Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

oo DE VERITATE PRAESENTIAE Agriu

is emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur , caro signatur ut 3ese anima muniatur ; caro manus impositione adumbratur', ut & anima

se Spiritu illuminetur; caro corpore & sanguine Christi vescitur , ut Scis anima ele Deo saginetur. Unde infert adversus haereticos resurrectio se nem negantes et Non possunt separari in mercede anima & caro , γquas opera conjungit, Quae quidem ita efficacia sunt argumenta catholici dogmatis , ut omnem effugio viam praecludant. γt. Enim si dum accipitur Eucharistia , caro nostra carne Christi vescitur, ut & anima nostra ejus divinitate saginetur , prosecto Christus tunc

percipitur, non tantum spiritu , & fide , quod statuunt Calviniani ; sed etiam ore, quod nos decernimus. Ecquid enim intelligitur his vescendi Christi carne verbisὶ An spiritalis Christi manducatio λ an susceptio sani

illius corporis' an oratis & realis corporis ejusdem eius t At I. non intelli tur spiritalis Christi manducatio, ut pote cujus caro nostra capax non sit. a. Non etiam intelligitur susceptio signi corporis Christi, quod ore corporis sumatur. Nam quatuor hic tantum recenset Tertullianus , quibus omnem communionis rem complectitur I hinc quidem corpus , &animam hominis , qui Eucharistiam accipit, illinc carnem, & clivinitatem Christi, qui accipitur: proinde quemadmodum de vera hominis carne , & anima , dc det vera Christi divinitate loquitur ; sic de vero ejus corpore e alioqui Vcrum Christi corpus in negotio communionis nullum plane locum habet, quod volunt tamen ipsit Calviniani. Ergo opo tet ut de orati ac reali veri Christi corporis esu hic sermonem habeat Te tullianus. a. Amen olim dici solitum in Eucharistia , dumi porrigeretur a sa cerdote corpus Christi , testimonium est .luculentum veritatis corporis Christi in Eucharistia r Amen enim idem est quod vere , & eo fine usurpabatur , ut quod os dicebat , cor sateretur . Atqui id pro . bis Tertullianus , & inde argumentum petit ὁ dc idcirco Eucharistiani Sanctum nominat , quia nempe Christum sanctum sanctorum continet.

Adde quod ibidem , ut cohibeat a spectaculis Christianos sanguinifladiatorum , qui ibi fundebatur , inhiantes , in illius locum sangui

nem Christi in Ecclesia exhiberi soli um ostendat e quae arguendi ratio exigit ut utrobique de vero sanguine', non ut de vero hinc , illinc fictitio, agatur.3. Amerit idem esse scelus Hrum , qui indignas ad Christi corpus in Eucharistia manus afferunt , quod Judaeorum fuit , qui violentasio idem Christi corpus olim manus intulerunt , aut etiam majus. Atqu non potest esse idem flagitium, misi idem sit corpus . Nam si ex uniuparte esset verum Christi corpus, in altera tantum imago illius , comeparavio corrueret. Quamvis injuria facta imagini redundet ad ipsam per ibnam , duo tamen animadvertenda sunt': a. ut imagini injuria nar xi

312쪽

οὐ II ET SANGUINIS CHRISTI . 3oi .

oportere ut contemptus, &' Violandae. personae animus accedat d a. io juriam etiam in edi calu minorem esse , quam, si per nae ipsi inferretur . Atqui artifices idolorum, qui alias summa cum reverentia Eucharistiam trariabant , 'criminis incessit Tertullianus paris aut etiam majoris ,

quam Judaeorum , i hoc ipsb solo , quod conscelerati eam susciperent .

Ergo avi Tertullianus in expositione orationis Dominicae , modum quo Christus fide percipitur distinguit ab eo quo corpus ejus in pane censetu seu eme creditur.& agnoscitur . Idem enim vox illa sonat apud j risconsultos, quorum more loqui amat Tertullianus . Adjice quod indocolligit corpus Christi in pane censeri , quia dixit Christus . mo es corpus meum . Atqui hoc Christi pronunciatum omnem fgurae sensum e

cludit. Ergo . . t

3. Asseverat Christi corpus in Eucharistia permanere, etiam dum ea asservatur. Atqui id pugnati cum doctrina Calvinianorum, qui & Chri si corpus & illius imaginem in 1blo Eucharistiae usu admittunt. .

6. Sacrificii vim ac notionem Eucharistiae attribuit.. OBIICIT I. 'Albertinus Tertullianum, qui uiro I., in Marcionem, cum I . ut demonstret Christum . non fuisse adversarium iconditoris mundi , sic ait o Usque nunc nec aquam rephobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum. quo suos unguit nec mellis aut lams ocietatem qua es suos infantat , nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam se in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. Ergo Eucharistia est tantum corporis Christi imago & figura.

DISTINGuo antecedens: fluo corpus suum repraesentat, , id est sistic

praesens ; concedo id est . quo illud significat absens; nego . . Nempe verbum istud ex primaeva origine sua & pervulgato omnium auctorum usu , idem est quod praesens. bibere : quo etiam sensu illud frequentissime Tertullianus accipit, ut Albertinus ipse confitetur. Riquumne igitur suerit post illa quae de Patribus generatim, ac speciatim de Tertubliano diximus , ut vocabulum ambiguum in noVatorum potius . favorem, quam in Ecclesiae gratiam inflectatur ; praesertim cum multa sint quae ibidem in sententiam nostram inclinent. I. Enim non. ait simpliciter ι quo , corpus suum repraesentat , sed quo IPSuΜ suum corpus repraeseἡ-tatis Hujus . autem pronominis vis ea est, ut. dissicultatem & rei inso, lentiam tbnet. Neque enim in rebus sicilibus , obviis , ac planis recte adhibetur : aliquam enim prae se seri in affrmando contentionem. Aenulla dissicultas omnino est, si Eucharistia ritu Calviniano i intelligitur. Ergo. 2. Gradatim a caeteris sacramentis, Tertullianus ascendit ad Euricharistiam , eique peculiarem hanc dignitatem assignat i. quod corpus,sum Christi repraesenteι . At si: de figurat: tantunii disputat, nihil est

in ea ieri inium oleum: enim pinest e/dςm- ratione cici repraesentare Spiritum sanctum .. Ergo, eodem , modo decipiendus est Tertullianus ,

cum pronunciat hi. Verbis, rasi est pus meum, repraesentatum esse ip sum

313쪽

3oa DE VERITATE PRAESENTIAE ROTIs

sum corpus Christi , quomodo intelligendus est cum de Patre aeterno loquens filium suum apostolis exhibente his vocibus, Hic es filius meus dilectus, ita habet lib. q. cap. 22. Itaque jam repraesentans eum, Hic se es filius meus , utique subauditur , quem repromisit . Atqui in postrema sine dubio , repraesentare , idem est quod exbibere . Ergo & in

prima. Et certe cum frequenter utatur voce repraesentare, saepius illam usu pat pro praesentem Iisere . Sic libro de resurrectione carms, ait carnem

in ultimo judicio repraesentandam esse. Libro de Paliis , ait, discipulos

oppido, quod Christum recipere noluit, coelestes ignes repraesentari voluisse . In eodem libro de resurrectione carnis capite a persectionem se judicii non nisi de totius hominis repraesentatione constare : μ hominem enim in utraque substantia carnis animae exhibendum , quem totum oporteret judicari . Cap. 22. in Domini repraesentatione resurrectionem faciendam : capit. 23. nunc contemplationem esse spei per fidem , non repraesentationem , nec possessionem , sed expectationem. Ita

di alibi passim.

OBIICIT a. Tertullianum , qui libro 3. cap. 1'. adversus eumdem Μarcionem differens , inde conncit Christum non fuime orbis & antis quae legis conditori contrarium, quia videlicet veteres figuras ac pshestias implevit. Probat autem implevisse, quia Ieremias V. g. praedixeravfore ut Iudaei lignum aliquando in panem Christi mitterent. Iam vera nomine panis delignatum esse ipsum corpus Christi ostendit, quia Christus postea panem corpus suum appellavit . Haec sunt verba d Extum lit . . . . crucem, . . . . ut secundum superiorem prophetiam , exinderi Dominus regnaret a lisno . Hoc lignum di Ieremias tibi insinuat , is dicturis. praedicans Iudaeis : Venite , mittamus lignum in panem eius, ut bis que in corpus . Sic enim Deus in evangelio quoque vestro Lucae is revelavit, panem corpus suum appellans , ut & hinc jam eum intelis ligas corporis sui figuram pani dedisse e cujus retro. corpus in panemo prophetes figuravit, ipse Domino hoc sacramentum postea interpre- taturo . Unde arguit Albertinus panem ab Christo in corporis sui

figuram. institutum ..' DISTI NGDO consequens: ire figuram: institutum esse apud Ieremiam, concedo : in Eucharistia ;. nego .. Totus igitur controveritae cardo in eo Vertitur, an de figura: veteri hic verba faciat Tertullianus ,. an de figura. simul cum. Eucharistia a Christo, instituta . Porro nos contendimus de antiqua figura hic esse isermonem ,. ita ut Christus jam: ab ipso. J Remiae tempore: pani, figuram. corporis. sui dedisse hic affirmetur i. quia id. postulat argumenti ratio .i δα eo. namque totus: erat Tertulliamis, ut demonstraret a Christo, impletas. esse figuras veteres .. 2. Haec ipsa locu

tio,. Ut & hine jam i eum intelligas pani figuram corpo . sui dedi ob se , tempus Ieremiae ante memoratum indicat , a quo jam, figurae x Monem indiderit, quam postmodum impleverit . 3. Iu clarius adhuet eluce

314쪽

cORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI . 3o

Hucet ex libro A. cap. 4o. ubi idem argumentum & iisdem sere veri,is exequitur : Cur autem, inquit, mem corpus suum appellat, & nonis magis peponem , quem Μarcion cordis loco habuit , non intelligensis veterem fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Ieremiam to Advers- me cogitavemur cogitationes, dicentes, Venite, conjiciamus li-- gnum in panem eius , scilicet crucem in corpus ejus . Itaque illumbo nator aptiquitatum , quid tunc voluerit fgnificasse panem , satis deo claravit, corpus suum vocans panem. Hic enim omnia aperta sunt. Nam conceptis verbis asserit Tertullianus veterem suisme istam. figuram,& Christium , ut pote illuminatorem antiquitatum , in Eucharistia declarasse , quid tempore Ieremiae significare Voluerit. 4. Idem confirmat libro conina Iudaeos , unde superiora ad verbum fere transsumpta sunt .

Sic enim ibi Tertullianus : Extulit . . . . crucem ut secundum . . . . .

se superiorem prophetiam exinde Dominus regnaret a ligno . De. hocis enim ligno Deus insinuat per Ieremiam quod essetis dicturi r Veniis te, mittamus lignum in panem ejus . . . Utique in corpus ejus lignum si missum est. Sic enim Christus revelavit , panem eorpus suum appel-. Ians, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit. Hic enim figura omnis ad retroactam Ieremiae aetatem resertur. In Eucharistia vero figura revelata & impleta dicitur. INsTAT Albertinus. Μentionem ibi iacit Tertullianus figurae a Christo in Eucharistia institutae. Nam si id ad Ieremiae tempus revoces , his idem dicet Tertullianus : statim enim addit et s retro corpus in panem prophetes figuravit. Atque adeo in tautologiae, uti Hunt, vitium incurreret.

REsPONDEo ibi non esse tautologiam , quae inepta est ejusdem &eodem modo repetitioe. Nam aliud eit quod Christus nomine pavis de signari volueris corpus suum, aliud quod Ieremias id ejus imperio etiam fecerit. Prima propositio Christum nobis exhibet , ut qui dicenda prophetis inspiraret; altera , prophetas, ut qui ejus jussa capesserent.. Prima Christum ut dominum & auctorem figurarum ae prophetiarum veteris testamenti; secunda prophetas ut ejus ministros repraesentat. At

rui ista inter se disserunt, imo quod prophetae a Christo sibi singula

ictante penderent , id apprime faciebat ad propositum Tertulliani , qui ostendere volebat Christi cum prophetis consensionem. Quod autem ea mens Tertulliani fuerit, liquet ex libra cap. 4. ubi diserte asserit, Christum id, dixisse apud Ieremiam & corpus suum apud eum nomine panis significati volitvie. ΙNsTAT Albertinus. Vox illa retro tempus aliquot anterius notat. Ergo non eodem tempore pani figuram corporis sui dedit Christus, quo corpus idem in pane propheta figuravit.

DISTINGUo antecedens o vox.illa retro significat tempus anterius ea re quam respicit & cui opponitur concedo. : Ea etiam re , quam non fespicit; nego. Porro hoc vocabulum retro non pertinet ad figurae consti-

315쪽

NRITATE PRAESEWIAE REALIS ,

constitutionem a Christo tempore Ieremiae factam ; sed ad veteris sguarae interpretationem , quam postea Christus . in Eucharistia instituenda

Og IiC1T 3. Tertullianum lib. q. contra Marcionem , cap.- 46. in quo

juxta institutum suum probans Christum non suisse legis Mosaicae everserem , quippe qui figuras & prophetias ejus studiose impleverit e &obiter simul demonstrans eum fuisse etiam verum hominem, sic ait : -- E tot festis Iudaeorum paschae diem elegit e in hoc enim sacramen- ,, tum pronunciarat Μoyses : , Pascba es domini : ideo & adfectum suum ,, ostendit : Concupiscentia concupivi pascha edere vobiscum, antequam pa- ,, tiar . O legis deliructorem , qui concupierat etiam pascha servare l, , Nimirum vervecina illum Iudaica delectaret ' An ipse erat, qui tan- ,, quam ovis ad victimam adduci habens , & tanquam ovis coram tonis dente , sic os non aperturus , figuram sanguinis sui salutaris implereri concupiscebat P Poterat & ab extraneo quolibet tradi r ne dicerem &is in soc psalmum expunctum : Qui mecum panem edit , levabit in meis plantam . Poterat & sine praemio tradi. Quanta enim opera tradito- ,, ris circa eum , qui populum coram offendens , nec tradi magis p

se tuimet quam invadi λ Sed hoc alii competisset Christo, non qui pro- ,, phetias adimplebat et scriptum est enim : Pro eo quod venumdedere iu- sum': nam & quantitatem & exitum pretii postea Iuda poenitenteo revocati, & in emptionem dati agri figuli , sicut Evangelio Μatthaei.

continetur, Ieremias, praecanis o Et acceperunt triginta argentea , me

tium appretiari vel honorat e o dederunt in , agrum figuli . Professus,, itaque se concupiscentia concupiisse edere pascha, ut suum indignum se enim ut quid alienum concupisceret Deus acceptum panem & diis stributum discipulis , corpus illum suum fecit , Hoc es .corpus meum, se dicendo, id est figura corporis mei . . Figura autem non fiusset, nisi veritatis esset corpus. Caeterum vacua res , quod est phantasma, fi' 'guram capere non pinst. Aut si propterea panem corpus sibi finxit,

,, quia eorporis carebat ueritate et ergo panem debuit tradere pro no- se bis. Faciebat ad vanitatem Μarcionis , ut panis crucifigeretur et cur ,, autem corpus suum appellat, & non magis peponem , quem se Marcion cordis loco habuit non intelligens veterem fuime istam fi-M guram corporis, Christi dicentis per Ieremiam : Adversus me cogita ,, verunt cogitatum dicentes et Venire coniiciamus signum in panem ejus, is scilicet crurem in corpus ejus. Itaque illuminator antiquitatum, quidis tunc voluerit fgnificasse panem satis declaravit, corpus suum vocans,, p nem V Sic & In calicis mentione testamentum constituens sanguine , suo obsignatum substantiam corporis confirmavit e nullius enim co se poris sanguis potest eme, nisi carnis, Nam & si qua corp*ris qualiis ras non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi . carnea nonis habebit. Ita consistit probatio. corporis de testimonio carnis proba tio carnis de testimonio sanguinis . Ut autem. sanguinis Veterem

316쪽

CORPORIS ET SAN IUS CHRISTI. 3os

, .ssuram in vino recognoscas, aderit Esaias. inquit, adυem mi ex. Edom. rubor vesimentorum ei, lex Bosor .... Μulto manifestiusis Genesis in benedictione Iudae, inquit, in vino solamstiam, - ρο in faunine uvae amistim suum : stolam & amictum carnem demon-- strans & vinum sanguinem . Ita & nunc sanguinem ibum in vino cono secravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit . Hic Acthilles est Calvinianorum. Et vero, inquit Albertinus, quid apertius quam quod juxta Tertulliani , atque adeo veteris Ecclesiae mentem istorum Christi verborum, Hoc es corpus meum, is sit genuinus sensus , Hος es figura

corporis mei

DISTINGUO consequens: nihil est apertius isto sensi, si voces ilia. id es figura oorporis mei, cadant in attributum propossitionis , & explicent quomodo Eucharistia est corpus Christi ; concedo: si afficiant tu, jectum, & indicent tantum panem, qui iactus est corpus Christi, suisi e olim figuram ejusdem corporis ; nego. Porro dicimus admittenduin esse hic hyperbaton, & construendam esse orationem in hunc modum. Hoc , id es panis, olim figura corporis mei , es iam corpus meum . Ad hqrc enim duo suffciunt : primum , quod ejus generis hyperbata non sint apud PMres & apud ipsium Tertullianum infrequentia o alterum , quod illud postulet orationis series & Tertulliani propositum , ex his

enim efficiemus non tantum Tertullianum ita exponi poste, sed etiam oportere . Atqui hoc utrumque verissimum est. Ac primo quidem quod hyperbata non infrequentia sint apud M. PP. ac Tertullianum , praesertim in laudandis Scripturae verbis, ne videlicet irreverenter sacrae orationis filum interrumpant . Ita Tertullianus . libro contra Praxeam cap. 29. explicans illud Apostoli r Christis mortuus es, Dicendo. in-M quit , Grisius mortuus es, id est unctus. Id quod est unctum, modi se tuum ostendit, id est carnem .e Libno hoc ipso q. contra Marcionem afferens & explanans illud psalmi 77. Aperiam in parabolis os meum .se Aperiam , inquit , in parabolam or meum , id est in similitudinem . Cluysostomus pariter homiL 33. in Natib. Supra hanc petram aedificari, ibo Ecclesiam meam, id est fidem & consessionem. Imo & Clemens Alexandrinus supra, in eodem, quo Tertullianus, casu positus , interpretans primam vocem copsecrationis calicis, interpretationem illius ea-dcru ratisne transponit. Sic enim. habet e M Hoc es sauciis meus, Dudius vitis . quoa ita reddit ipse Albertinus t hoc , id est fructus vi-ι is , est sanguis meus r nihil ergo est cur simile hyperbaton a Tertulliano hic usurpari non potuerit . Non tantum autem id fieri potuit , sed quod alterum est caput id factum esse necessario dicendum est. a. Quia id flagitat Tertulliani scopus . Pugnabat enim ur cvinceret pa nem suisse olim corporis Christi hguram, quam in Eucharistia implesset : atque adeo sic illi disputandum fuit: Christus panem fecit co pus suum . Atqui panis erat apud veteres prophetas figura corporis Christi . Ergo implevit veteres figuras . Primam propositionem clar. IViasse de EueBarisia. V rissime

317쪽

ao 6 DE VERITATE PRAESENTIAE REALII

risiime exprimit: secundam de figura olim in pane constituta exprimerire quoque; necessario debuit Nullibi autem expressia cernitur , nisi in iis de quibus agitur verbis. Ergo figura, de qua controversia est, pertinet ad panem , qui est subjectum propositionis christi. a. Illico ui jungit: figura autem non fuisset: quae loquendi ratio arguit aeum de praeterito tempore disserere. Si enim de tempore institutionis Eucharistia verba faceret , dicendum illi omn4no fuit , Agina aurem non egier . 3. Conceptis verbis amrmat meterem fulse Ham figuram, & Christum in Eucharistia declarasse , quid romine panis jam a te ore Ieremiae singnificari voluisset . 4. Eam ob causam Christum vocat altamininorem an liquitarum . I. Ita disputat de pane, quomodo de vino. Atqui uirim, cum de vino agit, diserte asseverat in eo veterem similiter .figuram extitisse, & Christum, cum vinum in sanguinem consecravit, manifestasse se quid . tanto .ante, vino figurare voluisset. Ergo. 6. Nihil optasset magis Marcion , quam quod ista Christi verba, Hoc es corpus meum , ita accepillet Tertullianus, ut Eucharistia tamen est et tantum corpus Christi specie .& figura tenus : illico enim respondisset .eodem plane modo Christum fuisse .& dictum esse, hominem. Ergo multa sunt quae demonstrent ita intelligendum esse Tertullianum, ut quod de figura ait, cadat in priorem propositionis Christi partem , mon in posteriorem . Imo Meipso in loco dogma catholicum . astruitur et I . quia explicatissime adserit . quod Christus acceptum panem corpus suum illum fecerit: a. quia con tendit veterem figuram . corporis Christi in Eucharistia esse impletam . Porro figura corporis non nisi corporis ejusdem veritate impletur. Non

enim impletur figura , .nisi cum in illius locum id itastituitur , quod ea

promittebatur .

Origenes.

'TERTULLIANuΜ sequitur Origenesis Clementis Alexandrini . discipulus, & .ejus in scholis Alexandrinis .successior , appellatus olim misi iis Eoisarum , icujus in scriptis .luculenta habemus doctrinae nostrae t

stimonia. Primus locus .est bomia II 3. in Exodum, ,, Nostis, inquit, qui divi- ,, nis mysteriis .interesse .consuevistis , , quomodo cum sulcipitis icorpus Domini, cum omni .cautela & veneratione servatis, ne ex eo parum

is quid decidat Reos enim vos creditis , de recte creditis , si quid

is inde per .negligentiam decidat. - I. Eucharistia hic dicitur e se corpus Domini. a. Dicitur esse corpus Domini, etiam idum servatur, hoc est extra usum. 3. Haec ipsa cautio ac veneratio Christianorum .in ea accipienda arguunt hanc esse vere cor

pus Christi . Nam si figura tantum, quo sum .ianta diligentia ρ quas vero .figurae . aliquid decederet, etiamsi panis aliquid in terram ca

deret . . Secun-

318쪽

CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI . 3o

' , secundus. est homil. IS. in varia loca evangelii: is Quando sanctum ci-- bum, illudque incorruptum accipis epuIuma quando vitae pane & pinis culo frueris , manducas & bibis corpus & sanguinem Domini : tunc ,, Dominus sub tectum tuum ingreditur: & tu ergo humilians te ipsum, ,, imitare hunc centurionem, & dicito : Domine non sum dig s in inis tres sub tectum meum. Ubi enim indigne ingreditur, ibi ad judicium

,, ingreditur accipienti. .'

Expediant Calviniani qua de re hic agaturo. An de spiritali corporis Christi manducatione an de orati & reali ρ an de signo duntaxat RΑt certe non agitur hic de manducatione spiritali r ea enim indignis non competit. Non etiam de ligno. Nam illud signum non est incorruptum epulum , & ad illud, dum in os ingreditur , non possiunt dirigi verba ista: Domine non sum diguus: sed ad 1blum Christum. Ergo Christus tu Eucharistia est non iblum dignis, sed etiam indignis. Ergo vere Chrissi caro etiam. ore accipitur: ita ut qui 'Eucharistiam : partie ac in Christo recipiendo cum centurio .comparari possit. Tertius locus sumitur ex homil. 7. in Numerosubal origenes conserens dicta & facta Dei in vetexi ac nova lage, tradit eum non clariuS modo nobiscum , quam cum antiquis esse locutum: sed etiam eum vere& in specie nobis exhibuisse , quod olim donarat rantum in figura &

aenigmateo is Tunc in aenigmate erat manna cibus, at quit, nunc autem

,, in specie caro Verbi Dei est verus cibus sicut ipse dicit: Quia carisis mea vere est cibus o Quae prius in aenigmate designabantur , nunc' in

specie & veritate complanturo r'

Species Sc veritas, figurae ct in mari hic opponuntur. Atqui manna erat figura corporis Christio Ergo idem Christi corpus, in veritate jam exhibetur nobis in Eucharistia. Quartus petitur eae lism 8- com a Celsum , in quo respondens Celso , iubenti ut Christiani gratias aserent daemonibus , a quinus fructus terrae acciperent , CeIlus, inquit, ur Deum ignorans daemonibus grais tias agat a noς Vero Deo omnium creatori complacentes, cum gratia-

is rum actione precibus, pro iis quae nobis data sum, paneς edimus per preces. sanctum quoddam corpus effectos & sanctificans eos quiis cum sano proposito utuntur.' Itaque panis vr consecrationis corpus Christi emcitur : nullam enim aliud quam .Christi eorpus eo nomine hic intelligi potestos Is CrT Albertinus Origenem in haec Μatthaei rs verba: Non γωλ- os ingreditur, palisit Eominem, ubi se habet: Dixerit quispiam in hunc locum incidens , quod sicut quod ingreditur in os , non polluit ,, hominem ; ... o. o ita quod ingreditur in os k non sanEtificat homiis nem, etiam , si a simplicioribus credatur sanctisicare , nimirum is qui vocatur parus Domma. Et est, ni fallor, oratis non contemmenda, eois que desiderans dilucidam expositionem, quae mihi talis videturo Quemadmodum non cibus, sed conscientia cum haesitatione vescentis pol-

319쪽

3o8 DE VERITATE PRAESENTIAE REAIIsse luit edentem ; ita quod sanctificatur per verbum Dei & or is tionem, non suapte natura sanctificat utentem. Nam s id esset, san A ctificaret etiam illum qui comedit indigne .... Proinde etiam in pane. se Domini tum utilitas est vescendi , cum impolluta mente , puraquetis conscientia, particeps est illius. Sic quod ad esum per se attinet, neci se ex hoc quia non edimus de pane per verbum Dei & obsecrati emis sanctificato, seaudamur aliquo bono, nec ex edendo abundamus aliquori bono .... Quod si quidquid ingreditur in os, in ventrem abit , & in is secessum ejicitur, & ille ei bus, qui sanctificatur per verbum Dei &- orationem, juxta id quod habet materiale, in ventrem abit 3c in secesse sum ejicitur nec materia panis, sed seper illum dictus sermo, e se qui prodest non indigne Domino comedenti illum. Et haec quidem dctis typico symbolicoque corpore. Multa porro & de ipso Verbo dici pol is sent, quod lactum est caro, veruique cibus, quem qui comederit, om--.nino vivet in aeternum, quem nullus malus potest edere. Quo quidem in ino plurima sunt, quae advessarii objiciant.

dentem, sed tantum habita ratione illius pietatis: quod non congruidia verum Christi eorpus , ut pote quod praeditum sit per sese virtute

a. Quod panis ille in secessum abeat juxta id quod habet materialeo: id autem de proprio Christi corpore asseri non potest i 3 c. Quod corpus sit symbolicum ac typicum: qua loquendi ratione videtur sisnificari , quod Eucharistia non appelletur coros CMisi , nisi quia illius corporis est symbolum ae typus .i 4. Quod distinguatur a Verbo quod iactum est caro, & verus cibus,

quem nemo malus potest edere. .i ιs. Quod idem cibus sit qui zccipitur , qui sanruficatur per Verbum& orationem, & qui in secessiim ejicitur. Ergo nulla fit panis Libstan,

itae in Christi corpus conversi. α' . . . REsPONDEO Origenem non ex proseG, sed obiter tantum & quaersi per transennam hic aliquid de Euchaνistia injicere, ita ut non pluit hinc illius de Eucharistia sententia plane depromi e nihil tamen hic est E

quod nobis obsit . . l l ν

. Dico enim ad s. Origenem tantum velle , quod panis eucharistacus non sit ex earum causarum numero, quae necestario agunt , & quae in effectibus suis neutiquam pendent a voluntariis subjecti dispostionibus. Nam si ita esset , inquit , sanctificaret etiam illam , qui iud ne coemedis . . Ad a. Origenem, ut ta probaret evidentius quod instituerat & jamr am eX ponebamus , panem eucharistisum spectare hi triplici statu LEst , cum assumitur in laturum Christi. corpus: a. . cum c nsecrati ne jam sanctificatus est ἐμ 3. est, quando corpore Christi recedente uuinia in corporibus nostris praestat ac patitur, quae selene reliqui Vub

320쪽

CORPORIS. ET TANGUINIS CHRISTI . 3ορgares cAE . Panem ultim ui primo statu consi serat cum de eo ait . quivi materia panis nota stanctificet , sed qui super eum dictus est ieemo et ad Ieritum autem, respicit, cum addit panem illum juxta id quod habet tunc materiale, abire in secessum; at clare non explicat hic quid ille panis sit in secundo statu i id autem alibi declarat expressissime . ut vidimus . Nam quod in hoc secundo statu admitteret corpus Chrissi , quod non abiret in secessum , constat quia i hunc cibum Vocat incorruptum . Certe Cyrillus 'Hierosolymitanus cathecbesi 3. sagogica ;Chrysostomus homil. in Encaeniis de Euchariseia ; Damascenus lib. 4. de Me cap. 14. conceptix verbis negant Eucharistiam in secessum emitti . Unde , quaeso , id eis venit in mentem ut id observarent , si Eiicharistia iis fuit verus ac communis panis . At idem prosecto , quod caeteri omnes , de Eucharistia sensae Origenes . Emo & ipse quoque existimavit Eucharistiam non abire in secessum certo in statu speciatam.

Ergo aliquem satum assinisti , in quo illa non esset simplex panis , sed

immortalla Christi eorpus. . t

Ad 3. Eucharistiam appellari corpus Ombolicum ac Vpicum , tum quia symbolis ac t mis involvitur, tum quia Eucharistia est symbolum ac typus corporis Christi patientis. 'Ad ' Eucharistiam a Uerho , quod eam factum est distingui , non penes substantiam, sed penes statum. Idem enim est corpus, sed quia sub specie panis i est in Eucharistiae sacramento, sumirer ab indignis pariterdi dignis. Ad extra Eucharistiam non apprehenditur nec manducatur, nisi

Per fidem.

Ad 3. panem eucharisticum in triplici illo statu supra memorata

eumdem esse , non re , sed notione confiasa r sub communi enim ac consula quadam cibi ratione panem illum animus considerat a primo momento ad ultimum, quia nihil illic distinguit sensus, nihil secernit animus, ac sermo. Nonne sim ili modo quotidie dicimus panem alere, converti in nostram carnem, & in secessum emitti Panis tamen amplius non est, cum ista omnia peraguntur.

CLAUDET hanc aetatem S.Cyprianus martyr, splendidum Africae, imo

totius Ecclesiae per ea tempora lumen. . . .

IS autem libro de oratione Domin ea , exponens quotidiani panis petitionem. Panis vitae , inquit , Christus est , & panis hic omnium is non est ἔ sed noster est , . . . . quia Christus , noster , qui corpus D ejus contingimus, panis este hunc autem panem dati nobis quotidies, , pustulamus , ne quit in Christo sumus , & Eueharistiam quotidie adis cibum salutis accipimus , intercedente aliquo graviore delicto', dumis abstenti , & non communicantes: , a coelesti pane prohibemur , ari Christi corpore separemur , ipso praedicante & monente , Ego suminisse de Euebarissia. V 3 is Pssui Disitirochy Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION