Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus octavus. De dignitate, ministerio, & cultu Christi domini, ..

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Quodnam sit obieetum Charitatis 377

mernitatem , immensitatem, & omnes alias versectiones formaliter infinitas , ex quibus resultat ens infinitum in omni renereentis: sic tamen spectata illa Dei estentialis N,nitas in se est simplicissima ratio suncienter movens ad aetum charitatis , de amoris supernaturalis. Caeterum ibidem concedit Doctor nu. 8.divinam bonitatem, ut nobis beneficia lar-ψentem, posse habere rationem obieeti motivi charitatis; hoz enim docet S. Ioan . in I. epist. cap. q. dicenS: Nes ergo diligamus Deum , qt Oniam ipse prior dilexit nos r hinc experientia quotid ana constat , quod ex consideratione beneficiorum receptorum ab aliquo, moveamur, &stimulemur ad ipsum amandum efficacius quam diligeretur ipse Propter suas persectiones . Doctor autem Lanc rationem vocat secundariam 3 qu

niam si quis dumtaxat Deum diligeret propter sibi collata a Deo beneficia, non attendendo ad illius divinas perscctiones, a quibus habet, quod sit suin me propter se

amabilis; talis actus amoris non centeretur pro pric I heologicus , nec supernaturalis, sed dumtaxat naturalis; quippe naturale est rependere amorem amori, & dilecti nem nobis benescia confercnti. Illa tamen consderatio beneficiorum divinorum potest esse secundaria ratio motiva , quae provocet, & alliciat ad actum charitatis, quatenus Deus non tam diligitur propter beneficia a Deo excepta , quam propter bonitatem divinam , a qua provodatur ut ipsa nobis beneficia conserat. Non abnuerem etiam Deum a nobis prohoe statu mortali diligi posse amore charitatis propter speciale aliquod ejus attributum, puta prOVidcntiam qua nos regit, pintentiam qua protegit, bonitatem qua fovet, misericordiam qua indulget, &c. quemadmodum etiam fides supernaturalis habet pro objecto mqtivo sui assensus aliquod attributum , scilicet veracitatem Dei: nec aliuquid ossicit quominus amor ille si verus actus charitatis; licet enim Deus sic consideratus videatur objectum amoris concu-iscentiae, stilo concupiscimus divina benecta nobis a Deo conserri; tamen potest esse actus charitatis , & amoris amicitiae, quatenus scilicet provid cntia, potentia, di caeterae persectiones attributales considerantur ut persectiones infinitae, & concurrentes ad illam bonitatem infinitam, qua Deus

Acitur ens infinitu bonum, de persectum:

contin t enim saepὰ ut Dei amatores intemdum stimulentur ad considerationem, re admirationem singuIarium Dei perscisti num . indeque accendantur ad vivificum,& ardentissimum amorem Dei dilecti; quemadmodum Iegimus de coelesti sponsa Canticorum 3. quae cum filiis Ierusalem requirentibus, qualis esset eius dilectus . varias illius persectiones recensuisset, tandem concludit, Et totus desiderabilis. Ita quod consideratio omnium persectionum dilecti fuerint veluti incendium , ac stimillus , quo provocata fuerit cςlestis illa sponsa ad amandum suum dilectum propter absolutam, &summam illius persectionem. Quod vero

ratio concomitans , vel subsequens terminationem actus amoris, non sit ratio objectiva, & terminativa propric loquendo, probat ibidem Doctor n.9. Quia, inquit,

ratio oblectiva proprie loquendo, praesupponi debet actui, qui terminatur; haec vero ratio Concomitatur, vel sequitur actum, ex quo inscrt, quod Deus, ut bonum actu beati scans, non est objectum charitatis propric dictum, quia ut sic actu terminat charitatem: habet enim actu beatificare, quatenus terminat amorem beatificum , unde

non prius est esse ipsum actu beatificantem, quam proponitur, & habetur ipsemet actus amoriρ beatisci. Fatetur tamcn posse aliquo modo illam tertiam rationem vocari obiectum csaritatis , vel de objecto ejus, quatenus scilicet tenet se ex parte objecti

concomitantcr Id charitalcm a tualem , itaut nunquam possit haberi chalitas actualis circa Deum , quin Deus sit terminans

ipsam; sive habeat terminare ipsam ab aliquo re clu , quod improbabilius est, tave seipso, polito actu, live per denominationem extrinsecam desumptam ab actu, ut probabilius videtur.

CONCLUSIO TERTIA.

ritatis habitualis inelinans ad amandum Deum tamquam ob ctum primarium, O pr ximum tanqliam secundarium. Haec est communior inter utriusque scholae, Subtilis,& Angelicae Seruiores. Probatur primo ex SS. Patribus, Augustino lib. 8. de Trinitate cap. 8. dicente: Ex

una , eademque charitate Deum , proximumque diligimus , sed Deum propter Deum , πω autem, proximum proer Deum . Ins Per

382쪽

per serm. IT. qui est de Ascens. A bitror , inmit, ideo spiritum sanctum bis datum, semel in terra, iterum in caelo, ut commen-aaremur nobis duo praerepta ebaritatis, sta,cet Dei, proxima. Una est charitas i duo praec ta, unus Spiritus, , duo data, quia alia charitas non diligit proximum, nisi illa, quae diligit Detim qua ergo Haνitate prooeimum , eadem Deum diligimus , o c. Similiter S. Gregorius Itb. 7. Mora'. cap. Io. IO-quens de amore Dei, & proximi ait: Samavo isti amores duae quaedam partes, sed unum totum est ex utrasque eon utor duo annuli, sed catena una , duae acii nes, 'd una virtus , duo opera , sed una ebaritas r duo apud Deum merata, sed uxum Me alio inveniri im-

Eamdem veritatem Seraph. Doctor d.27. art. a. qu 2. Primo; quia idem est motus in

finem, & in id quod est ad finem 3 motus enim non fit diversus propter differcntiam medii, sed extremi: at motus charitatis in Deum tendit, ut in finem, in proximum vero, ut in medium: igitur unus,

ct idem motus, seu habitus charitatis potest inclinare ad actum, qui tendit in proximum, dc Deum. Secundo, idem est honor, quo honoratur imago alicujus Sancti, cum eo quo honoratur ipse Sanctus, quia honor imaginis refertur ad prototypum, ut docet S. Da mascenus lib. q. de fide cap. I . sed dilectio proximi resertur ad Deum: Ergo similiter unus est motus , seu unum principium inclinans ad diligendum Deum ,

re diliguntur tres adolandae personae Trinitatis , quia in eis est una ratio dilecticinis, scilicet suprema divina bonitas i sic etiam una est ratio motiva ad diligendum Dcum, de proximum; igitur est una, ea

demque ratio

Confirmatur a simili: Licci enim fides plura crcdibilia attingat, &spes ad plura sperando se cxtendat, quia tamen omnia attinguntur sub eadem ratione sol mali subqua, nimirum veracitate Dei, N ejus omnipotentia , ut auxiliante, illae virtutes spe-ckncm multipIicantur: atqui similiter Cnaritas, ctsi ad plura diligenda se extendat, omnia tamen sub una ratione formali bonitatis divinae , & increatae attingit, ergo est una specie atoma virtuSDices: Diversus habitus requiritur , ubi occurrit divella diis cultas in actu eliciendo: atqui alia occulit dissicultas circa amo

. III. Quaest. n

rem proximi , & alia circa amorem Dei qui enim diligit Deum summa cum animae

suavitate, ac voluptate, non minus gravem

patitur difficultatem in diligendis inimicis propter Deum: igitur actus dilectionis Dei,& proximi requirunt diversos habitus. Distinguo mayrem: Requiritur diversus habitus acquisitus, concedo: insulas, nego: habitus enim infusi non conceduntur, ut

facile quis possit operari, sed tantum, uvsimpliciter habeat operandi virtutem . Ad minorem dico, difficultatem illam diligendi inimicos amoveri per ipsam virtutem

charitatis, quatenus nempe applicat motivum istius amoris, nempe i uim diligendum propter infinitam bonitatem Dei, qui istud jubet, Ar ordinat. Dices seeundo: chalitas solum movet ad

diligendum id, quod est diligibile propter

infinitam Dei bonitatem : atqui proximus non occuriit sic diligendus . Probatur:

Nullus est dilisendus propter ins nitam Dei bonitatem, nisi in quo illa bonitas infinita existit: sed haec non existit in proximo:

igitur, &C. Nego inisorem , Ac ad ejus probationem dico, non essh necesse , quod divina b nitas insit alicui, ut ille per charitatem diligatur, sed suiscere, quod habeat habitudinem extrinsecam ad ipsam Dei bonitatem. Sicut enim medicina quantumvis in.

grata , Ac amara , & sic non diligibilis ,

tamen amatur propter sanitatem, ad quam ordinatur; sic etiam proximus quantumvis

aliunde odiosus diligi potest propter bonitatem divinam, ad quam orat naturia

Haec autem ordinatio proximi ad di vianam bonitatem considerari potest diversim' de . Prim quidem, quatenus quis eum diligit, exoptat ut ipse ab omnibus diligatur radeoque ut ametur a proximo; hoc ipsum autem desiderando, maximiam ipsi proximo bonum cupit propter ipsam divinam bonutatem, quam dignissimam existimat, ut a proximo diligatur. secundo, quidiligit aliquem, exoptat ei omne bonum, cujus est capax, atque adeo qui Deum diligit, cupit ut omnia cedant ad bonum , & gloriam ejus; spectat autem ad Dei gloriam, quod alligatur a proximo: igitur, de C. DOnique, qui diligit aIiquem, e iam diligit ea, quae ad ipsum spectant: Unde S.Ioann. in prima epistola cap. ηιs , qui duigie

383쪽

Quodnam si objectum Charitatis.

stimus quGiam diligimus natos mi , Cum Deum d ligamus, is mandata Hur faciamus . Quasi diceret; nos qui Deum diligimus , debere quoque diligere propter Deum omnes homines , qui ex Deo nati sunt , &divinam ejus praeseserunt imaginem. Hinc sequitur, quod si proximus Praecise ametur ob suam bonitatem intrinsecam ,& naturalem , non erit charitas Theolae gica 3 clim virtus Theologica necessario tendat in Deum , saltem tamquam objectum formale. Quarum actus crit amicitiae moralis, sive acquisitae, sive in suis, si detur. Quamvis, di hic posset reflexe imperari per distinAuin actum ex motivo cnaritatis divinae elicitum 3 ut Patet .

QUAESTIO TERTIA.

An sis praeceptum spretata de Hligendo Deo ,

quomodo, ac quando impleri debeat . Totandum primo , certum esse , quod

i , detur praeceptum diligendi Dcum ;illud namque exprimitur Deuter. s. & Christus Dominus denuo repetit , & inculcat AIatth. 22. his vel bis ; sui babet mandata mea, servat ea, HI B, qui diligit me , si non diligit me, sermones meos non servat. linc cap. I S. Apostolos alloquens , ait. Vos amici mei sis, si feceritis, quae ego praecipio vobis . ciuare hie non eii disticultas de dilectione est ectiva Dei, quae consistit in observantia divinorum praeceptorum haec enim generatim praecipitur per singula cause odi divina praetcpta ι sed contro ersia est de dilectione a flectiva, ut tum vide- licci sit speciale praeceptum affirmativum ,

quo teneamur elicere actum amoris c. ga

Deum propter se, & super omnia diligendum. Circa quod duplex est Theologorum sententia. Quidam enim cum Maldonato cap. 22. in Matth. Jansenio in concordia Evangelii cap. i8. existimant non esse spu-ciale aliquod praeceptum de diligendo Dcq; quippe cum dilectio Dei, & proximi omnia

prorsus praecepta contineat, di velut in eis claudatur, ac comprehendatur. Alii vero Theologi reclamant. Notandum secundo , non levem esse controversiam inter theologos in assignando tempore, quo debeat impleri praeceptum decliciendo actu amoris divini. Sunt enim,

qui existimant illud esse implendum statim , atque homo rationis usum obtinet , alii semel quolibet anno ue aliqui eo tempore , quo quis accedit ad sacramenta , maxime Laptismi, N Eucharistiae: nonnulli

pro in determinato tempore totius vitae , modo ante mortem eliciatur, maxime vero

circa instans mortis 3 caeteri vero diebus sestivis, maxime Dominicis , ut probabile existimat Doctor num. I 8. Quid autem verius sentiendum sit , determinandum erit in sequentibus. Notandum tertio,. aliquod objectum posse tribus modis magis diligi, quam aliud et Primo quidem oblective , quando ei volumus, & optamus majora bona, quam velimus alteri: Seeundo intensive, quod diligitur cum majori conatu, & ampliori fervore, quam ullum alterum 3 itaut actus amoris erga istud plures habeat gradus intensionis , quam quicumque alius actus amoris erga aliud obiectum. Tertiὸ denique appretiative , quod pluris aestimatur, quam aliud rita quod propter ob:ectum dilectum consequendum, vel conservandum , quodcumque aliud omittatur, sive interim illud o. iinum dilectum, intensii is, & majori cum

conatu ametur, sive non . Hi autem tres

modi amandi ita distincti sunt, ut possint ab inviccm separari, enim vero, qui peccat mortaliter propter delectationem terrenam v. g. magis tum intensive, tum appretiative seipsum, & delectationem illam diligit, quam Deum 3 squidem majori conatu,& serventiori dilectioni fastu tendit in illam delectationem, quam in Dei amorem: similiter cam magis appretiative diligit, quatenus peccando motialiter praefert istud bonum delectans ipsi Deo summo bono, Scultimo fini : attamen pluS Deum oblective diligit, quam quodlibet aliud , quod acta vitioso prosequitur, loquendo videlicet de absoluto, & efficaci , seu deliberato acta voluntatis, siquidem vult Deo omnes divinas persectiones ipsi convenientes, quae sanulonge sunt bonum praeliantius, quam quodlibet bonum, quod sibi optare posset. Similiter potest aliqui, diligere aliud magis objective , de intensivc , quod tamen appretia live mimis diligit, ut patet excmrio Patris, qui plerumque primogenitum lilium pluris aestimat, quam parvulum, quem tamen intensius, & teneritis diligit. His praemissis , tria supersunt determinanda: Primum, quodnam sit speciale praeceptum de eliciendo actu interno amoria

erga

384쪽

Tract. II. Disp. III. Quaest. III.

erga Deum: se Mam , quando id fieri In bis duobus mandatis universa lex pendet, debeat: Tertium, an Deus ex praecepto ma. , Prophetae, illam dependentiam sic intergis sit diligendus , non soliim intensive, pretantur, ut velint eam esse. ut ramorum& obiective , sed etiam appretiative. a radice, membrorum a capite, radiorum a sole, rivulorum a sente , effectuum a

CONCLUSIO PRIMA. principio, sed radix a ramis, rivulus a sonte, Caput a membris, Sta sunt specialiter ΡRaereptum inmativum de diligendo Desidistincta : igitur iidem M. Patres censentishgat ad eliciendum actum internum praeceptum dilectionis Dei esse specialiter aomoris eras Deum. Ita Doctor d. IT. nu. I 8. reliquis praeceptis distinctum. ubi ait: Uico quod illud praeceptum amr- Terim, non minus videtur praecipiendusis mativum, L uteron. 6. & Matth. 22. Di- amor circa divinam bonitatem , & sumiari figes Dominum Deum tuum, non tan- mam Dei persectionem , quam assensus Gri tζm obligat semper ad oppositum fugien-idei circa divinam veritatem : sed non misia dum, ne scilicet insit actus odit: sed ob-ilum praecipitur fides effectiva, quae exhiuis ligat pro aliquando ad actum elicitum,ibetur per orationem, adorationem ,& con- ,, quia ille actus est circa finem , ex Cu- fessionem mysteriorum fidei; sed etiam praeis jus bonitate descendit omnis bonitas minicipitur fides effectiva, &actualis, qua suis ri talis in actibus, qui sunt ad finem. Si- firmiter amentitur articulis propter diviis cut ergo homo tenetur habere aliquem nam veritatem et igitur non tantum praeci- ,, actum virtuosum, ita tenetur habere ali-ipitur charitas effectiva . sed etiam affecti quem actum illius praeceptum circa fi-iva, ac subinde datur speciale praeceptumnem gratuito diligendum . . de ipso actu interiori dilectionis Dei. Quo l' Prebat primo, ex illo Deuter. 6. ubi pri- utique confirmatur, quia non videtur con-mum ex deccm praeceptis a Deo datis sic gruum, quod Deus tot praeceptis inculca- effertur: Diliges Dominum Deum tuum ex isto verit proximi dilectionem prohibendo, ne corde tuo, Θ, ex tota anima tua, o ex totaiullum ei malum inseratur: nullum autem

'titudine tua. Quod etiam praeceptum in- praescripsisset praeceptum circa dilectionem culcat Christus Dominus Matt.22. ubi v ssui. cat hoc praeceptum de moximum, Dices primὸ: Finis praecepti non cadit mon quia primo loco scribitur , sed qui aisub praeceptum: sed charitas est finis prae primo , & maxime per se praeceptum est,icepti, ut mox diximus ex Apostolo: ergoodeo ut relicua omnia idcirco debeant otari illa non cadit sub praeceptum; ae subinde servari, ut noc omni ex parte persecte im-iillius actus non est praeceptus. pleatur; atque ita impletio illius praecepti Distingvomo' em: Finis extrinsecus, conia videatur finis reliquorum omnium, ut di-icedo: intrinsecus, nego: Duplex est enim citur I. ad Timoth. I. Finis sutem praeceptiicujuslibet praecepti finis: alius quidem e bi eboritas de earde puro: vel dicitur pruniltrinsecus ipsi praecepto, & rei praeceptae, per comparationem ad alterum de dilecti. v. g. in praecepto jejunii , finis extrinsecus ne proximi, quod secundum appellat , & est domatio carnis, & illius subjectio 'i- ista recenset tanquam duo distincta praece-iritui , & alia id genus propter quae ieiu-pta, ac subinde sufficienter indicat dilectio-mnium est institutum: alter vero finis est in mem Dei esse specialiter praeceptam. Huoditrinsecus praecepto, ut abstinenria cibi, quae

alique confirmatur, ubi enim est verus nu- est materia, circa quam jejunium occupa-

inertis, ibi datur specialis distinctio interitur. Minorem similiter distin suo: Dilectio

ea, quae numerantur; omnis enim numerussDei est finis praeceptorum extrinsecus, confundatur in aliqua distinctione earum re- cedo: intrinsecus, nego: caetera enim pr. Tum, quae numerum esticiunt: at praeceptum cepta servari possunt absque m , quod elide dilectione Dei, comparatum cum caeteris ciatur aliquis actus dilectionis Dei. Praeceptis Decalogi, facit verum numerum; Dices fecuniar, Christus Dominus praefa- agitur hoc praeceptum speciale est . . tis verbis Matth. 22. testatur, quod in sis Probatur jecundo ex ,S. Patribus, maximcIduobus mandati, universa lex pendet, &Augustino Iib. i. quaestionum Evangelica-iProphetae: igitur significat dilectionem Dei, rum qu.33. IHieronymo, Anselmo, aliis & proximi, quae sunt duci mandata, inclu-

Patribus, qui explicantes verba Matth. 22.idere universa legis praecepta, necnon dc

385쪽

De diligendo Deo. et 8 I

oracula Prophetarum, quae hujusmodi prς-cepta intimant. Insuper Joan. Tq. idem Cnristus Dominus explicans quid sit diligere Deum, ait: babet mandata mea , crservat ω, ille est i qui diliget me . Similiter ad Rom. Iq. Plenitudo legis est dilectio. Respinia ad primum , idcirco Christum dicere, quod a dilectione Dei, de proximi , eatenus pendet universa lex, quatenus omnia alia praecepta servantur , ut Deus

perfectissime diligatur, unde qui Deum diligit , videtur legem implevisse , quia finem obtinet, ad quem lex ordinatur, pari ratione solvuntur alia duo testimonia. Dices tertio . S. Bernardus serm.so. in Cantica explicans illa verba ; ordinavit in mectarietatem , aitue V eharitas in actu, is inessectu , de illa quidem , quae Operis es ,

puto datam legem homiηibus , mandatumque

formatum ; nam in adestu quis ita babeat ,

iat mandatur λ

gare. datum esse praeceptum de interno adhucharitatis, quem charitatem in aste tu ainpellat: imo id expresse fatetur i ait enim

ibidem 3 si pluet magis de assectuali s nimirum charitate J datum fuisse mandatum, non

inde conteηδε : dummodo aeqviescas tumibi, quod minime in vita ista ab aliquo b mme fclsit, vel poterit impleri. Re Mura secundo, S. virnardum ibi duplicem distinguere actum internum charitatis: alterum quidem, quo ita perfecte diligitur Deus, , tanta uaavitate animus diligens ei inhaeret, ut animus sui, rerumque omnium aliarum quasi omnino oblitus, cum summa suavitate in Deum feratur. Alterum quo impellimur ad opera externa ut Iroximo succurramus; nam, ut ibidem scri

it; staties inde id est ab orando Deo ,

hoc enim affert in exemplum Haritate Jubente abducimur ,-avertimur propter est , qui nostra indigent opera , vel loquela , Hanc charitatem vocat a tualem , quia ad agendum impellit, & affectuosam , quia tota sistit in interno affectu . Secundum docet habere rationem meriti; ideoque proprie pertinere ad patriam , ibique solam persecte reperiri, quamvis hic quandoque in contemplatione praea'standa detur. Unde infra clim distinximi triplicem amoris assuetionem , scilicet in eam , quam caro gignit, & quam ratio regit, & quam condit sapientia, subdit: Prima quidem dulcis,

ra sunt sive imperantur , in ipsa eba.

νitas sedet, non illa affectuosa , qua salosapientiae condita pinguescens magnam im tat memti muisiturinem dulcedinis Domini , sed quae . dam potius actualis: quae es no dum dulei amore sua ter reficit , tamen amoris ipsius scilicet omnino persecti, quo animust in taliter in Deum rapiatur vebementer ac rendit. Et infra: Opere diligamus , veriatate , quo videlicet moveamur ad bene impe randum m ιι quodam vividae virtutis impulsu , quam svidae illius rearitatis assectu: Ubi aperto duplicem illum actum internum , ut supra vixi, distinguit.

CONCLUSIO SECUNDA.

DEui es ex praecepto diluendus supra omnia , non Iolum obiecti , sed , is, oppretiative: non vero intenstri . Haec pariter est Doctoris loco supra laudato num. IT. Prima, Sc secunda pars facile constant senimvero Deus est objectum infinitae Perfectionis, cui voluntas ex inclinante habitu charitatis non solum omnibus bonis praestantius optat, cum inclinatur ad volendum ei omnia sua divina attributa , & divinas praecellentias , sed etiam ad ipsum amandum cum aestimatione , Ec appretiatione supra quodcumque amabile . Quod utique prombatur I. habitu charitatis; quia propter quod unumquodque tale est, & illud magis: sed habitus charitatis I heologicae inseclinat nostram voluntatem, illamque stimulat, & potenter afficit ad amandum unum objectum creatum plus appretiativd . quam aliud propter Deum summe bonum 3 in tantum enim aliquod objectum creatum aestimatur dignum, quod ametur ex charitate , in quantum participat aliquibus ex

divinis praecellentiis, & est aliquid Dei εα subinde quo aliquid nobilitis participat

divinis persectionibus, eo etiam magis dialigendum apparet ex charitate : ergo cum charitas inclinet voluntatem ad amandum aliquod objectum creatum magis , quam aliud propter majorem illius affinitatem cum Deo, etiam pariter inclinat ad diligendum inum super omnia appretiative

dili bilem aEadem veritas constat de actuali charitate, hoc enim aperte significat Christus D.

cum ait Matth. Io. sui amaι Patrem , aut Μa

386쪽

σmat Dum, aut filiam super me, non est me ldignas : Et apud S. Lucam Iq. cap. si quis venit ad me, Di non odit Patrem Rum, is, Matrem, D, uxorem, cγνω, adhuc autem, '. animam suam, non potest meus esse disei.

pulus, Cuibus locis haec particula ρIus

significat excessum secundum appretiationem, ut satis indicat alia haec particula

apud S. Lucam odit idem enim sonat

ibi, ac psponit, prae alio contemnit , minu 1 stimat aho, quemadmodum ad Rom. I 3.

cap. quando dicitur , Iacob dilexi , Ebau

Blatth. 6. cap. Aut enim unum odis babebit, id est , mimis appretiative amabit, is, alterum diliget, id est, pluris faciet : Igitur

ex actu charitatis Deus appretiative diligitur super omnia . Dices: Iusti amant Deum super omnia :sed dum oeccant venialiter , magis volunt placcre sidi, vel aliis, ob quorum amorem peccant, quam Deor Igitur amor Dei super omnia non semper fit appretiative. D ingus miorem: Magis placere cupiunt sibi, vel aliis in re levi , transeat , in re gravi, nego: unde neganda est consequentia. Ut enim aliquis amet Deum appretiative, non est necesse , quod ipsi velit in omnibus placere plusquam aliis, etiam in rebus levissimis o sed sufficit, quod velitips magis placere simpliciter quantum ad

Omnia, quae ipsi praecepit, nec necesse est, ut velit etiam ipsi magis placere secundum quid, & quantum ad omnia, quae non prς-cipit. Fieri quidem potest, ut adeo sit perfectus charitatis amor , quod etiam determinaret ad magis placendum Deo , quam

tilli alteri: sed illa persectio non cst praecepta pro hoc, aut tali statu, in quo corpus, quod corrumpitur, aggravat animam;

alioqui paucissimi e Mnt justi: quippe cum raucissimi sint , qui praeceptum istud servarent. Deum super omnia , ctiam in levissimis rebus, diligendo . Ut autem res haec fiat comperta, sciendum est Dcum posse super omnia appretiative diligi ilibus modis : Primo, quidem , dum expres,d praesertur Deus in particulari rebus charioribus, ut parentibus, fratribus, amicis: Secundo, si praeseratur explicite aliis rebus confusc, ac in genere conceptis, ut intellectu proponente Deo placendum in omnibus, potius quam ulli creaturae, voluntas id velit facere: Tertio, si prςseratur implicite rebus omnibus, ut sti qui I conci-

III. Quaest. III.

piat propositum ino in omnibus semper placendi, aut fugiendi, vel detestandi omnia peccata , quatenus sunt omnia Dei, aut si quis simpIiciter Deum amat, eo benevolentiae affectu , ex quo sequeretur propositum placendi ipsi in omnibus, aut su- .endi peccata, si de eo cogitaret. Tertia pars etiam constat, nempe quod Deus ex praecello non sit diligendus super omnia intensivc; quia ad observantiam hujus praecepti suifficit charitatis amor enim quo quis velit emcaciter potius Deo placere, quam ulli creaturae, quique omnem

excludat affectum peccandi mortaliter, Ac stimulet ad observanda omnia praecepta :sed amor mimis intensus secundum gradus haec omnia sibi vendicare potest: igitur ut

fiat satis praecepto diligendi tatim , non

opus est, quod ametur super omnia interi sive . Major constat, quia ex observantia praeceptorum , optime colligitur a posteriori aliquem amare Deum super omnia ,

prout requiritur ad imp Iendum illud praeceptum : unde etiam Christus D. solum proposuit illam observantiam praeceptorum tanquam signum dilectionis ex affectu charitatis. egur viligit me, sermonem meum se vabit. Minor vero probatur: Ad dilectionis Dei praeceptum implendum non rcquiritur summa intenso amoris: Igitur ad id sufficere potest amor in quocumque gradu. Consiquentia patet: Si enim non de

sideretur amor summe intensus , non etiam erit determinatus numerus graduum

necessariorum , ut impleatur istud praeceptum. Probatur vero antecedens, quia alias unus justus non posset intensius amare

Deum, quam alius, nec etiam amor requisitus ad implendum praeceptum de diligendo Deo msset ullatenus augeri, quod aperte absurdum apparet: igitur talis amor

non necessario requiritur .

Confirmatur: Si Deus necessario esset diligendus intensive super omnia, sequeretur, quod qui nunquam elicuisset actum amoris Dei, nisi ut sex, peccaret amando suam, aut parentis salutem ut septem ex amore spei, aut pietatis erga parentem: at hoc vigetur absurdum, hi enim actus amoris, ut

septem , habent honestum objectum , &sunt veri actus virtutis: igitur , &c. Dices: Sicut ratio naturalis dictat Deum esse diligendum extensii ve super omnia, ita etiam dictat esse diligendum amore maloris intensionis, quam ullum aliud oblectum:

387쪽

De diluendo Deo. 38 i

ctum: sed ex tali dictamine sequitur, quod Deus sit super omnia diligendus extentive: ergo pariter inde sequitur , quod sic debeat diligi intensive . Ne minorem ; Nam ut quis faciat sitis diliamini rationis de diligendo Deo , sum cit, ut habeat actum amoris , qui includat affectum placendi Deo , di ejus

mandata observandi ι excludat vero assectum peccandi non autem requiritur , ut actus ille amoris maximam habeat inintensionem graduum .

Instabis: Non solum naturalis rationis dictamine Deus cst diligendus, sed etiam diligendus ex toto corde, ex tota anima , &ex tota sortitudine, ut scri praeceptum Deuteronomii, quod est juris naturalis; sed sic diligi non potest, nisi habeat summam intentionem graduum; igitur, dic. Nego minorem: Ad hoc enim ,.ut Deus ita diligatur , sufficit , quod habeat voluntatem magis placendi Deo in omnibus, quam ulli alterit hoc autem obtinere potest absque illa summa intensione graduum. Hinc N. Augustinus praefata verba sic explicat lib. 1. de doctrina Christiana cap.22. Cum ait,

diliges ex toto corde , ex tota anma , ex tota mente , nullam vitae nostra partem retiquit , quae vocare uebeat, i , quo locum dare , ut

alia re velit stim, sed quidquid aliud venerit,

in animum iuste rapiatuis, quo totιus dalectionis impetus currit; sic enim proximum diligens Aut jesitim totam dilectionem sui, illius resert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se rivusim extνa se auri patιtur, cujus derιυa

in antica sic exponit: Mihi, inquit, amoris videtur cordis ad Zelum pertinere an o ctioni, , animae vero amor in industriam, is scu iudicium rationis ι virtutis vero diis lictio ad animi posse rcferri constanis tiam , vul vigorem . Dires seeuxia; Idem S. Bernardus Iib. de diligcndo Deo, ait: Causa diligendi Deum Deus est : modus vero cst sine modo diligere; at qui dilucndus est sine modo, diligendus est summa cum intensione actus amoti,s igitur, Sc. RespωA primὀ, Deum esse quidem diligendum sine moelo, id est, in quantum sese nostri cordis afflictus extendere potest τω id consulitur , non vero praecipitur :hic autem sermo est de Dei amore eliciendo ex Praecepto, non vero ex consilio .

27. art. 2. qu. quod tripsciter dici potest aliquis actus habere modum . Uno modo per limitationem quantum ad seipsum . Alio modo per aggregationem circumstantiarum: Tertio modo ex mediato inter superfluum, & diminutum. Primo modo est dicere, quod habet modum omnis actus virtutis creatae. Omnis enim virtus creata sis nita est, & limitata : de ideo omnis adlus ejus finitatem habet, & modum loquendi de limitatione, & finitione non secundi impossibilitatem , sed secundum ac tim : Secundo vero modo est dicere modum esse circa actum virtutis moralis, & meritoriςι quia nullus actus sit laudabilis, nisi ad eum concurrant debitae circumstantiae . Tertio modo est dicere quod modum habet a tus omnis virtutis Cardinalis , sive politicae . Omnes enim in medietate consistunt inter superfluum, de diminutum , ex hoc. ipso que habent Objectum creatum, & finitum. Quoniam crgo charitas est virtus creata .& virtus gratuita, & virtus Iheologica 3 sinc est quod actus ejus modum habet ex virtutis limitatione . Modum etiam habet ex debitarum circu stantiarum additione . ut patet , quia in lus, qui est circa actum charitatis, est ut quis diligat Deum super omnia, & propter se ex toto cor de , ex tota anima, de ex tota mente: Sed modum illum , qui cst ex medietate inter superfluum,& diminutum, non habet, quia objectum ejus cst immensum, & infinitum .

CONCLUSIO TERTIA.

ΡRHobilius es Deum esse diligendum ex ma

cepto in tνrphei temporis circum antia :Primὸ nempe satim, ac sussilaientem babet rationis ulum, ut pereare Dost mortaliter e s evn iebus Dominicis, is , solemniaribus; ter-tιὸ eirea mortis articulum . Primam partem tradit S. Thomas I. a. qu. 89. art. s. quem sequuntur ejus Discipuli, qui hanc asserti nem probant primo , ex eo , quod homo statim, ac rationis est compos, tenetur se convel tere in suum ultimum finem, omnesque suos actu, in eum dirigere : at hoc fit per dilictioncm Dei super omnia: igitur ad eam tunc eliciendam tenetur. Majorem proin bant, quia quod in lapide est gravitas necessitans eum , ut tendat ad suum finem , scilicet ad centrum terrae, hoc in homine est obligatio ad suum finem: at lapis st um, ac Iormatus est , sublato omni impedi-B a mc

388쪽

38 Tract. II. Disp. III. Quaest III.

mento tendit ad icrrae centrum: igitur puri ratione homo statim, atque formatus est, ac usum rationis Obtinet, tenetur se convertere ad Delim. Rerum, haec ratio nulla

est ι major enim est aperte salis , si enim eadem esset hominis obligatio ad amandum Deum , qualis inest necessitas lapidi

ad petendum centrum, sequeretur , quod quemadmodum lapis quoties non impeditur, quantum potest, continuo tendit ad Centrum terrae, donec eo perveniat 3 ita homo quoties posset obligaretur ex praecepto ad cliciendum actum amoris Dei , non autem soli im statim , ac rationis est Compos, ut volunt Thom istae . Probat secundo: Si non teneretur quis ad amandum Deum in primo instanti usus rationis , possit tunc peccare venialiter tantum ι quia non posset tunc peccare mortaliter , nisi quatenus omitteret illam

conversionem sui ad Deum , quae omissio esset peccatum mortale ; sed falsum est , quod homo pro illo instanti possit dumtaxat peccare venialiter ; quia inde seque- Ietur, quod aliquis habete posset peccatum originale cum inlo veniali: at hoc est fallunt, quod utique probatur primo ue quia ,

ut docet Innocentius tertius cap. Μ ore1

de Baptimo, adultis dormientibus non pq-test ser baptismum remitti peccatum Originale, quia istud remitti non potest sine

mortali: Igitur censet Pontifex peccatum originale non posse reperiri in adultis sine mortalis Secundo , Concilium Florenti- Num ait: Illorum autem animas, qui in actua- δε mortali pereato, vel suo originali disce ηι, mox in ivernum descendere, menis tamen disparibus cruciandas. Ubi nullam facit mentionem eorum , qui discedunt cum solo Peccato originali, & venialit ergo sentit mullos tales esse. Tertio, quia nul Ius pro his posset assignari locus: nam nec limbus Puerorum, quia ibi non puniuntur actua-aia, nec etiam Iocus damnatorum ob peccata mortalia, quia ipsi non commisissent

eccatum mortale: & nullus tertius Iocusam natorum datur.

Rerum νespondeo nigando mi norem, ad cuius primam probationem nego Consequentiam cum Poncio in Commentario ad dist.27. nu. S. Quia, inquit, non propterea nequit per baptismum adulto docmienti peccatum originale dimitti , quod cessario debeat habere peccatum mortale, nec id asseritur in illo Ioco, cum certum sit quod posset adultus. etiamsi daretur obligatio illa convertendi se ad Deum , se ad ipsum

convertere , & non habere consequenter peccatum mortale , quia nequit originale dimitti, ouin dimittatur mortale quod cum .

que simul habitum , & adultus dormiens non habet dispositionem requisitam, ut dimittatur ipsi peccatum mortale distin tun ab originali . Itaque nihil aliud vult in illo cap. Pontifex, quam quod adulto dormienti habenti peccatum mortale , non possit per baptismum tolli peccatum originale, & quod propterea quandoquidem

incertum sit, an habeat peccatum mortale , non debeat ipsi applicari baptismiis . ad peruriam probationem , nego Concilium sci sisse . quod non decedant aliquicum originali , & veniali ι quia quamvis non fecerit mentionem ae ipsis , hoc

tamen non oritur ex eo , quod non putarit tales dari 3 sed quia non erat neces sarium, nec utile intento iplius de iis facere mentionem , sicut non fecit etiam mentionem de iis, qui moriuntur cum Originali , & mortali personali. Ad tertiam denique probationem , aliqui respondent casum esse impossibilem ex sup- politione providentiae jam statutae a Deo et sed prorsus gratissime asseritur talis providentia , nec habet ullam verisimilitudinem . Itaque melius , & facilius respondetur, locum , in quo remanerent se cum Elo Originali , dc veniali obirent , esse illum ipsum , in quo remanerem si cum solo originali decederent , sive ille locussit limbus, sive infernus 3 Ac gratissime dicitur , quod in limbo non puniant

peccata actualia commissa in vita , pro quibus non est satisfactum . Igitur censeo assertionem hac ratione melius probari : praeceptum diligendi Deum

aliquando obligat: at non videtur congrue tiori tempore obligare, quam ubi homo est rationis compos : Tum quia cum Deus sit Creator, ac Formator noster, qui nos idcirco condidit, ut ei debitum amorem, &obsequium impenderemus, ut apposte dincet S. I.co serm. I. de jejunio decimi me

sis, ubi ait: si fideliter, atqtie sapienter creationis nostrae intelligamus exordium , invenae mas iamiarem ideo imaginem Dei conditum ,

ut imitator sui esset Aurbaris , bane esse naturalem nostri mneris dignitatem , si in

bis , quasi in quadam spreuis divisae benignitatis se a respoηddas : Cum i

quam

389쪽

De diligendo Deo. 38 s

quam Deus ad id nos condiderit , congruum est, ut in nostrae gratitudinis , &obsequii argumentum pro tanto beneficio

amorem impendamus.

Dice M Illud praeceptum diligendi Deum non potest obligare pro eo tempore , in quo videtur moralis impossibilitas ipsum observandi ; sed ita est pro primo instanti usus rationis ι tum quia nemo potest crenoscere, quando primum habeat usum

rationis: tum quia non apparet verisimile , quod primo illo instanti Deus, ita

persecte proponatur amandus , ut quis existimare posset se pro illo instanti ad ejus amoecm teneri , sed absque hac pr. via cognitione praeceptum istud strvari non potest: Igitur, &c. Ne muinem; Non enim absoluae censeo illud praeceptum urgere pro primo instanti rationis simpliciter , sed tantum pro

eo, in quo susticientem nomo haberet rationis usum, ut peccare Posset. se iam partem tradit , & probat D ctor nu. 18. ubi ita scribit: Forte determinavit hoc illud praeceptum divinum: Samcti ea Sabbatum ; & Μaneat ut quisque ad se, id est, recolligendo , & ascendendo ad Deum suum. Et Ecclesa specu ficavit quantum ad Missam audiendam in die Dominico de consecr. U.2. east. ΜέμI. Nos autem simile de praecepto diligendi proximum, sicut patebit dist. sequenti.

1firmatur et Tum quia innumera Dei in nos collata beneficia hunc amorem animo gratitudinis exigunt 1 non potest autem convenientiori tempore hic amor impendi,

quam diebus ipsis Deo sacris, ac subinde illis ipsis diebus videtur praeceptum istud

ursere. Confirmatur, quia dies illi Deo sacri maxime designati sunt ad actus religi nis. & observantiae in Deum esiciendos , nullus autem actus videtur cedere magis in Dei gloriam, quam actus charitatis, utpotet praestantior omnibus aliis actibus: igitur maxime illis diebus est eliciendus. res adde , quod actus charitatis ron sit voluntati m lestus, sed jucundus, nisi sorte quatenus as-fectus oppositi erga creaturam aliquam irsum aliquantulum difficilem efficerunt et atex virtute praecepti negativi, obligamur ad non prorumpendum in actum amoris inordinati erga creaturas, nec difficilius est alicui habenti talem affectum habitualem, illum exuere , ut habeat affectum oppositum, ouam habere omissionem actus charitatis ,

ae proinde nulla est difficultas superanda

in eliciendo actu amoris, quae non debeat removeri per praeceptum negativum , quo tenemur non amare creaturam supra deum, aut aequaliter cum Deo .raeest Si teneamur omnes ex praempto

ad eliciendum actum amoris er3a Deum digitur peccat quisquis talem etiam actum non elicit: at hoc videtur falsum : tum quia fideles non solent confiteri se nociadimplevisse hoc praeceptum diebus Dominicis, ac proinde lignum est se non existimare ad id ex praecepto teneri: sed vertissimile non est, quod in re tanti momenti ita Communis, ac periculosa esset fidelium ignorantia: Igitur, &e. Tum quus, si omnes tenerentur ad eum actum charitatis eliciendum diebus Dominicis, sequeretur quod Fidelis in statu peccati mortalis existens teneretur se se accinis gere ad recuperandum statum gratiae per sacramentalem confessionem 3 non enim apparet qualiter posset quis amare Deum super omnia , quin haberet voluntatein se reconciliandi cum ipso , & ejus gratiam

habere: sed nemo asserit peccatores teneri ad sacramentalem consessionem singulis diebus Dominicis: Igitur, &C. Nega minorem , & ad ejus primam pro bationem dico, non requiri, ut expresse .& distinctd quis confiteatur se non observasse praeceptum istud; quippe Consessariussumcienter id potest cognoscere , ex eo quod audiat rinitentem uiisse in statu pecincati mortalis cum assinu continuo pe

candis & eo ipso quo confitetur se suisisse

tanto tempore in tali dispositione, significat suffcienter se non obtervasse istud prς-ceptum , si vero fuerit immunis ab omni peccato mortali, etiam facile judicare potest eum priceptum istud impleriste 3 quippe clim non habuerit ullum impedimentum illud observandi, & aliunde actus ille possit facile elici. Ad secundam probationem distinguo majorem : Teueretur peccator divinam gratiam recuperare Ur elicitionem actus amoris Dei super omnia, qui forte nusquam est absque statu gratiς, concedo: ad id teneretur per applicationem actualem omnium megiorum ordin riorum conducentium ad ejusmodi iec perationem gratiae, nego. Tertia pars etiam in evidens, nempe quod

teneamur elicere aetum charitatis circa aris

ticulum mortu vise

390쪽

sma instent certamina, ideoque homo omnibus modis se teneatur contra ea parare,

nec securius sit medium, quam hic actus, si quis velit se periculo damnationis eximere, idque subinde etiam conseta . Ratio est , quia etsi certum sit ad effectum

Sacramenti Poenitentiae suffcere attritionem; tamcn non semper satis certi sumus nos habete veram attritioncm : unde sequitur eo casu nos etiam expositos esst periculo salutis. His ad , quod etiam saepe potest contingere, ut homo aliis in occasionibus teneatur elicere actum amoris Dei supra omnia, maxime quoties proponitur Deus cum motivis su Scienter persuadentibus illum scesse diligendum: Primo, quia secus faciendo videretur Deum conlcmnere: Secundo , quia ubicumque est eadem obligatio juris naturae Deum amandi pro aliquo

tempore, eadem obligatio etiam occurrit quoties ratio motiva eadem est i sed ubi Deus proponitur susscienter amandus , eadcm est ratio Deum amandi, quae O

currit diebus Dominicis: Igitur, &c. Idem dicendum quoties quis existimat

actum amoris Dei esse necessarium, ad vincendam aliquam fravem tentationem, aut ut sufficienter animum comparet ad aggrediendum aliquod opus heroicum , quod

jam implere tenetur. Licet enim forte actus ille amoris Dei non es et a parte rei medium hic, & nunc Meessarium ad illos sines obtinendos I tamen hoc ipso , quo rutat id ita esle necessarium, ad illud o ligatur, quamdiu in ea opinione manet ,

Ne alias riccet contra conscientiam. Deinde, quia saepe rotest contingcre, ut illud sit vere medium iaccessarium ad dictos fines obtinendost id aut vel ob ejus dispositioncm, qui aliis viis non sit fortasse suffcienter excitandus , ut tentationem superet, aut opus illud constanter a rediatur, vel etiam quia alia via non est a Deo impetraturus eas gratias , quibus indiget ut eos fines de facto obtineat. Etsi enim Deus nobis in necessitate non desis suam gratia*subministrando, tamen saepe ut det nobis

gratias maiores, de quas videt habituras effectum, requirit ut eas certis rationibus conemur impetrare : quas si ex negligentia mittamus, dat nobis minores, quibus etsi

absolute possc mus hoc, vel illud perficere; tamcn nonnisi dissicillimc id ita postemus,

idcoque non sumus de facto perfecturi.

III. Quaest. III.

Petes, an aliquis sit servandus ordo In exercitio charitatis erga nos , & proximum nostrum, & qualis ille sit. Respondeo, revera servandum esse aliquem ordinem , ut communiter docent M. Patres exponentes illud Cantic. 2. Ordinatis in me charitatem. Necnon & illud Ap stoli ad Galat. Operemur bonum ad omηes, maximὶ autem ad rimesticis fisi ι id est congregatos per unam fidem in eadem Ecclesiae domo. Nec refert, quod dicat S. Augustinus lib.

I. de doctrina christiana cap. 28. Omnes homines aeque diligenes fvηρ , scilicet quantum ad affectum; etenim ibidem assignat disparitatem esse servandam quantum ad osticia charitatis : quod etiam docet lib. de vera Religione cap. v. Cum itaque --nibus , inquit, quor pariter diligit , prodespnon misit, nisi conjunctioribus mosse malu , usus est . Solum enim illis verbis vult S. Augustinus omnes aequaliter diligendos

csse , quantum ad generalitatem, di su stantiam dilectionis, quatenus nullus est ab aflectu generali excludendus , non autem quantum ad modum actus , seu intensionem, vel appretiationem . Respo eo secundo, ordinem charitatis reis quirere primo , ut quis propriam salutem magis diligat, quam proximi: Probat Serapn. Doctor dist. 29. art. I. qu. 3. Quoniam, inquit, unumquodque plus appetit perfectionem in seipso , quam in uio simili , de quodlibet pondus plus trahit corpus , in quo est ad litum sibi debitum , quam trahat aliud corpus sibi annexum et hinc est . quod charitas prius desiderat Deum nobis uniri, de in nobis habitare, & nos in ipsum Deum tendere, & in ipso quiescere, quam pctat in aliquo alio, qui nobiscum habeat aliquam similitudinem. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes ,

quod in ordine charitatis praesertur dilectio sui dilectioni ipsius proximi . Et hujus signum est , quia illi reprehenduntur , dc

stulti reputantur, qui saltem propriam negligunt, ut procurent alienam. Hujus etiam signum est, quia si homo ex charitate deberet diligere proximum quantum seipsum, ita quod esset ibi omnimoda aequalitas, jam duos proximos deberet diligere in duplo , quam seipsum , & tres in triplo, dc sic ultei ius ascendendo: quod ita nullo habente charitalcm rc periri contingit quantumcumque perscino.

SEARCH

MENU NAVIGATION