Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i8O I DE ERRORIEUI ites inauditas statim insui rexisse palam.& aperto capite plero e illius aetatis eruditos viros , Rabanum Maurum , i Heribaldum. Antimiodoren- sein, Ratramnum, Joannem Scotum, seu Erigenam. Sed tamen allaborat te Pascliasi factione novam eo ipso seculo admodum invaluisse doctrinam e illam vero per tenebras decimi sectili tantas aco uisivisse vires , ut undecimo cum Berengarius erupit , cunctam Eccletiam invasit D1 et . Albertini invento totus applausit Calvinianorum chorus. Itaque Claudius, Laroquanus, Banagius ejus vestigiis insistendum; sibi esse judicarunt. Quae cum ita sint, agendum nobis est , i. de celebri illo Pase chasio; a. de Rabano & Heribaldo & quibusdam aliis ignotis, qui eis contra Paschasium consensiste perhibentur. 3. de Ratrmno; 4. de Ioanne Scoto; 3. denique de Stercoranistarum errore , qui Palchasii adversariis attribuitur . . . ι

PASCHA si Us Corbeiensis primo monachus, & dein abbas, rogatus a quodam Placidio discipulo. 1uo , librum de corpore oe sanguine Domini in gratiam juniorum novae apud Germanos Corbeiae monachorum, non ita pridem, ad religionem nostram adductorum , scripsit anno, ut vult Albertinus, 8I8. cc post illum nonnulli ex scriptoribus catholicis; velut aliis rectius videtur , anno 83 i. simplici quidem stylo ; sed majore quam ullus unquam copia , & tam accurata ratione, ut .magnum plerriique ad intellisendum hoc mysterium , cujus fide jam imbuti erant , lumen accenderit d quem quidem librum ad illud usque tempus omnibus gratum & acceptum anno 84 . ad Carolum Calvum. Iransmisi. In eo duo docet. i. Est, verum Christi 'corpus ac sangianem in E charistia existere. a. Panis & .vini substantiam in Christi. corpus & iam

guinem converti.

His tria adjicit consectaria. i. Hoc corpus esse illud idem dicendum, quod de Μaria virgine . natum est, & in cruce iii mxum. 2. Eucharistiam non esse secessui obnoxiam. 3. Eam esse figuram simul & v

In eo opere dum animum Iectoris firmat Scripturarum & traditio uis auctoritate adversus dubitationes , quae possent suboriri , & impios qui in ipso Ecclasiae catholicae sinu viventes, id mente rejicere audentruod non capiunt, licet verbis & scriptis, impietatem suam palam non isseminent , amrmat capit. ra. ita constans ac necessarium esse E clesiae de praesentia reali dogma , ut , qui illud non credit, impio de

Anno, autςmI circiter 832. scribens librum duodecimum commentari xum suorum in Matthaeum & eamdem constanten tradens doctrinam, minnet nonnullos. esse, quibus, ut sex rumore acceperat, ea non placerent, quique dicerent Eucharistiani V Non in re esse. veritatem carnis Chri

192쪽

vel sanguinis ; sed tantum in sacramento virtutem quamdam cadi;, nis & non carnem , Virtutem sanguinis & non sanguinem. Addit tamen neminem esse, qui in aperto hoc ita eme eontradicaa, quod totus orbis confitetur & credit. . Anno autem 86o. aut circiter epi L ad Frudegarium eosdem obtrectatores notat ac refellit. Ibi autem sententiam suam appellat fidem fandiorum s qui autem eam impugnant illos asserit contra ipsum D minum & contra omnem Ecclesiam; agere. Uideat, inquit, qui con- , tra hoc Venire Voluerit, . . . quod agat contra ipsum Dominum , & contra omnem Christi Ecclesiam. Ibidem. Ideo, inquit, quamis vis quidam de ignorantia errent , nemo tamen est adhuc in aperto , qui hoc ita esse contradicat . quod totus orbis confitetuo & credit. , Paulo ante, Nefandum ergo scelus est, orare cum omnibus, & non ,, credere quod 'ipsa veritas teliatur, & ubique omnes univerialiter ve

rum esse fatentur . . ..

' Quibus quidem verbis sorte arguit Ioannem Scotum , qui errorem lavens & clam primo spargens, deinde scripsit librum de corpore oe sanguine Domini, de quo post verba iaciemus.

Atque hic ille est Paschasius, quem Berengarius olim ineptum erraticum , ct erraticorum ducem Vocabat , ut mirum sit eum inter Calvianiani, dogmatis Patronos ab Hospiniano , Boxhornici aliisque fuisse r censitum. Hallucinationem detexit Albertinus lib. 3. de Eucharistia. It que ex eo tempore in Paschasium invecti sunt Calviniani ut novato

rem , & primum illius , quod hodie profitemur , dogmatis 'auctorem.

Contra sit . a : .

- PAsCHAsius dici non potest novum de Eucharistia dogma in Eccle

PROBATuR I. ex dictis . Ex iis enim jam constat omnes ad hanc usque aetatem Ecclesias sive Orientales sive' Graecas, omnes earum senti um scriptores non aliam ab ea, quam profitemur, doctrinam tradidisse. Id autem Uarius adhuc patebit ex dicendis. Ergo PROBATuR a. Is enim velut in fide novator immerito habetur, cui nullus ex iis characteribus convenit, qui in ejusmodi novatores competere solent. Atqui talis est Paschasius. r. Enim, qui susceptam fidem invertere ac corrumpere Volunt, nihil non moliuntur, ut incautos decipiant, omnesque artes adhibent, ut fucatis argumentis novam suam doctrinam persuadeant, praesertim apud doctos, δc fideles ab antiqua fide & religione dimoveant. At contra Paschasius in sib. de eorpore σfanguine Domini brevitor ac nitide sententiam sitam , imo Ecclesiae doctrinam exponit sine suco & sine ulla sere arte. Totus est ut juniorum monachorum mores insormet ad pietatem o stylus humilis est ac sed

193쪽

I82 'i DE ERRORIBUI ius, qualis esse solet magistrorum res certas & indubias docentῖum; non

concitatus, qualis est dii putantium. 3. Commune est omnibus, qui novas doctrinas ingerunt , ut dicant caeteros omnes in errore versari , sibi solis notam es le veritatem , destinato se esse ad aliorum errata evellenda & corrigenda . At Paschasius contrariam prorsus iniit viam Aperte profitetur proponere se sanctorum fidem. In vis. - Frurigam dum confidenter pronunciat communem esse hanc omnium doctrinam :

Usque ad praesens, inquit, nemo deerrasse legitur, nisi qui de Chriis sto erraverunt. Asserit, ut vidimus supra, se cum omni sui temporis Ecclesia consentire . At istud novatorem non sapit . Quis enim novator eo stultitiae ac impudentiae unquam venit, ut diceret se nihil aliud proponere, quam quod omnes ac singuli credunt & confitentur

Nonne horum hominum is contra mos est, ut conciuerantur de erroribus, qui in Ecclesia passim obtineant, ac sese praealcent, quasi veteris & sanae majorum doctrinae instauratores. 3. Qui nova inducunt inveterem fidem , statim in se omnes Ecclesias commovent , multa excitant certamina . At Paschasius contra nihil ejusmodi sensit aut secit. In pace & omnium communione vixit ac mortuus est. Nonnullos quisdem aliter sentire accepit; sed ex rumoribus ad quos obstupuit o Μiis ror, inquit , quid velint nunc quidam dicere non in re eme verit si tem corporis Christi nec sanguinis, sed in lacramento virtutem quam-- dam carnis & non carnem. Imo & Frudegardus, ad quem ea de re seripsit, testabatur se in eadem fide educatum esse. Dicis, inquit, si te sic antea credidisse , & in libello meo quem de sacramentis ediis di, ita legisse ; sed profiteris te in libro 3. de doctrina Christo B.,, Augustini legisse, quod tropica locutio sit. Ergo.

PROBATuR 3. Ille, non est censendus novasse circa fidem Eucharistiae , qui in nullum unquam concilium sive episcoporum sive abbatum, quibus subditus erat, vocatus fuit, nedum in illo damnatus fuerit. Neque enim dubium esse potest , quin omnibus odiosus evasisset ob ejus modi novitatem. Atqui Paschasus nunquam accusatus fuit . Quin imo semper summo in pretio habitus est ab episcopis atque abbatibus sui temporis, i ut patet cum ex aliiς, tum ex privilegio Corbeiensi monasterio concesso a viginti Patribus concilii Parisiensis anno 846. non syne laude monachorum Corbeiae degentium , qui Paschalii doectrina linbuti erant . Huic privilegio post undevicenos episcopos subscripsit Ludovicus abbas monasterii pretiosissimorum martyrum Christi Dionysi aesociorum ejus. Praeterea Lupus abbas Ferariensis , vir eodem tempore celeberrimus epis. 46. Paschasiuin appellat dilectissimum o bonis omnibus amplectendum. Engelmodiis autem episcopus Suessionensis in carmine ad Ratbertum abbatem, ipsum vocat decus o lucem mundi, Emissae columen , fidei sortiis,mum umbonem. Quis porro sibi persuadeat novatorem a scriptoribus coaeta neis tantis cumulatum suisse laudibus

194쪽

- Og II IEs I. cum Claudio. Paschasius fatetur doctrinam a se proposit tam pluribus ignotam Eine. Quamvis plurimi, inquit in epist. ad FHι,, degaris 3 , ignoraverint tantae fidei sacramenta Imo asserit eam sententiam quam propugnat, a multis in dubium revocari. Quaeris enim ,, de re ex qua multi dubitant, inquit ibidem, quam si sorte ad plenum, non intelligunt, utique credere debuerant verba . Salvatoris , qui non se mentitur Verax Deus , cum ait , Nis manducaveritis , &c.. Ibidem , Haec sanctorum fides, charissime, inquit, quamvix multi ex hoc dubiis tent, quomodo ille integer maneat &hoc corpus Christi & sanguis' esse

se possit. Ergo . .

DIsTINGuo antecedens : ignotam multis rudibus & indoins, proptes ignorantiam fidei, ut loquitur Paschasius concedo: ignotam multis doctis di fidei doctrina imbutis; nego. Audiamus ipsum Paschasium in epistolaiaudata sic eos contra quos disputat , describentem : Quidam laquacissim mi, inquit, magis quam divit, dum haec credere refugiunt , quaecun ,, que possunt , ne credant quae veritas repromittit , opponunt , & dicunt nullum corpus esse, quod non sit. palpabile & visibile .... Ecce quam bene disputant contra fidem sine i fide . Deinde adeo obscurierant ii quibus nova videbatur Paschasii de praesentia reali doctrina, ut

nonnisi ex . incertis rumoribus accepisset se incurrisse quorumdam re- se prehensionem e sic enim loquitur in commentario in cap. 26. S. mlib.

quem scripsit viginti annis post editum librum de corpore re sanguine D mini : Audivi, inquit , quosdam me reprehendere quasi mo in eo li-

- bro . quem de sacramentis Christi edideram , aliquid his dictis plus

is tribuere voluerim aut aliud, quam ipsa veritas repromittit. Et ideo in episeola ad Fredegardum ait neminem sibi IN APERTO contradi Aisse.

OBIICIAs 2. Iocum Paschasii desumptum ex eadam epistola , ubi aieplures ad intelligentiam hujus mysterii a se suisse commotoso ex quibus se iusseri Claudius: Domina quae multos commovet , non potest dici anti qua, sed nova ac recens reputanda est. Atqui talis erat doctrina Paschasi

ut ipsemet fatetur is Ergo is . DIs TINGUO majorem,r doctrina quae multos commovet, id est, novitate sua perturbat, antiqua dici non potest, sed est recens , & nova ;concedo: doctrina, quae multoS commovet , id est excitat ad pleniorem sui intelligentiam, non potest dici antiqua .; sed est recens ac nova; n m. Porro ex libro Paschasii multi quidem commoti sunt , seu excitati ad intelligentiam, & persectiorem sacramenti notitiam, quia multi , ut, ipse ibidem ait, ad . plenum non intelligebant: sed non ait Paschasius eos suisse doctrina sua perturbatos . t OBI 2CIEs 3. cum eodem Claudio verba Pascha si ad Frud ardum, in quibus examini ac eorrectioni subjieit doctrinam suam atque librum de corpore o sanguiue Domini Ta autem, inquit , velim relegas libethini ,, nostrum de hoc opere, quem olim te legisse dicis: & si quid in eo re-'Μ se prehen

195쪽

,, prehenderis aut dubitaveris, relegere non pigeat Q. quia etsi nihil id eo se legentibus dignum scripsi, quem cuilibes puero dedicavi, tamen ad imse telligentiam hujus mysterii plures, ut audio commovi . Qua autem ratione potuit et suspicari Passenasius librum suum reprehensioni obnoxium me posse, si in eo antiquam duntaxat Ecclesiae fidem exposuisset. Ergo', inquit Claudius, temporis sui doctrinam ac fidem non tenebat ac tuebatur

Paschasius. . ia

NEGO consequentiam. Namque subjici potest, aliquis liber censurae &reprehensoni doctiorum licet, in eo libro Patrum fides exponatur . Non enim doctrina ipsa , sed modus, quo defenditur , argumenta quibus pr pugnatur, methodus & series rationum examini subjiciuntur . Sic Alcubnus Caroli Magni judicio subjecit librum quem conscripserat de his, qua pertinebant ad ndem: sic Agobardus episcopus Lugdunensis librum suum, quem conscripserat adversus Felicem Urgelitanum , Ludovico Augusto obtulit, quem sic alloquitur Subter annexum opusculum sincerisu se ac subtilissimo sacroque acumini prudentiae vestrae dijudicandum dire'D Xi, . . . . ut Vestro, inquit, acerrimo ingenio probetur aut improb is tur. μ An inde quis recte concluderet Agobardi doctrinam fuisse novam , vel de ea aliquatenus diffsum fuisse minime sane . Sie; & asii plures scriptores prae modestia nonnumquam libros suos aliorum judiacio subjecere , quamvis agerent de dotarina fidei, & certissima Ecclesiae doctrina. sDe Rabam Mauro , Heribaldo , o quidiusdam tintis , seu anoumis scriptoribus. CALVINISTAE, ut sabulam suam de introducto per Paschasiam novo dogmate Verisimilius tueantur, opponunt ipsi plures adversarios, quorum praecipuus est Rabanus propter summam eruditionis famam. Hujus autem doctrina serme non potest explicari, quin fimul exponatur semientia Horibaldi, & quorumdam aliorum scriptorum e quotam nomen haud satis

notum est . . . . .

Rabanus Μaurus primum Sscipulus fuit Alcuini; dein Fuldensis monachus, quo in monasterio' sacras litteras' docuit : postea autem factus est episcopus Μoguminus . Nullum stientiae genus , incultum reliquit lc. in omnibus fere disciplinis exercitatissimus fuit . . Hunc Trithemius ait fuisse virum plane omni litterarum generei egregie excultum trium que linguarum Hebraeae , Graecae & Latinae peritissimum . Sedem . Μωguntinam occupavit ab anno 847. ad annum 83q. . Heribaldus scriptor est satis obscurus , nec aliunde sere notus, nisi ex quaestione, quam Rabano proposuit de Eucharistia, quae satis ostendit quam exiguum ei fuerit ingρnii acumen .. Inter Paschasii adversarios

recensetur : verum exponendo mentem Rabant ostendemus utrumquz

hunc scriptorem plane consensisse tan fidei do iii de . praesentia malv

Raba

196쪽

Rabanum Maurum Paschasii adversariis adjungit anonymus , qui dbelrur Cellotianus , quod a Cellotio editus fuerit . Qi id autem de eo

sentiendum sit, & alio apud Μabillonium parte a. seculi. Benec pag. 362. tertioque anonymo, qui reperitur romo a. Dirilegii, pag. 3 ρ. d. cemus in sequenti assertione, in qua Rabanum ab errore, quem ei as. fingunt Calviniani, vindicamus. Sit itaque

As SERTIO. . RAAAtius Μaurus Paschasii doctrinam de praesentia reali nunquam

impugnavit . . νPROBATUR, quia Rabanus expresse docet praesentiam realem&co versionem panis & vini in corpus & sanguinem Christi. Sic enim habet δελ 7. de sacris ordinibus, OV. Io. Quis unquam crederet , in is quie, quod panis in carnem potuisset converti, vel vinum in sangu , is nem , nisi ipse Salvator diceret , qui panem & vinum creavit, &is omnia ex nihilo secit λ Facilius est aliquid ex alio facere , quam O. , mnia ex nihilo creare. Et ex fine commentarii in librum Iosue, nondum quidem editi, haec verba refert doctissimus Mabillonius , penex quem erat commentarius ille manuscriptus, in quo ait Rabanus vis Lmis legalibus successitIe Novi testamenti sacerdmium r ubi agni ,, immaculati caro & sanguis in sacris altaribus offertur & fidelium se ore in pastum animarum suarum salubriter praecipitur , ut umbra ,, legis recedente veritas pateas evangelii per ipsum Dominum , Jesumis Cnristum . . i OBIICIEs I. testimonium anonymi Cellotiani in appendice Gotes Dcti, ubi diserte testatur cap. r. Rabanum Maurum contN Paschasii sententiam scripsisse . Haec sunt illius auctoris verba. Dico autem P se schasium Ratbertum Corbet ensem abbatem, qui, rogatus incertum anis provocatus, scripsit de eadem re libellum ad centum sere capitulas a se iis utilem , quem cumi resperserit multa multorum auctoritate Pa

is trum, ponit ex nomine B. Ambrosi, quod non alia plane sit caro, se quae sumitur de altari, quam quae nata est de Μaria virgine, &paLis sa in cruce, & quae resurrexit de sepulcro, quaeque pro mundi vita , adhuc hodie offertur , contra quem satis argumentantur & Rabanum , in epist. ad Egilonom, & Ratramnus, dicentes aliam esse scilicet carnem . Ex quibus verbis colligunt Rabano non placuisse sentemitiam Paschasi de praesentia, ut Hunt , reali , atque ab ipso fuisse --

RESPONDEO I. incertum esse quisham sit anonymus illa. NIabillonius praefatione tu partem 2. seculi 4. Benia. 3. 3. multis conjecturis ductus exustimat hunc scriptorem esse Herigerum Laubiensem in Bethio abbatem Harum conjecturarum praecipua est, quod in Gemesacensi manuscripto codice haec legantur: Dicta dom1ni abbatis Herigeri deicorporci

197쪽

ig S DE ERRORIBUS

ἡ & sanguine Domini, cum hoc exordior μ sicut ante nos dixit , quidam Sapiens, cujus sententiam probamus, licet nomen ignoremus. Quae ipsissima sunt verba quibus prooemium ipsum inchoat anon

mus Cellotianus. Certum est praeterea ex testimonio continuatoris iar mei Laubiensu Heriserum congessisse contra Ratbertum Μulta catho-- licorum Patrum scripta de corpore & sanguine Domini, ipsumque obiisse in senectute bona anno incarnationis Domini roo7. pridie KaL Novembris. Quamvis gravissima merito videantur erudito Μabillonio argumenta, quibus ostendere conatus est anonymum illum euindem esse cum Herigero, illud tamen omnibus nondum persuasit . siquidem negat, qui post Mabillonium scripsit Banasius tomo a. hi toria

Eccles tib. I 6. cap. 4. num. nixus levibus quibusdam argumentis .

Verum quisquis sit auctor ille, certum est ipsum fuisse exigui prorsus ingenii, tenuique ac vulgari duntaxat eruditione instructum . Proinde lejus testimonium non ita graviter urgendum est, ubi alitur de sente tia Rabani & aliorum , quorum sensum minime Iorsitan assec

tus est

RESPONDEO 2. ex anonymi illi us test onio nequaquam colligi p'sese doctrinam Paschasii in se spectatam a Rabano impugnatam ruisse ῆ. sed duntaxat penes modum ac locutiones quasdam , quibus usus fuerat Ratbertus exponenς doctrinam suam. Consentiebant itaque cum Paschasio ejus adversarii in rei summa sed in modo tantum loquendi dissentiebant. Quidam cum Paschasio existimabant corpus Christi naturale in eucharistiam non solum idem esse, sed etiam idem dici debere: & revera hic loquendi modus non paucis antiquorum Patrum testimoniis roboratur ac confirmatur. Contra vero alii, quibus nota non erant vel non

satis observata haec sanctorum Patrum testimonia , putabant inusitatum esse hunc loquendi modum , proinde non admittendum , quia quaedam competunt corpori Christi naturali, quae de eueharistico nequaquam dici possunt. Haec omnia plana ac perspicua reddemus exponendo doctrinam di sententiam unius ex adversariis Paschalii. Ille est anonymus Gembi censis, cujus libellus a Μabillonio repertus est cum hoc titulo, Dicta cuiusdam sapientu de corpore oe sanguine Domini a ersu Ratbertum Quis ex Calvinianis non statim hunc titulum arripiat, ut protinus ex eo con cludat auctorem illum Paschasii doctrinam de conversione reali panis &vini in eorpus & sanguinem Christi impugnasse verum praecipitem ibium argumentandi modum temperare ac retardare debell ipsa consessio auctoris, qua consutationem suam sic orditur . Quod corpuς & sanguisse Domini vera sit caro verusque sanguis , unusquisque debet credere , is nosse, tenere, confiteri pariter & incunctanter asserere fidelis. Et pamis si infra. Hoc ergo fidelissime profecto eonfirmo addo quod ii e,, Veritas. est Christus. & verus agnus Dei, qui quotidie pro vita mundi iis mystice immolatur: ita procul dubio ex pane vera caro, & eκ Vin , 4 verus sanguis ejus consecratione Spiritus sancti potentialiter creatur in is

198쪽

Quae eum certissima omnino sint, nec ullus hinc Christianus Christo is credens ambigere possit, quod & ipsum esse Verum pars etiam genti-- lium scit. Nam quondam in terra Bulgarorum quidam nobilis potenseis que paganus bibere me suppliciter petivit, in illius Dei amore qui deis vino sanguinem suum secit. Post istam consessionem adoritur Pascha- sum, contenditque adversus illam aliam esse carnem Christi in Eucharistia, ut pote quae vorari possit & manducari, aliam autem natam deis virgine & resuscitatam: Praesertim , inquit , cum illa Christi caro se resurgens de sepulcro ita glorificata sit, ut jam vorari nullo modo possit. God sane argumentum satis ostendit quid in Paschasio impugnet. Demum totam disputationem sie concludit Haec dicta magistri scili- ,, cet Augustini γ li fideliter, serventer, diligenter, intelligenter & freti quenter legeritis, manifeste cognoscetis, non quidem, quod absit, nati ruraliter, sed specialiter, aliud esse corpus Domini, quod ex substantia is panis ac vini pro mundi vita quotidie per Spiritum sanctum consecrari tur, quod a sacerdote postmouum Deo Patri suppliciter onertur; &is aliud ipecialiter corpus Christi, quod natum est de Μaria virgine, in

is quod istud transfertur. Ex his satis evidenter constat controversiam nono seculo motam Paschasium inter ejusque adversarios non suisse de rei summa seu de praesentia reali corporis Christi in Eucharistia, sed de comsectariis a nobis supra expofitis, seu loquendi ratione, an scilicet corpus eucharisticum dicendum 1Oret idem cum eo Christi corpore, quod ex virgine natum est. Paschasius quidem , propterea quod sit eadem substantia, asserebat simpliciter & absolute idem esse corpus . Ejus autem adversarii propter diversam speciem contendebant dici oportere diversum , non naruresitre, sed Decialiter. Neque alio modo exponendus est auctor quidam anonymus tomo I 2. Dicit. & ab anonymo Cellotiano laudatus sub nomine Sapientis cujusaeam, quique inter Paschasii adversarios recensetur . Sic enim ipse mentem suam clare exponit post clarissimam fidei professionem. Haec sciis licet sacramenta, inquit, benedictione divina consecrantur, & virtureis invisibili , in id quod non fuerant , convertuntur , ut olim Christori aquam in vinum convertente, & mare suis gressibus solidum reddenteio quod quia spiritaliter fit, nonnisi fide cognoscitur. Ex quibus p tetipsum admisisse veram conversionem, sed quae fiat invisibiliter, ut ipse i

quitur, non autem exterius & visibiliter. OBIICIEs a. Qui fuit in opinione Stercoranistarum , non potuit admittere veram & realem panis, & vini conversionem in corpus, & iam guinem Christi . Durandus enim Troarnenss seculo XI. Stercoranistas cum Berengario ejusque discipulis confundit . . Atqui Rabanus Μaurus stercoranismi accusatur tum ab anonymo Cellotiano seu inrigero, tum a Gui, Ielmo Malmesburiensi 8c Thoma Valdensi, idque confirmatur ex ipsius epi

RESPONDEO I. nego majorem. Qui enim de turpi illa ac putida hin

199쪽

nunt eos, quibus huncce errorem assingebant, praesentiae realis dogma tenuisse, & in eo turpiter errasse, quod dicerent ipsum Christi corpus se-eessui esse obnoxium: qui error aperte includit Veram, & rectam praesemtiae realis doctrinam. Audiamus Algerum cap. r. de isto errore sic loque tem: Diximus, inquit, non minus ore corporis, quam ore cordis cor- ,, pus Domini elIe sumendum e sed ex hac ipsa visibili, & corporali come-- stione, quae sacramento tenus fit, nascitur scedissima haeretis Stercora- is ni starum. Dicunt enim tantum s acramentum , sicut corporali come-

is stioni, ita secessui esse obnoxium. Et insta , Non sunt , inquit,

se observanda Graecorum haereticorum, qui merito Stercorani aevocantur, is deliramenta, .... putantes coelestem escam, velut terrenam indiffe- ,, renter accipi, & in foetidum ventris secessum emitti. Unde, quaeso,

dicitur ab Alsero haeresis illa scedissima, nisi quia corpus Christi subjieit

egestioni & aliis vulgarium ciborum conditionibus' Itaque si Rabanus eo sensu Stercoranistarum faveret errori, magis inde concludi posset ipsum transubstantiationem admisisse. Quod spectat ad testimonium Durandi Troarnensis , nullam continet dissicultatem . Etsi enim aliquo sensu Berengarius ejusque discipuli dici possient Stercoranistae, quia id totum quod sumitur in Eucharistia , se--,, cessiti obnoxium eme dicebant; non tamen inde sequitur Stercoranistas omnes, si qui suerunt, idem sensiise cum Berengarianis . : . . RESPONDEO 2. neὀo minorem. Neque enim tanti facienda est auctoritas a nonymi Cellotiani, ut ex ejus solo testimonio ineptum illum ae sce dum errorem tribuamus Rabano homini doctissimo , & quem merito arpellat Baronius sustentissimum Ecclesiae sidus. Quod si dicas illi anonymo adjungendos esse Guillelmum Malmesburiensem , & Thomam Valdensem, qui ipsi consentiunt ;. facile reponi potest hosce auctores Rabano minime coaetaneos deceptos suisse testimonio hujusce anonymi , vel potius non satis assecutos fuisse sensum responsi , quo Rabanus quaestionem sibi ab Heribaldo Altissiodorensi propositam dissolvit. Cum enim in epta sola Rabani ad Heribaldum , cujus partem . quae huc spectat , edidit Μa. billonius a. parte seculi IV. Bened. & quae integra extat apud Balvetium

iu reppendice ad Reginonem ; cum , inquam , Heribaldo quaerenti , utrum Eucharistia, postquam consumitur, & in secessum emittitur more ali rum ciborum, iterum redeat in naturam pristinam, quam habuerat anteqquam in altari consecraretur, respondeat Rabanus superfluam esse hujus. modi quaestionem, cum ipse Salvator dixerat in Evangelio , Omne quod intrat in os, in ventrem vadit , o in secessum emittitur , inde quidam collegerunt ex Rabani sententia corpus Christi esse secessui obnoxium , at que ideo foedum ei Stercoranistarum errorem assinxerunt'; sed immerito prorsus. Quando enim innuit Rabanus Eucharistiam esse egestioni obnoxiam, dum ait ex Salvatore , Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, dici tunc spectat Eucharistiam secundum species externas tantum , non

autem

200쪽

CIRCA. EUCHARISTIAM. I 8ς

autem secundum id, quod sub his speciebus continetur, scilicet corpus ,& sanguinem Christi. Id certe patet ex ipsa quaestione quae proponitur. Quaerit enim Heribaldus an Eucharistia redeat in naturam pristinam , quam habuerat in altari, antequam consecraretur. Atqui id intelligi non potest de corpore ipso Christi Domini , quod ante consecrationem in Eucharistia non existit . Debet igitur accipi de eo , quod per consecrationem mutatur, id est de pane , & vino , quorum symbola negat Rabanus redire in pristinam naturam , quam habuerant ante consecratio

Et revera Rabanus I. de insitutione clarisorum , eap. 3I. duo distinguit in Eucharistia , sacramentum , id est species externas, & virtutem sacramenti seu id quod sub his speciebus continetur . Primum non negat esse secessui obnoxium , asseritque non redire in pristinam

naturam e de virtute autem sacramentit, nihil unquam tale cogitavit . M Aliud est, inquit, sacramentum , aliud virtus sacramenti . Sacramenis tum enim ore percipitur: Virtute sacramenti interior homo satiatur. se Sacramentum in alimentum corporis redigitur e virtute sacramenti arte is na vita adipiscitur. Caeterum ex quaestione Heribaldi, & responso Rabani , certo & evidenter colligitur utrumque hunc scriptorem veram, & realem panis , & vini in corpus, & sanguinem Christi conversionem agnovisse. Nam cum quaerit Heribaldus , utrum. Eucharistia redeat in pristinam naturam, quam habuerat antequam in altari consecraretur , duo supposuit tamquam certa , quae etiam Rabanus respondens admittit , scilicet veram heri in altari consecrationem , & vi hujusce consecrationis Euchar,stiam non remanere in pristina natura . Atqui haec supponunt praesentiam realem , Sc transubstantiationem : siquidem natura panis non dicitur pristina , nisi respectu novae , quae successit , scilicet corporis Christ1 . Ergo illud corpus praesens est . Dum autem quaeritur , an Eucharistia in illam pristinam naturam redeat , supponitur nullatenus remanere pristina illa natura . Fit igitur in eo sacramento panis conmversio , qua una natura in aliam transeat et & haec est ipsa transubstantiatio . Atque ex his apertum est quae suerit Heribaldi mens , & sententia , satisque constat ipsum inter adversarios Paschasi immerito recenseri in doctrina realitatis . Rabanus enim , & Heribaldus cum Poschasio consentiunt in praesentia reali, & transubstantiatione ἐν si autem in aliquo dissentiunt id pertinet ad conse arium de secessu, an ei obnoxia sit Eucharistia, nec ne . Non obnoxiam esse docet Paschasius e aliqua autem ex parte eam obnoxiam esse secessui supponere videntur Rabanus, & ΗesibalduS.

SEARCH

MENU NAVIGATION