Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

x o DE VERITATE PRAESENTIAE REAZIs

sensibus percipi non potest , si naturam ejus spectes , ut pote quae sit spiritualis ; debet tamen in memoria hominum altius infigi ac permanere , ne quis ei desit , & ut quando deest , arguatur . Ratio ergo admonet , & omnes in eo gentes concordant, ut scedera rebus quibusdam sensibilibus alligentur , quae statim in foederum signa so ipso transeunt . Quocirca si demonstrari posset circumcisionem etiam in prima sui institutione appellatam esse pactum , eo quod esset signum pam nihil inde contra nos conficeretur . Simul enim ac mentio fit foederis, mens absque ulla alia monitione rem externam , cui assigitur , pro flagno illius accipit , atque adeo protinus de ipsa foedus ipsum assimari posset. Porro corpus Christi non est aliquid quod figuram sui necessario postulet: atque ita cum nulla ex parte signi notionem in mente sua impressam haberent apostoli , eam exprimere debuit, si voluit eam ab

iis intelligi. a. Agnum paschalem non dici pbase seu transiimm Domini , quod transtus figura & imago esset , quae enim est agni paschalis cum tranti tu Domini similitudo P sed quod esset victima transitus Domini , ut ibidem diserte habetur versu a . seu victima ob transitum D mini imminentem mactata . Nempe usus erat pervulgatus apud Hebraeos & in eorum lingua , ut sacrificia haurirent nomina sua ab iis rebus propter quas illa fierent et ita sacrificium pro peccato frequenteria Scripturis peremi nomine dicitur . Unde & apostolus de Deo ait , quod eum Christus non fecisset peccatum , eum Pro nobis peccatum ecerit , id est hostiam pro peccatis nostris. Proinde cum vulgaris esse set ea locutio , 8c jam versu o. praescripsisset Deus , ut mactaretur agnus paschalis, & ejus sanguine postes linirentur, quo Dominus tram Mens per AEgyptum, Iudaeorum aedes ab Heyptiacis secerneret, insolens non erat quod postea juxta communem ulum victimam ob transitum Domini institutam nomine aransitus insigniret. Quod si autem obstinate contendant agnum paschalem vocatum esse phase seu transitum D misi , quod esset illius signum ἔ non admodum resistemus e neque ta

. men inde quidquam proficient . Iam enim supra monuimus nomina lxerum significatarum tribui posse signis , cum pro sgnis jam conside- , Xantur , & sollicitus est tantum auditor quarumnam rerum illa signa sint . Atqui eum istud de aeno paschali pronunciavit Deus.ER enim phase, id es transius Domim, jam multiplici ratione excitati erant an, mi Iudaeorum , ad figuram aliquam ac mysterium in eo quaerendum . a. Enim Deus eum immolari jusserat . Omnis autem victima ob aliquem finem mactatur . a. In tilectu agni & in sanguinis ejus usu, &in manducationis ritu plurima imperaverat , quae non tantum eXtraordinem eeularum vulgarium erant , sed & mysticas quasdam rationes omnino spirabant v. g. quod unus in unaquaque familia , nec aliter quam assus , & cum aEymis lactucisque agreltibus comederetur : quod ejuae ossa confringi non oporteret , quod ejus sanguine postes ostii tin

282쪽

CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI . a t

gerentur : quod nihil residui de eo esse deberet in sequens malleo quod renes accingendi, & calceandi pedes, baculique tenendi serent prae manibus . Haec sane a vulgaribus usibus adeo abhorrentia hane silico in cujuslibet mente quaestionem movebant , quidnam sibi vellent , quae nam esset ista religio , ut etiam notatur versu a I. Quamobrem animis in hune modum praeparatis dicere potuisset Deus , Mi enim phase , seu transitus Domini , quod ejus esset imago . At huic nihil simile o currit in suprema Christi coena . Ergo comparatio inter illa tinstituta

claudicat . t

3. Quod spectat ad verba Christi in ipsa sacramenti institutione . quae pluribus figuris reserta videntur , dicimus latissime esse fusum ibsurarum genus . Proinde cum intra hoc genus aliae sint legitimae, aliae ineptae prorsus & absurdae ; neque absurdae legitimis detrahunt auctoritatem , neque legitimis absurdae excusari pollunt . omnes enim propriis ponderibus examinandae sunt . Porro sura evicimus insulsam omnino sore Christi orationem , si corporis sui signum ac figuram dumtaxat tradere voluisset . Eae autem quas opponunt , non sunt ejusdem rationis . I. Enim calicem pro Vino in eo contento dicere tam pervulgatum est, nihil ut ea metonymia notius esse queat . a. Quod in

calice eodem tUrrigendo signum supremae Christi jamjam morituri ianos propensistimae voluntatis testamentum amrmetur, adeo inibiens non est, ut non alia sere ratione loquamur. Vox enim resumenti non tam

ultimam hominis alicujus voluntatem , quam instrumentum ipsum , quo eam exprimit , significat . Calix autem hujus Christi in nos benignae voluntatis signum , pignus ac instrumentum suit Quanquam&si concederemus signum ipsum testamenti esse illic resamenti nomine donatum , nihil ni ne incommodi oriretur . Ut enim quaedam signa sunt , quae per se significant ita contra res quaedam sunt quae significari per se postulant . Hujus autem postremi peneris sunt foedera ac testamenta. Cum enim ex natura sua spiritualia unt, & hominum tamen memoriae commendari debeant, signis exterioribus opus habent ut effectus suos sortiantur . Cum vero omnes in eo nationes consentiant, non potest in foederis ac testamenti mentione monimentum illud exterius, cui alligata sunt, memorari , quin illud monimentum statim pro signo habeatur o atque adeo citra ulteriorem ullam aliam praeparationem statim de eo res ipsa potest assirmari . 3. Tandem eadem facilitate retundimus inanem illam arsutiam, quam repetunt ex fractione & effusione , quae in Eucharistia sunt tantum sub quadam imagine z ex quo cons

quens esse ajunt, quod ipsum Christi corpus ibidem non sit nisi in signo

ac figura. Observandum est enim corpori tribui solere inter loquendum, quae Involucris, quibus tegitur, tantum conveniant ἐν sic Christus in rivangelio quaerit, Quis me tetigis ' cum mulier ejus pallii fimbriam tam tum tetigisset et sic hominem madidum dicimus , cuius vestimenta me

dida suerint. Cum itaque corpus Christi laret sub pane qui stangeretur ,

283쪽

tur , & sanguis sub vino quod effunderetur, juxta communem ae tri--eum loquendi modum corpus ipsum dictum est, & sanguis . Os 3ICIEs 2..Verba Cnristi .ut sonant accipi non possunt, quasi E eharistia sit ipsum Christi corpus. ' , Nempe in ista propositione , mo es corpus meum , pronomen, hoc ,

vel demonstrat corpus Christi, vel panem, vel speciem panis remanentem, vel substantiam Quamdam vagam & indeterminatam. Atqui I. non signincat nec demonstrat corpus Christi . Nondum nim erat corpus Cliristi, cum proferrettur; & praeterea inepta foret prinpositio . Idem enim esset ac si dixisset Christus , Corpus meum es cor

pus meum.

a. Non significat speciem panis. Non enim species binis est corpus Christi. 3. Eadem de causa non significat substantiam quamdam vagam & inrdeterminatam : corpus enim Cluisti non est substantia vaga & inde

Ergo sgnificat panem , quem prae manibus tenebat Christus , cum ista pronunciaret, Hoc es corpus meum. Pronomen enim hoc-demo strativus rei praesentis. Atqui panis non potest esse reipsa corpus Christi : emet enim panis & non panis : si quidem panis ac corporis hu mani diversa omnino est substantia. Proinde de pane amrmari non pintest, quod sit corpus Christi. Ergo panis dictus est corpus Christi, eo

quod ejus figura emet. 1 . REsPONDEO non modo varias esse. super isto pronomine haereticorum pugnas, quas Bellarminus & alii recensent sed etiam multas catholicorum de eo opiniones . Tres autem potissimum in scholis cel

brantur .

Prima est eorum, qui volunt Me nomine demonstratum eme panem, qui praesens erat, cum pronomen proferebatur. Secunda est illorum, qui censent pronomen hoc referri oportuisse ad corpus ipsum, quocum in. fine propositionis conjungitur. Tertia eorum, qui contendunt eo significatam esse tantum rem prae sentem, quaecunque tandem illa sit, sive panis sive corpus Christi. Non enim hic memoramus sententiam Innocentii III. summi poni, ficis in opere de m ierio altaris libra t. o. quod privatus adhuc scripsit , Durandi, libro . de divinis inciis capit. 4 I. num. II. Odo nis Cameracensis , in canonem B E N E D r x I r Catharini in libello ea de re peculiari, quem tempore ipso edidit, quo synodus Tri- .dentina habebatur , & aliorum , qui putant Christum occulta vi corpus suum consecrasse , antequam illud porrigeret .' atque adeo , cum dixit , Hoc es corpus metim , propositionem suime mere , ut ajunr , speculativam, quae nihil emceret, sed iactum corpus supponeret. Proin

de in ea pronomen hoc ., quod vices subjecti gerit , significasse ipsum corpus Christi, quod tenet locum attributi, ut in reliquis id genus

284쪽

CORPORIS ET SANU IS CHRISTII 1 3

propositionibus assirmantibus .: Addunt iidem nunc essici contra a. Deqcorpus Christi ad pronuntiationem istorum Christi verborum, , t Hoctissicoses meum, dum ea in historiae modum recitatu sacerdotes,' ita ut ero nomen hoc , cum illud protulit Christus, ipsum ejus corpus demonsi ae ret jam factum : nunc autem nihil omnino demonstreis: sed indicet aa tum quid olim factum fuerit. Haec sententiae omnes Omni no, illicas. ex pedit, quas hic nectunt haeretici. Quamvis autem notetur illa temeri, talis ab aliquibus, eo quod adversaturi vulgari placito Iheologorum, qui hanc propositionem, Hoc es corpus meum, tum in Christo, tum in sacerdotibus , . vim effectricem habuisse & hactenus habere decernunt, cum hon sit ab Ecclesia proscripta', eam sane amelem non .Vereremur, si nulla alia nobis ad dissicultatem explicandam via suppeteret . Verum cum nulli ex superioribus sententiis , quae . maxime probantur, desit probabilis ratio ioluendi istius nodi , hanc postremam omit

timus . . . . . . H l . .

Porro ut quid ea. de re sentiamus palami fiat, : dicimus tres istas priores opiniones esse simul conjungandas , ita , uti pronomen. significe esub generali quadam notione sibi propria vcm praesentem, &. pro Vario temporis puncto 1 peciatim insuper demonstret modo panem , modo codipus Christi .. . Quod ut intelligatur , notandum est ex logicis I. verbqrum , quibus certae propositiones constant, duplicem aliquando, essis notionem ι: aliam propriam ac peculiarem, quam voces ipsae prae se serunt , aliam quam Vocum Occasione, quasi accessionis loco, mens adjicit ex adjunctis di sic astae propositiones s mentiris; & , non ignoras reni aliter esse , quam assim mes, si pronunciatum ipsiim spectes ,..unum.& idem sonanc ambae. . . si notiones , quas excitant , longe aliud e prima enini praeter falsi. ideam , injuriae .ac contemptus significationem altera i contra cujusdam obser

a. Hanc notionum significatarum & exestatarum distinctionem lcicum amprimis habere , ubi pronomen aliquod .demonstrans ac t praesertim hoc usurpatur e hoc enim idem est quod haec νυ praesens e atque' adeo in ob

JeEto nihil distinctum ae peculiare designat sed illud tantum exprimit sub aliqua ratione generali & cbnfusa' rei praesentis, qu e .omni promis

Cue rei praesenti ex aequo eadem convenire queat. Atque haec est signifin catio propria ac nativa. pronominis hoc. Sed cum demonstret tamen rem praesentanai; mens eo excitata & in rem istam intendens . a confusa: ac gesnerali 'notione rei; quam pronomen exiribet, vulgo ad clariorem ac margis distinctam ideam per se transit, quam de suo adjicit . . Ita si quis admmantem ostendens dicat, me es pretii carioris; pronomen quidem prae se seret tantum generalem quamdam ac confusam rei praesumis noti nem sed , animus illico, progredietur ,γ' & adamantis propria' ideatis statim cudet : hoc autem ι idem sis: deinceps quis prominclavi de . Minoiq

285쪽

a 4 VERITATE PRAESENTIIE REAIIS

ter se essinget notionem, quam ubi de adamante, id est generalem ae confusam. duntaxat rei praesentis , quae utrumque ex aequo eadem com plectitur et, sed mens aliam protinus adjunget, qua vinum ab adamante

Multas esse propositiones , in quibus subiectum sit specie unum .

rei pla autem multiplex . Id autem contingit, tum molis sibi invicem succedunt in eodem loco similia , quae in eadem communi ac consus aratione conveniunt , & eodem vocabulo exprimuntur : sic de aedibus nostris dicimus easdem olim fuisse angustas & humiias, nunc esse ma pnificas : non sunt profecto eaedem aedes; sed quia in aliquo conveniunt, spectantur sub imagine confusa , velut aliquid unum , cui diversa pro variis temporibus attribuimus. Ita jactabat olim Augustus se, cum Imperium capesseret ά Romam invenisse lateritiam , eam autem relInquere

se marmoream ἰ non quod eadem esset accurate Roma nova ac vetus ἰled quod in eamdem & obscuram ideam utraque congrue et . Certas a logicis propositiones dici complexas, eas videsicet, qua rum subjectum aut attributum mpositionem aliam in se incidentem includunt, qualis est ista , Omnis qui invocaveris nomen Domini , salutis

s. Quoties aliqua sibi invicem succedunt, ac praesertim in se convertuntur se perinde . esse e si duae propositiones fiant pro variis temporum punctis, quae in. ea conversione diuinguuntur, aut si fiat una complexap toto mutationis tempore r se cum Christus idi nuptiis convertit aquam in Vinum, potuit dicere, quandiu aqua suit,' iso in aqua ; dc statim atque vinum esse coepit, potuit dicere, hoc es vinam e aut complectens utrumque simul tempus , aquae nempe desinentis , & vini incipientis , potuit dicere, hoc, quod es aqua in hoc momento, es minum in vior, ita conunetient dictum suum , ut propositionem absolveret ad id praecisis temporis punctum , quo vinum esse coepit. . at o. i. Hujusmodi' propositionem Omplexam pome in simplieom verbis. saltem tenus resolvi, suppressione propositionis adjunctae ct incidentis, quam supplet per se animus Sie Christus incipiens ab ultimo aquae momento & finiens ad primum quo vinum esse coepit, poterat simpli citer dicere, Hoc es visum : mens enim satis pervidebat pronomine hoc demonstrari in primo temporis puncto aquam praesentem, in secundo Ni num. Ista autem simplex proposaici eadem est cum complexa ἔ utrimque ira idem est subjectum & attrihutum : aut potius eomplexa ipsa est, si rem, non Verba spectes et retanti enim propositionem per se necessario supplet animus. Iam ut ista ad argumentum nostrum transferamus, Christus cum pa Rem convertit in corpus suum, vidit p secto ultimum temporis pun ctum, quo panis esse desit , de primim , quoi corpus ejus esse coepit . proinde dicere potuit ad hoc ultimum usque temporis punctum, Hoc est panis 3 3c in eon uenti momento, Hoc es corpus meum. In utraque

post

286쪽

politione pronomen hoc per se tantum: significasset rem praesentcm con-hila quadam ac generali notione et sed dem0nstrasset pro variis temporis punctis, modo panem, modo corpus. Una itaque Sc eadem idea seu significatio fuisset pronominis in utraque propositione; sed duplex extitillet demonstratio , altera transiens panis desinentis , at era permanens corporis deinceps existentis . . . fCum autem panis corpus Christi sibi invicem succederent , Sc in

eamdem ideam rei praesentis confusam. Concurrerent , quae uRR Vocaburto designari posset , per . consequens Christus amrmare potuisset , Hoc quod in i is momento panis , es ram corpus meum . Si autem potui edicere , Hoc od in oti momento es panis, es iam corpus meum, diqi quoque fas fuit, μc es corpus meum. - . In isto porro Christi pronunciato Hoc est eorpus meum, pronomen hoc ex propria sibi notione ab initio propositionis usque ad. finem significat tantum rem praesentem sub imagine quadam confusa, quae variis re bus aequaliter potest applicari i .non significat autem proprie, directe ac distinEte & explicate, neque panem , neque corpus Christi. Significat,

inquam , explicate tantum ac proprie rem praesentem, quaecunque ea esse te ea enim vis est pronomis hoc et in eo enim a nominibus secernitur, quod nomina ideam quamdam peculiarem, distinctim & explicatam certae sint jusdam rei essingant ; pronomen autem duntaxat consulam. Non sonis ficat, autem per se panem nec corpus Christi r 'hae enim res certe suns ac determinatae ; fieri autem non potest, ut res certa , distincta ac denterminata pronomine hoe significetur. Quamvis autem neque panem neque

corpus Christi pronomen hoc in propositione Christi fignificaverit, dubitari non ' potest, quin utriusque ideam diversis temporibus excitaverit ;adeoque aliquatenus utrumque designaverit . Initio enim propositionis , ideae .. generali rei praesentis , quam prae se pronomen ingerebat, mens apostolorum per se adjecit panis notionem, qui tunc praesens erat, ad finem autem propositionis eidem ideae generali ac confusae, quae temper una remansit , adJecerunt illi notionem corporis Christi, quod tunc aderat & exprimebatur. Μultum autem differt idea, quam vox significat, ab ea quam excitat. Frustra ergo desiidant Calviniani, ut probent panis notionem initio propositionis in mentem apostolorum venisse : id enim non negamus: sed quomodo venerit inquirimus. Contendimus enim priori ideae , quae generalis tantum erat , eam sit pervenisse, & eadem manente idea confusa rei praesentis eam recessisse, simul atque alia ,

nempe corporis Christi, accessu in fine propositionis. Idea autem illa generalis, ut pote sulpensa, poterat eadem & illaesa semper manens abseque ullo fili detrimento sub se pati varias notiones peculiares ubi, in vicem succedentes.' apropter apostoli ideam generalem rei praesentis, quam significabat pronomen, primo cum idea distincta panis , propositione quadam, ut alunt, incitinti conjunxerunt : deinde autem cum distincta notione corporis Christi : proinde cum corpus Christi advenit ad .l sa finem

287쪽

finem propositionis corporis praesentia ac notio eos' quidem compulit ut adscititiam ac pugnantem 'panis ideam ab animo expellerent; non vero ut

generalem ideam rei praesentis necessario mutarent. . .

Itaque nihil jam superest difficultatis , aut nulla saltem est difficultas, quae non eadem pariter recidat in universas id genus phopositiones Fingamus enim v. g. Deum cum e limo efformavit hominem, dixisse, Hoc es, homo; cum vertit uxorem Loth in statuam salis, Hoc est statua salis; Mosen. cum aquam in sanguinem, & virgam rn serpentem imularet , db iusti, Hoc es sanguis; Hoc es semens ς Christum in nuptiis, dum ex aqua vinum saceret, Hoc es vinum ; ita ut istae. propositiones inchoatae fuerint cum nondum fuissent mutatae& in id praecise tempus desierint quo mutatio peracta est ; fingamus hominem eadem ratione , dum pulveri pyrioisnem admovet , dicere, mo es ignis ; hujusmodi propositiones nihil a

surdi continent, atque adeo a Calvinianis ut legatimae admitti debent 2 Quaeramus igitur ab iis, an in isto v. g. Christi in nuptiis , ut sumimus dacto , Hoc es vinωm pronomen supponeret pro aqua quae tunc initio praesens erat, an pro vino quod in fine praesens fuit, an vero substantiam quamdam vagam designaret. Quidquid ad hoc vel alia exempla reponent,& nos reponemus. Imo illae omnes propositiones nullum sere nodum habenz, quem non patiantur quam plurimae aliae, quae in ore omnium .Ver-

fanturr ut si Italos ostendens dicam, Hic populus ommiam olim fortissimus, nunc omnium molidsimus es Si enim de . iis radversarios interrogemus , respondebunt profecto rectas esse ejusmodi propositiones; non quod limus idem manens sit aut esse possit homo , aut mulier statua salis , aut aqua sanguis, aut virga serpens, aut aqua vinum aut .pulvis pyrius ignis , aut iidem Itali sint qui olim extiterunt & nunc dunt ; sed quod istae propositiones specie simplices revera. compositae sint , ita, ut duo reipsa sint subjecta uno ac singulari nomine aut , pronomine expressa ,

quod in eamdem obscuram ideam confluant. i .

INsTABis. Nullum dubium est quin pronomen hoc initio. salam propositionis supponat pro pane. Atqui non potuisset de pane citra metaphoram pronunciari , es corpus meum . Ergo metaphorica quoque est ista propositio , H os corpus meum : atque adeo figurae Iensura

RESPONDEO M od majorem, pronomen hoc supponere simul, & pro pane qui praesens initio est et, pro corpore Christi quod praesens postmodum suit : hoc enim idem est quod res praesens. Atqui res praesens initio propositionis suit panis; ad finem vero corpus Christi. Itaque prono .men , hoc , specie unum , hevera duplex est et vices enim genit duorum subjectorum: quia si sententiam ipsam spectes, 'duplex est propositio : in prima copulatur cum pane. qui tacebatur ore, &, arsimo intelligebatur in secunda cum corpore . quod pani mutato succedebat . Idem enim est ac si dixisset Christis, Hoc, quod in panis. 1am ' in corPux meum. At . qui istud omnino admittendum est , ubicunque conversio aliqua expri-

288쪽

initur. Non enim res eadem: est initio, quae in fine. Subjectum porro ordinem semper habet ad attributum: , i& ab eo determinationem accipit : 1efisus enim propositionis supensus est , quandiu non est absoluta .propositio, & nisi expleta ea suerit, expletus dici non poteta

- REsPONDEO , a. ad minorem e si dixisset Christus , Panis es remur meum, metaphoricam quidem futuram fuisse propositionem; sed non eo genere metaphorae, qua de signo amrmatur res . significata et metaphorica, inquam, fuisse ista propositio .i Μetaphora enim est accommodata translatio ac mutatio notiomam Genus autem, illud est latissimum. At

si Christus dixisset, Panis vi corpus meum , apostoli sine 'dubio verbis ejus fidem habuissent': proinde cum panis idem manens non possit esese corpus Christi , satis intellexissent panem eme mutatum in corpus tatque ita principio propositionis punis vocem pro ipsa peculiari substantia panis , qui praesens erat, accepissent.ὸ sed ad finem propositionis ,

audito . nomine corporis; praeconceptam notionem . mutassient, &. vocabulum . illud de caetero, non ut proprietatis nomen , .sed ut merae designationis vocem sumpsissent . Ergo mataphorica eo in. casu propositioluisset; sed non ita ut de signo res sunificata idcirco assirmaretur. Nimium enim inepta est hujus generis locutio in prima signi instituti ne, quam ut Christo attribuatur. Sic autem Calviniani ratiocinantur , quasi . unius hujus tantum modi essent: metaphorae, & quasi eo ipsb quod admittenda sit aliqua metaphora , continuo agnoscenda illa sit figurat, va, quam somniant; in quo graviter hallucinantur, & incautos fallere volunt. Ea enim propositio , Panis .s corpus meum, metaphorica fuisset, & tamen luculenter praesentiam realem significasset.

REsPONDEO s. ad consequentiam, 'eam omnino fallacem esse, ac prorsus negandam : ut enim scholae loquuntur , quadruplex est termi- .nus, quod est vitium summum in argumentatione et quadruplex, inquam, .non I vocum , csed . notionum: numero . Pronomen enim hoc, re quidem - idem est . quod . pimis, sed et ori eadem est utriusque notio. Nam Me si--gnificat tantum unptione. sibi. propria rem praesentem ἔ panis autem rem certam ac definitam. Porro idea rei praesentis. accommodari potuit eo

pori Christi, & cum eo conjungi; cum praesens fuit; non potuit autem idea peculiaris ae determinata substantiae panis. Unde: si nomen adhi--heas ,: est mutatio idearum , a proinde naetaphora I si vero pronomen hoo usurpes. eadem perseverax notio, atque adeo nulla omnino me- , taphora est. Caeterum' ut assiumenti vitium demonstremus , rem pondimus. in exemplo et sit aliquas V. g. qui probare velit hoc de Cnrita, prominciatum Vicit Do de tribu Iuda , non esse. metaphoricum, & a

guat in hune modum : Leo de tribu Iuda supponit pro Christo . A qui si dixisset Scriptura, Vicis Chri s non esset propositio metaph

-rica. Ergo neque. ista metaphoriea est , Vicit leo de tribu Iuda. Ejusdem est hoe ratiocinium cum, altero formae e absurdum autem est e quia

xevera quidem leo de tribu Iuda & Christus simi quid unum & idem mitisse de Euebarisia. S 3 . re,

289쪽

re, sed non eadem omnino notio est. Christi enim propria est; leonis autem de tribu Juda est translatitia. INsTAnis a. Si pronomen diappotiat pro re praesenti, idem erit quod individuum vagum. Atqui corpus Christi non es individuum vagum. NEGo majorem. Hoc enim non individuum vagum, sed rem ce tam , determinatam ac praesentem significat, seu potius demonstrat, sub confusa tamen ratione . Atqui res quae praesens fuit, ad finem propositionis erat corpus Christi . Ergo potuitodici a Christo, mo es corpus meum . Μonemus autem iisdem argumentis, implicari posse omnes ad unam propositiones, in quibus pronomen hoc usurpatur; sed potissimum in iis quae aliquam rerum successionem involvunt ita ut ninil habeat catholicum dogma peculiaris dissicultatis . : , ΙNsTAa is 3. Si in hoc Christi dicto, Hoc test corpus meum , pronomen suphonit pro. corpore, idem est ac si dixisset Christus, Corptas meum. Atqui inepta & identica foret haec postrema propositio. - .REsPONDEo propositionem ineptam δc identicam appellari, non eam cujus subjectum re ut quid idem cum attributo ; sed eam cujus subj

attributum nullam omnino, addit novam notionem. Propositio enim

fit, ut aliquid distinctius & explicatius cognoscatur , atque adeo attri butum cum subjecto conjunctum novam ac clariorem notitiam parere debet. Cum ergo non alia est utriusque notio, propositio videturidentica ac inepta, ut si dicas , Homo es homon rion est autem identica, quod subjectum sit quid idem cum attributo p alioqui omnis propositio as firmans & vera, identica foret .' In hoc enim posita est veritas propinsitionis assirmantis , quod subjectum idem omnino si cum attributo exit si dicam , Homo es animal .rationale : in hac propositione homo de animal rationale sunt quid unum & idem; neque . propterea identica est, quia ideam hominis obscuriorem distinctius explicat . notio animalis rationalis adjuncta. Itaque et in hoc Christi pronunclato , Hos es. mpus , pronomen hoc. supponat pro corpora, inon idcileto ineptum illud fuerit. Pronomen , enim confuse tantum; significat, quod clarius evobvit nomen corporis. Certe si identica fit eam ob causam ista propositio, identica sit oportet & ista Μatth. II. s. Hic es filius meus dilectus, de aliae id genus innumerabiles. , ΟBIt Cr Es 3. Propositio quaelibet, ut vera sit, debet 'supponere ob-jem sui veritatem ., Atqui id non potest dicit de ista , Hoσ es corpus meum, si accipiatur sensu catholimrum ς' quia theologi volunt ea essici corpus Christi. Em non est vera, si catholico sensu intelligatur. DISTINGuo . majorem e propositio quaelibet speculativa; concedo :practica , id est, quae id emest quod enunciat; nego . Jam supra mo nuimus plerosque omnes theologos seMire hanc propositionem, Hoc es corpus meum , & suime in ore Christi , & etiamnum esse in ore face dolum, emaricem ei fuisse tamen nonnullos, neo infimae notae, qui de

ea aliter existimaverint.' o

. . . . OBII-

290쪽

. OBIICIEs 4. Scriptura se quenter innuit Christum post suam in coelum ascensionem , non amplius in terris futurum . Ait enim Christus a lib. 26. II. alloquens apostolos, Pauperes semper habetis vobiscum me autem non semper habetis. a. Petrus 3. ar. sermonem habens ad populum Iudaeorum de Christo in coelo jam existente , Quem oportet inquit, coelum suscipere, rn tempora resistitionis omnium , quae locumtus es Deus per os sanctorum suorum a seculo prophetarum . In symbolo pariter praedicatur ascendisse in coelum, inde tantum venturus judicare vivos & moriuos . In . hoc , momento maximet se jactant. Calviniani , ouasi praesentia realis eorporis Christi in Eucharistia unum ei praecipuis fidei dogmatibus aperte. destrueret. REsPONDEO tua sententiae nostrae non contradicere . Contradictio enim. ut fieri adagium est de eodem sub eodem respectu Atqui diversusi hic omnino, irespectus diversaque est carparia hic ratio, et alia nempe sensibilis; aliae non item .. Ambas autem contiliari posse inde comstat, quod nos. utruntque credimux atque profitemuria Fatenuio enim in terris iam non esse, eo quo pauperes habemus modo, & quo: olim ipse inter homines fuit, ut in eum omnia humavitatis ossiciae praestare possimus. Fatemur Christum non 'venturum e coelo, nisi ut judicet vivos ac more tuos ; neque enim necesse est ab eo coelum deseri ut in altari se sistat rutrobique enim est , diversa tameα ratione. Certe Lucterani praesentiam

realem docent , proinde , ac catholici e Calainiani tamen eos, tum in

concordia Wittembergensi,. tum, in Sando riensi synodo , tum in Charentonensi anno tum in Delphensi ac Do rechtensi, ut fratrex amplecti se declaraverunt. Dallius affirmat in sua: pro Calvinianis ape Agia nullum in Luthermae doctrinae venenum esse ,. nihil quod piet se ii praejudicium faciat .. Ergo quidquid dicant Calviniani, cum ita catholicos more suo declamant , admittant oportet praefraitiam realem consistere posse .cum symbolo fidei, nec justam esse eausam secessionis neque pro errore, ut loquuntur, fundamentali haberi posse IV

ne iis Seripturae locis quae de Gebarisiae usis

. . mmmitionem, faciunt ..

VERiTAs eorpori s Christi: in Eucharistiae ex illa locis: probari potest

quae Eucharistiae uium nobiς exhibent.. PROBATIIR I. ex capite Ioia epist. I. ad Cori. veridi I s. ubi sic linquitur , si ae benedictionis cui benedicimus P nonne communicatio sanguinis

risi est, er panis, quem frangimus , nonne participatio corporis. Domi ui est

SEARCH

MENU NAVIGATION