Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

dae ansam eos habituros, cum in coelum abiisset, ob locorum videlicet intercapedinem; quae eam videtur omnino perimere . Primum fumeit ad revellendam , quam hic somniant haeretici , manducationem carnis Christi per fidem, cum in ea nullum sit prodigium, quod altero aequali aut ma)ori confirmari debeat . . secundum autem quod est filo orationis connexum magis , mirifice ad praesentiam realem facit, ut li

PROBATuR 4. ex communi Patrum consensione , qui ex hoc Ioamnis capite colligunt in Eucharistia vere a nobis comedi corpus Christi. PROBATuR 3. ex ipsa Calvinianorum consessione: confitentur enim, posito quod caput sextum Joannis intelligatur de Eucharistiae sacramento, veram Christi aearnem in eo manducari. Atque hoc primum est argumentum , quod ex Scripturis torquemus in haereticos : validum. sane ; sed futurum tamen multo validius, nisi petendi illi forent per latus quorumdam eatholicorum ,- qui sua' cum haereticis in hoc capite consensione sic eos protegunt, ut teli vim non mediocriter frangam ac debilitent.' ἔ

De verbis Insitutionis. .

CARIsTus Eucharistiam instituens 3t porrigens apostolis, sic eos aselatus est apud Μatthaeum eap. 26. v. 26. Accipite , comedite , hoc es corpus meum: hic es sanguis meus. Idem iisdem verbis referunt Μarcus

cap. II. v. 22. Lucas casi 22. v. 19. & Paulus I. Cor. 11. 24. i

Ex illis verbis eolligitur evidenter veritas corporis Christi in Eu charistia. PROBATuR I. Hae enim Christi voces aut indicant Eucharistiam esse verum Christi corpus, aut ejus tantum fignum : , Atqui hoc . postremanum absurdum est . Non potest enim figurae sensus istis Christi verbis affingi, nisi statuatur Eucharistiae, eo ipso quo instituebatur in signum corporis Christi, nomen ipsum corporis recte potuisse attribui . Atqui istud defendi non potest. Observandum enim est , eorum, quae in sermonem hominum V niune, duplex vulgo genus distingui, reruni videlieet &signorum. Res dicuntur, ouae, . quatenus in se sunt, spectantur: signa, quae non quate nus in se sunt, iud quatenus aliuo quid denorant, cons rantur. Signa autem duplicis etiam sunt modi: alia sunt naturalia, , quae per se comvenientiam quamdam ac connexionem habent cum ea re quam significant, ut Herculis statua . alia arbitraria , quae ex instituto hominum

272쪽

CURPORIS. ET SANGUINIS CHRISTI . et oryes alias significant , ut voces thumanae , aut si quis in nemore medi Lans , memoriae juvandae causa praecellam quercum assumeret in signum

Alexandri Μagni. Signa arbitraria possund iturum spectari duplici ratione nempe vel, in prima siti institutione, vel post longum a prima institutione, tem qpus , assuefactis diuturno usui ad inditam fgnificandi rationem ani

Quibus positis dicimus x. hanc esse pervulgatam, ac certam inter col-soquendum consuetudinem, ut omnia. quae enunciantur , instar rerum Aquatenus in se sint sumamus , nisi constet ea instar signorum esse accipienda. a. Nomen rei significatae nunquam posse tribui signo arbitrario in prima ejusdem signi institutione, nisi monitis prius auditoribus HuJus rei ratio est quod propositio alioqui non intelligeretur ,. ut siquis in nemore deambulans , qui prius, apud se praecelsam quercum aDui sistet in signum Alexandri Μagni, & diceret amico non ante monito , his es Alexander Mignus. Dubium enim esse non posset, quin eo in casu inepta prorsus esset,. nec unquam intelligenda propositio. Iam vero panis & vinum sunt ex eorum numero, quae instar rerum non vero signorum vulgo habeantur. Ea sic spectabant Apostoli . Non erant prosecto . signa naturalia corporis & sanguinis Christi , nec signa, ejusdem corporis ac sanguinis a longo tempore jam instituta ac cognita primitus enim Eucharistia tunc instituebatur: Ratio ergo sisni tunc

temporis apostolorum menti non obVersabatur , nec de ea cogitabant, ,

Porro qui loquitur , id omne exprimere debet , quod, non suppled ani mus auditoris non loquimur enim, nisi ut intelligamut d proinde debemus ea. Omnia clare exprimere quae cupimus intelligi, nisi quaeda in jam supponamus in animo auditoris, quae brevitatis causa possint supprimi. Nota potuisset igitur, nisi absurdissime, dicera Christus, Hoc es corpus meum, ut significaret panem esse figuram corporis sui. Atqui impium sit aliquid ciristo: tribuere , quod Veb tantillum ae recta ratione

uiscedat- Ergo. Neque uero absurdum. duntaxat seret Christi pronunciatum p sed etiam sallax. Qui enim. audit . hominem, sapientem ,, ejus verba in senius a communi loquendi rationa alienos non detorquet o alienissimum au tem est a pervulgato loquendi modo,i ut absque ulla praeparatione auditorum , signo' in prima siti institutione nomen tribuatur rei significa-- . Cum itaque praeconceptam animo non haberent apostoli signi notionem ,. verba Christi simpliciter, ut sbnabant, accipere debuerunt. Noverant summam ejus sapientiam , cui nihil absonum excideret . Novo

rant infinitam ejus potentiam, qua quidquid vellet pro libitu efficeret. Ergo in propositione Christi per se aperta statim necessaris acquieverunt. Si autem ut in ea acquiescerent noluid Christus, iis ita loquendo illusit, quod dictu horrendum est. PROBATuR a. Hae Christi voces ,. Hoc eis corpus meum , explicanda de Euobarisia.. R 3 non

273쪽

non sunt in eum sensum , qui obvius ac facilis non sit ,- s ed coactus si

abstrusus. Atqui figurae sensus est coactus abstrusus δε nec enita men trper se occurrit& curi per vim in animum obtrusus est, nisi continuas e petitione refricetur, stat sm evanescit quod ex historia supra relata manifestum. I. Enim Lutherus, quamvis ia summopere averete ei assuescere nunquam potuit. a. Zuinglius cum per plures annos frustra torsisset ingenium, eum non nisi forte reperit in epistola cuiusdam Batavi, quam memorat. 3. Cum Bucerus & Capito eum persuasissent Argentinensibus& civitatibus faederatis, sed eum fovere aliquandiu intermisisSene in gratiam Lutheranorum, cum quibus concordiam inire volebant, accidit ut illae urbes ad pristinum de praesentia reali dogma' relaberentur, ut notavi

PROBATUR 3. ex eo quod in historia lapsemae Christi coenae' nihil sit, quod non suadeat sermonem Christi simpliciter esse accipiendum .

i. Enim si rem spectes ,- sacramentum instituebat , condebae testamentum; sanciebat ritum perpetuo' deinceps tempore observaridum, noVum

pangebat foedus cum hominibus , dogma' tradebat ab omnibus cre dendum . Atqui' perspicuam' quamdam' loquendi rationem haec omnia flagitant. a. Si ad personas quae aderanr k animum reflect amus, alloquebatur Christus carissimos sibi apostolos , quibus datum erat nosse' mysteria regni coelorum , quibus sebrsum' explicabat , quae reliquis fion ita aperte proposuisset. Iis' ultimum' vaIe' dicebat. In eos effundebae omnem vim' amoris sui ac caritatis. Non' ergo sententiam' suam thusitata quadam' ratione exprimere , nec illam' verbis subobscurioribus involvere debuit . 3'. Ita sacrorum scriptorum calamum rexit Spiritus sanctus', ut si quid, ab uno dictum esset minus clare , illud , idem' alter apertius exponeret. Ut enim' ait S. Augustitius is et . de doctrina Christiana.

,, Nihis est obscure dictum in Serspturis, quod spectes ad fidem & m

- res,, quod non planissime dictum sit aliis locis. 'Atqui omnes, qui de Eucharistiae institutione scfipsehe ,- Μatth aeus. Μarcus, Lucas & Pau- eodem plane modo renes retulerunt Ergo nihis comminisci licet , quo' dicta eorum' in' alienum' a vocibus sensum' transferantur. Phos A Tnκ 4 eruc enim' af genuinus Scripturae sensus non potest aliunde melius ac certius dijudicari , quam ex communi' omnium gemrium in' illuni conspiratione o Atquc cum Berengarius sensunt figurae x

Scoto excogitatum docere coepi , curii eum renovare studuerunt: Sacramentarii recentiores , univeritim orbem Christianum , omnem Ecclesiam , tum Graecam tum Latinam v alterius omnino sententiae' experti

sunt. Ergo.

PROHATuκ 3. Si quis enim esset in Christi verbis tropus ac figura inustatior supplenda, illius profecto' admonuissent e sanctis Patribus illi , qui ex professo tu evangelia & Pauli epistolas commentarios scripserunt . Atqui contra omnes instant ut haec verbi eo quo' sonant ni

do simpliciter intelligantur absque ulla dubitatione, ob summam Chrisis

274쪽

qui loquebatur , .sapientiam . Vide Chrysqstomum, Cyrillum Ale, x ndrinum, Theophylinum, & alios. Ergo. PROHATuR 6. Illud est discriminis ca*holicos inter & Calvinianos , quod juxta catholicos propositio Christi Verbis apert si & Implex, re

autem mysterium contineat, cui nec mens cositando, nec os eiriuendo par esse .queat juxta haereticos contra eadem propositio verbis constet obscurioribus ἱ rem autem .exhibeat intellectu facilem . Nihil enim facilius Christo fuit, quam signum aliquod corporis sui pro .arbitrio .figere, & ei insuper, Ii vellet, gratiam suam alligare, sum supremus sit omnium dominus δc arbiter Atqui Patres antiqui , dum .expendunt verba Christi, afferunt ea .eta aperta, simpliciter & ut sonant, ea esse accipienda, assirmant . ea ad .fidem plenam atque inteῖram sussicere, timent ne .quis iis non satis persuadeatur , omnem .volunt abjici haesitationem reipsa autem Iub verbis .apertis ac simplicioribus agnoscunt mysterium Ruoddam grande altum & incomprehemibile; ut ad illud credendum adducant, allegant Dei loquentis ac femper veridici auctoritatem dc infinitam potentiam ; congerunt exempla similium quae in Scripturis occurrunt .unius rei in aliam conversionum, ut patebit in decvrsu operis. Ergo Patres longe distabant a sensu Calvinianorum.

OBIECTIONE S.

GaIICIEs r. Non est in Scripturis insolens , quod fgno detur no men rei significatae . Sic Iqsephus somnium .enarrans Pharaoni Genes 46. a. Septem boves pulchrae, inquit, septem fricae plenae, septem uberetatis anni sunt. Daniel no turnum praegrandis statuae visum .similiter in

terpretans regi Nabuchodonosor cap. 23. 28. Tu ra, ait, caput aureum s

Sic Deus .explicans Ezechieli quidnam .sgnificarent ossa quaedam arida, quae ei in spiritu ostenderat , fga haec bunisessa , inquit , domus Israeles. Christus edisserens Praholam zizaniorum, Mattn. .23. cui seminax bonum fomen, ait, es filius hominis, ager aurem best mundus ; bonum v semen hi sunt filii regni o donia autem filii s m nequam ; inimicus au rem qui seminavit ea , es Diabolus meos vero consummas, seculi es omessores autem angeli sunt. Paulus eadem ratione loquens de petra , ex qua in .deserto aqua Iudaeis profluit. Cor. Io. Perra aurem . inquit,er Gbri s. Ea .enim sngula .dicuntur res illae, .quas .tantummodo si

gnific/bant. Quidni emo pariter horum Christi verborum, Hoc est comp mqvm, is quoque ut sensus, Hoc .est figura corporis mei,

RGO consequentiam, Latum enim .est inter sa discrimen , .adeo Jat,

nedum haec .exempla faveant errori Calvinisnorum , nostram potius iblustrent sententiam, ac firment regulam. Statuimus nempe supra nonni nibus rerum significatarum fgna posse insgniri, quando .compertum est R j m pro sgnis haberi , estque auditor' tantum ambiguus rei, cujus fgna illa snt; non posse autem, cum pro sgnis nondum consderantur,

275쪽

ns DE VERITATE PRAESEWIAE REALIT .

Porro in his omnibus, quae modo objectae sunt, occasionibus erecti jam erant animi ad perspectam Ibi sgni notionem, anxiique tantum erant quid illa significarent. Ita Pharao somnium viderat & quaerebat ejus interpretationem. Cum ergo tacite a Iosepho postularet, quid essent in ratione signi septem boves pulchrae & septem spicae plenae, quas dormiens conspexerat , recte & ad ejus mentem & ad normam humani sermonis respondri J 1 eph, Septem ubertatis anni sunt. Idem puta de Daniele . Eum enim interrogaverat Nabuchodono r . quid ingens illa statua portendereto eam ergo pro signo rei alterius jam spectabat. Idem dicimus de Deo Ezechieli loquente . Prophetis enim omnia sere sub involucris a Deo revelabantur: figurisque assueti, eas a rebus ipsis per se secernebant. Cum ereo facta esset super Ezechielem manus Domini & eduxisset eum in spiritu , & ei monstrasset in campo ossa arida mens prophetae eo ipso satis erecta erat ad ostentum latente, que in eo suturi praesagitionem .' 'uapropter tunc absque ulla verborum ambage dixit illi Deus, Ossa haec unmersa domus Israel . . Christus pariter parabolam proposuerat: parabola autem omnis quaedam est adumbratio rerum aliarum o unde apostoli accedentes ad eum dixerunt, Edissere nobis parabolam etiniorum agri: jam itaque in animo suo constituerant haec tingula, quae dicta erant, totidem rerum aliarum signa esse: non mirum ergo si Christus has in eorum cordibus cogitationes videns, responderit simpliciter, eum qui seminat bonum semen ςsse filium hominis. metares esse angelos &c. Simili .modo judicamus de Corinthiis, ad quos scribebat Apostolust parati enim erant prius ipso Pauli sermone ad mysticas & occultas significationes suaerendas in iis omnibus, quae Israelitis acciderant in sua ex AEgypto libera tione. Iam enim dixerat ille omnes eos bH,tizatosese se in nube & in marἱ, ut innueret hanc ἰfiguram suisse nostri baptismatis: addiderat eos eamdem escam spritalam manducasse , & omnes eumdem potum spiritalem bibissex jam petram de qua biberavit, nominaverat spiritalem , ut eos ad aliquid in ea reconditum investigandum excitaret. Nihil itaque novi est. quod ita comparatis Corinthi1s tunc dixerit, Petra autem erat Gri ius , id est signincabat Christum o unde statim subdit, uec omnia in figura emtingebant illis. At apostoli nedum de signo cogitarent, audierent contra Christum olim pollicentem se daturum carnem suam in cibum, Sc sanguinem in

potum. Ergo cum praesormatam tunc in eorum mentibus signi notionem Christus non cerneret , non potuit pronunciare , Hoc es corpus meum, si voluit tantum indicare hanc esse figuram corporis sui. Verum ut omnia paria instituamus , fingamus V. g. quempiam rem pore messis cum amico in agris obambulantem , vi 'ccultae cujusdam

destinationis, quam ei non Ptelas erit, subito dicere . Viden hos mes

fores '

276쪽

CORPORIS ET SANGUIMT CHRISTI.s res' hi angeli sunt. Ridicula sane aut amens est et assertio, s innuere vellet se eos in imaginem angelorum , qui aliquando homines demetent, assumpsisse. Cur autem ea hominis istius assertio ridicula aut ansana est, sarentissima autem contra est Christi propositio id inde prosecto est, quod videlicet Christus sermonem haberet cum apostolis. qui in significatione scrutanda propositae parabolae versabantur . Is autem quem fingimus, de eo ne co3itat quidem. Quandoquidem igitur Apostoli in luprema coena de indenda pani nova signineandi corporis Christi virtute, ne Vel levem quidem suspicionem haberent, ejusdem non est dictum Christi rationis cum exemplis superioribus, emet autem ejusdem cum hoc ultimo absurditatis . INsTA ais. Discipuli multa jam audiverant a Christo metaphorice accipienda, ut cum diceret, Ego sum ossium, Ego 'in vitis vera , Pater meus agricola est Cum ergo hujusmodi locutionibus essent assuefacti ,

με videnterque nossent panem & corpus humanum ita pugnare, ut unum alterum esse non posset, nonnullamque panem inter & corpus propor-.tionem ac similitudinem animadverterent, ut pote quod utrumque vivificum esset: quid obstat quominus istis omnibus quasi manuducti ad figurae sensum, ita Christi voces intellexerint, ut panem illic ab eo in signum corporis sui constitui crederent.. RESPONDEO in omnibus promiscue propositionibus non posse quan- dolibet & quomodolibet amrmari rem significatam de signo . Ejusmodi enim propositionum aliae probandae sunt, aliae contra intolerabi-Ies. Quod eum ita sit, certis degibus illa licentia coercenda est. Ad id enim Mon lassicit s. Quod quis metaphoris ac parabolis utatur aut etiam delectetur. Aliud enim est metaphora, aliud parabola, aliud propositio in qua signo

Romen rei significatae attribuatur. Neque enim ab uno genere ad aliud, neque intra idem genus ab una propositione ad aliam recta fit consecutio. Ita dicere potuit Christus , Pater meus agricola est , quia Patris coelestis ad agricolam cum quo consertur, quaedam est similitudo : non potuillet autem, certum quemdam commonstrans digito agricolam , dicere , Pater meus es hic agricola, aut verba invertens, Hic agricola es Pater meus. Potuit parabolam explicans assirmare, Ego sum Uium; sed non potuisset, oculos intendens in aliquod ostium, assirmare, Ego sum hoc ossium , aut Hoc ossium es Cuersus: non enim eadem est ratio. Sic dicere ei fas fuit, Ego sum panis visus , qui de coelo descendi , ut ostenderet se cum pane , quo corpora nostra aluntur, commune aliquid habere ἔ non licuit a u-xem dicere, certum panem porrigens, Hoc in corpus meum , ut insinuaret hunc panem esse figuram corporis sui . Nempe metaphora usurpatur ob notam duorum in aliqua qualitate convenientiam : tunc autem subje-

ium propositionis est illud, cui qualitas alterius attribuitur: praedicatum autem est universale. Hujus porro generis non est isthaec Christi proposito , Hoc es corpus metim, etiam juxta Calvinianos . Ergo ad aliud ge

277쪽

DE VERIT TE PRAESENTIAE RE

irus pertinet, in quo de sisno res significata dicitur . At illud fieri inon

potest absque praevia monitione, cum primitus signum instituitur. a. Quod ea , quae denunciantur , pugnare secum invicem putentur . Praeterquam quod enim id locum non sabet , ubi agitur de . Deo, qui omnia potest i inde sequeretur in eo genere nullas esse absurdas prinpositiqnes : imo quo ablurdiores serent , eo liqueret magis , in ngurae sensum eas esse accipiendas . Id autem quis ferat ἰ An fas erit cuilibet idcirco , vi propositi cujusdam interioris , reliquis hominibus ignoti, 'mnia miscere β amerere, v. p. de .cane, uod ut rex Sinarum,ce culice, quod sit coelum, ut indicet illas horum esse imagines, quas sibi suo arbitratus finxerit: an, inquam, illud fas erit eo praecise , quod ist pugnent inter se, atque adeo sigurae sensu sint accipienda' Nulla profecto brevior esset aut certior ad insaniae famam via. 3. Neque etiam satis .est ad id remota quaedam inter res propositas conveniemiae alias quodlibet de quolibet pronunciari posset: nihil enim est .sere in rerum natury , quod sum alia re quamdam non ha Mat albquatenus similitudinem . Quocirca ut dictum . Christi ad figurae sensum detorquerent Apostoli, satis non cerat, quod persaepe eum vidissent m taphoris ac parabolis utentem, aut panis ac .corporis Christi is istantiam perciperent, aut meditando detegere possent quamdam inter illa convenientiam; sed requirebatur insuper ut panem jam pro fi ra nota haberent. scireque averent de caetero quidnam tandem panis ille sinificaret, aut ill

eis aperire vellet Christus,'

INsTABis a. Apostoli panem coenae paschalis ut fisuram jam spectabant . Namque paterfamilias panem azymum in sublime sollens initio epularum sic dicere L sueverat, Hic est aemus panis, quem patres nostri in AE pio comederunt , cum .ejus duntaxat esset commemoratio , Quidni ergo Christus , novum antiquo ritum substituens, eodem sensu pronunciaverit, Hoc est corpus meum. , significans Eucharistiam esse illius

tantum figuran3.

RESPONDEO r. hoc e Rabbinorum scriniis ae recentiqribus Iudaeorum libris ritualibus non i ta pridem erutum esse , qui quidem noli ita certa sunt apud nos auct uatis , ut fas sit hoc adducere ad stabiliendum fidei dogma, quod aliunde constare debet. Sane hunc ritum esse novum, multa sunῖ quae persuadeant. a. Noluisse Deum ut ad hujus observationis reconditae amussim verba Christi exponerentur, cum ea & ab Apostolis & Evangelistis praetermissa sit, δc omnes hactenus Christianos latuerit. 3 Falsum esse quod Christus haec in consecrando sorpore tuo Nest in locum antiquae de azymo formulae suste rit. Ritus enim azymi panis a patresamilias tollendi , principio .coen e paschalis usurpabatur; Christus autem ad finem .ejusdem convivii panem corpus suum secit . Isto itaque ritu pridem perlanctus erat Christus , cum ad consecrationem

fossoris sui accessit: & si quae in pane figurae ratio ab Apostolis constitu vatura

278쪽

CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI. as

batur, ea jam dudum erat exhausta. Vide de hoc inter caeteros Buxtorfiunt de coena, & Bartholoccium ramo a. bibliotb. Rabbimcae.

4. Ab una figura ad aliam , & a legitima ac justa loeutione ad insulsam & ineptam non posse esse consecutionem . Eo quod enim v. s. laurus pro signo victoriae vulgo jam habeatur non ideo' fas erit alicui, qui eamdem' sibi proposuerit in signum Caesaris, coram amico hujusce designationis ignaro pronunciare Hic est Caesar : eo quod enim ea sit signum alicujus rei , non inde sequitur , quod sit signum cujusvis rei o Recte dicebat de pane aetymo pateriam ilias , Hic es panis

quem maiores no i in aerapto comederunt quia publico & solemni religionis ritu institutus erat in aeternum ac perenne alterius monumen tum at nondum in signum corporis Christi institutus erat panis ille , queri prae manibus tenebat Christus . Ergo at figurae serium insi. filiandum non poterat simpliciter dicere , Hoc es corpus mium ; quia , ut jam obser avimus , ea omnia inter loquendum exprimi debent quae per se non supplet animus auditoris, ne maneat eoque absurda evadat

INsTAsis 3. Christus apostolos statim commonefecit figurae corporis & sanguinis sui in pane & vino a se constitutae : illico enim tu junxit Lucae 22. Hoc facite in meam commemorationem. Ergo nihil jam superest difficultatis.

RESPONDEN r. hoc commentum esse excogitatum a recentioribus Sacramentariis, ut aliquem errori suo e Scripturis colorem quaererent ,

adeoque necessarium illud non esse ad verborum Christi intelligentiam,huasi vero illi ex eo' perideat . Nullus eniri unquam fuit in orbe Chri- viamis, nullus est inter ant uos ι qui priora Christi verbet e posteri ribus interpretanda esse censuerit imo nec sacramentariorum principes Carlostadius, ac Tutriglius ς iis adducti sunt . ut figurae sensum. Christi dicto affingerent . 1d emo additamenti ad legitimum Christi propositionis sensum non requiritur . quippe quod non explicationis aut determinationis . sed confirmationis potius gratia proposi

. a. Ex ipsa historiae serie evidenter colligi istas propostiones , Hos

est corpus meum i Hoc facite in meam commemorationem , esse duas propinsitionta omnino distinctas quarum altera rem altera rei finem contineat atque eas quidem inter se connexas ; sed non ita ut sensus unius ab altera necetirici suspensus sit , quod 3c per se patet & liquet insuper ex eo quod Lucas solus posteriorem reserat praetermissam a Matthaeo & Μareo; qui eum ante Lucam scripserint , satis eo indicarunt absque illa additione verba Christi posse intelligi. 3. Generatim loquendo praeviani esse oportere signi notionem in auditore , antequam de signo affirmetur res fgnificata . Posset tamen aliquando contingere , ut postponeretur sed duprici tantum in casu ι nempe si is qui loquitur, accurate sequi nesciat , aut si inusitata quadam cavillatione audia πDisitired by GO Ie

279쪽

268 DE VERITATE PRAESENTIAE REAELIS

auditores percellere velit . Qui enim humani sermonis leges servare stianaut cupiat, is debet illud omne vocibus proserre, quod ipse mente sua concipis, & in alterius animum transire voluerit, nisi in eo jam illud existere perviderit. At Christo aut insulsam loquendi rationem, aut indignam cavillandi libidinem tribuere impium fueris. 4. Ex his vocibus, Hoc facite in meam commemormionem, non potuis a Christi discipulis inferri Eucharistiam esse figuram corporis Christi a semiS. Commemoratio enim non absentie, sed oblivioni opponitur. oblivissci autem possumus etiam ea quae praesentia sant, modo in sensus non incurrant. 1ta potest quis tui oblivisci. Ita quotidie Deum ipsum obliviscimur, in quo tamen movemur oe sumus. Ea porro quemadmodum. obliviscimur, sic & in memoriam revocamus. Non ergo memoria rei irsius absentiam necessario arguit. Certe Eucharistiam catholici in mem viam Clixisti celebrant ; neque tamen ab ea Christum procul abesse existimant. Cum ergo haec inter se non pugnent, non est cur ab apostolis simul conciliata nota fuerint ..ΙNsTA Ais 4. Apostoli statim intellexerunt a Christo sacramentum institui. Atqui sacramentum idem est, quod rei sacrae signam. Ergo de signo verba Christi acceperunt. Certe in omni de sacramentis locutione solem ae Scripturae est, ut id esse dicantur, . quod duntaxat signifieant. Sic P.

Genes II. Io. de circumcisione ait Deus o Hoc es pactum meum, quod ob servabitis inser me o vos o semen tisum pose νe circi ridetur in vobis omne masculinum versia II. Et cireumcidetis carnem, praeputii vestri, ut sit ire

signum foederis iniex me o vos. Ibi enim pactum ipsum dicitur in ipsa sui

institutione circumcisio, quae subinde in. signum posita esse tantum indiscatur. 2. Exodi. I P. I L. de agno Paschalr enim phase, id in , trans tus Domini. Quo loco maxime permotus est Zuingli ,. ut supra notavi, mus. 3.. Denique, .inquiunt, necesse est ut ueb ipsi catholiet in verbia Christi Eucharistiam instituentis,. figuram multiplicem esse eonfiteantur Npostquam enim de pane dixerat Christus, Hoc es cavus meum , se de ca lice mentem sitam expressit apud Lucam & Paulum, Hic es calix novum ιUameistum in sanguine meo, qui pro vobis sundetur. Profecto nec calix, . nec, quod erat inicolice, vinum potest esse testamentutia, sed 'ad summum est signaculum testamenti ac novi, foederis a Deo eum hominibusiuiti. Ergo duplex ibi figura est, una in voce calicis , qui pro vino sum, rur in eo contento , alia in voce totamenti, quod proclignaculo benignis simae Dei in homines voluntatis. accipitur. Imo, ajunt, alia insuper figurra admittenda est . nam Christus de pane loquens apud Paulum, ita pro Muntiat, Hoc es eorpus meum, quod pro volis smdatur . seu ue graece est quod pro vobis frangitur. de ealice autem apud Matthaeum , His es enim sanguis meus novi testamenώ - qia pro minis essundetur in remissumem peccatorum , seu ut graece est, qui si distiν. Atqui constat in Eucharistiae is stitutione neque corpus Christi esse fractum, neque sanguinem estusum et utrumque enim postmodum duntaxat & in cruce contigit. Ergo Euchari,

280쪽

CORPORIS ET IANGUINIS CHRIS . 26ς stia ideo dicitur esse corpus Christi quod frangitur, & sanguis qui est uniditur, quia fractionis δc emisionis istius signum & imago est. Porro si infractione ac effusione ita figura constituenda sit, ut ea dicantur esse tan

tum in Eucharistia sub imagine ; quidni idem de ipso corpore affirmaebitur PREsPONDEO apostolos in suprema coena satis intellexisse quod Christus instituisset sacramentum , sed eo plane quo Christus locutus fuerat modo , hoc est ita ut sacramenti ratio praetentiam realem on excluderet , sed supponeret . Dixerat nimirum Christus apostolis , cum desgno prori us non cogitarent, Hoc si corpus meum, Hic est sanguis meus . Proinde illi in verbis Christi statim acquiescentes , simpliciter crediderunt Eucharistiam vere esse corpus ac sanguinem Christi Fundamenti is itur loco praesentiam horum realem in ea collocarunt ; sed

cum animadverterent tamen remanere semper nihilominus panis ac vini eamdem speciem . . inde intulerunt in Eucharistia duo quaedam esse , nempe Christi substantiam intrinsecus, extrinsecus autem panis ac vini species superstites , quibus quasi symbolis illa tegeretur , & adumbraretur: in qua sacramenti ratio sita est o deinde audierunt Christum paulo post subjungentem , ut hoc idem facerent in commemorationem mortis ejus ς quam quidem mortem satis aliunde expressam cernebant in separatione corporis Christi ab ejus sanguine, vi verborum quae ipse .protulerat . Non potuerunt igitur , quin duplicem in Eucharistia iuguram agnoscerent , aliam corporis ac sanguinis Christi in ea delit 1centis, aliam cruentae ejus passionis; atque adeo sacramentum ab ipso institui statim aperte intellexerunt , sed ita ut tamen ante reliqua prat; sentiam realem admitterent. Neque enim sacramenti ratio pugnat cum praesentia reali , quod manifestum est ex ipsa catholicorum sententia, qui

utrumque nullo negotio componunt . Non ergo a notione .sacramenti

venerunt apostoli ad intelligentiam horum Christi verborum , Hoc es corpus meum , quod vellent Calviniani; sed contra ab intelligentia sinplici horum verborum, Hoc es corpus meum, devenerunt in notitiam sacramenti , quod catholicis mirifice favet. Jam vero quod attinet ad allata exempla, reponimus, ' i . I. Geneseos II. Io. circumcisionem non appellari pactum, sed ibidem imperari ut pacti conditionem . Tum enim Abrahamum docere voluit

Deus, non suid circumciso significaret, sed quid ab eo in foederis con

.ditionem. exigeret . Versu autem sequenti demum circumcisio vocatur

signum sederis . Neque id mirum : hoc enim ipso quod in perpetuam

ac . perennem. hujus faederis conditionem figebatur , evadebat illius quoque signum ac symbolum . - Itaque versu. Io. circumcisionis praeceptum memoratur . Versu autem II. nnis adjungitur , ob quem circumciso praecepta fuerit . Adde quod foedera ex certo ac peculiari rerum gene

re sint , quae per se signa quaedam flagitent . Pactum enim est mutua consensio voluntatum diligenter in fata servanda: ea autem consensio

SEARCH

MENU NAVIGATION