Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

i. commutatur . Non est igitur vera caro in quam panis convert, , , tur . Qui sic ratiocinatiar , non solum veram conversionem impugnat , sed etiam praesentiam realem . Porro neutiquam probabile est Lanseancum Berengarii mentem non suime assecutum. aut talem obj ctionem dissolvere conatum esse, nisi fuisset ab adversariis proposita. Non desunt tamen rationes, quibus confici posse videtur a Berengario, non praesentiam realem, seu substantialem tantum panis conversi nem fuisse impugnatam.

Ac r. quidem Hugo Lingonensis, qui primus in Berengarium insure xit, id tantum rep-ndit in ejus doctrina, quod diceret panis & vini

naturam non mutari, dc corpus, quod dixerat crucifixum, intellectuale ab ipso constitui. Sic enim eum alloquitur. Dicis enim nimis e. is tense loquens, in hujusmodi sacramento corpus Christi sic esse, ut p. si nis & vini natura & essentia non mutetur . corpusque quod dixeras eruis ciliatrum, intellectuale constituis. In quo evidentissime patet, quod imis couoreum confiteris et qua ex re universam Ecclasam lcandalizas, i

is sumque tuum offendis auctorem, qui dixit, Palpate videre. In his verbis supponit Hugo Berengarium iri ea esse sententia, ut Christi corpus sit in Eucharistia, sed cum panis & vini natura & essentia. Quod

autem addit atque objicit Berengario, nimirum corpus, quod dixerat crincifixum, esse intelle uale & incorporeum, nullum habet ex iis quae ex Berengario supersunt, iundamentum. Imo vero illud ab ipso Berengario resellitur in epis . ad Adelmanum. a. In eadem episeola is euandem, qui ipsum consutaverat, sic loquitur Berengarius et Quod dicis audisse te, quia dixerim non esse verum Chrisse sti corpus, & sanguinem ; vel panem & vinum altaris non esse a comis secratione verum Christi corpus Sc sanguinem, noveris me nunquam is Manici orum admisisse sententiam. Illi enim phantasticum ego vinis rum & humanum Christi corpus suisse & tenui & teneo. Ego certi seis simum video , cum eo eclam dari aliquid ut corpus Christi fiat, comis cedendum mihi esse omnino, cuili Christus nonnisi verum corpus h M huerit, ut etiam verum Chriai corpus fiat. Concedo autem panem & vinum altaris per consecrationem secundum Scripturas Christi fieri eo

se eua & sareuinem, ac per hoc concedere nullus possum, post consecra-- tionem ipsum pauem & vinum facta esse fidei & intellectus verumis Christi corpus & sanguinem. Cum dicit Berengarius panem & v, num esse saeta post. consecrationem verum Christi corpus intellectus & fidei. non excludit realem Praesentiam ; sed id tantum vult, ut ipse explicat in scripto a se composuo post ultimam Romanam synodum, corpus& sanguinem Christi esse in Eucharistia oculo cordis, non manus Vel dentis, vel, ut nomine Berengari norum exponit Guilmundus, latenter illic contineri . Porro tu ea ει - Melmanum eri ioia negat Euchari fiam esse meram figuram Corpus ergo Christi, ait, 3c sanguinem,

222쪽

CIRCA EUCHARISTIAM. art. res di eo ipsas sacramentorum mens e Dominicae, non ipsa saeramenta se nusquam Scripturarum appellatas inveni, nusquam appellari ficturam, si similitudinem; sacramenta autem ipsa, sicut sacramenta, ita etiam si- ω gna, figuram &c. appellari et utrum de praesumpιionis meae opinione

si asseram, ipse dijudica . Quo in loco Berengarius duo agnoscit in Eucharistia, rem sacramenti, id est corpus Christi, & saeramentum ipsum, seu signum, quod vocat figuram & ita dimisia

3. Quamvis saepius relapsus fuerit Berengarius , revocaverItque confestines fidei, qui bira subscripserat, nunquam tamen retractavit eam fidei sormulam , quam sponte & nullo emente prolatas fuerat in synodo Romana anno Io78. In ea autem praesentiae realis doctrina expresse continebatur, affirmabatque corpus Christi , quod natum est de .irgine, quod passum est in cruce, quod sedet ad dexteram Patris, & vi. num altaris, post am consecratum est, esse Verum sanguinem, qui manavit de latere Christi . Tam firmo autem constaneique animo semper adhaesit huic is mulie Berengarius , in in eo scripto , quo tertiam fidei consessionem, cui subscripserat, refellit, hane secuadam pro sua agnoscat ac laudet. 4. In eo scripto , quo confutavit ultimam fidei prosessemem , quarta amplexus fuerat, satis innuit se 1blam transsubstantiationem impugnis re , siquidem cum juramento confirmamet credere se panem & vinum substantialiter eonorii in propriam & veram ac vivificatricem carnem& sanauinem Domini nostri Iesu Christi , id ita hae retractatione sierestringit, Salva substantia sua, inquit, panis fit corpus, id est nonis amittens quod erat, sed assumens quod non erat. Deinde vero sic discrimen opinionis suae a catholica sententia exponite Quod autem is scripsemant, inquit, panem & vinum quae pomistur in ahari, conver is ti in veram ac propriam ac vivificatrirem eamem & languinem Domia

is ni nostri Iesu Chrilli, non me latebant eos ita velis acesse , sicut dixi, is ut putet quis, deesse in sacrificio altaris subjecta panis & vini peν me is ruptionem sui, & adesse carnem Christi de sanguinem tunc primum in- is stituta per generationem subjecti sui. Haec est doctrina catholica , quam exponit α rejicit Berengarius, quia contendit nota ideo destrui sub-

statiam panis, quia consecratur a Consecrari enim, inquit, panem &is vinum non est destrui substantiam panis & vini per eorruetionem sui ἀis Quandocunque enim eonsecratur, non amittit quod erat, sed in meliuxis quam erat provehitur. Atqui eo sensu Iocutus fuerat Berengarius in eo scripto quo confutavit professionem misi ab Humberto eo innatam di cui ipse substripserat in concilio Romano sub Nieolao II. annoros . Dum haec contra Humberium scribebat : Per conseerationem si staris, inquit, fiunt panis & vinum sacramentum religionis, ut nociis desinant, esse q- erant , sed ut sint quae erant, Sc in aliud commu-. tentur .r quod dicit B. Ambrosius in tib da sacramemis : quia, uvPulo post explicat ipse Berengarius fieramentum duobus conficitur, v

O a sibili

223쪽

2I, DE ERRORIBIT sibili & invisibili, sacramento & re sacramenti; quae tamen res, id est

Christi corpus, si esset prae oculis, visibilis esset. Denique id solum in Paschasio reprehendit Berengarius , quod veram & substantialem conversionem doceret. Sic enim habet in epiβ. ad

Ascelinum , Sapis contra omnes naturae rationes, contra evangelium

si & apostolicam sententiam, si cum Paschasio sentis, in eo quod solusis sibi confingit sacramento Dominici corporis decedere panis omninois substantiam . Et in eo scripto quo formulam fidei ipsis in concilio anni Io ρ. subscriptione firmatam consulare conatur, sic adversus Hubertum insurgit , quem immerito Burgundum appellat, si quidem fuit Lotharingus . M Erat autem Burgundus ille in scientia, imo vecordia is vulgi, Paschasii atque Lanseanci, minime superesse in altari post comis secrationem substantiam panis atque vini. Deinde nititur ostendere Humbertum sibi contradicere; Quam sententiam, inquit, superio is ribus suis verbis ille ipse dejecit, nec attendit. Qui enim dicit, pania is & vinum altaris solummodo sunt sacramenta, vel panis & vinum alis taris solummodo sunt verum Christi corpus & sanguis, modis omnibus is panem & vinum superesse constituit. Id unum in ea consessione, quam consulat, arguit Berengarius, quod eorpus Christi admitteretur sine su stantia panis. Ex his patet non sine fundamento visum suisse nonnullis vis ris eruditis Berengarium vel sponte sua , vel post primas cum catholiricis scriptoribus congressiones, definitionesque conciliorum sincere agn visis praesentiam realem corporis Christi in Eueharistia, & contum cem duntaxat fulme in neganda atque impugnanda vera δc substantiali conversione panis & vini . Ut autem haec sententia conciliari possit cum iis argumentis, quae primo loco prolata sunt, observandum est T. hoc proprium esse haereticis omnibus , qui ab Ecclesiae fide recedunt , ut parum sibi ipsis constent e a. nonnumquam haereseos auctoribus ubhui repugnantes etiam asseclarum sententias. Porro ex Guilmundo dini lex erat Berengarii discipulorum classis : alii negabant praesentiam reaeem et alii vero solam conversionem panis in corpus Christi impetebant. 3. Etiam ex Guilmundo duplicem suisse ipsius Berengarii sententiam , unam quam subtiliorem vocabant Berengariani, qua dicebat Berengarius impanari corpus Christi ; alteram, quam vocare possiimus minus exqui

sitam , juxta quam dicebat nihil omnino de corpore & sanguine Domini inesse . iad audiendus Guilmundus, qui haec omnia accurat explicat paulo post initium libri primi adversus Berengarium o Beriis rengariani quidem omnes in hoc conveniunt, inquia, quia panis &is vinum essentialiter non mutantur, sed jur extorquere a quibusdam pinis tui, multum in hoe disserunt , quod alii nihil omnino de corpore &is sanguine Domini sacramentis ipsis inesse sed tantummodo umbras Mec&.- figuras esse dicunt: alii vero rectis Ecclesiae rationibus cedentes, necta men a stultitia recedentes , ut quasi aliquo modo nobiscum esse vi

is deantur, dicunt ibi corpus δc sanguinem Domini revera , sed latent

224쪽

CIRCA EU ARISTMN. MIeontinεri ; Sc ut sumi possint, quodammodo, ut ita dixerim , impanari; δc hanc ipsius Berengarii subtiliorem esse sententiam aiunt. . Si quis haec paulo attentius expenderit , intelliget Berengarium iis . mutationibus obnoxium suisse , quas olgo patiuntur novatores. Circumseruntur omni verbo doctrinae , variosque habent erroris gradus , eum contra. qui sanam fidem amplectuntur, quia catholica doctrina simplex est & aperta , sine ulla variatione idem semper sentiant, idem praedicent; quia nihil aliud proponunt, quam quod ipsi ab aliis tradi

tum acceperunt. . .

Berengarius et ere catholicus obierit.

Pos T concilium Burdigalense anni fuerunt ad mortem usque Berengarii octo, in quibus nulla habita est adversus ipsum synodus ἱ . atque eo tempore in nile catholica sincero animo permansissis , in . eaque extremum diem obiisse testantur scriptores omni exceptione majores. Primus est Clarius tomo a. Dirilegii , qui ad annum ro83. haec ha-- bet. Anno Io 83. Berengarius Turonensis magister , di admirabilisis philosophus, amator pauperum enaoruit . Hic composuit orationem is 1llam, quae sic incipit: Iuste judex Iesu Christe &c. posthaec vere fi- is delis & vere catholicus vitam finivit: super cujus tumulum hujusmo-

,, di epitaphium est . . . . cum modo miratur , semper mirabitur orbis Ille Berengarius non obiturus obit. cum sacrae fidei vestigia summa tenentem Iani quinta dies abstulit, ausa nos. . ι

. Idem epitaphium resert obronicon S. Martini, quod scripsit Ioannes m nachus m oris monasterii , & perduxit ad annum I aa6. Eo in chronis eo Berengarius dicitur mortuus vere catholicus. . l. l t. Refert quoque illud epitaphium Guillelmus Μalmesburiensis , auctoe Berengario suppar atque observat in his versibus Hildebertum . Caenomanensem laudis modum excessisse: attamen testatur Berengarium vere poenitentem & catholicum obiisse I sic enim de eo loquitur lib. 3. de .se rebus Ausicis: Quamvis ipse sententiam suam correxerit, inquit ;omnes tamen , quos ex totis terris depravaverat, convertere nonis potuit: adeo pesiamum est alios exemplo vel verbo a bono infidi is mare ; quia fortassis peccatum te gravabit alienum, cum deletum iu

rit tuum.

NEQuE est quod recentiores Calviniani elevent testimonium & auctoritatem Guillelmi Μalmesburiensis. NAMQUE eas obitus Berengarii circumstantias refert, quae ostendunt ab ipso eam adhibitam suisse diligentiam, quae necessaria erat, ut illa,

milasse de Eucharistia. O 3 quae

225쪽

ar 4 DE ERRORIB

quae totam hane narrationem spectant, sibi nota fierent ac perspecta e Sic enim post relata superius verba pergit . Quin & ipse die Episse phantoriim moriens , gemituque proiacto , recordatus quot miserosis quondam adolescens primo erroris calore secta sua infecerito Hodie, is inquit, in die apparitionis suae apparebit mihi Dominus meus Iesus is C istus propter poenitentiam, ut spero , ad gloriam , vel propteris alios, ut timeo, ad poenam. Eadem lesuntur in fragmento quodam veteris membranae , quod rosertur ex bibliotheca Floriacensi, ex quo sorte hauserat Guillelmus Malmesburiensis. Guillelmo hac in re consentit Μatthaeus Parisius , qui observat Berengarium licet primos juventutis annos defensione haeresis maculaverit, ad saniorem tamen mentem sic rediisse, Ut citra comis troversiam a quibusdam sanctus habeatur , ut pote in multis inperi si bus bonis & maxime humilitate & eleemosynarum largitionibus approbatus .

Hildeberto coaevus scriptor Baltridus episcopus Dolensis sincerae Berensarii poenitentiae testis est etiam locuples , dum ini epitaphio haee canit de illor En tua magne senex , iacet hoc sub semice gleba ,

Ad redituris propriae suspirans conditionis rPromittatque licet veniam tibi spes meritorum ,

Ham tamen acceleret lector pia vota voυendo.

Guillelmi Μalmesburiensis & Μatthaei Parisii verba descripsisse videtur Vincentius Bellovacensis, qui etiam luculentum Berengarii poenitentiae & sanctitatis reddit testimonium. Proserri etiam potest auctoritas necrologii Ecclesiae Andegavensis , is in quo haec leguntur, Octovo idus Ianuarii obiit Berengarius istiusis ecclesiae archicliaeonus. μ De eo certe nulla fieret mentio, neque pro eo ecclesia Andegavensis orandum esse censeret, si extra E Iesiam in opinione haeretica contumax obiisset. Iis tam luculentis tot scriptorum testimoniis unus opponitur a Calvinianis Bertoidus , qui in hi uria sui temporis ab anno Io33. ad ammm II . scribit Berengarium in errore pertinacem obiisse. Verum unius extranei testimonium praevalere non debet multorum aliorum auctoritati. Porro Berioltas Constantiensis ad Rhenum presbyter, extraneus suit respectu Berengarii, hominis Galli, cujus proinde enitentia & obitus multo melius innotescere potuerunt Clario , Hildeberto, Baltrido, aliisque qui intra Galliam scripsere, quibus proinde ea nota suere, quae in Gallia hocce tempore gesta suerunt.

226쪽

CIRCA EUCHARISTIAM.

Ga Avis si Mos in Ecclesia tumultus Albigenses & Valdenses excito runt : utrosque vero pro parentibus suis agnoscunt Calviniani . Neque profecto dubitari potest , , quin multis in capitibus maxima sit dogmatum consensio . An autem eadem suerit de Eucharistiae mysterio doctrina, non levis est controversia. Assirmant heterodoxi; nos ne

Eodem seculo extitit Folinarus quidam praepositus coenobii de Petra-stillanti in Saxonia , qui singularem de Eucharistia opinionem excogitavit. De iis breviter disserendum.

. . De Albigensibus . .

INiTIO XIL seculi erupit quidam Petrus de Bruti & Henricus ejus succeGr ac discipulus ; quorum sectatores Petrobrariani & Henriciani api'llati sunt. Iidem porro, cum in Occitania potissimum aliisque vicinis regionibus sedes naberent ac domicilia, ab urbe Albisensi nomen Albigensum traxerunt ἱ errores vero suos hausere ab antiquis Μanichaeis, Bulgaris, Catharis, aliisque, quos recensuimus, haereticis, ut diserte ostendit illustrissimus Bossuetus lib. II. variationum. Itaque non aliud de Eucharistia senserunt Albigenses , quam quod Μanichaei docebant. Proinde non solum inficiabantur praesentiam realem corporis Christi in Eucharistia, panisque transsiibstantiationem; V rum etiam totum illud sacramentum damnabant ae detestabantur. εSed Calviniani reclamant, contenduntque illos in eadem prorsus secum sententia fuisse versatos: nos contra desinimus illos totam penitus innichaeorum impietatem atrum combibisse.

ΑLar GENfEs non intra Calvinianae doctrinae limites sese continue runt; longius provecti totum Eucharistiae sacramentum, & ut in lite rejecerunt, & ut impium execrati sunt. PROBAT UILia. ex Petro venerabili , qui in libro de sacramento al- raris icontra Petroa r senos , illos graviter arguit , quod non tantum negarem Christi corpus , & sanguinem divini ejus verbi virtute accerdotum opera connci posse , illudque omne dicerent esse supervae ineum,.quod in altari fieret ; sed etiam conceptis verbis , quod intra Berengaritast haereseos fines. non haererent ἔ nec negarent duntaxat Veritatem corporis . ac languinis Christi, ut ille; sed etiam sacramentum ipsum Gguram ac imaginem corpori s abjicerent, addentes errorem errori & hanismhaeresi cumulantes.

227쪽

216 DE ERRORIBUS

PROBATUR a. ex Concilio Tolosano anno Iris. & ex Concilio Lateranensi II. anno II 39. canon. 23. a quibus damnati sunt Albigenses , quod repudiarent ac damnarent sacramentnm corporis ac sanguinis Domini.

PROBATUR I. ex Conrado Hei sterbacen si , qui in dialogo de Albigensibus loquens, Blasphemant, inquit , sacramentum corporis &. sanguinis Christi. PROBATUR ex synodo omniensi anno Iiεo. Guillelmo Neobricensi rerum Anglicaram lib. a. eap.ra. Ec Guiberto de Novigento Id. 3. de vita sua, ubi Albigenses dicuntnr abhorrere ab altaris mysterio, iuludque execrari. PROBATUR 3. ratione . Cum enim alios Μanichaeorum errores de

creatore mundi , Christi incarnatione . Scripturis veteris testamenti , baptismi emcacia , matrimonii usu , cibis vetitis , aliaque id genus Albigenses asciverint , juxta hos caeterosque scriptores qui & Manichaeorum nominibus eos insigniunt , in eo sane non consistebant , ut corpus Christi ab Eucharistia excluderent , sed & pro sectae more eo etiam procedebant , ut totum Eucharistiae sacramentum concul-

Carent. .

De V. deamus. PAULO post exorti sunt Valdenses , qui & pauperes de Lugduno , a Petro quodam Valdo Lugdunensi mercatore ditissimo nominati , qui anno II 6o. cum subita , & improvisa unius e sociis morte consternatus , omnes facultates suas egenis erogasset , magnum ad se hominum numerum aggregavit . Hi cum initio illud tam illustre exemplum sequi tantummodo , & apostolicam vitam aemulari sibi propoluissent , paulo post ex affectata paupertate in caeterorum omnium ac sacerdo- um praesertim contemptionem , ex illa despicientia in schisma , ex schismate in haeresim νncurrerunt , negantes quidquam prodesse aut mortuis orationes , quae pro ipsis funderentur , aut vivis sacramenta , quae sibi a malis sacerdotibus conferrentur , omniaque adeo sacerdotum munia merito vitae suae purioris sine ulla praevia inauguratione an

gantes.

Istis maxime gloriantur hujus aetatis haeretiei , quasi antesignanis suis . Neque est profecto quod invideamus . An autem illi Berengarium secuti , Christi corpus non esse in Eucharistia docuerintiam' bigitur. Qui id affrmant Calviniani , tribus innituntur momentis . Primum Ost , quod plerique haereticos Ualdenses confundant cum Albigensibus qui sine dubio Ecclesiae dogma impugnarunt . Secundum est . , quod etiamnum extet quaedam scriptorum Valdensium collectio jam ab amno ι II a. in qua istud diserte profiteantur . Tertium est, quaedam fidei ir e

228쪽

CIRCA EUCHARISTIAM. 217sormula , sertur ab ipsis edita in hanc .sententiam . De his vide Perrinum lib. I. bisoriae Valdensum, Albertinum, .Laroquanum, Banagium

Qui vero rem diligentius expenderunt inter . catholicos eruditi , jam negant Valdenses eoidem esse cum . Albigensibus , idque pluribus de causis . Prima est, quod omnes ad unum scriptores antiqui distinguantae longo intervallo leparent Valdenses ab Albigensibus, ut ex horum erroribus illi aestimari non possint nec debeant . Secunda qu8β non ita pridem eruta sint e tenebris multa horum, temporum historiae monumenta , quae evidenter ostendant Valdenses ab Albigensibus esse se

cernendos. ' . .

ASSERTIO III.

VALDENfEs circa Eucharistiam non errarunt. PROBA Tu R I. omnium coaetaneorum scriptorum silentio . Neque enim id erroris inter eorum dogmata recensent . Non Eberardus , qui adversus eos statim scripsit, nihil in iis tunc notans praeter singularem dc superbam desidiosae paupertatis ostentationem . Non Conradus abbas Uspergensis ad annum Iara. eos arguens duntaxat superstitionis . Non Alanus , qui eos impugnavit . Non concilium Lateranense IU. anno I 2II. can. I S. eos damnans . Non synodus Taraconensis anno Ia a. eosdem proscribens tomo II. cono. An vero errorem hunc praecipuum

atque in Berengario jampridem consessum tacuissent tot illi Patres ac scriptores in Valdensibus , si eo reipsa fuissent contaminati/ Adjice his Bernardum abbatem Fontiscaldi , qui hujus haereseos exordia vidit , quique colloquium quoddam reserens , in quo omnia eorum dogmata expensa sunt diligentissime sub arbitris , nihil tamen ejusmodi de Eucharistia commemorat, non omissurus sane , si de ea perperam semsissent.

PROBAT DR a. testimoniis plerorumque illius aevi auctorum, qui aper te indicant Valdenses contra de Eucharistia recte statuisse. r. Est Petrus Vallis Cernensis, qui anno Iao9. eos nominatim inciniat, quod laici licet, id sibi sumerent, ut Christi corpus conficere se pos

se arbitrarentur.

a. Reinerius anno circiter Iaso. qui nedum Valdenses notet erroris ob negatam realem praesentiam, id in iis contra reprehendit, quod vellent transsubstantiationem fieri lingua vulgari, traderentque quod Transis substantiatio fieret non in manu indigne conficientis, sed in ore digne

sumentis. ' .

rilicdomus, qui anno 333α illos pluribus in capitibus errasse asserit, si sacramenta excipias; eosque insimulat quod cum meri laici essent, corpus Christi nihilominus consecrare se posse sacerdotum ritu cro

229쪽

ai 8 DE ERRORIBUS iq. Emericus in directoris Apu*mnis parte a. cap. 24. qui in eo Valdem sum errorem con imit, quod illi censerent transsubstantiationem panis ,, in corpus Christi non contingere, cum indignus sacerdos Euchartulamis conficeret. Ergo extra hunc casum eam illi non rejiciebant. 3. Est auctor quidam eialectionis variarum quaesion ι- de Valdensibus Sinbaudis. anno I 93. quae in duo volumina compactae asservantur in bibli

theca Coibertina . Ibi enim interrogatus quidam Thomas de Ualdensium grego, a barbatis suis doctus filisset realem Christi praesentiam in is Eucharistia o respondet i se accepisse a barbatis quod, cum sacerdos verba prefert consecrationis, ibi sit corpus Christi, fiatque vera mu- , , latio panis in verum Christi corpus. 6. Ac postremus est Claudius Seysselius archiepiscopus Taurinensis, qui

cum ex officio pastorali anno ruer . Valdenses, qui frequentes sunt imis partibus ad Ecclesiae sinum revocare vellet, atque eam ob rem in eorum dogmata diligentius exploranda diu ac multum incubuisset, quorum etiam catalogum texuit accuratum, non modo istius Ualdensium de Eucharistia erroris non meminit, sed etiam contrarium innuit ajens Hoco fuisse apud omnes argumentum, ut vim consecrandi Dominici corpori ris sacerdotibus indignis eriperent, quod scilicet qui Deo gratus non est, D tra sermare nequeat panem & vinum in corpus & sanguinem Chriis sti. Proinde existimabant ab iis transsubstantiari panem & vinum in corpus & sanguinem Christi, multoque magis veram ejusdem corporis in Eucharistia praesentiam admittebantinatque . adeo, si jam cum Calvini

nis in eo consentiunt, oportet ut ab anno Is 3 3. sententiam mutaverint:

qua autem ratione . quibus artibus, quantaque dissicultate id perfectum fuerit, agente potissimum Farello, apud Genevenses pseudinevangelii ministro, ctistes ex eodem episcopo Μeldensi. Neque vero obstant quae a Calvinianis objiciuntur. Ea enim script rum Valdensium eollectio a Calvinianis adeo jactata manifestam pre se

seri suppositionis notam, cum anno III a. nondum Valdenses erupissent. Praeterea sermo Gallicus, quem exhibet, recentioris est aevi . Denique 'iiosdam allegat libros , qui decimo demum tertio seculo prodierunt .

od autem pertinet ad illam fidei formulam, quam in subsidium sententiae suae adducunt Calviniani, ex quibusdam manuscriptis codicibus, incertae omnino est aetatis, imo & Calvino posterior.

EODEM seculo XII. tempore Alexandri III. Folinarus. praepositus Petrae- stillantis in Franconia in episeola scripta ad Eberbandum archiepiscopum Salaburgensem mentem suam de Eucharistia sic exponit ἐν Ego, is inquit, in sacro mysterio sieut sanguinem sub vini sapore aeo specie bibere me quidem , sed solum δc purum sine carne non dubi- ,, to , ita solam & puram carnem sine ossibus & membris corporalia

230쪽

CIRCA EUCHARISTIAM. ElyI, 'nis', imo M sine humani corporis plenitudine sub panis sapore aeis specie manducare me credo et nec me filium hominis, sed carnem si-- lii hominis manducare confiteor . Ubi vero caro Christi. ibi conseri quenter Sc Christus, non pro parte, sed totus, totus seorsum in ea is ne , totus seorsum in sanguine , totus simul in utroque o nihilom, si nus in utrisque conjunctus totus & integer , non ad humani eorDis ris, ut quidam litigant, inturalitatem ἔ sed ad persenae Christi indi

se viduam unitatem arbitror resirendum is oportet enim . . . . naturamis Verbi a corporis natura distinguere. Ubicumque enim Christus est iis etsi totum non est : sicut uno eodemque tempore totus in sepulchro, si & totus in inferno erat sed totum non erat , eo quod trium subis stantiarum, quae unam faciunt in Christo personam , aliquid deerat. Ex quibus verbis patet eum auctorem existimasse corpus de sanguis nem Christi esse in Eucharistia , sod seorsum sub variis taciebus seorsum sumi r sub specie autem panis istam esse carnem Caristi, non ossibus nec membris distinctam. Ceniebat tamen ille 1 ub singulis speciebus esse totum Christum ratione lappositi . non tamen vocum quod

erat in Christo. /

Ad eam consessionem respondit mertardus ἐν Novam fidem, in-- ouit, imo detestandam perfidiam sine auctore, sine exemplo novusis Evangelista praedicatis . . . . Sumitur itaque sanguis Christi a Adeliis bus non abstractus a carne, sed sanguis cum carne & caro a1 1-- guine, imo totus Christus cum integritate utriusque sibstantiae: δο liis cet separatim, non tamen separata percipiunt. - . Et inde nonis amplius dubitabit nisi haereticus . Manducat itaque Ecesesia carnem se filii hominis, non partem carnis, sed istum corpus, quod natum estis de Μaria vimine , quod passim est in Cruce : . . . manducat totam

is & integram carnem fine diminutione , sine divisione ; imo in carneis Christum totum filium Dei, totum filium hominis. Et totum rese-- ro non ad partem tantum pro parte, uti vos siubtilisatis, sed ad sub-- stantiarum carnis 8c linguinis plenitudinem. Allata vero sententia S. Augustini, qua dicitur; μ Corpus illud offerri in altari, quod pe-- pendit in cruce o Corpusne illud, inquit, sine ossibus & nervis pe- is pendit in cruce Gerardus de Rkherspem de consessione Fiamari loquens, Nos istam is fidem , inquit , pro maxima reputantes perfidia, carnes agni pasta

se lis non ita crudas .... in Ecesesia manducari credimus, ut vel ejus si caro vel sanguis ejus manducetur & bibatur seorsum .... Is totus si is in coelo, totus in ore comedentis corpus ejus, ac sanguinem bibenis IiS . . . . credo enim Vos una nobiscum, imo cum tota Ecclesia unam

A fidem habere sapiendo in nomine carnis Christi non aliud quam camsi nem Christi At nunc neque corpori Christi anima sici , aie-- que animae suae suum corpus, neque his ambobus amborum vita ...is . . . quia Christus jam non moritur. Folia

SEARCH

MENU NAVIGATION