Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De augustissimo Eucharistiæ sacramento

발행: 1738년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

33o DE VERITATE PRAESENTIAE REALII

manna eme corpus Christi, accipiendi stini non de figura , sed de realitate. Negari enim non potest , quod manna fuerit corpus Christi in figura , seu quod fuerit fisura corporis Christi . Ergo cum ajunt E charistiam esse corpus Christi , similiter intelligendi stant de re litate , non de figura. Denique si ab Eueharistia tollas ipsum Christi corpus, major Eucharistiae prae antiquis illius imaginibus excellentia vel in eo reponenda est , quod sit figura clarior propter verba Christi illam figuram diserte explicantis; vel in eo quod sit emcacior ς vel tandem in eo quod Eucharistia consideretur ut conjuncta Christo quem repraesentat. Quo sensu praestat veteribus figuris a Christo sejunfiis. At t. non sufficit ad magnificas Patrum sententias de Eucharistia . Non enim ajunt , quod sit figura clarior ; sed quod non sit figura :quod sit imago expressior; sed quod sit ipsum corpus Christi. Profecto inde sequitur manna ejusdem suisse olim dignitatis & e Te nunc , apud eos, qui eam figuram fuisse intellexerint. Non a. iisdem de causis r & quia insuper, si consulas Calvinianos ,

eadem omnino vis suit veterum sacramentorum ad gratiam, quae recen

tiorum est; ex fide videlicet pendens, 'uae eadem semper extitit. Non 3. quia eodem omnino jure Christus conjungi potest antiquis imaginibus , quo cum Eucharistia a Calvinianis coniungitur. Arbitrii enim res est, Christum a suis figuris sejungere , vel conliderare ut iis

conjunctum. Proinde omnium eadem omnino ratio est . .

OB IiCIT Albertinus . Auctor libri de sacramentis, ait panem & vinum ea esse, quae ante erant, etsi in aliud commutentur. Ergo substantia panis & vini non des ruitur. RESPONDEO t. non sine veri specie dici posse corruptum eiIe hunc locum, Se ita legendum, μ ut quae erant , in aliud commutentur e I. quia Ambrosius, cujus verba hie auctor eo loci passim repetit, sic habet de initiandis cap. 9. a. quia Lanfrancus ex quorumdam manuscriptorum fide jam olim legendum ita esse contendit et 3. quia sunt aliqui codices, qui id omnino non habent, ut testantur Patres Benedictini. REsPONDEO 2. id intelligi oportere de specie externa, non de su stantia ipsa , quam multis & apertissime declarat mutari in corpus Ecsanguinem Christi. De eo quod est generatim asit , ut nihilo opponi tur. Vult enim, si Christus e nihilo feeit omnia, multo masis efficere posse, ut quae aliquid adhuc sunt, quod erant ante, in aliud convertantur . Id autem observandum est panem , quoad sensus , eumdem permanere, etiam post consecrationem , etsi fides doceat eum intrinsecus esse mutatum d unde potest dici quod idem sit , & quod mutatus suerit e prima enim locutio ad sensuum testimonium, altera ad fidei dogma Pertinet utramque hic conjunxit ille auctor.

342쪽

CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI . 33t

Cbυfoseomus... INNUMERIs in locis nostram de Eucharistia fidem ita diserte explicat di eloquenter, ut nihil sit supra o duo tantum seligenaus loca. Primus ducitur ex homilia 83. in . Matthaeum, ubi explanans ex prosesisse verba institutionis Eucharistiae Quomodo turbati non fuerunt , is inquit, cum hoc audissent apostoli quia multa jam & magna de ,, hoc antea disseruerat .... Ipse quoque bibit ex eo sanguine. ne is auditis verbis illis dicerent et Qvid igitur sanguinem bibimos, di caro nem comedimus ac ideo perturbarentur e nam ct quando prius de his verba secit, multi iblummodo propter verba scandalum passi sunt. Credamus itaque ubique Deo , nec repugnemus et, . etiamsi sensui & cogitationi nostrae absurdum esse videatur, quod dicit, superetis & sensum & rationem nostram sermo ipsus .... Nam verba ejus fallere non possiant; sensus vero noster deceptu facit limus est . . . Quoniam ergo. ille dixit, Hoc es corpus meum , nulla teneamur ambigui- ω Iate, sed credamus . . . O quot modo dicunt, Vellem sormam & ιρο- ciem ejus, Vellem vestimenta ipsa, vellem ealceamenta videre. Ecce se ipsum vides, ipsum tangis, ipsum comedis . . Vestimenta ejus videreis desideras, ipse vero seIpsum tibi tradit, non ut videas solum, verum 33 etiam ut tangas, di in te habeas. Nemo igitur nauseans accedat :,, . . . non enim pamum supplicium indigne communicantes expectat . is Cogita quanta indignatione adversus proditorem , adversus eos qui ,, crucifixere ipsum, . movearis ; & cave ne tu quoque corporis & san-- guinis Christi reus emciaris. Illi acerbissime lacrosanctum corpus trucidarunt : tu sordida suscipis anima ; non enim tbssicit ipsi hominem

se fieri, flagellis caedi, & crucifigi ; sed nos in unam, ut ita dicam ,

is massam reducit, neque id fide 1blum, sed reipsa corpus suum nos esse ficit. Qua igitur re mundiorem esse non oporiet, qui hoc sacrificium participaturus est An non radiis 1blaribus puriorem esse manum M oporteret, quae hanc carnem dividit, . . . & linguam quae cruentatur se hoc admirabili sanguine ... Ea . . . & nos alimur, quam angeli Vi se dentes tremunt, nec sine pavore, propter fulgorem qui inde resilit, ,, aspicere possunt . . . Quis loquetram poreueias Domni . . . Quis pastor ,, unquam membris suis oves suas nutrivis et multae matres post partum is aliis nutricium infantes dederunt, quod ipse facere noluit , sed prinis prio corpore nos alit & sibi conjungis atque conglutinax, . . . . iacunus sit nobis dolor, si hoc alimento spirituali privamur. Non suntis humanae Virtutis haec opera. : Qui tunc ea consecit, nunc quoque Ne is ratur . . . Μinistrorum nos ordinem tenemus : qui vero naec sanctis

scat & transmutat, ipse est..

343쪽

33a DE VERITATE PRAESENTIAE REALIS

Secundus ex homilia 24. in I. Corintb. cap. io. in qua explicans similiter ex professo verba apostoli de Eucharistia, Calix benedietionis, cia benedicimus, nonne communicatio corporis Chrsi es' Valde, inquit, fi-

is deliter dixit, & terribiliter e hoc est autem quod dicit : Id quod estis in calice, est id quod fluxit e latere, & illius lumus participes . . . si quid est hoc hombibus t sed quid amabilius Hoc etiam faciunt quiis amant . . . sua dantes . . . Sed qui amant quidem in possessionibus is . . . . ostendunt liberalitatem o in sanguine autem nullus unquam .is Christus autem in eo etiam suam nostri ostendit caritatem e. . . prosi caede brutorum se ipsum jussit offerri . . . Quid enim est panis eoris pus Christi et . . . neque solummodo corpus suum dedit, sed quoniam

prior carnis natura e terra facta , peccato suerat assecta , aliam , ut is ita dicam, malsam & sermentum induxit suam carnem .... & deis dit eam omnibus participandam, ut ea nutriti, priori quae erat mo is tua deposita, per hanc mensam in vitam immortalem contemperare, mur . . . . Si quis regem non temere nec inconsiderate exceperit, quid si dicam regem' si ne vestem quidem regiam temere & inconliderate imis mundis manibus contrectaverit, quomodo Dei corpus, qui estis super omnia, . . . . divinae illi naturae conjunctum, .... accipiemus se cum tanto probro & contumelia P . . . . Hoc corpus clavis confixum . . . non tulit mors : hoc corpus in crucem actum sol cum vidistet . is suos avertit radios . . . Hoc est illud corpus, quod fuit cruentatum, quod is lancea perculsum .... Iob servorum suorum amorem in ipsum indicans, is dicebat quod saepe . . . . dicerent : Quis dederis nobis νmpleri eius. care s,, nisus ρ Sic etiam Christus dedit ut ejus impleremur carnibus .... Hoeis corpus etiam jacens in praesepi reveriti sunt magi,' . . . tu autem non i,, in praesepi vides, sed in altari . . . . Hic .... terram tibi coelum fa- ,

is cit hoc mysterium. Aperi ergo coeli portas .... & tunc videbis quod lis dictum est nam quod illic est omnium pretiosissimum & maxime ho- is norandum, hoc ostendam tibi situm in terra. Sicut enim in regia id sis quod est omnium magnificentissimum, non Parietes, non tectum a is reum, sed corpus est regis, sedens in solio; sic & in coelis eorpus estis regis r ast illud tibi videre nunc licet in terra. Non enim anselos, . . seu ipsorum ostendo Dominum et . . . . neque solum vides, sed etiam is tangis, sed etiam comedis, & eo accepIO GOmum reverteris . . . Nun

is autem non hominis regis filium accipiens, sed ipsum unigenitum Dei, filium, dic, rogo, non extimescis Tantus est splendor horum vel rum tantaque vis, nihil ut iis adj, etendum elle videatur. Qui autem hac in luce caecutit, is in locum corporis Cbrisi, quod tam luculenter in Eucharistia praedicat Chrysostomus, lassiciat ubique panem merum, ac figuram Calvinianorum, & statim destprehendet, quam hiulca, exanguis , frigida aut putida potius sutura sutanti viri oratio.

OBIICIT unum imprimis Albertinus ex Chrysostomi ud Caesarium

mona

344쪽

' CORPORIS, ET CHRISTI.

nsonaebum epistola 'du m is albi, eximius rasse doctor ex. αqiua configenia eos qui docebant, auu unam tantum desse naturam, aut duplicem perso Inam Christi it sic habet Et Deus & homo Christus et, Deus. proptetis impassibilitatem homo propter passionem : unus filius , unus Domia

is nus , idem ipse procul dubio unitarum naturarum unam dominationis nem, unam potestatem, possidens , . etiamsi non consubstantiales extos, stant o & unaquaeque incommixtam . proprietatis conservet agnitio ri nem, propter hoc quodi. inconfusa sunt duo . Sicut autem antequamis sanctificetur panis, panem. nominamus r divina autem illum . sanctifi se cante gratia, mediante sacerdote, liberatus est quidem ab appellati ne panis, dignus autem habitus, dominici corporis appellatione, ela, se iam si natura panis in illo permansit, inon duo corpora, sed unum is corpus filii praedicaturὸ sic. etiam hici divina natura in ipso insidenteis unum filium, unam personam, utrumque constituit. Agnoscitur, tamen ,, extra divisionem &. confusionem, non in una tantum natura, sed in se duabus persectis. M. Quo ex loco sic , arfuit i AIberti nus j Nihil honq-ratur nomine .ejus, quod est . Atqui panis eucharisticus ex Chrysosto mo honoratur nomine corporis Dominici. Ergo non est corpus Domi,

. DISTINGUO majorem 2 nomine ejus, quod ex naturae suae condi tione est; esto . ex gratuita tantum dignatione; nego. Qui homo est, hominis nomine non honoratur', quia: natura sua .homo est. At non ea

dem ratio est panis eucharistici . Panis enim si eucharisticiis ideo vocatur corpus Dominicum, quia est : est autem, qbia, tale fit ' singulari Dei gratia et proinde honoratur ejusmodi appellatione De hoc & aliis ad lo- cum hunc pertinentibus, vide Theodore tum , qui in simili argumen'Io Versatus, eamdem omnino cum magistro suo Chrylostomo n mix dis

ficultatem creat. I .i . l. .

INSTAT. Iuxta Chrysostomum. natura/panis in Eucharistia remanet. Ergo non convertitur in corpus Christi: i j i DISTINGuo antecedens o natura sumpta pro congerie accidentium&:i proerietatum naturalium', . quae sensus assiciunt concedo e sumpta pro intima . materia & substantia panis; nego . Naturae vox suspensa &ambigua est : frequenter autem usurpatur , non pro . abstrusa di reconrdito rerum materia, ut apud .philolbphos, sed morui vulgi . pro earum valitatibus ,o quae notitiam earum. . ac .n quoen sensibus ingerere solei latrita ut quisquis e plebeleas perceperit, has & illas res eiie & exhiberi illico dicat, V. 8. vinum, panem , hominem οῦ , etiamsi sorte non subsit interior. substantia. Hoc posteriori sensu duntaxat hoc vocabulum accipit hic Chrysostomus . r. Quia alibi . clare definit panem esse corpus

Christi , imo &. vi Spiritus sancti. & omnipotentia Christi transmutati in illud corpus r quod non figuram & essi caciam, sed solam substantiae conversonem sonat. a. Quia hic impugnat haereticos Apollinaristas , qui voleblint proprietates naturae. humauae in Christo non perseverasse,

345쪽

334 DE VERIT CTE PRAESENTIAE REM u

in divinas omnino em: ianversas Q qdia .alioquii duo esse in Christo filii viderentur r eontra contendit Chrisostomus has humanae natura proprietates non magis obsuturas unitati Filii, quam superstites in pane post consecrationem panis proprietates ossiciant corporis in Eucn ristia unitati e atque adeta juxta propositum suum de solis proprietatibus exterioribus agebat, non de ipsis substantiae visceribus. 3. Quia hoc ipso in loco manifeste indicat panem mutari consecratione et ait enim post consecrationem corpus Christi in Eucharistia esse e etsi autem p nia natum permaneat, non duplex tamen, sed unum corpus Christi ibi existere et non ergo panis eorpus' ibi est amplius et ergo conversa dicenda est ejus intima materia in Christi corpus . Et prosecto non magis duo corpora in Eucharistiae sacramento statuit, quam duos filios in i carnationis mysterio. At dubio proelii duos submovet filios a Christo Ergo & duo comora ab Eucharistiae lacramento. Iam vero corpus Christi ibi praesicandum esse luculenter decernit. Ergo corpus fanis ibi non agnoscit. 4. Tam admittit Eucharistia verum Christi corpus cum' panis specie, quam veram in Christo divinitatem cum homine. 3.: uia tunc

eadem omnium gentium fides circa Eucharistiam fuit. At Apollinaristari qui hic impetuntur, diserte profitebantur in Eucharistia esse .corpus Christi et sic enim paulo post in eadem epistola exclamant et Ergonem non putamus corpus Dei & sanguinem, quod accipimus, fideliter aeri pie suscipiendum λ Non quia eorpus & sanguinem possidet, id quod

is divinum est natura, sed quia ea, quae carnis sunt , propria lacit. Tum sic regerit Chri stomus : O inconsideratio l O impia cogita- D tio i periclitatur enim apud ipsos dispensationis mysterium. Et ite-

is rum : Dominicum, corpus , sicut verum corpus , confiteri non pa

s, Liuntiar .. Eos arguis, i quod dicendo conrus, non Christi, sed Dei,

in Eucharistia, veritatem corporis tollere viderentur - Ex quo conterquens est verunt in ea empus admitti. necessario oportuisse. INSTAT a. Comparat Chrysostbmus Eucharistiam cum incarnatione. Atqui in incarnatione humana 'natura non tantum habet omnea sum

proprietates , sed & quidquid ad eam constituendam requiritur. Ergo pariter omnino nihil deesse debet pani, etiam: post consecrationem, 'u'

: DISTINGUO majorem e comparati rinre aliqua concedo et penes Om IVRς. nego . Eucharistia sanum est .incarnationis: non innIum quia .re

Vocat in memoriam divini Verbi incarnationem p sed et ἰam quia certamquamdam eum ea habet. similitudinem Plurima porro sunt in quibus conveniant. Primum est , quod duci sint utrobique ,. unum intrinsecus latens alterum apparens . extrinsecus e secundum est, quod in Euchari- si panis species remaneat, sciit in Christo temper filii . minis fio ma in oculos incudrens et tertium . quod sicut panis species. lupierstes, non impedit quominus unum in Eucharistiae colpus sit, nempe Christi, ita . in incarnatione unus sit filius Sc una persona, nempe. Verbἡ α

346쪽

CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI ' O i yis

quod sicut ' homo in Christo sit filius Dei propriam substantiam mi tendo , ita panis sit corpus Domini propriam substantiam amittendo . Unum autem est , in quo discrepant , nempe quod in Christo substantiae duae sint omni ex parte perfectae & completae; in Eucharistia vera

Atque haec dicta sint ad illam epistolam a Petro inrtyre Calvini no primum allegata & a multis catholicis initio insmutata supposti nis, quae post multas de ea ejusque auctore doctorum virorum hinc Scinde concertationes , .non heterodoxorum modo , sed etiam catholicinrum studio in lucem nume edita vulgo jam Chrylbstomo attribuitur. Neque repugnandi sane est animus , quamvis, ut dicam quod res est ,

nonnulla sint adhue, quae me incertum sententiae tenean .

In episeolam που Titum cap. t. de EucharistIa disserens di confugii expertes eise debere sacerdotes qui eam conficerent, probans exemplo panum propolitionis qui haud mediocrem ianthi moniam postulabant, is Tantum interest inter panes propositionis , inquit, α corpus Chriis sti, quantum inter umbram & corpus, inter imaginem & veritatem, inter exemplaria futurorum . & ea , quae per tria exemplaria praemis Surabantur . Ergo Eucharistia ipsa verum est corpus Christi . Inepuiola ad Heliodorum . Absit, inquit , ut de iis quidquam sinistrum is loquar , qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro oreis conficiunt. In cap. I. epi tota ad, Ephesios o Dupliciter, inquitis sanguis Christi & caro intelligituris vel spiritualis illa atque divin 'de qua ipse dixit, Caro meis vere es cibus &e. . . . vel caro & saa- ,, guis quae crucifixa est , & qui militis incius est lancea. Iuxta hanc se civisionem & in sanctis ejus diversitas carnis & sanguinis accipitur, is ut alia sit caro, quae visura est salutare Dei , alia caro di sanguis , is quae rogoum Dei non queant possidere.. Carnem Christi quae crucifixa est, ab ea quae jam in Eucharistia est. secernit hic Hieronymus, tantum penes statum quod illa pati potuerit. non vero haec quomodo distinguitur caro nostra mortalis, ab ea quae immortalis sutura : est post eorporum resurremonem . At utrobique e dem earnis est substantia. i. OBIICIT Albertinus. i. id quod habet Hieronymus A eap. 26 Mamabat; μ Postquam typicum pascha fuerat impletum, inquit, & agni car- ,, nes cum apostolis comederat, assumit panem qui consortat cor ho- si minis, & ad verum paschae transgreditur lacramentum, ut quom sis in praefigurationei ejus Μelchisedeeh lammi Dei sacerdos panem 3cis vinum osterens fecerat , ipse quoque veritatem corporis sui .3e sinis guinis repraesentaret. Ergo, inquit, Eucharistia est figura aut repraesentatio corporis Christi, & .quidem ejusdem generis cum ea quam uel Diqiliaco by Corale

347쪽

Μelehisedech obtulit . Christum' enim: fecisse dicitur quod Μelchisedech

REsPONDEO Verbum repraesentare , idem omninό hic esse quod praefens δε ere . ' Nam praeterquam quod in nostram potius partem fle-- ctendum sit , eo ipsb quod esset ambiguum , multa sunt quae id exboant . I. Scopus Hieronymi . Nam illic opponit , id quod fecit Chrisitus , agno paschali , & sacrificio Μechiledeci , tanquam veritatem figuris & umbris . proinde eo loci repraesentare idem 1bnat quod antiquarum figurarum Veritatem exhibere . a. 'Id. etiam voces ipsae indicant . Nam opponit ibi in duplici orationis membro praefigurare , &repraesentare Veritatem et quomodo typicum pascha vero, & 1 acrificium. Μelchisedech sacrificio nostro . Ergo repraesentare non idem est quod praefigurare , ut pascha verum non idem est quod typicum . 3. Qui signum arbitrarium instituit , is non nisi inepte dicatur veritatem rei , cujus lignum illud est , repraesentare .' neque ullum est talis locutionis exemplum . Quod autem dicatur Christus . idem secisse quod secerat Melchisedech , id ea tenus est accipiendum , ut uterque panem sumpserit , & usurpaverit in sacrificium. , . sed cum hoc discrimine quod

Christus e pane corpuS suum. feceri z. . .

OAJICIT. a. sedulam aes Hessi iam , in qua respondens ad quaesti nem sibi propositam , quid sibi vellent haec .Domini verba r Mico vobis , noa bibam . modo de hoc gemmine. vitis usque in diem ilium , quo bibam illud novum vobiscum in regno Patris mei , sic ait : Ex hoe is loco quidam mille annorum fabulam struunt , in quibus . Christum is regnaturum corporaliter esse, contendunt , & bibiturum vinum , quod ex illo tempore usque . ad consummationem mundi non bibe si rit . Sic autem ratiocinatur 'Albertinus r Eadem fuit de Eucharistia fides Hieronymi S illorum Millenariorum. Atqui isti tale in Eucharistia vinum admittebant, quale, in regno naille annorum bibi luxos .se esse arbi.

NEGo minorem et nam etsi ex hoc loco inferrent se s verum bibit ros esse vinum in eo regno Christi non ramen inde sequitur juxta eos verum in , Eucharistia vinum emitiise, post. consecrationem , nam argumentum 'illi, petebant lex nomine in m io non ex νe ., quam . biberav Christus . . Iamivero ivox 'vinι xerum ubique vinum significat a nisi forte occurrat aliquid , quod nativam nominis .noticihehil mutare . compe,

Iat ' Porro cum Christus eat laeta eucharisticum delibaQit , r intercesserat aliquid , quod vini notionem mutaret : de vino enim sanguinem

suum fecerat': nihlh autem .erat' , ' quod vini solitam ac .vulgarem no vionem mutandami esse i innueret 'pςr illud mille annorum intervallum .et inde ratio est. discrimmis Vsi: aeterum i quod Hieronymus censeret Eu, eharistiam vere iecte corpus Christi . constat ex s equentibus verbis : Fi Nos autem inquit, audiamus panem , quem sae sit Dominus de-

, ditque discipulis suis esse corpus Domini salvatoris , ipso dicen e

348쪽

CORpoRII ET SANGUINIS CHRISTI . . 337

' ad. eos r Aocipite o comedite , hoe es corpus meum , & calicem. il-- :lum esse de quo iterum locutus est . . hic est sanguis meus noυi' testamenti , qui pro mustis essundetur ι . . . Si ergo panis qui de ece- ,, lo descendit coFus est Domini , vinum quod discipulis dedit , .se sanguis illius est, . . . . Iudaicas sabulas repellamuSI . . . nec Μoysi ses dedit nobis panem verum , sed Dominus Iesus, ipse conviva, &convivium , iple comedens , & qui comeditur . I. Enim verba aperta sunt . a. Pugnat cum Μillenariis, qui vinum verum credebant se esse bibituros: vult autem non vinum, sed 'sanguinem Christi esse intelligendum. 3. Ait eodem modo Christum dedissse nobis corpus, quo ΜΟΡ ses non dederat : at Μoyses illud dederat in imagine multiplici . Ergo . 4. Ad Eucharistiam applicat caput 6. Joannis . 3. Diserte alserit in Eucharistia instituenda Christum fuisse convivam, & convivium, eum qui comederet , & qui comederetur : quo nihil fingi potest evidentius .

sT Hieronymum exponendus venit Augustinus ; & eo quidem diligentius, quod ejus imprimis patrocinio glorientur adve arti : sed ut pateat quam immerito. omnem ejus de Eucharistia doctrinam pespicuitatis causa in varia capita distribuemus, ostendemusque eum sensisse, i.' quod in Eucharistia sit vere corpus Christi: h. quod ibi manducetur corporaliter :3. quod sumatur etiam a malis. ' - t

laque docet in Eucharistia verum esse Christi corpus pluribus in

L. Libro 9. s. cap. II. num. 36. ubi mandatum reserens matris

suae jamjam moriturae , Non ista ,- ait , mandavit nobis sed tantum- , se modo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, . . . unde sciret Vis dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum ,' qu6d eratis contrarium nobis. Uictima sancta qua deletum eu' chirograpsuit ri ' cortrarium nobis , est caro ipsa Christi in cruce immolata. Atqui victima illa sancta in altari dispensatur. Ergo in aliaris sacramento est. 'a. Concione I. in psal. 3. num. Io. ubi explanans illud de Davide Scripturae dictum , juxta LXX. interpretationem , 'Et serebitur invianibus filiis: nec inVeniens qua ratione id in Davidem conveniret, convertit se ad Christum, qui tulit in manibus suis corpus suum, cum Eucharistiam in- stituit; & nc habet Hoc vero, fratres, quomodo fieri posset in homi- ne quis intelligat q0is enim portatur in manibus suis Μanibus alio is rum potest portari homo x Manibus suis nemo portatur. Quomodor in- is telligatur in ipso David secundum litteram . non invenimus in ,, Christo autem invenimus r. ferebatur enim Christus in inanibus suis, . is quando commendans ipsum corpus suum, ait : Hoc est corpui meum ; o ferebat enim illud in manibus - suis. Ergo in Eucharistia instituen-

349쪽

da, I. . Christuis corpu*i suum portabat in . manibus suis a..nψα corpus , symbolicuφ 8 extranρum , sed ipsum corpqs suum 'i.3. non mςtὸpa , .rice , sedi ad .litteram,o φ .id .praestans quod nulluε. hominum. praestare. . possit quis autem se in imagine serre non quest 3. Videte , in toto terrarum Orbe pretium nostrum. accipitur e Amen respondetur. με Itaque juxta S. Augustinum, Verus .

languis Vltristi , qui solus pretium nostrum est , in Eucharistia, occipi

Nihil ergo. clarius quam quqd in doctrina b. Augustini vere sis coin

pus Christi in Eucharistiae sacramento. ' . εQuod autem corpus in ea oratirer manducetur , cotistRt, s. ex ejus aenarrationιbtis. in psalmos. In Dalnivm 33. cono. a. dei Iudaeis loquens , Illi de crucifixo tenebrati s uni ; nos: manducando crucitixum. bibendo illumina'

ra nata. 63. num. 3. de iisdem, Ipsum sanguinem, quem per in saniam fuderunt, per gratiam biberunt. . In psalm. 98. inm. 9. enucleans has voces : Adorate scabellum pedum .ejus o Quomodo, inquit, adorabimus terrom, sum dicat aperte Scri is plura ; Dominum Deum tuum. adorabis : & hic. dicit : Adorate scabellum pedum eius λ Exponepsiautem imihi, quid sit sςabellum pedum ejuβω dicit, Terra autem scabellam me omm . Anceps iactus sum .' ime iiis adorare terram ne damnex me, qui secit coelumi terram : rursus ti se meo non adorare scasellum pedum Domini: i mei, quia, psalmus mihi dicit si Adorate scabellum pedum ejus Fluctu/ns convello me ad Christum; & invenio, quomodo sine impietate adoretur terra, adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit renin h. ide terra terram, quia caro de ter se fa est , & de harne i Mariae . carnem accepit, & quia in ipsa caxne. hic iambialavit, & ipsam carnem nobi manducandam ad salutem dedit. N . mo autem carnem illam, d lsas, nisii priu* adoraverit. Inventum estis quemadmodum idoretur tale scabellum pedum Domini, & non solum . Eon peccemus adorando, sed etiarn peccemus non adorando. Numquid ,, autem caro vivificat Ipse Dominus dixit, cum de . ipsa commendatione ejus terrae loqueretur. Spiritus es qui vivi aιὰ earo ainem nibit pro- ω es, ideo & . ad terram quamlibet, cum ς inclinas *tque prosternis , non . quasi terram intuearis, sed illum sanctum, .cujus pedum ista bellum .is est, . quod .adorasi: propter insum enim ad oras- Duό omnino sunt ex 'quibus. dogma nostrum . . est orcscit , & quae ibi levidenter astruuntur e vera nempe Christi caro, ii& oralis veraque carnis hujus .manducatio et nam de vera Christi carne hic agi tum omnes, confitentun, tum ex eo liquiti quod i ista caro, adoranda ibit pr. dicetur ... iautem de . vera orati manducatione. ς pstris: Christi in Eu- .chiristi existentis, non vero de spirituali mand asione corporis Chri-cti 'in caelo sermo sit,i constat 1. . ex eo qu0d. ipsa loquendi ratio id per

350쪽

CORPORIS ET S mGUI NIS CHRISTI . . 33ς, per se significet : Σ. . quia eo loco Augustinus aemulatus 'est Ambrosium lib. 3. de Spiritu sancto, cap. 13. ubi misteria conceptis verbis nominat. 3. Gia kγquitur' de ea manducatione , quam adoratio exterior Temperia praecedat ac praecedere debeat : talis autem sola est 'manducatio cor--.poralis e nam 'manducatio spiritualis potest' esse absque ulla adoratione,

- absque adoratione certe externa & totius 'corporis prostratione ; multo

minus postulat ejusmodi. Pr viam adorationem, quae potius ex ea se- quitur . -4. Quia de eo disputat , quod intuearis coram quo te in-- clines ac prosternas. 3. Quia id, de quo disserit,' multis in locis sim ili existit ri ait enim o eum ad terram quamlibet' 'te inclinas & proster- . ri 'nis r quod eorpori Christi 'in coelis existenti non 'congruit. 6. L psalm. 3ν. num. I a. de antiquatione Veterum sacrificiorum disserens, sacrificia, illa , inquit , tanquam verba promissava ablata sunt 3 data ,, senti completiva . Quid 'est , 'quod datum est: ζὀmpleti m P corpus , ,, quod nostis , quod non omnes nostis , quod utinam qui hostis omnes, nhn sd judicium noveritis . Cardius . . . . Sacrificium, in- ,,iquit , oblationem nolui i. ' lard ergo '. . . . sine sacriscio dimissi is sumus λ Abst. Corpus autem perfecissi is Ideo illa nciluisti, ut hocis perficeres a illa voluisti , antequam hoc perficeres. Perfectio promitis lorum abstulit verba promittentia . . . . Ablata sunt signa proniitten- . se tia -qusa exhibitas est veritas' pro ista . . . . Hujus corporis partici- D'pes sumus, quod accipimus, novimus; & qui 'hun nostis, noveratis ; is & cum didiceritis, utinam non ad judicium iacipiatis. Dubium esse non potest quin ibi agatur de manducatione corporali, malis perinde ac bonis communi. At non minus indubitatum est veri ha hic fieri do vera Christi carne , non de illius inno . Quid enim an signum corporis 'Christi potest diei completivum ueteris legis y an potest dici veritas promissa veteribus saerifieiis ah corpiis illud quod Filio , Pater aptaverit λ Elgo in Eucharistia' vera 'Christi ciro ore man

In nati roo. Nos da 'cruce Domini pascimur, qui corpus

is ipsius manducam . - .

Ex sermone 6m. de verbis evangelii, num. 'to,io s. ubi de Iudaeis verba faciens a Petro coriversis ad fidem hostram. Convelis sunt, baptizati sunt , ad mensam Domini accesserunt . sanguihem quem sievientes fuderunt , credentes biberunt : quod iisdem verbis rςpetit

ferm. 8o. 87. -π. I 4. 89. num. i. sem. 3 2. de paenitesilia nussi. 1. σferm. 38 a. de S. Stephano. 3. Ex libro I. contra 'adversari legis prophetarum xium. 33. ubi

docens in verbis Scripturae si pliciter esse acquiescendum , & Ii qvid in in duri esse videatur, e xemplam Eucharistiae affert hum. 3a Dis cui, inquit , mediatorem Dei & homitium hopithem Christram L. ,, sum , carnem suam nobis manducandam sanguilaemque silum bibenis dum dantem fideli icorpore atque ore suscipimus , quamvis hirrib;

SEARCH

MENU NAVIGATION