장음표시 사용
261쪽
xso DE VERITATE PRAESENTIAE REAIu
liora , & exinde ad nos usque , ne leve quidem vestigium est dissenionis , quoad id dogma , nulla pugna unquam suit , nulla contentio. Quoties de concordia sancienda actum est , nunquam Graeci a Latinis stularunt ut Berengarianam sententiam amplecterentur , nunquam .atini a Graecis ut eam ejurarent . Dicant ergo Calviniani qua de
causa id factum sit . An ex ignoratione mutua Sed illud est ineptis simum , ut jam observavimus . An prae metu Graeci hiscere ausi non sunt 8 Sed quidni An eorum ora per sexcentos annos Latini tenuere quomodo emo contigit ut de processione Spiritus sancti , azymis , adiisque loqui , conqueri , disputare non destiterint, dum in hoc uno concordiam servarunt quod ad Eucharistiam attinet An Latini de industria in Graecis dissimularunt ρ Sed quis id suspicetur de millies centenis millibus Latinorum qui ab ea aetate apud Graecos suerunt An omnes silmmi pontifices , episcopi , sacerdotes ex compacto in eamdem dissimulationem ierunt an omnes etiam viatores cur ergo caetera in iis arguunt cur iis alias non parcunt λ qua de causa peculi res alios ritus aliosque errores tam diligenter recensent , & ab hoc uno abstinent An vero sensim Graeci in hanc opinionem delapsi sun Cur ergo initio nulla sunt certamina , nullae rixae Qui sarium est ut etiam istud non notaretur Si autem opera missionariorum , cur nulla eorum apud Graecos Latinosve auctores mentio est y Cur ii non observati sunt , qui ingens hoc miraculum patrarunt Cur nullus est inter Graecos , qui obstiterit aut Latinis obiecerit idololatriam Quo tandem pacto accidit , ut nihil sit tam leve quod non resciamus , &istud tam insigne , tam singulare prodigium ignorem Quis non videat mera haec esse , & absurdissima commenta a .Calvinianis sine ulla veri specie , ut loque sundamento , in gratiam erroris sui duntaxat excogitata Hoc certe qui non videt media in luce caecutiat
, Illud autem idem demonstrari potest insuper multis specialibus argumentis, a quibus exponendis brevitatis causa abstinem .. - 6. II. De veritate praesentia realis via discussionis , ac quidem ex verbis promissionis , Joan. cap. 6.-ΤRIA omnino argumenta ex Scripturis depromemus , primum expromissione : secundum, ex institutione tertium ex usu . Quod autem pertinet ad promissionem, duo pertractanda nobis erunt: primum an in sexto Ioannis capite de Eucharistia agatur: secundum, an . hoc Po
sito aliquid elici possit in gratiam praesentiae realis
262쪽
- CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI. ast
An capite sexto Ioannis agatur de Eucharisia . . . HAERETICI fere omnes recentiores , Lutherus de captivisate Babi nica cap. I. Zuinglius Id. de vera oe falsa religione cap. de Euctarisia; Oecolampadius in haec Chrsi verba, HOC EsT COR Pus MEUM, Calvinus Instit. lib. 4. cap. II. Μartinus Κemnitius ad cap. r. sessionis χΙ. nc. Trid. Petrus Μartyr libro contra Gardinerum ἱ Albertinus in praegrandi suo de Eucharisia libro, & alii contendunt hic de Eucharistiae
1acramento non agi . Neque tamen inter eos convenit de hoc capite . Nonnulli enim , ut probent utramque sacramenti speciem esse omnibus ac singulis necessariam , Ioannem de sacramento interpre
Catholici contra fere universi in eo consentiunt , quod ibi Euchar,stiam promi serit Christus e terme , inquam , universit e suerunt enim inter catholicos pauci , qui ut Ioanni wicleso & Joanni Hus eorumque asseclis communionis necessitatem sub utraque specie inde inserentibus , facilius responderent , in alienam ac vulgarem haereticorum inmterpretationem nimium imprudenter concesserint : quos alii deinceps ma)ori temeritate sunt secuti. Hos autem inter praecipui sunt cardinalis de Alliaco in 4. sentent. dis. q. quaesi. s. Cusanus epis' p. ad Bo- hemos ; Ioannes de Raguso in libello de remmunione sub utraquo specie; Gabriel Biel Da. 3o. σ 34. ia ean. Missae ), Ioannes Hesselius de communione sub dupliei specie ; Tapperus in defensone arti si I 3. Lovanem sum ; Ian senius Gandavensis cap. 39. concordiae evang. ac Nicolaus R, galtius praeloquio in S. Curianum . Atque hoc quidem in catholicis condonandum est , ut qui non sponte via , sed . inviti propemodum &aeriori suo haereticis repugnandi studio in eam partem adducti sint: inhaereticis autem eastigandum severius , cum illud directa fronte impetant , negentque pertinaciter contra apertum Scripturae sensum adversus omnium seculorum consensionem , , contra ipsam denique traditionem.
Iam vero ne qua sit ambiguitas, siservandum est quaestionem non esse de toto capite sexto Joannis. Certum est enim prima capitis pa Te verba fieri de miraculo Danum , de fide ac incarnatione . Contrin versia itaque est duntaxat oe posteriori parte, quae se habeto Versu si. Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. 32. Si quis manducaverit ex hoo pane , vivet in aeremum e ct panis, quem ego dabo caro mea est pro mundi visa. 13 3. Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes , Quomodo potes his nobis carnem suam dare ad manducandum.
34 Dixit ergo eis Iesus , Amen , amen dico vobis : nis man caveri tis carnem Filii hominis oe biberitis eius sanguinem , non habebitis vitam
263쪽
3 3. 2ιi manducat meam carnem ρο bibit meum sanguinem , habet et D tam aeternam ego resuscitabo. es mi in nom imo die. 56. Caro enim mea vere est cibus , ct sanguis meus vere es potus. - 37. Cui manducat meam earnem , . . ibιr meum sanguinem , in me manet, ego in illo. b . 38. Sicut misit me vivens Pater, ego vivo. propter Patrem: qui manducat me, ipse vivet propter me. . sq. Hic ies panis qia de , caelo descendit. Non scut manducaverunt patres me iri manna o mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet im
oo. Ree dixit in f nagoga docens , in Capharnat . - os . Multi ergo audientes ex discipulis eius , dixerunt ; Durus es his fermo, quis potes eum audire. . Sciens autem Jesus apud , semetipsum , quia murmurarent de hoc di- Dipuli eius, dixit eis: Hoρ mos scandal ι' ill . 63. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius . . i o 6 . Spiritus es qui vivificat: . caro non prodes quιdquam Verba . quae . ego locutus sum vobis , spiritus. σ vita sunt. ' sue. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt i. 67. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, o iam non cum in
ε8. Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid O vos vultis abire λ 69. Revondit ergo ei Simon Petro1 ι. Domine ad . quem ibimus verba
PosTERIOR pars capitis sexti Joannis intelligenda est de Eucharistiae
. PROBATUR I. ex Scripturis , quae plura hujusmodi sufficiunt doc
i PRIΜUΜ sumitur ex ipsorum, Christi: verborum .perspicuitate Ad designandam enim Eucharistiam & sacramentalem manducationem clarioribus prosecto verbis uti non potuit. Auget . promissionia Eucha ristiae evidentiam secuta postmodum ipsa ejusdem Eupharistiae institutio:
eo sere modo . quo vaticiniorum fidem ac sensum non . t nium confirmat, sed etiam illustrat eventus . , Si enim Christus Eucharistiam deinceps non instituisset, non tolerabile duntaxat, sed etiam necesse suisset ad metaphoricos ac. spiritales quoidam sensit, de carne Christi per fidem manducanda confugere. At ex . quo sacramentum nobis dedit, io quo voluit corpus suum, comedi & sanguinem suum hibi , . Viri certe. pru dentis & iani judicii non fuerit obvia , plana , sacilia . deierere ; avi autem, obscura, implexa, aliena conse tari. Si litteralem, ut loquun
264쪽
CORPORII ET 'SANGUINIS CARISTI . . et 33
tur, sensum semper amplecti auctoritas patrum jubet , ratioque ipsa compellit, quoties nihil absurdi continet; quanto m,gis hic, ubi praelucente institutionis face, nihil omnino est quod . istum non common stret ac persuadeat λ Et vero si institutionis verba cum hoc Ioannis loco componas, tanta statim apparebit utrobique similitudo , ut liqueat hic futile, promissum , ' quod alibi repraesenta tumi. suit . Hic enim 'ait Christus, , , quem ego dabo, caro mea es pro mundi vita ut grae ce est , caro mea ess, quam ego dabo pro mundi vita ν alibi autem, Accipia te manducate , hoc es coipus meum quod pro vobis, datur . in remissumem
SECUNDUΜ ex locutionis modo. r. Enim quorsum, ista tan, frequenter repetita & inculcata distinctio carnis Christi 'manducandae &sanguinis bibendi , nisii modum aliquem indicare. voluisset . juxta quem manducatio 'ab actione bibendi differret At. id: locum habet in solo
sacramento : extra sacramentum autem', 'ubi de fide sola quaestio est , unum idemque omnino i est manducare & bibere . 4. Quorsum. ea assirmatio, Caro mea vere est cibus , o sanguis meus mere es, potus P Ibi enim non modo segregatur cibus a potu, sed etiam vel us cibus verusque potus assignantur. At si recurras ad fidem nullus est verus cibus, nullus verus potus , ' sed cibus ac potus tantum metaphoricus 3I Cum ait Christus, Amen, amen dico vobis , nisi manducameritis &cia fatis arguid
hoc veluti juramento verba sua ut sonant esse accipienda. Religio enim &ratio docent Verba oportere clara esse, aperta, non ambigua , ubi ju jurandum adhibeas. At nemo inficias ierit manducationem , si proprie tu matur, esse actionem qua cibus ab ore transmittitur ad stomachum . Ergo de ejusmodi manducatione Christus loquebatur . Ergo de sacra
mento sermonem habebat. . . . I
TER TIuΜ petitur ex re ipsa, quae ibi promittitur, & tempore quo
exhibenda erat. Christus enim donum Patris a suo secernit . Donum i Patris, temporis tunc praesentis esse admonet. Pater meus , inquit, dat. vobis panem de caelo verum : suum contra donum indicat esse temporis., tantum futuri, Panis , quem ego dabo, caro mea est , quam ego dabo pro
mundi Gita. Quorsum id discriminis , nisi quod jam tunc adesset ipse
Filius carne indutus; a Patre datus hominibus ut fidei objectum e non-idum autem adesset Eucharistia , quae peculiare filii donum & adhuc futurum erat . Sane si nomine panis, qui aliquando dandus erat, ipse intelliseretur Filius fide manducandus citra ullum sacramenti respectum , ut volunt haeretici, frustra id ad consequens tempus az futuros Christi. discipulos restringeretur: fides enim in Christum omnium temporum fuit & erit . Adde comparationem , Christo institutam inter manna
Veterum &. corpus suum aliquando manducandum , quae idem omnino confirmat. I. Enim ea collatio. satis arguit utrumque proponi Velut cibum aliquem sensibus objectum, cujus virtus diversa sit . a. Ut transitus maris rubri imago expressa baptismi suit ; ita & manna Eucharistiae
265쪽
z VERITAETE PRAESENTIAE REAtis
Iliae; quod innuit Paulus i. Con iα Ergo ad Eucharistiam respiciebat hic Christus . 3. Si ibi tantum signifiearetur caro Christi per fidem
manducanda, in eo nos a veteribus non disjungeremur. Omnibus enim id ab Adami lapsu etiam antiquissimis Iudaeorum patriarchis necessarium suit. QuARTuM ex difficultate, qua Christus auxit mysterium carnis suae manducandae ex sutura ascensione. Cum enim multi audientes hane promissionem dixissent , Durus es hic sermo , O' quis potes eωm aiadire sie respondit, Christus: Si ergo videritis filium bommis ascendentem ubi erat prius. At ascensio Christi in coelum auget quidem dissicultatem carnis Christi substantialiter & revera in terris manducandae ; non autem car
nis Christi per fidem in coelo percipiendae. Ad fidem enim locorum distantia nihil iacit. Ergo. Qui NTuΜ repetitur ex Christi persona. Quis enim credat Christum nulliui paulo uberius exponere voluisse dignitatem ac fructum tanti sacramenti At nullus est praeter hunc locus ubi id praestet. In ipsa enim
institutione rem tantum tradit ; vim autem illius aut nullatenus , aut obscurius prodit. a. An probabile est eum Sacramenti hujus usurpandi praeceptum non expressisset Atqui si ibi praeceptum non est, nulli bi profecto est. Nam in suprema quidem coena dixit Christus, Accipiteoe manducate, sed iis qui aderant, apostolis nempe t dixit , Bibite ex
hoc omnes , sed elidem tantum , porrigens nimirum calicem , ab omni bus in commune ebibendum , cum antea panem singulis distribuisset: denique adjecit. me facite in meam commemorirtionem '. Verum hoc demonstrat solum ob quem finem celebranda sit Eucharistia, quotiescunque celebratur, non autem senat praeceptum absolutum a aut si praece- sum absolutum, illud praeceptum est sacerdotibus impositum sacrificani, non omnibus Christianis communicandi . a.' Μos Christo suit ad majora mysteria discipulos praeparare, antequam fierent: sic antequam baptismi legem praescriberet, dixerat joan. 3. 3. μή quis renatus fuerit ex aqua oe Spiritu sancto, non poses intraire in re num Dei. Antequam cruci affigeretur, discipulos admonuerat, praesertim Matib. I9. se tradendum esse gentibus ad illudendum , & flagellandum , & crucifigendum et ant quam resurgeret, ibidem, se tertia die resurrecturum : antequam ad coelum ascenderet Ioan. 6. io dixerat, Modicum re videbitis me , iterum modicum, o non videbitis me, quia vado ad Patrem et antequam Spiritum sanctum mitteret in discipulos Ioan. x . I 6. Ego rogabo Patrem, o alium paraclitum dabit vobis. Ergone Eucharistia, tam excellens, tamque ab tum mysterium, unicum illud sit, de quo discipulorum animos prius imsormare Christus dignatus non fuerit Consuetudinis saltem eju&suit, quae obscurius turbis proposuerat, postmodum clarius edisserere, maxime apud apostolos, quibus. datum ςrat nosse mysteria regni caelorum , ut constat ex Nar b. 23. Joan. q. Io. O IU At istud ne suis quidem seorsim explicuit.
Cur , quaesb, illi in ultima coena ad eas Christi voces , Hoc es corpus
266쪽
CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI . . a 33
meum , commoti non lum/ Cur illum sitiem non interrigaverunt , nisi
quia id aliquando futurum jam ipse palam & aperte hoc Ioannis loco eis
SEx Tum deducitur ex persona auditorum . Cum enim illi multipli .eatis divina virtute panibus a Christo satiati , panem adhue ab eo simili ratione quaererent, hac occasione usus , illos erigli ad panem ein charisticum, quem aliquando exhibiturus erat, & in quo affirmat carnem suam vere comedendam esse, & sanguinem suum vere bibendum. Cum autem ad id quasi novum , insolens & incredibile turbarentur , haererent , ipsique adeo discipuli dubitarent, non tantum eorum opinionem non correxit, sed ne emollivit quidem sententiam sitam e rem contra eamdem confirmationis gratia sis nificantius expressit , ajens graviter & constanter , NI mandueaveratis camem fini hominis , oe Κberis eius sanguinem , non habebisis vitam in vobis . Imo & cum serique re cessissent, conversus ad apostolos, Numquid, o vos, in it, misis ab rest quasi diceret . non habeo aliud quod dicam et exposui mysterium c fide opus est et abeat i qui credere recusaverit . u 'SEPTIΜuM ex persona Evangelistae. Absurdum enim fuerit Ioannem,
in tradendis mysteriis omnium alioqui diligentissimum, hoc unum se lentio involvere voluisse. At istud profecto non attigit, si hoc sexto
capite de eo non scripsit. PROBATUR a. consensu Ecclesae & auctoritate omnium Patrum , qui ejus loci meminere a quod etiam apud Calvinum est in confesso . Hi autem Patres sunt. Origenes homil. 7. Ies in Numeros ς Cyprianus lib. I. contra I. os; Ammonius tu eatena Graeca ; Athanasus In illud, Qui dixerit membum in Filium hominis ; Hilarius lib. 8. de Trin. Basilius m regulis moratibus , rem a I. cap. . I. Cyrillus Hierosolymitanus L mista
Epiphanius haeres 33. Ambrosius lib. q. de fide capit. I. Apollinaris in catena Graeca . Theodorus ibidem ; Theosillus M. a. paschali; Hieron mus in raptit r. epi' ad Dbes Gregorius Nymenus de perfer a Chrisiani hominis forma; Gaudentius Brisiensis tract. a. ad Neopbras; Chry-1bstomus bomis. 43. ρο 46. in Ioan. Innocentius papa epist. ad episco sconcilii Mikυ ni; Augustinus lib. I. de peccat. meritis, lib. I. in Iul.rnum, ferm. a. de verbis Apostoli; concilium Ephesinum generale approbans epistolam synodi Alexandrinae ad Nestorium; Cyrillus Alexandrinus in hunc Ioannis locum; Theodoretus M. hin. re dialogo IMPATI-BILIs : S. Leo Irem de ieiunio septimi menses; Eusebius Emisenus boma. 3. de paschate ; inximus Taurinensis in UM tr. Prosper in psal. 13 3.
Sedulius in cap. Io. I. ad Cori Cassiodorus in psal. Ioy Primasius in cap. IO. I. ad Cor. Gregorius Μagnus lib. I. morail. cap. 4. Helychius lib. 6.
in Letat. cap. 21. synodus VII. generalis act. 6. Isidorus Hispalensis in lib. de disinis ossias Ioannes Damascenus lib. de fide ; concilium Cabilonense capv. a. Paschasius lib. de Sacramentis cap. r . Adelmanus
267쪽
2 36 DE VERITATE PRAESENTI E REAIu
epis. ad Berengarium; Guilmundus lib. 3. Algerus lib. I. cap..1Ο. II. I Theophylactus su timio locum et, Euthymius Ruperius; Ber nardus serm. I. in vigil. Nativυ. & Ierm. I. de Pasobate , concilium S nonense; synodus denique Tridentina fess. 13. cap. 2. & sess. 2 r. cap. I. PROBATuR s. ratione. Nam ubi de Scriptura disceptatur, ratio suadet eam sententiam sequendam esse, quae altera clarior & sacilior est rubi autem Scriptura ambisua est, eum sensum alteri elle praeponendum, qui a Christo apostolis, ab apostolis Ecclesiae, ipla omnium ecclesiarum consensione traditus esse videatur . Quocirca non tantum gravis imprudentiae , sed etiam summae temeritatis sit , privatam opinionem suam non apertis modo Scripturae verbis , sed etiam omnium Ecclesiarum consensioni totque doctorum idem unanimi consensu , sive in homiliis ad populum , live in commentariis in Scripturam , sive in suis etiam adversus haereticos libris profitentium auctoritati anteeonere. , Osaici Es i. Christus hoc capite de sbia fide loquitur. Ergo. , DisTINGuo antecedens : ad versum usque 3 r. concedo ; ad finem usque capitis; nego. Initio quippe capitis sermo sit de pane inter frangendum a Christo multiplicato : inde allurgit Christus ad panem coelestem, quem quaerere deberent auditores : tum proponit se ipsum, ut panem , qui de coelo descenderat , in quem credi oporteret . Denique promittit alium panem a se aliquando exhibendum, in quo carnem suam
vere manducandam S sanguinem vere bibendum daret. OAIICIEs a. Hic. diiterit Christus de ea manducatione , 'quae certo det vitam aeternam . Atqui sacramentum ipsum hoc non praestat 2 cum
non ii omnes salutem adipiscantur, qui ad illud accesserint. DISTINGUo majorem': quae det vitam, speetata rei natura; concedo : spectata conditione qualibet subjeoti ; nego. Idem de hoe sacra, mento pronunciatur apud Joannem , quod alibi de baptismst, diderit o baptizatus fuerit, sal ous erit : quod de oratione , .Qui petit Laccipit : quod de invocatione, Viuicunque invocaveris nomen Domini, fat. Dus eris. Haec autem & similia dicuntur ob vim rebus ipsis insitam ademedium memoratum , qui tamen vitio subjem impediri & interturbari queat . Et vero haec in manducationem ipsam spiritalem per fidem
difficultas recidit. Nam si quid inest objectis roboris , deberet ipsa salutem certo conserre : attamen quot sunt qui postquam Christum per fidem manducaverint, a salute excidunt i , Onaici Es 3. Saltem hic sermo fit de eo, sine quo haberi non posest vita aeterna : si manducaveritis &c. Atqui sine Eucharistiae sacramento haberi potest vita aeterna o neque enim pereunt infantes ac par vult, quibus illud non datur e imo nec adultus aeternum perierit, si ca su expers hujus sacramenti mortem obierit. Ergo. DisTINGuo majorem Christus loquitur de eo fine quo vita aeterna haberi non queat a certo hominum genere concedo r haberi Omnino nullatenus queat s nego. De iacramenti hujus necessitate alius erit dii e
268쪽
disserendi locus. Interim observabimus nodum hune adversariis quoque solvendum esse. Volunt enim illi hic sermonem fierk de manducatione per fidem. Dicant igitur an ea omnibus ita necessaria sit, ut absque ea vita aeterna haberi a nullo queat. Si amrmant quid de infantibus fiet. ut hujus odi manducationis capaces non sunt reponent eos habere fi-em: esto. At manducare non habitum, sed actionem sonato actus auistem fidei elicere per aetatem non possint insantes: non possunt fide attingere corpus & sanguinem Christi . Ergo non possunt ea manducare aut bibere . Ergo absque hujusmodi manducatione haberi potest vita aetemna . Si autetm illud restringere placeat ad certum hominum genus, id est adultos; cur idem nobis in sacramento sacere non licebit Oa Iici Es 4. Si is Ioannis locus de Eucharistiae sacramento accipitur, inde sequetur communionem sub duplici specie omnibus ae singulis esse necessariam. Nihil enim est disertius istis Christis verbis: Nismanducaveritis carnem filii hominis re biberitis Gu fanguinem , non hab hisis visam in vobis . Atqui Ecclesia catholica censet duplicem speciem
non esse. omnibus cessariam. Ergo . .
REspo NDEo Christum hic loqui de sieramento Eucharistiae& simul legem ' serre de carne sua in eo manducanda, & sanguine suo in eo ab
omnibus bibendo; mentem autem ejus non fuisse, ut caro manducaretur & sanguis biberetur seorsum sub variis speciebus t atque adeo hoc praecepto Christi duo tantum includi , sacramentum scilicet, & rem uae eo continetur, non autem sumendi modum : de quo alias quoque is putabimus. Caeterum eisdem laqueis adversarii constringuntur . Co cedunt enim illi hic agi de manducatione corporis Christi & potatione sanguinis per fidem. An ideo illi statuent ad vitam & gratiam necessarium esse omnibus , ut ea seorsum percipiant fide Nonne sumeti siquis mente simul ac semel tantum Christum apprehendat ac complectatur Si autem id sussicit, cur non pariter satis erit, si totum Christum in sacramento sumimus t At torus sub utralibet lacramenti specie sumitur. Ergo utralibet lassicit . . . ossici Es s. Illud Christi ibidem, Spiritus es Di vivificat , erio non prodes quidquam : verba quae locutus sum vobis, spiritus σ visa sunt. Edigo de carne manducanda non loquebaIur , ut pote quae prodesse non possit quidquam.
REI PONDEO I. haec verba non posse nec debere ad vivum ab haereticis resecari. Ea enim sic accepta non tantum Eucharistiae sacrame
tum, sed ipsum quoque incarnationis mysterium, omnem mortis Chri- si fructum, ac satisfactionis pretium everterent. Haec enim consistere non possunt, si caro non prodest quidquam. RESPONDEO 2. a Calvinianis non posse id intestis de earne Christi manducanda. Ipsi enim confitentur carnem Christi summo cum se ctu a Christianis manducari. REsPONDEO 3. multas esse hujus loci explicationes, quarum nulla
269쪽
α38 DE VERITATE PRAEI WIAE REALII
pugnet eum praesentia reali. Duae sunt inter alias maxime pervuintaei
prima est, quod caro Christi non prosit quidquam sola absque spiritu
Christi. Ita. interpretatur ipse Calvinus in dilucida expositione inter opuscula, pag. 8sq. Id autem conciliari optime potest cum reali praesentia comporis Christi in Eucharistiae sacramento. Neque enim dicimus profuturam Christi carnem iis, qui solam sine spiritu ejus, hoc est sine fratia , receperint. Secunda expositio eli, quod verba Christi de carne tua mand canda & sanouine suo bibendo, non sint carnali, crassiori & Capharnaitico modo, sed spiritali intelligenda . Ea autem expositio sequentibus potissimum congruit. At catholici sensum istum, morem , quem C pharnaitae sibi in mentem expresserant de carne Christi in frusta prius concidenda & postmodum edenda, ut impium & absurdum explodunt, solam autem admittunt rationem carnis Christi sine ulla divisione Nilaesione membrorum in sacramento sumendae. Ergo.
Osii ills 6. Μulti sunt sanin Patres, qui sextum Ioannis eaput m stico sensu explicuerint; v. g. Clemens Alexandrinus lib. I. paedagogi ,
CARNIS ac SAMGuINIS nomine apud Ioannem intelligens verbum
Dei quo alimur & inebriamurS Basilius epist. I r. eadem exponens de Christi doctrina & ejus in animum pium adventu; Hieronymus in psal. I 47. ista interpretans de Scripturis sacris; Augustinus lib. I. eo ara Iulianum; Bemardus in mes. Qui habitae. REsPONDEO mysticum sensum non pugnare cum litterati : adeo ut propterea censendi non sint sancti illi doctores hunc altero exclusisse diquod patet I. in Basilio ; nam in regulis moralibus litteralem sensum tradit, ut supra monuimus: a. in Hieronymo, qui suam de hoe loco sententiam alibi apertissime tradidit: a. in Augustino, qui nedum haec Christi verba nolit capi de Eucharistiae sacramento , ea contra ubique inculcat adversus Pelagianos, ut ex iis probet sacramentum hoc ita esse necessarium, ut absque eo vita aeterna haberi non queat r de quo olim. Quanto magis idem liquet in Bel nardo qui licet ex Omnium consensu & praesentiam realem crederet, & saepe Ioannis locum de E charistiae sacramento interpretatus .esset, non idcirco putavit sibi a m stico quoque sensu, cum sese offerret, esse necessario abstinendum. Οa Iici Es 7. Nonnulli sunt veteres qui Capharnaitas reprehendant , quod existimarent Christi carnem esse vere manducandam . Sic Tertubrianus de resumes . carnis cap. 37. Durum & intolerabilem existima- . ,, runt sermonem ejus, quasi vere carnem illis edendam determinasset. Sic etiam Origenes homil. 7. in Leviticum , Si secundum litteram sequaris hoc quod dictum est , Nisi manducaveritis carnem σ hiberitis&e. Occidit haec littera. REsPONDEo Capharnaitas Christum de carne sua edenda loquentem se intellexisse quo modo in cadavere dilaniatur, aut in macello vendi-- tur, ut ait S. Augustinus tract. 27. in Joannem : hunc sensum duntaxat abjicere procul lanin Patres voluerunt.
270쪽
cORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI.
An ex verbis pro missionis solligi possit praesentia realis corporis C si ii in Eucharissiae sacramento . l .
Eκ verbis promissionis colligi potest praesentia realis corporis Christi in Eucharistiae sit cramento . . . PROBATu R. I. ex ipsius verbis. Panis enim, inquit, quem ego dabo caro mea es pro munda vita Ergo Eucharistia vere est ipsa Christi e
ro . Neque fingi potest eam esse figuram tantum carnis Christi . Nam aliquid in pollicetur Christus longe praestantissimum, quod antiqui non
habuerint. Porro veteres carnem Christi in fguris habuerunt. Proinde iveritatem carnis silae: hic promittebat. Et lane addit Christus, Caro mea vere es cibus, ct sangMis meus vere es potus . .i PROBATUR. a. ex ipsa dubitatione Capharnaitarum. Ii quippe dubitaverunt Christi veram carnem ab ipso promissam esse in cibum. Inde enim offensionem ceperunt. Atqui eorum opinionem non modo ille non emendavit; sed ne verba q*idem sua in planiorem sententiam e posuit. Quis autem dicere audeat Christum, qui hominum causa tantum venerat in terras, tos & innnumerabiles alios , quos praevidebat eodem modo voces istas exinde intellecturos, ut abirent in perditionem passurum esse, si uno vel levi verbo errorem corrigere potuisset Nam
quod aliqui amulantur, ex eo nihil inferri posse, quia inde quoque sequeretur Christi verba accipienda esse sensu Capharnaitarum , quem tamen vel ipsi catholici repudiant ut ςrassiorem , nihil est a Nam Christus dixerat tantum carnem suam vere manducandam, & sanguinem suum vere esse bibendum: modum vero non expresserar . Rem ipsam rite intellexerant Capharnaitae: modum autem, quem Christus siluerat, e suo
effinxerant , qaasi carnem Christi frustatim concisam comedi oporteret. Iam vero Christus, quod de modo illi adjecerant, verbis suis codiri sendum non existimavit, tum quia extra rem erat, tum quia frustra fuisset, remanente ipsa re per se incredibili; quae semper soret offendis culo. At certe pro suo in homines amore , corrisere debuisset sente tiam, quam sermo prae se serebat,1 quem in animis impressum arguebat, si sallax ea extitimet. Atqui ne hoc quidem postremum praestitit, quamvis tantopere sitiret salutem hominis . Ergo carnem suam vere edendam & sanguinem vere bibendum promiserat reipsa Chimis. PROBATUR 3. eo quod subinde Christus adjicit de ascensione sua futura. Illud enim praesentiam realem luculenter astruit, excludit autem manducationem peri fidem Duplex quippe est tantum hujus sententiae explicatio probabilis. Nimirum id protulit Cesistus , vel ut miraculo, Quod proponebat , fidem saceret alterius miraculi mentione r. vel ut lignificaret discipulis longe majorem .isti . manducationis non credenr