Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sunt, ut eorum species semper apparerent , ne videlicet si caro humana, & sanguis videretur, ab . iis sumendis abhorreremus proinde intra Eucharistiam est vera caro, verusque sanguis et solae vero apparent panis ac vini species. q. Carnem hanc , & sanguinem istum ore corporis suscipimus , & una cum ipsis veram Christi divinitatem . 3. Sic tamen carnem, & sanguinem Christi sumimus , ut licet infinitis hominum milibbus distribuantur , non consumantur , non corrumpantur , nec in seces-stina abeant. 6. ' Denique Eucharistia est sacrificium a prophetis praedi sum.

OBIICIEs et . cum Albertino . Damascenus ex philosophicis Matis definit, I. corpora , 'abicunque sint , ex se esse circumscripta , hoc est variis loci partibus per varias sui partes ita respondere , ut loco contineantur, nec extra esse possint. Sic enim ait de fide orat, . cap. II. lib. 2. cap. 3AU. 3. 2. ea esse necessario palpabilia & visibilia, ibid. lib. r.cap. s. accidentia sine subjecto eme' non posse, lib. de dialectica cap. r. AD qui haec consistere non potant cum Ecclesiae Romanae doctrina de Euch,

DIsTINGuo madorem: haec docet Damascenus de domoribus accidentibus juxta ordinem rerum naturalem , concedo: spectata Dei potentia extra hunc ordinem; 'nego . Itaque Patres in scriptis, suis modo loquuntur ut philo ibini , modo ut theologi et cum philosophos Uunt , ordinem rerum naturalem considerant cum vero theologos, hujus ordinis rationese non habent, sed solius divinae revelationis , eo quod mysteria supra omnes naturae limites polita sint, & solo Dei verbo nobis innotes cant'. Scilicet ordo rerum -naturalis ex legibus Dei pendet: harum autem legum Deus arbiter est; & quemadmodum eas fixit, sic easdem potest refigere. Philosophia ratione innititur at ratio debet obmutescere , cum loquitur Deus . Quocirca quemadmodum B. Damascenus in fidem oculos non intendit, cum tractavit res philosophicas 3' sic nec attendit ad etationem, cum Eucharistiae exposuit mysterium: non expendit an rationi consentaneum effet,necne. Iidit quidem generatim illud eme supra mentis captum; sed intellectum captivavit in obsequium Christi. Naturam intuebatur Damascenus, cum aiebat corpora eme circumscripta : at Eucharistiae mysterium juxta

ipsum naturam stiperat. Cum pronimciabat corpora esse . palpabilia &visibilia, communem mentis intelligentiam sequebatur . At hoc sacramentum ex Damasceno, ut rationis facultatem , sic mentis intelligentiam excedit. Quapropter nedum Ex eo quod nostra: de Eueharistia fides non satis videatur eme philosophicis effatis a Damasceno probatis& naturae legibus consentanea. colligi possit aliam a nostra suime Damasceni fidem; contra ex hoc ipso concludimus Damasceni sententiam cum nostra eamdem esse, & aliam prorsus' a Calvina ana. , . quod in Eucharistiae. mysterio juxta Sanctum Damascemam spectanda non sint ph, losophica mala, sed verba 'Christi non natura: , : sed: fides j hon ratio; sed , summa potestas Dei ; ' nec imi pane ac ruinoo naturalis ordo

rema.

172쪽

CIRCA EUCHARISTIAM. x6r remaneat , ut Calviniani volunt , sed plane immutetur , ut & nos

credimus.

OBIICIEs 2. cum eodem . Damascenus Eucharistiae sacramentum comparat cum baptismate. Atqui in baptismo aqua semper eadem manet. Ergo. DISTINGUo majorem: comparat quoad materiam, quae adhibetur;

Concedo: quoad consecrationis effectum; nego. Exemplo scilicet baptismi Damascenus probat indulgentiam Dei, qui ad res maximas & Ω-fra naturam positas emciendas uti dignatur rebus humano generi famitaribus ac passim usitatis, quique propterea panem ac vinum adhibuerit ad I piritualem antinae nostrae resis fionem operandam , ut aquam as' sumpsta ad lavacrum regenerationis : in eo lbio comparatio sita est ;non autem extenditur ad consecrationis effectum , quasi utrobique sit idem: contra enim juxta Damascenum in baptismo consecrationis aquae enectus, finis, & terminus in eo consistit, quod fiat lavacrum regenerationis: in Eucharistia vero consecrationis ea vis est , ut panis fiat corpus Christi, & vinum prehiosus ejus singuis. OBIICIEs 3. Iuxta Damascenum Eucharistia in consistentiam nons Ium animae nostrae, sed etiam corporis nostri transit, eaque corpora n stra nutriuntur & augentur. Atqui corpora nostra nutriuntur & augentur pane vinoque, non autem corpore Christi naturali , quod in consistentiam corporis nostri transire non potest . Ergo non est Euchari stia corpus Christi naturale; sed panis ac vinum. DISTINGUO majorem: Eucharistia transit in consistentiam corporis

nostri sub speciebus ae dimensionibus panis & vini, illaque penes easdem corpora nostra nutriuntur & aupentur ; concedo et penes ipsam cor

poris Christi intimam ae nativam substantiam; nego Triplici nempe modo possunt cogitari corpora nostra nutriri & augeri Eucharistiae sa- cramenti sumptione: ac I. quidem si dicatur specimus panis & vini . dum corrumpuntur, loco corporis Christi accecere nova substantia , ex qua chylus & sanguis inbrmetur , ut corpora inde enutriantur S: a gescant: sic veteres nonnulli theologi, quorum meminit S. Thomo r. parte, P. II. art. 3. 6. secundo si intelligamus eam esse vim indicam dimensionibus panis ac vini post conlecrationem superstitibus , ut eadem faciant & patiantur, quae faceret de pateretur ipsa panis ac vini substantia, si remaneret: ita sanctus ipse Thomas ibidem : 3. si corpus ipsum Christi censeatur etiam post corruptionem specierum Da

nis & vini, non quidem in omnibus qui illud lascipiunt, sed in justis

ac sanctis manere, ita ut Christus, quemadmodum panis & vini substantia mutata , panis ac vini species induerat , sic itidem panis ac vini speciebus vi , nutricis iacultatis corruptis transeat s . speciem ac dimensiones chyli ac sanguinis ex speciebus panis ac vini generatas , &postmodum sub speetes carnis, nervorum, ossium, medullae ex priorib enatas , sicque Christus toto corpori nostro comusceatur , & reipsa

173쪽

λοῖ DE ERRORIBUsillum in ore , in oculis , in singulis denique .corporis nostri partium geramus: quin etiam corporibus nostris in tumulum abeuntibus insolis. bili nexu. adhaerescat, iisque semen aci vim quamdam inserar ad beatam

Postremum hunc mysterii explicandi modum videntur amplexi suisse plerique.Graeci, cum μntiqui, Irenaeus videlicet , Chrylbstomus , Curibius Alexandrinus, Graegorius Nydenus, tum recentiores, imprimis Damascenus, Cabasilas & alii Latini non pauci , praesertim .vero Hilarius &Palctialius Ratbertus, imo & Orientales populi . . a Paschasius .enim V. g. quem Calviniani .contendunt i esse primum fidei nostrae architectum in lib. de corpore O siguine Domini cap. a I. Caro, aut . sanguis Christi, inquit, in nostrβm convertuntur carnem dc sanguinem. Maronitae etiam orantes pro mortuis in liturgia sua nomine S. Dionysi ioscripta, se Respice eos, Domine, .in misericordia tua , inquiunt,m dc peccata eis dimitte ob corpus.& sanguinem unigeniti filii tui , quae is cum eorum corporibus conjancta sunt, humata ac sepulta. Itaque .his positis jam eluceti qua ratione Eucharistia rite suscepta transeat in consistentiam animae corporis . In .consistentiam enim animae cedit, quia caro nostra corpore & sanguine .Christi vescitur , ut anuma de Deo saginetur, quemadmodum ait Tertullianus e cedit quoque .in consistentiam corporis nostri, quia inde antecedentibus novis dimensionibus alimur .& cres imuS. ,

IOANNAs Damascenus non docuit consubstantiationem , seu .panem ac vinum simul cum corpore sanguine Christi in Euchariuia

consistere . . .. l

PROBATUR. Illa enim non admisit .consubstantiationem , qui non existimavit in Eucharistia post consecrationem, panis aut Vini naturam esse superstitem , sed . contra in . corporis ac sanguinis, Christi naturam mutari. Atqui Pamascenus ita censuit , ut non moclo ex ejus ver- . bis supra expensis constat, sed etiam ex allatis ab iplo exemplis sanguinis Mariae, qui reipsa in corpus Christi est conversus, & panis ac vis ni, quae dum Christo vivente sumebantur L haud dubie in ejus min.tabantur substantiam. ETO. . .. c. PRQBATUR a. ex. eo quod juxta Damasicem N aliorum Veterum memtem Eucharistia in Jecessu. .: .non emittatur.. Atqui si esset panis ac Vinum, dubio procul huic communi ciborum conditioni obnoxia soret . Ergo. PROBATUR 3. .eX eo quod-juxta eurndem facta consecratione non remaneant .essi. speci cs panis ac. vini , idque factum si certo consilio Dei, .ut ingenitus .. carnis humanae comedenda . .& sanguinis' humani b,

bendi horror tolleretur; quod idem Ute eum & post multi pariter ob

174쪽

UAMAsCENus non' docuit panem' δc vinum' a Christo in personae

communionem assumi .,

PROBArii R 1 ex, dictis . Si ienim' hypostatica' sores conjunctio' pay nisi & vini cum verbo e panis Sc vinum in Eucliaristia' remanerent . . nec in corinis Christi murarentur ; sicut mansit humana natisra.durn assumpta est a Uerbo in inca natione, nec in divinam conversa est naturam . Atqui panis 3c vinum in Eucharistia non remanent sed murantur in corpus 8c sanguinem Christi juxta Damascenum. Ergo. PROBATUR Σ'. eo qirodisi panis hyposlatice a' Verbo assiimeretur , , posset quidem vocari' panis Chyisti, aut etiam, si velis, improprie n

nainari corpus Christi; quia 'panis est corpus aliquod sed, non posset proprie appellari horpus Christi . multo' autem minus posses appellari idem' illud, Christi corpus, quod ex Μaria natum' est , , auc eadem illa caro , quae in cruce sum xa data est' pro mundi vita . Quin etiam panis ille nullo modo pomer appellari caro Christi , nec vinum' ejus sanguis'. At Damascenus asserit Eucharistiam eise corpus CFristi idem quod ex Maria ortum est,idc carnem ipsam Christi, quae in cruce pro 'nobis est oblata, Sc sanguineia, ejus' pro nόbis est usum . Ergo se

OBIICIEs I. cum Albertin' δc Laro quano . Panis ac vinum juxta' Damascenum in Eucharistia a Christo assumpta sunt. Ergo. - -ὶDIsTINGuo antecedens assumpta sunt, id est adhibita, .ut vertit incerpres, in materiam Eucharistiae conficiendae ; concedo : in hypostati, elim, petibilae suae 'commuinionem negb' Rcs ex ipsis Damascent' versis liquet . Quod etόam 'vericatis 3c λ evidentiae vi 'eompulsus sc agnovit Claudius, supra j ur propterea' hoc Alberrini comittentum, quod primo' amplexus, fuerat ,. postha deseruerit . Id quoque' evincitur ex Dama- Reni. stopo , qui ' illic sibi dunttix ac proponebat explicare causas cur panem ac' vinum, usurpasset Christus' in hujus, sacramenti materiam : ait porro id seciise Christum , di quod res nobis familiares de in cibo usitatas adhibere 'voluerit ad hoc resectionis salutaris sacramentum ; quemadmodums aquam adhibuic ad lavacrum, regenerationis Sc. oleum ad uin

ctionis mysterium. - .

OAJICIEs; et: cum eodem Albertino . Panis communionis non simplex pan is est ,.sed divinitati unitus. Ergo. DISTINGUo anthcedens e panis communionis hoc est corpus Christi in i Eucharistia' latens: sub specie panis.' concedo : hoc est panis idem , qui 'ante consecrationem Hic nego: Eutharistia nempe saepius appellatur

panis e non quod panis sit ,- sed quod ex pane sit facta , 8c speciem panis

semper retineat cum interim reipsa sit verum Christi corpus. Eo: autem sensu haud dubie hic loquitur Damascenus. Panis communionisncimine intel l igit ipsusn Christi corpus ; quod cum sic divinitati unitum

175쪽

hypostatice, non est simplex, seu una simplex natura; sed duplex, hoe est duas habens naturas, alteram corporis, alteram divinitatis secum eo junctae, seu ut clarius rem eloquamur, iste communionis panis est ipse Christus, qui non simplex est, sed duplex, seu ex duplici natura compositus, humana videlicet & divina cum corpore copulata. Hunc autem sensum demores rana tum quae antecedunt, tum quae consequuntur , tum Damalceni propositum. s. Enim paulo ante observaverat Damascenus p

nem & vinum eucharisticum nota esse figuram corporis 3e sanguitas Chrissi, sed ipsummet corpus Christi divinitate aflectum, hoc est a divinitate

hypostatice sustentatum. 2. Postquam dixit panem communionis non esse. simplicem panem, sed divinitati unitum, sic propositionem hanc exponito Corpus autem quod divinitati unitum est se non una natura est, sed una quidem corporis, altera autem divinitatis cum eo conjunctae e quo fit ut utrumque non una natura sit, sed duae. 3, Denique hoc ait Damascenus hortans fideles ad Eucharistiam accedentes , ut duplicem eo esserant munditiam, alteram animi seu spiritualem, alteram corporis seu corpoream ἡquia Christus quem suscipiunt duplex ipse est, hoc est non solum humana natura, sed etiam divina constans. Hoc ipsum explica: Damascenus supra, oratione 3. de Imaginibus.

DAMAs Nos non credidit Eucharistiam esse merum ae simplicem panem cui impressa duntaxat fuerit efficacia, corporis aut divinitatis,.Christi. PROBAT uet in disputatis. Hoc enim figmen tum d jiciunt quaecunqque hactenus disseruimus. Ex iis enim efficitur Eucharistiam esse cor'

pus ipsum Christi , ipsam Christi. carnem , ipsum sanguinem ex beata

virgine assismptum & hypostatice cum Verbo conjunctum. OBIICIEs Io cum Claudio. Damascenus ibi Eucharistiam consertcum baptismate, & monet Christum sic in Eucharistia cum pane & vistno conjunxiise divinitatem suam, ut cum aqua Spiritus sanesi gratiar copulavit. Atqui Spiritus sancti gratia in baptismate sic cum aqua copulatur , ut nec transubstantiatio fiat, nec ulla hypostatica unio. Ergo pariter in Eucharistia. DisT1NGUo majorem consept quoad aliqua; concedo:- quoad, om nia; nego. In eo conseri, quod sicut in baptismo ad aquam, qua vu, go lavandur homines, accedit Spiritus lancti gratia ; sic in Eucharistia ad panem & vinum, quibus homines vulgo suntur , accedat divinitas Christi di sed in fine & effectu discrepans : in baptismate enim ad aquam accedit gratia Spiritus sancti , non ut aquae notura mutetur , sed ut e vadat solummodo lavacrum regenerationis; in Eucharistia vero ad panem & vinum accedis divinitas, ut ea praepotenti vi sua in corpus in sanguinem Christi convertar. Unde addit statim, Eaque corpus &s fam

176쪽

CIRCA EUCHARISTIAM. 6s , sanguinem suum secit. Et paulo pos , Pisis ipse ae vinum in

,, corpus & sanguinem Dei immutantur. M Atqui haec loquendi ratio Graecis est semiliaris. Sic enim v. g. Thedorus A cara Spiritus sa - ctus illabitur, inquit, Sc in panem & vinum,. eaque igne divinitatiuis suae in corpus & sanguinem tuum transmutat, Samonas pariter, Deus , inquit , cum pane & vino quae nobis familiaria sunt, divinis is nitatem suam conjungens , ea in corpus & sanguinem suum conve M tit. Ita quoque Nicolaus Methonensis M. Ollii Ci As 2. Damascenus ibissem amrmat Eucharistiam esse carbonem illum ignitum , quem vidit Ilaias . At carbo ignicus non est ea ho in ignem conversus , sed ignis duntaxat vi praeditus. Ergo pariter Eucharistia non est panis transsubstantiatus, sed corporis Christi essicacia instructus. 1DIsa IN GUo majorem : amrmat Eucharistiam esse carimnem illum ignitum quem vidit Isaias , hoc est corpus ipsum Christi esse illum carbonem; concedo : Eucharistiam , id est panem; nego. Quaestio igitur est quid Damascenus carbonor appelleti an panem merum, qui Ia men emcaciam quamdam divinam sibi adjunctam habeat; an corpus ipsum Christi diuinitati velut igni cuidam purissimo hypostatice conjunctum , primum asserit Claudius, nos secundum. Iudicet Damascenus ;atque ut litem dirimat, mentem suam explanet. Iam vero paulo ante sic loquitur diserte Damascemis e M Ad eum Christum ) adeamus, imis fuit, manibusque in crucis formam compositis , crucifixi corpus sumis icipiamus, atque divini carbonis participes emciamur. Proinde eorpus crucifixi & divinus ille carbo sunt quid unum prorsus ac idem Paulo post autem sic iterum hujus locutionis vim aperiens, & obiter perstringens Eutychianos e Vidit quippe.carbonem Isaias , inquit et , , carbo porro non simplex lignum est, sed igni unitum .' sic panis quo. is que communionis non simplex panis est, sed divinitati unitus t corpus autem quod divinitati unitum est , non una natura est &c. Atque adeo juxta Damascenum carbo ille unitus divinitati, est corpus Christi unitum divinitati, in quo non est una simplex natura, sed duae; altera corporis, altera divinitatis. Verum ut omnis dissicultas tollatur, proferamus alium huic similem, sed adhuc luculentiorem, ex Damasceno. Scilicet ho sabbatum maioris Bebdomada Iosephum ab Ar, mathea, qui Christum sepelivit, Iaudans , O invictam , inquit, animi audaciam l . . . Discipuli ipsi latebras quaerunt , & tu mortuumma istrum. adeo expetis i .... nec tulisti sanctum Domini corpus hy-, postatice cum divinitate unitum, nudum, insepultumque conspicere . . . Tetigisti divinum illum carbonem, quem sub figura ipsi Seraphim tam gere Omnino nequiverunt . o beatas manus &c. Quid clarius quam corpus ipsum Christi divinitati iconjunctum , & a Iosepho pie atque honorifice sepultum,. ibi appullari earbonem illum quem Isaias vidit. &Seraphim tangere nequiverunt 8 Et vero . ex Orientis dioecesi erat I

177쪽

- annes Damascenus. At apud orientales sulgare suit Christi eorpus vinitati unitum. appellare carbonem viam, .dc Μariam virginem, que ib. Iud in visceribus itulit, propterea vocare . xurributam auream : de quo au-

ctor permisitat. fidei romo 3. lib. 8. cap. a 3. Imo & apud aegyptios Cophtitas haec loquendi ratio viget, ut ex leorum liturgiis supra, allega--ἐis manifestum est.

NEC in Ecclesiae idoctrina, .nec in loquendi iratione quidquam novavit Damascenus. PROBATuR . I. . ex iis quae hactenus prolata sunt momentis. Inde innim patet Damascenum . eadem docuisse, quae ante docuerant omnes E .esesiae ac Patres, nec alia quam Veteres loquendi ratione usum esse.. Ergo. PROBATuR a. ex eo quod per id temporis, nec unquam postea, si- ve a Latinis Damascenus, sive a Graecis doctoribus novitatis 4nsimul . tur. Quis autem sibi persuadeat eum a nulla sore reprehendendum, neminem in eum insurrecturum, si ullam in re tam gravi novitatem asmisistet OBIICIEs eum Albertino & Claudio. Damascenus negat Euchar,stiam esse figuram & cimaginem . corporis Christi. Atqui nullus ad hanc

usque aetatem id binficiatus fuerat, plerique autem veteres contra se E icharistiam. appellant. .Ergo nOVator fuit .mmascenus. .RESPONDEO .distinguendo majorem et megat Eucharistiam esse figuram & imminem meram, :Vacuam, .sejunctam a .Veritate ; . concedo e Gguramin imaginem plenam eo quod i repraesentat & eum eo conjummam nego. Scilicet ac figurae nomen generatim nihil aliud sinnat , quam id . quod praeter . speciem sui, quam sensibus ingerit , . aliud quid iacit in . mentem . Venire. Illud porro aliud quod ἰn mentem . revocat, potest esse vel . ab imagine sua sejunctum, vel cum . ea conjunctum, per se tamen Iatens. Hinc duplexi imaginum genus est . Aliae enim vacuae sunt & sejunctae, ut siqua nune fiat imago iJulii Caesaris : aliae autem plenae aut conjunctae, ut eum dicimus vultum &. oculos . esse. imaginem animi ἔ linguas igneas, quae die Pentecostes super apostolos apparuerunt, suisse. figuram Spiritus sancti , aut in baptismate lotionem . corporis esse imaginem abi alonis animae. . Quia .vero longe plures sunt imagines Naeuae 3c se unctae, ouam plenae & conIunctae, imo pleraeque .sunt vacuae, hinc juxta popularem l quendi ..rationem imaginis vocabulum opponitur veritati , quam reprae- sentat, eamque excIudit : adeo ut ex eo quod aliquid sit figura & im, o , vulgo statim i colligere soleant homines eam. noni esse veritatem et θura est, , inquiunt.ῖ ergo veritas non est et quod i& adversus Euchar,stiam usurpare Calviniani iconsueverunt.. Hi ne

178쪽

CIRCA EUCHAUSTIAM . I 6rΗine duplex est sensus, istius nominis et alter philosephicus & them

logicus isque accuratus ἔν alter magis usitatus & porrularis. Si enim ae- curate loqui voluerimus, verbum non excludit veritatem: . si pinpulariter, excludit .. Itaque ut haec ad Eucharistiam applicemus ,, duplicem illa partem hahet e alteram: exteriorem; alteram interiorem, eamque propriam & loti excellentissimam Penes exteriorem figura est imago , signum,. sy- nolum , sacramentum; corporis Christi ,. quia simul atque exhibetur ,, corpus Christi sub ea Iatens, illico' in mentem venit' o penes interiorem est

ipsa corporis Christi veritas , seu ipsum Cisisti, corpus verum , & v

xus ejus sanguis .. .

Quapropter Eucharistiai potest appellari figura o imago' moris CD ARir, i potest appellari ipsum Cbristi corpus verum e & ira appellata est : sediti: hoc tamen' usu: nonnulla observanda, sunt .

Primum'. est quia' exterior Eucharistrae pars ignobilior est,. longe veto dignior est pars interior, . & at nobilioribus vulgo appellatio duc, tur,. Eucharistiam, multo, frequentius vocari debuisse ασ3vis Cia i ii quam ejus Aginam & imaginem ,. quod' & conlisit. Raro' enim a' Patribus Euctaristia nominatur fiora ravoris Chrsa ἔ, ubique' autem' contrat passim nomine corporis & Iaminins Gisi ii insignitur .. Secundum , cum prioribuς seculis fidei nostrae' mysteria' studiosus o cultabantur,, debuisse figiarin ac Maginis vocabulian longe sepius usurpari quam' posterioribus , cum omnes jam sere' homines essetu Christiani

nec ita diligenter' celarentur mysteria': quod etiam, usu' deprehenditur . Quo enim magis a Christo versus hanc aetatem nostram progrederis eo rarius occurrit imaginis nomen . Tertium ,. Eoc. idem nomen . debuisse ea' de .causa se m obsolescere . . Cum enim is eMc popularis hujus vocis usas , ut excluderet' verit. tem p. aliunde' vero' popularis' itemi usus invaluisset, ut Eucharistὶa, vubgo non rusi cor in Chroti appellaretur, eo factum est' annis Iasentibus, ut Eucharistia, passim negaretun esse figura & imago, . quia veritas est. Atque etiam: in usui venisse' comprobatur a nam tertio' ipso seculo noni desinit: qui Eucharistiam esse dicant: eorpus, Christi , non figuram rquario, autem' seculo & quinto id in consumidinem abire incipiebat rMutto vero se septimo', flavo' ae non sic regnabat: illa , ut, qui figurae nomen usit arent ,, ini invidiam. vocarentur &. a: catholiciς purisque rein prinenderentur

Quartum est . hoc 'tirae' nomen' longe invidiosius evadere' debuisse .. si illud prae ceteris Omnibus vocabulis affectaverint: haeretici quidam illis temporibus' exortii: fieri enim solet ut locutiones alioqui per se e tholicae , propter haereticos,. qui iis delectari consueverunt suspectae aevitandae videantur , qRodi ex multis, histbriae ecclesiasticas exemplis coinqpertum habend eruditi. intum. est,. hanc desuetudinem maximum' esse iis temporibus fidei

L. A, nostrae.

179쪽

N R DE ERRORIBUI

nostrae argumentum . Cum enim res, aliqua duplici appellatur ninnine, altero minus co gruo, altero magis proprio , potest. quidem obsolescere illud nomen, quod rei ideam ac notionem minus bene repraesentat Psed non potest illud aboleri, quod accuratius illam exhibet. Si ergo pecea novem priora secula in Ecclesia viguisset fides Calvinianorum, qui panem Munt esse figuram & imaginem corporis Christi , non ipsum Christi corpus, nunquam profecto aboleri tunc potuisset aut in odium venire figurae vox & imaginis. Quod ergo odiosa tandem evalerit , &non ibi viri fere deinceps nominata fuerit & ussitata vox corporis , inde merito colligimus nostram fidem eo aevo obtinuisse Sed quae mox obtervata sunt a nobis , breviter hic probari oportet se ut pateat quam immerito novitatis accusetur Damastenus. I. Itaque Origenes homiL in Numeros I. Lex Dei , inquit , jam si non in figuris & imaginibus , sicut prius p sed in ipsa specie ver se talis agnoscitur , & quae prius in aenigmate designabantum , it mino inis specie & ver.tate complentur . - . Tune cin aenigmate erat manna, se cibus, nunc autem in specie caro Verbi Dei est vetus cibus, sicut ipse se dixit, Quia caro mea vere es cibus . . a. Eusebius Caesarientis lib. I. demonserationis euangelicae cap. IO. Hiemronymus in cap. 26. Matib. Ambrosiam de initiandis cap. q. auctor ope-iris de sacramentis , a d ipsum libas cap. s. Chrysostomus hom. . in Ioan. iam. 23 . 2 . in . rii hom ad Neopbtos &. alibi saepe ; Augustinus in Uri. 39. o 73. o lib. II. de cisitu Dei , cap. aci. S.Cyrillus Alexandrinus contra Nestarium, pag. ILE. lib. commentari in Joann. 3

alibi Theodoretus in cap. ri. vi L ad Corint. & alii plures , non tum pronunciant Eucharistiam eme corpus Christi, sed etiam, illam omponunt, ut veritatem, figuris ac imaginibus ejuidem corporis. 3. Gaudentius Brixiensis , Hieronym aequalis , trirct. a. in Mod. opoponens quoque Eucharistiam figuris , & figurae nomen populari signi icatione , hoc est exclusiva, accipiens , Figura, inquit, non est veritas, sed imitatio veritatis. 4. Circa eadem tempora monachus illa Scetensis , cujus historiam 'pra descripsimus , erroris & infidelitatis accusatus fuit , quod dicerenEucharistiam non esse naturale corpus Christi, set figuram ejus esse Proinde figurae uox eodem sensu exclusivo intelligebatur, & de Eucha Tistia negabatur .. LI. Anastasius Sinaita supra cap. 23. Sc Eutychians cum eoe sentientes aiunt . Eucharistiam esse corpus Christi , non nudum panem qualis ostiatim venditur, nec figuram corporis Christi, ut sacrificium hi is ci ,. quod Iudaei offerunt.' quia Christus dixit, Hoc es corpus meum , non si vero dixit, hoc est figura corporis mei.

180쪽

υρι , & alia smilia Eucharistiae attributa , ita eorum locum nomrna ipla corporis ac singuinis substituerent: quem eorum morem supra obie

7. Ea qua vivebat Damascenus aetate , cum Iconomachi omnes emedio tollerent imagines , & imaginis nomen Eucharistiae assectatione singillari tribri re solerent, catholici contra cu m majorum exemplo ex

citati, tum istiusmodi haereticis repugnandi studio , magis ac magis , Mur.e, ινρi m aut ινpi nomina longe ab Eucharistia ablegarunt . Ita synodus UII. cecumenica ad . 6. & paulo post Nicephorus patriarchae Constantinopolitanus de Cherubim num. 6. ρο m Antisrhetico apud All. tium ise coisse,su Diriisque Ecclesie pag. Iara. & Theodotus Graptus apud Comi filium, in manipulo originum Consorinop. imo & apud Latinos Carolus Magnus seu potius sub ejus nomine ejusque jussu praesules Gallicani in opere Carolino lib. q. cap. I . hoc ipsum figurae nomen , licet synodo VII. non parum insensit , similiter explodunt. His accessit Haimo Haliarshadensi sibi tracto de corpore osanguine Domini , quia nullum fignum est illud cujus est signum. Μirum igitur ei e non debet quod Damascenus pro sua in veteres Patres religione & in usum , qui jam invaluerat , observantia , nec minori adversus Iconomachorum haeresim odio animatus, imaginis quomque, trai, antirmi ac figurae vocabula adversatus fuerit, & nedum idcirco novitatis insimulari possit, communem cum majorum, tum aequalium sis rum loquendi morem secutus est. μ ὲ Appendix de Pseudo-Damascenσ. AD ealcem operum B. Damasteni fiunt duo opuscula , episeola nempe ad Zacbariam Goanorum episcopiam de corpore re sanguine Domini, &aliud de hac ipsa re evisurum sive homilia parva ) a Petro Bambino primum Antuerpiae typis mandata anno Ioo I ac deinde a Biblio in posseriores Damasceni editiones interia. ' . Iam vero cuinam haec opuscula tribuenda sint ambigitur , an B: I. Damasceno cognomine Mansur , quem expendimus , & cujus nomen trae se ferre videntur codices'; an alteri Ioanni irem Damasceno pres-ytero & monacho simul ac medico , qui seculo XII. vixit &'sanctus quoque est appellatus, cujus inter libros haec opuscula extant in bibli theca regia, an Petro cuidam Μansur , ex eadem sorte qua Damassemnus antiquior familia , cui haec opuscula nonnulli codices manulcripti ascribunt : de quo consule Parisium de fide Ecclesia Graecae paria. Do. Dcap. 3. f t. s. & quae mox in lucem prodivit Damasceni operum edi. tionem . Μihi quidem certum videtur haec opuscula multo recentioris esse auctoris, qui longe diversas a vetustiore Damasceno opiniones secta

tus fuerit. l

is quis vero ille sit, non minima quaestio est, quaenam ia ejus de Eu charistia sententia. EcDisiligod by Cc oste

SEARCH

MENU NAVIGATION