Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

rso DE ERRORIBUS

RAT RAMNus Corbeiensis monachus , postmodum vero abbas Orbacensis , floruit sub Carolo Calvo , obiitque circa annum Christi 8 o. Seripsit ad regem Carolum de praedestinatione, eo tempore quo maxime fervebant contentiones de gratia contra GottestatKum. Tanta fuit hujus scriptoris fama , & doctrina , ut episcopi Gallicani acceptis Graecorum objectionibus , quae ad ipsos a Nicolao Ι. missae fuerant anno 867. hanc Ratramno provinciam demandaverint , ut Graecorum querelis satisfaceret: quod quidem abunde atque erudite praestitit , scriptis ad edisus. ipsos quatuor libris , quos in publicam lucem emisit eruditus Dache

Tribuitur quoque ipsi liber de corpore , o sanguine Domini ad Cais rotum Calvum directus , sicut & liber de praedesti natio ne , quo maxime utuntur Calviniani , ut ostendere conentur Ratramnum fuisse abversarium Paschasi , ejusque sententiam de praesentia reali imp gnasse. Varia fuit hujusce libri fortuna. Prodiit primum Coloniae anno I 33I sub nomine Bertfami , & deinde Basileae anno is 3 o. & iterum Coloniae anno Iouer. Cum autem istae editiones procuratae essent studio Ger manorum quorumdam haereticorum s mirum non est quod catholici pene omnes luspectam habuerint libri illius doctrinam . . Et revera qui catalogum librorum minus sanae doctrinae ex decreto Concilii Tridentini contexuerunt anno i 36o. hoc opus inter prohibita rejiciendum esse censuerunt ; & postea Sixtus Senensis , Elpensius Sanehesius istud ' opus ementito Bertrami nomine ab haeretico OEcolampa dio compositum fuisse existimarunt . Hune etiam libellum inter hinreticos rejecit Clemens VIII. cujus judicio adhaesere CarL Bella i- nul , Qui rogas , Sandovallus , & Alanus , illustres controversiarum

scriptores.

Neque tamen existimandum est ab omnibus catholicis hunc librum , quasi perversam contineret doctrinam, habitum fuisse t e contrario Ra-tramnus, seu , ut tunc dicere amabant , Bertramus inter catholicae do ctrinae defensores a nonnullis Gm Paschalio aliisque recensetur , V. g.

ab illustrissimo Joanne Fischero, Romensi episcopo in praefatione libri

.uiversus OEcolampcdit anno 33 26. id est annis quinque antequam Coloniae primum in lucem prodiret Ratramni liber. Eumdem laudat G

Πebramus in chrono stia sua 1 & doctores Lovanientes in oenjura seu imdice librorum , qui habetur sub nomine theologorum Duacensrum , cui contexendo incumbebant anno is 3 i. hunc librum non censuerunt esse prohibendum ut haereticum, sed diintaxat corrigendum. Anno autem I 637. illustrissimus Petrus de Marca eruditam ad Da-eheritim epistolam i cripsit , in qua multis argumentis contendit librum hunc

202쪽

mus praetentiam realem aulus impugnare et hancque Opinionem tueri pollea conatus cst, novitque rationissis confirmare Parisius canonicus San - Ge vesanus in peculiari de eo dissertatione . Atque haee sententia praevaluit postmodum apud catholicos icriptores ad annum I 68o. quo Mabillonius in lucem emisit se uiam partem seculi 4. Bened. in cujus praelatione num. 83. probat librum hunc elle genuinum Ratramni fetum. Praecipuum , quo id demonstrat , argumentum petit ux ex auctoritate duorum codicum manuscriptorum, qui reperti su ut in bibliotheca Lau-bienti . Horum unus vetultissimus est , ante 8 . annos exaratus , qui

hanc prae se fert inscriptionem. Incipit liber Ratramni de corpore , dc sanguine Domini. Jussisti gloriose princeps &c. prout habetur in

editis. Alter recentior continet indicem librorum armarii seu bibliothecae Laubientis cum hoc titulo Anno dominicae incarnationis Io 9. se fratres Dubienses secum recententes armarium , hanc sibi repererunt si haberi 1ummam librorum .... Ratramui de corpore o sanguine Do-- ntini &c. Accedit auctoritas tertii codicis septingentorum Sc amplius annorum , quem profert idem Mabillonius tomo 4. analectorum, pag. 8o. σ 6a8. Horum manuscrietorum auctoritati plures rationes addit Μabillonius. quae tam validae vitae sunt viris eruditas , qui post eum scripserunt, ut anno i 686. Bolaeus hunc librum cum observationibus Sc docta praefatione sub nomine Ratramui in lucem emiserit. Attamen anno 1689. Ioannes Harduinus in Hssertatione iri sacramemto altaris ; contendit opus quod sub nomine Rasramni editum est , esse revera Ioannis Scoti u sed nulla assert nova ad id persuadendum mo

menta.

ASSERTI ORAT RAMNus Paschasii doctrinae de reali praesentia non videtur adversari. e

PROAATu λ r. Qui enim in eadem cum Paschasio non solum communi societate vixit, sed etiam in eodem coenobio monasticam vitam professus est , atque ipsi Paschasio tanquam abbati suo subditus fuit, non est censendus ejus doctrinam in re gravissima S quae ad fidem pertineat, impugnasse. Atqui . Ergo. PROBATUR a. ex dilertissimis hujusce auctoris verbis Sic enim in prima parte operis num. q. o Io. habet : Exterius si quidem panis , quod ante suerat , sorma praetenditur, color ostendiis tur, sapor accipitur . ast interius longe aliud multo pretiosius mulis loque excellentius intimatur, quia coeleste, quia divinum, id est Chriis sti corpus ostenditur, quod non sensibus carnis , sed animi fidelis comtuita vel aspicitur , vel accipitur , vel comeditur et vinum quoque quod sacerdotali consecratione Christi sanguis efficitur, sacramentum

is aliud Disitiroo by Cc oste

203쪽

rya DE ERRORIBUIis aliud superficie tenus ostendit , aliud interius eontinet . Quid enimis aliud in superficie quam subitantia vini conspicitur Τ gesta; vinumis sapit et odora; vinum redolet : inspice; vini color intuetur. At in- is terius si consideres; jam non liquor vini, sed liquor sanguinis Chri- si sti credentium mentibus & sapit dum gustatur , & agnoscitur dumis conspicitur, & probatur dum odoratur.

Et num. I a. totus est ut ostendat veram mutationem esse tactam in

Eucharistia, sed invisibilem. Sic etiam num. I 3. premit adversarios, is Si ergo , ait , nihil est hic permutatum ἔ non est aliud quam anteis suit. Est autem aliud, quoniam panis corpus & vinum sanguis Chri- is sit facta sunt . Et num. I s. Si hoc profiteri noluerint, compel- ,, lunt neῖare corpus esse sanguinemque Christi o quod nefas est nonis solum dicere, sed etiam cogitare. Et num. 28. Non putamus, inquit, ullum fidelium dubitare panem is illum suisse corpus Christi effectum , quod discipulis donans dicit , is Hoc est corpus meum, &c. sed neque calicem dubitare singuinem Chrbis sti continere . . . . Sicut ergo paulo antequam pateretur, panis subis stantiam & vini creaturam convertere potuit in proprium corpus . . . si & in suum sanguinem μ &c. Atque ad hunc, credo, locum respiciebant centuriatores Μagdeburg. centur. 9. dum haec de Ratramno scripserunt, Trans substantiationis habet semina Bertramus o utitur e is nim vocabulo commutationis & conversionis. Num. 3o. Panem & vinum, inquit, in corporis & sanguinis meiis conversa substantiam a credentibus sumenda tunc intelligetis. Num. 42. Panis, qui offertur, ex frugibus terrae cum sit assumptus,

is in Christi corpus dum sanctificatur , transponitur sicut & vinum ,, cum ex vite defluxerit, divini tamen sanctificatione mysterii efficibis tur sanguis Christi, non quidem visibiliter, sed sicut ait praesens do is ctor S. Augustinus operante invisibiliter Spiritu Dei. Num. 49. Sic primam operis sui partem concludit. Ex his omniis bus, quae sunt hactenus dicta, monstratum est , quod corpus & iam se guis Christi, quae fidelium ore in Ecclesia percipiuntur, figurae suntri secundum speciem visibilem r at vero secundum invisibilem substanis tiam, id est divini potentiam Verbi, vere corpus & sanguis Christiis existunt. Unde secundum visibilem creaturam corpus pascunt, juxta se vero potentioris virtutem substantiae fidelium mentes & pascunt &,, sancti Iacant. In parte vero a. num. 37. sc loquitur e Haec earo, quae nunc si- ,, militudinem illius in mysterio continet, non est specie caro, sed saeis cramento : si quidem in specie panis est, in sacramento verum Chri-- sti corpus est , sicut ipse elamat Dominus Iesus , Hoc es corpus

B meum.

Hisce testimoniis nihil fingi potest luculentius r tamque aperte favVet praesentiae reali, ut merito centuriatores Μagdeburgenses cap. 6. dν

caerem.

204쪽

rerem. , o risitus Ecclesia, observent Bertramum libro de inmore o si guine Domini, ostendere corpus Christi & sanguinem super altare seu mensam poni, & inde populo distribui. . PRORATUR s. ex doctrina Ratramni lib. responsionis ad Obucta

Graecorum cap. I x. ubi docet Eucharistiam esse verum sacrificium. Pr

bat nimirum auctoritate Sylvestri summi pontificis celebrandum esse diem natalem calicis seria f. hebdomadae eadem celebritate , qua a se dies Dominicus celebratur e Quia ille dies est , inquit , in quo lacrifi-ri cium Dominici corporis 3c sanguinis ab ipso Domino celebrationisse sumpsit exordium. Atqui EucEaristia non potest esse sacrificium , nisi quatenus verum Christi corpus & sanguine in continet . Ergo Ra-

Μulta adversus hanc nostram assertionem ab adversariis opponuntur,

quae ut facilius solvi possint , observandum est Ratramni librum duas continere partes. In prima expendit utrum id, quod in Ecclesia ore se fidelium sumitur corpus & languis Christi in mysterio fiat , is an in veritate ἱ id est utrum aliquid secreti contineat , quod oculisis solummodo fidei pateat; an sine cujusquam velatione mysterii hoc aseis pectus intueatur corporis exterius , quod mentis visus aspiciat inte- rim , ut totum quod agitur , in manifestationis luce clarestat. Hanc quaestionem pertractat 3c definit usque ad num. εμ In alsera Ve ro operis parte inquirit, Utrum ipsum corpus , quoὸ de Μaria na' , , tum est & passum & mortuum Sc sepultum , quodque ad dexteramis Patris consideat, si quod ore fidelium per sacramentorum mysterium se in Ecclesia quotidie rumitur. Hujus porro quaestionis sensum superius exposuimus ubi de Rabani Μauri sententia egimus. OBIICIEs itaque t. ex anonymo Cellotiano. Ratramnus impugna' viti doruinam Paschasi de Eucharistia . Verba illius auctoris ex capise- ejus operis desumpta antea retulimus. Ergo . . t - iDISTINGUO antecedens: impugnavit Ratramnus doctrinam Paschasii de Eucharistia, quoad modum loquendi; esto : quoad praesentiam realam; nego. Duo docet Ratramnus, ut jam observatum est, in libro de corpore oe sanguine Domini'. i. Id quod agitur in Eucharistia fieri in mysterio , non in manifestatione, relellitque quosdam fideles, dui corporis sanguinisque Christi saeramentum , quod in Ecclesia celebratur. dicum quod nulla sub figura, nulla sub oburiatione fiat ; sed ipsius veritatis nuda manifestatione peragatur . In hoc capite plane habet consentientem Paschasium, qui in libro de eorpore er sanguine Domini cap. . sic loquitur : Unde quia mysterium est sacramentum, Mec figuram se illud negare possumus. Et paula infra, Iure inquit , simul ve- ,, ritas & figura' dicitur. M Alterum doctrinae Rateamni caput est mysterium corporis & sanguinis Christi, quod nunc a fidelibus sumitur in Ecclesia , multa differentia. separari ab eo corpore quod natum est de Maria virgine. Porro in hoc capite, si qua fides anonymo Cellotian ,

205쪽

I 94 DE ERRORIBIT

Ratramnus impugnare potuit Paschasium, qui simpliciter & absolute di- .cebat .Christi corpus, quatenus .est in Eucharistia, idem eme cum eorpore ejus, quatenus natum est de Μaria virgine. Verum pugna haec, si qua fuit neque enim iussibi Paschasium designat Ratramnus nequaquam ostendit diversam suille Ratramni sententiam a Paschasii doctrina de reali praesentia, ut jam diximus, ubi de Rabano . Observatione porro di-onum est, quod Ratramnus eos, quos resellit, Upellet fideles. Ex quo facile intelligi potest de praesentia reali non fuisse tunc disputatum, sed

.de . quibusdam suntaxat .consectariis hujusce doctrinae, quae apud omnes .constans habebauir & certa. OEIICi Es a. Qui negat Eucharistiam continere corpus Christi in v ritate , non habuit eamdem cum Paschasio circa realitatis dogma lententiam. Atqui Ratramnus pluribus in locis negat Eucharistiam continere corpus .Christi in tueritve. Ergo. DusTINGuo majorem . Si per veritatem intelligatur realitas & sul stantialis praetentia λ .concedo o si veritatis nomine intelligatur manis statio , .& clara rei . Visios neῖo . Porro certis argumentis constat Ra-tramnum seritatis nomine nihil aliud .quam xvidentem rei manifestati nem intellexisse : I. ex definitione quam ipse affert : sic enim loqui-.tur num. V eritas .vero inquit, est rei manifesta .demonstratiosi nullis umbrarum imaginibus obvelatae br a. ex statu quaestionis &.scopo quem sibi proponit .. Nempe . probandum assumit aliquid fieri in mysterio, dum peraguntur sacra mysteria. 3. Verisatis nomine id intel-

digit , quo posito jam nihil operatur fides, nihilque spiritale geritur Nam si secundum . quosdam, inquit, figurate nihil hic accipiatur, sedis totum in veritate conspiciatur, nihil hic Ides operatur, quoniam ni-- hil .spiritale geritur . Atqui .haec intelligi non possunt nisi de ma--nifestatione. 4. Veritati Ratiamum oppunit mysterium. & sytam. Sed mysterium .dc figura primario di praecise non , opponuntur verae & reali praesentiae ; . bene vero evidenti & perspicuae manifestationi. . Peritatis igitur nomine nihil aliud intelligit praeter claram & evidentem rei manifestationem. Denique ea vox isto .sensu . ab auctoribus infimae & m Hiae Latinitatis usurpata fuit, ut ostendit Cangius in Glossaris.

ΙNsTABis. Si Ratramnus veritatis . nomine manifestationem .& et ram. rei 'isionem intelligat, consequens erit ejus adversarios in ea tunc

fuisse opinione .ut existimarent corpus .Christi videri in Eucharistia . Atqui prorsus improbabile est , inquiunt Calviniani , suisse tune quosdam , qui . ita delirarent. Ergo Sc. RESPONDEO .I. negari posse majorem , quia:nempe sequitur. duntaxat .Ratramnum .eFissimasse. eos, , quos refellix, in ea suisse .sententia . Porro saepe contingit scriptores etiam doctos, .aestu disputationis abreptos, ea affingere oversariis, quae sunt duntaxat velut consectaria quaerim ex .eorum opinione deduri , quae ipsi nonnunquam vel non ad-

.mittunt vel etiam respuunt.

206쪽

REsPONDEo a. conjccturis , quamvis probabiles videantur, nimium non elia indulgendum ad impugnanda factae certa ,, & , ut ajunt, poli' tiva. Porro constac ex ipsbmet Ratramno fuisse quosdam, qui dicerent, quod sacramentum corporis sui guinisque' Christit nulla-sub' figura , A. nulla. sub ob velatione' fieret; sed, ipsius veritatis: nuda manifestacione ,, perageretur . a Non desunt testimonia quorumdam scriptorum', qui viventur existimasse , id quod sensi Sus percipitur in Eucharistia , esse ipsum: Christi eorpus. Proinde dum' franguntur' ea quae sensibus apparent, frangi, quoque corpus Christi : proinde' ipsum mei corpus videri- , dum videntur species externae . Consule quae suprim ad Anastasium Sinaicam, , & postea ad Damascenum ea' de re obtervavimus. Imo: & ipsi, , quo vixit Ratramnus seculo: & paulo ante' eum Ηaymo Halberstadensis ui tractatu de corpore σ sanguine' Domini, . apud Μabillonium praefatione in a. partem seculi 4'. Benedictini 7. num. negat corpus Christi ita Eucharistia; ulla, imagine' aut figura obvolvi. Extat etiam tomo '3. analectorum ' Μabillonii , traftatus Abbaudi abbatis , qui ' floruit seculo XI. Inscribitur tradiatus ille de stat Mnr corporis Christi ,. in quo contendit audior id ,, quod in' altari frangitur , else corpus Christi, rejicitque eorum sententiam, Qui dicunt ipsum: corpus, noni si angi , sed iis albedine ejus & rotunditate aliquid; filii tari r quod: reIellit tan-.quam; absurdum ; praesertim cum quivis sicile videar, inquit ,, albedinem, seu rotunditatem abi ipso corpore ,- quod vel album, vel rotum es,, dum' est , . separari' non' posse .. Eademi in sententia fuit' Gualterus

prior S. Victoris in tractatu quodam ,i cujus fragmentum' editum est a Mabillonio eodem tomo' analetIorum. Igitur si seculo IX. XI. 'Xi I. & aliis: suit apudi scrip cores haec opinio' satis communis ; quid eric absur-idi , si pariter lapponamus adversarios Rattamni id etiam sensisse, cum

id aperte' significent ejus verba . ' -

OBIICIEs 3: Ex Ratramno' Eucharistiae sacramentum' non dicitur corpus Christi, nisi quatenus habet quamdam ejus similitudinem num iis, 37. Sacramenta , inquit , ipsarum rerum vocabula sumpserunt, ut dicantur corpus & sanguis Christi , cum . propter similitudinem, rerum is quas, innuunt, sic appellentur: sicut pascha & resurrectio' Domini vocantur quae per singulos annosi celebrantur . dies )Ergo'. D ISTINGUo antecedens :' sacramentum Eucharistiae' dicitur corpus Christi propter' similitudinem quae' noni excludir realem praesentiam; sed

manifestationem tantum concedo secus; nego'. Porro In eoibcoquem'

hic exponimus,, Ratramnus utitur testimonio' S. Augustini, desumptq ex ejus epistola ad Bonifactum,. in qua, fandius doctor docet aliud, esse sacramenta', & aliud res,t quarum: sunc sacramentat. quo ec Lyco id unum colligit Ratramnus Eucharistiam scilicet aliud else' penes rem quam continet,. aliud vero penes rem externam e proinde' aliquid fieri in mysterio & sub obvelatione, ut ipse. loquitur . tasTABIs . Qui doce: corpus Christi esse in sacramento' secundum

207쪽

r 6 DE ERRORIBUS , id quod est in eo Spiritus Christi, id est divini potentia Verbi , ndo

existimat alia ratione contineri in Eucharistia corpus Christi, quam se

cundum virtutem quamdam, non autem realiter. Atqui Ratramnus sic clocet num. 64. Ergo.

DIsrINGUO malorem: secundum id quod est in eo Spiritus Christi, . id est divini potentia Verbi, si ibi afferat rationem sermalem, qua

eontinetur Eucharistia , concedo : si rationem & causam eiu cientem ,

nego . Scilicet juxta Ratramnum Spiritus Christi & divini. potentia. Verbi sinit causa quae operatur in :Eucharistia mirabilem illam eonver

sionem

OBIICIES I. Ratramnus -- 73. Si vinum illud, inquit , sancti A ficatum per ministrorum omium in Christi sanguinem, corporalite is comertitur, aqua quoque , quae pariter admrxta est , in sanguinem se, populi credentis necesse est corporaliter comeriatur. Ubἰ namque una se sanctificatio est, una consequenter operatio ἡ & ubi par ratio pacquoque consequitur mysterium . Ex quibus sic conficitur argumen tum. Non magis' ex Ratramno vinum in sacramento altaris convertiatus in sanguinem Christi, quam aqua in sanguinem populi credentis . Atquι absurdum esset fingere aquam vere & realiter converti in san guinem populi credentis. Ergo. DisTLNGUO majorem: ad sensiam Ratramni non magis vinum convertitur , in sanguinem Christi quam aqua in sanguinem populi credentis, penes speciem externam & id quod. sensibus percipitur , conce do: i penes id quod sub symbolis eucharisticis continetur ἱ nego - Μen tem Ratram ni satis exponunt Verba quae paulo post ibidem leguntur et, is sic enim habet. Videmus in aqua secundum corpus nihil esse conis versum .: consequenter ergo & ita vino nihil corporaliter ostensiim .. In eo itaque comparationem tantum instituit quod sicut in aqua

secundum corpus, id est secundum id quod habet sensibile & palpabile,.

nihil mutatum est; ita δc in vino. ,. si spectetur secundum symnola, ni hil sit corporaliter ostensitim, ut ipse loquitur , seu non amittat asse Eliones corporeas, sub quibus post consecrationem idem videtur Sc apparet quod erat antea,. omneanque mutavionem quae paracta est,. Vult .

accipi spiritualiter, id est invisi diliter & sub obvelatione , prout postulat scopus , quem sibi eo in libro proponit , Accipiatur ergo ne se cessis est spiritualiter , inquit, quidquid in vino de ChristL sanguine:

A. intimatur ..

OBIICIEs denique haec verba e libro Ratramni de corpree sangu ne Domini excerpta num. 28. ubi de Christo sic loquitur . Sicut ergo, inquir, paulo ante quam . pateretun , panis substantiam. vin ἡcreaturam convertere potuit in. proprium corpus, quod passurum erat,& in situm sanguinem qui post iundendus extabat , sic etiam in de is serto manna & aquam de petra in suam carnem & sanguinem conm. vertere praevaluis qtiamvis longe post & caro ipsius pro nobis lax is cruce.

208쪽

M. erute pendenda & sanguis ejus in ablutionem nostram fundendus su-- perabat A Similia habet num. 24. as. Ex quibus sic arguunt . Non aliam admittit conversionem in p ne & vino ut fiant corpus &, sanguis Christi, quam eam, qua manna & aqua Mens de petra acon vertebantur in corpus & sanguinem Christi. Sed haecce canuersio non potest eme vera & substantialis. Ergo &c. iREsPONDENT nonnulli persectam hic & omnimodam a Ratramno comparationem non institui inter manna & Eucharistiam , sed impedisectam tantum & inadaequatam , in eo scilicet quod , quemadmodum per mirabilem Christi potentiam patres, qui in deserto manna come derunt & aquam de petra fluentem biberunt, spiritalem consecuti sunt Ductum Sc gratiam; ua qui dc Eucharistiam, cujus manna figura fuit. spiritualiter percipiunt per divini potentiam Verbi, ut ait Ratramnus, spiritualiter reficiantiu & nutriantur, Et vero nullatenus probabile exi stimant Ratramnum sensuis eadem ratione manna converti in corpus Christi, quo modo nunc panis & vinum, hoc est vere & substantialiteri cum haec opinio nimium absurda sit, quam ut Ratramno viro docto atque inter seculi noni scriptores celeberrimo tribui possit.

Verum cum diserte omnino mentem suam exprimat Ratramnus de con ersione illa , qua manna tunc mutatum censet fuissse in corpus Christi, non video qua ratione exponi possint ejus voba de metapnorica tantum & improprie dicta mutatione. Namque r. utitur iis ver his , quae ex sese mutationem veram & realem significent. a. De ea conversione agitur, quam raxine satis capere non pol simus, & revera nunquam assequemur , nisi recurrendo ad omnipotentiam Dei , cujus haec conversio sit effetius & argumentum. Atqui ut explicetur figurata duntaxat mutatio & improprie dicta , minime necesse est ut recurr mus ad omnipotentiam Dear & absurde omnino inonversio haec metaph rica prosecre ur in argumentum omnipotentiae divinae. I. Eam mutationem Lic intelligit Ratramnus, quae omnem captum ita superat . ut Lis ra ipsius ratio afferri possu. Non istis ratio, inquit num. I. qua fieri potuit. disquirenda; sed fides quod iactum sit. adhibenda. -

qui in conversione, de qua agitur. natat foret supra captum nostrum , inisi ageretue de substantiali & proprie dicta mutatione . Denique eam habuit de .conversione mannae & aquae fluentis rapinionem Ratramnus , quae ipso iacente mira erat & incomprehensibilis &inaestimabilis i. - , rum certe, inquit, quoniam incomprebetabile & inaestimabila. Nonis dum hominem assumpserat, nondum pro salute mundi mortem degu-M staverat, nondum sanguine suo nos redemerat, & jam nostri patresse in deserto per escam spiritualem potumque invisibilem ejus corpusi manducabant & ejus sanguinem bi bant . Unde , quesb, mirus , . unde inaestimabilis & incomprehenfibilis visus est Ratramno effectus i te omnipotentiae divinae, nisi quia existimavit manua & aquam revera

209쪽

DE ERRORmus

REspGNnto tantum abesse ut ex hoc atrument, eonficiatur Rara mnum contrariam .Palehasio Me praesentia reali habuisse sententiam , contra sequatur ipsi . adeo notam .fuisse dc .iam constanter admissam ab eo praesentiam realem corporis Christi in Eucharistia ut etiam putave- ait manna & aquam de petra in hoc ipsum corpus Christi ejusque sanguinem fuisse mutat . NEQUE est quod opponatur vix credibile esse Ratramnum hominem doctum tam novae, tamque inauditae sententiae patronum atque invento

NAΜ contra .ejus perspicua verba non est utendunt' conjecturis veri. similibus. Imo quo doctior supponitur fuisse Ratramnus, eo tanus existimandum est opinionem . communem , & quae nihil haberet singulare& mirum, exposuisse atque amplificasse tam magnificis atque etiam tam insolitis verbis , qualia ibrent .ea , quibus utitur , .dum agit de .modo quo manna & aqua patribus in .deierio .spiritualem escam Potumque

praebuerunt.

Atque haec de famoso illo, qui Ratramno tribuitur, libro dicta sus-ficiant . Caeterum, quidquid prolatum fuerit , aegre adducimur ut credamus eum tesse Ratramnum . Non .enim idem apparet stylus , non idem verborum ae sententiarum nitor, qui in caeteris ejus operibus relucet, non eadem accurata loquendi ac disserendi ratio, uno verbo non

idem color. i . .

l i De Joaxme Scato. - 'DE scriptoris hujus cirea Eueharistiam opinione vix ulla moveri potest controversia. Quamvis enim non superlit liber, quem adversus Pa schinum ue. ω re o sanguiue mmmi conscripserat , attamen cum Hinc- mar tract. de pia desinatisse cap. j1. Prudentium & Scotum reprehem dat; objiciat, quod plures errores propugnaverint, atque inter . caries . quod dixerint sacramentum altaris non esse verum Cnristi eo pus ejusque sanguinem, sed .solam illius corporis memoriam.& figuram , constat jam apud omnes . tum . catholicos tum heterodoxos scriptores , . Joannem Scotum de convectone panis & vini in corpus & sanguinem Christi contrariam Paschasii doctrinae habuisse sententiam. Atque de e solo I inemari locum intelligendum esse contendunt catholici , non de Prucientio quem huicce errori patrocinatum fuisse nemo unquam suspi-

, catus est.

Praeterea adversus Scotum insurrexit Ad revaldus quidam is iqui ejus ineptias confutavit, pluraque eqngessit testimonia, quibus probatur prae sentia realis de conversio panis .& vini in corpus & sanguinem Christi. Extat hie .tractatus rom. ira. spirilegii. Adeo . autem certum erat seculo XI. quo contra Berqnetarium variis in . conciliis definitum fuit panem in corpus Christi substantialiter mutari, adeo, inquam, certum

210쪽

em' eo tempore Ioannis Scoti doctrinam minus sanam esse , ut Patres concilii Vereessensis anno Ioueo jusserint ipsum librum comburi, damnarintque Berengarium qui ex eo libro doctrinam suam hauserat . Patque eo futebatur ad propugnandum errorem . Uerum non' omnino perspicuum est an .praesentiam realem impugnarit Joannes Scotus, ut ipsi videtur objicere Hincmarus vel duntaxacuanssubstantiationem ,, ut videtur colligis posse ex Ascelino.& ex eo quod Berengarius ipse hoc tantum' fidei caput impugnasse quibusdam videatur: qua de re vide' Μabillonium m secu is 6. Benedi I. iΑIbertinus M. M. de Euctaristia , & post eum Claudius ia' reprehensione adversus librum fidei, multa congerunt antiquorum elogia' multasque' laudes,. quibus contendunt Joannem Scotum' ornatum suillis uc hinc eoncludere possint ipsius doctrinam suime valde probarram ,, neque' ulli. novam: visam, suisse iVerumi Iaudes ista enconua nullatenus convenire potiunt Ioanni . Scolo', 'nisi, quatenus supponitur ipsum eumdem esse cum' Ioanne abbates iustelingensi', quoλ praeceptoreae magistro' propter summam' eruditionem ac pietarem uius est Analiae rex pius Alfredus. Atque id quidem quoniam maxime conduςere videbatur adi extollendam' Ioannis Scoti auctoritatem, ambabus ut ajunt , ulnis amplexi sunt Calviniani ,, &' praeterea conati sunt ostendere ipsum adeptum, suisse coronami martyrii ,, atque in pluribus. ecclesiis honorest

ipsi eat de causa' decretum fuisse . i. 7 -Αliud a nonnullis scriptoribus proditum fuit,. quod non parum Ioam nemi Scotum ejusque dori inam commendare possiet: nempe ipsum suis se Bedae' discipultim & Alcuini: socium: in condenda' atque instituenda univertitate Parisiensi. . Sed id, absque: ullo sundamento & contra hist riae veritatem' confictum' est : si quidem vivebat Ioannes Scotus r33. annis post' mortem Bedae mortuus est' enim, Beda anno 736. . Joannes autem; Scotus vivebat annot 8νοἰ quo tempore eumi ad se: mitti post lavit Nicolaus I. . Ergo Neque certiori' suadamento nititur' id quod contendunt Calviniani nimirum, Ioannem Scotum a' Ioanne: abbate AEthelingensi non esse s cernendum Namque Joannes ille abbas nigelingensis Ealdsaxo sui: seu .Germanus . At, Ioannes' ideo' noMu dietus fuit, quia Hibernu erat. Somia enim. apud. veteres uberniam significat unde etiam' appellatus erat Erigensi seu Hibernus Eri namque' & Erin Hibern am' vernacula ipsorum lingua, designat .- a.. Abbas- .Ltii elingensis, ab) Alfredo' pio irego,, ut in Angliam' veniret honorifica' legatione invitatus suit illucque' pervenit cumi Gri Saldo' anno 384. ut refert . Asserus. At Ioannes Scincus inon Vocavis T rege,, sed. ut intimiam reseos, . cujus reus in Galliae habebatur , essia geret ,, in Britanniam se recepit., 3. Ioannes .mine lingensis Incordos Sc m achus.., atque ratam': abbas sese Ac nihil tale de Scoto' ullihi legitur . uiuas Ethel ingenia ,- reserente Assero , a Mariis quibus iam occisus est in monasterio , cui praeerat anno 393.

SEARCH

MENU NAVIGATION