae & a Christo reparatae , in quo degimus ; tertiuS naturae purae, qui nunquam fuit, sed esse potuit. Quaeritur hic, an in quolibet ex his statibus suus homini adesse debeat custos angelus. I. AssERTIO. Singulis hominibus tum sanctis , tum peccatoribus , tum infidelibus in statu naturae lapsae & reparatae , si Christum excipis , suus adest tutelaris angelus , quandiu sunt in via. Haec assertio est contra eos, qui angelum custodem solis fidelibus, aut solis justis attribuunt. Probatur I. Angelorum custodia pertinet ad ordinem gratiae, quem Deus statuit per angelos exequi tanquam per immediatos providentiae sua: supernaturalis ministros ; est enim instituta a Deo, ut immediatum instrumentum divinae pro-
507쪽
videntiae universalis executivum in ordine ad opera supernaturalia ; hinc pars est auxilii sum-
cientis ad rationem salutis constituendam : Deus nullum hominem, etiam peccatotem aut infide te in , gratia ad salutem requisita privat et ergo nec angelorum custodia. Confirmatur : si quos homines angelorum custodia Deus privaret, ma-Σime reprobos et at reprobos illa custodia privareno debet, tum ciuia angelorum custodum muniri praesidio , minus atrocit peccant ipsi reprobi: tum quia impediuntur , ne instigante daemone, plus aequo in electos saeviaiit. Ad haec , perpetua singulis hominibus, quandiu sunt in via, tum intrinsecus, tum extrinsecus gravissima salutis pericula imminent et ergo ficut hominibus per viam non tutam & periculis infestam ambulantibus
apponuntur custodes , ita par fuit hominibus, quandiu in hae lubrica ac difficili vita versantur, tutelares angelos adesse. - hic objici possent, jam solvimus , . r. huius articuli , ubi hanc aia sertionem jam delibavimus. Christum ab hae custodia excepi , tum quia
eustodia angelorum datur ob indigentiam aut desectum culpae, quem possit quispiama incurrere et nulla autem in Christo fuit indigentia aut desectus culpae , utpote qui jam comprehensior erat, adeoque nec in bonum promoveri , nec a malo
impediri poterat : tum quia Christi humanitas altiori custodiar, nempe Verbi divini, cui unita hypostatic E erat, & a quo perpetuo regebatur,
omni tempore commissa fuit : tum quia non de- cebat caput & dominum angelorum ab angelis
regi & custodiri , hine in Seriptura angeli Deinlinistri & adoratores , non custodes appellantur,
508쪽
ut Matth. I. Ecce angeli accesserunt . se minias bant ei. & Hebr. i. Et adorent eum omnes angeli Dei. Quam in rem opportune Augustinus, dum illa Psalmi Misit de eato Θ liberavit me, verba expendit. Quid misit de calo y quem misit'
ngelum milit, ut ianum faceret Christum, per servumsalvus sit dominus omnes enim angeli creatu. raserviens Christo est. Ad obsequium mitti potuerunt angeli, ad servitium mitti potuerunt, non ad Hutorium , sicut scriptum est, quod angeli ministrant ei, non tanquam misericordes indigenti , sed ranquam subjecri omnipotenti. Et vero Christum multis officiis prosecuti sunt, non modbab ortu, sed ante etiam quam nasceretur ; non solum ad mortem usque , sed etiam ctim a mortuis rediisset, & in caelum victor de hostibus conscenderet. Nuntiavit ex angelorum ordinibus unus B. Virgini, parituram Deum, salva & integra virginitate, &vt fides sibi haberetur, argumentis extorse. Nuntii quoque multi venerunt ad pastores, Christum esse natum , & laetitiae voces cum plausu jactarunt e caelo ; Iosephum admonuere, Ut ne eum Maria conjuge divortium , etiam occultum, faceret , Christum infantem Herodis surori , a quo ad necem quaerebatur , subduceret , e unisdemque septem post annis omni de sun istum periculo reduceret : postquam quadraginta dies continuos se abstinuit a cibo Christus, hostεmque triplici quasi proelio si peravit, honor: S atque officii causa , cibum sumenti ministrarunt: moestum , orantem & a se vim supplicii deprecantem solati sunt ; ubi revixit & in caelum se recepit, locupleti mimo utcumqtie testimonio C snfirmarunt : reditum ad tribunal & judicium n-
509쪽
dixere : ipsum stipabunt aliquando judicem, Iatus tegent, crucem praeferent , judicanti assidebunt et probos ab improbis secernent & quasi seponent : hos aeternis suppliciis addicturi, praemia illis justa & debita persoluturi. Objicies i. Daemon dixit Christo dum centabat: Anselis suis mandavit de te. 2. Angelus eum ita agonia positum confortavit. Ex D. Dionysio lib. de cael. hierar. c. 4. Christus per angelos paternis legibus subjectus fuit. 4. Christo astitit angelus mdus a quo tentaretur: ergo & bonus a quo
Resp. ad i. verba haec de quolibet justo esse dicta , non de Christo, sed a daemone fallaciter v surpata , Ut probaret , an Christus foret verὸ 'Deus , deinde de ministerio angelorum , non de custodia explicari possiant. Mandavit quippe Deus, ut Christo angeli ad ministerium praesto essent , non autem ad custodiam . Aut certe de persona mystica Christi , ratione membrorum cum quibus est moraliter idem , accipi debent. R d 1. Angelus Christum confortavit ut minister,
non ut custos, nec tam ratione animae, qua com'prehensor erat, quam ratione corporis patientis ,
quo viator erat. Ad 3. Christus dicitur per angelos paternae dispositioni subesse , non directe quidem & per se, sed indirecte &per accidens ;ratione nempe parentum, qui ab angelis ea dotacebantur quae circa Christum infantem agenda essent. Ad 4. nego conseq. Ratio dispar est, quod angelus pius ac salutaris homini potissimilm attribuatur ad sublevandam infirmitatem , malus autem & noxius ad virtutem impugnandam , adeoque ille defectum supponit , qui nullus in
510쪽
Christo fuit, hic vero virtutem , quae in Christo maxima erat, & quam daemon aggressionibus suis magis illustrat. II. AssERTI o. Primis parentibus in statu innocentiae custodes angeli, etiam a Deo attributi. Probatur : quia licet intus nulla pugna & ca nis defectio a ratione foret, sed omnia ordinatissima ι imminebat tamen Iericulum prolapsionis tum, daemone extrinsecus oppugnante, tum ab ipsa libertatis indole , quae utpote ex nihilo orta, deficere a Dei lege poterat , & vero ipsa defecit. Certe pro innata sibi libertatis indole, daemone etiam non suggerente, peccare poterat. Quidqubd in illa fida angelorum custodia momenti haud parum erat ad conservandam fovendamque clim animi, tum corporis tranquillitatem ac pacem, qua primi parentes in felicissimo illo statu perfruebantur III. AssERTIO. Probabilius in statu naturae degentibus praesto fuissent angeli ad custodiam & tutelam. Probatur : Homo & angeli conditi fuissent in illo statu, ut partes universi : at de ratione partium unum corpus componentium est, sive physicum illud se, sive morale, ut pars inferior pendeat a superiore, quia illa dependentia majorem partium colligationem arguit. Porro homo angelo est inferior, & ambo in statu naturae fuissent partes universi: ergo debuisset homo in statu naturae purae pendere ab angelo, saltem ratione directionis & custodiae , non quidem in ordine ad finem supernaturalem , sed ad finem naturalem,
