Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

lierem juvenem ex Scipionis familia ad barbaros, qui licentiam dirigant libidine & lascivia, deportare: quae,

ut nullam injuriam accipiat, attamen putari accepisse, .cum in manu fuerit. eorum, qui facere possent, indignum este. Unum hoc, uti ferunt, ab itinere versus Euphratem eum avertit: Si quod tamen Pompeii consilium, Sc non factum, hac eum duxit via. Pluti in Pompeio pag. 6s9. . 66O. Caesar, Constitutis in AEgypto rebus, o enit in SPriam , dc populo Antiocheno multas immunitates Concessit. Joan. Macella. Eam vero civitatem Sexto Caesari

propinquo suo commisit, legione in ipsa ab co, jam tum de bello Parthico cogitante, relidia. Appian. lib.

3. Beli. Ov. pag. s s. Nam Parthi malum Syriae minitabantur 3 qua de re , inquit Horatius ad Augustum :Illo ceu Parthos Latio imminentes esse.

Debellato, vi sto, fugatoque Pharnace, qui Pontum occupaverat, Cum se ad convertenda Confestim

in Parthos arma jam jam pararet, iterum quorundam in urbe seditionibus coortis, contra animi sui sententiam Romam profectus est. Dis lib. q. pag. 26 . Ab Antistio vetere Romam e Syria missae sunt litterae, prid. Kalend. Januar. cum Parthi a Caecilio Bas evocati, in Syriam ipsi auxiliaturi advenissent. Hic equestris vir ordinis sub Pompeio militaverat , hostisque Caesaris, Syriam abalienare tentabat , Pacorumque Parthorum Regis filium, ad ferendam sibi

opem invitaverat. Sed, ut inquit Dio lib. 47. pag. 343. Parthi ob hiemem non diu adfuerunt, neque memo rabile quicquam egerunt.

Magna hoc anno Populum Romanum cupiditas

232쪽

118 ARSACES ORODES.

incessit , Crassum , amisiumque cum eo exercitum esciscendi, spesque Parthos debellandi. Hoc igitur bellum Caesari unanimi consensu decreverunt, summoque ad illud studio sese comparaverunt. AC, praeter Caetera, . quae ejus belli causa agebant, ut dc Administrorum copia Caesari esset, & eo absente, neque sine Magistratibiis urbs esset, neque si ipsa eos delegisset civitas , res ad motus intestivos rediret , Magistratus jam ante ad totum triennium c tantum enim temporis Parthicae expeditioni impendendum existimabant: Constituere intenderunt. Qui tamen non omnes tum ordinati sunt. Horum dimidiam partem Caesar, quod lege quadam es co essum fuerat, re autem ipsa omnes des nabat. Dis lib. η3. pag. a I. Ceterum Caesar', ut urbem propter inimicos suspectam relinqueret, cogitavit expeditionem longinquam Contra Getas dc Parthos , Getas, duram ct bellicosam Vicinamque gentem, volens prior aggredi: de Parthis Vero poenas stimere , propter ea, quae in Crassum Contra foedus patraverant. Praemisit ergo trans sinum .

Hadriaticum Legiones sedecim , equitum decem millia. Moxque alius rumor sparsis est Sibyllinum e stare oraculum, nisi Regis ductu a Romanis Parthos non poste subigi. Appian. de Beli. v. lib. a. p T. 697. . Forsan ob id M. Antonius, Caesaris in Consulatu Col- .lega, diadema capiti ejus imposilit Lupercalibus , quod bis ille renuens detraxit ue unde tamen in sespicionem venit, quasi ex eomposto id fecisset , Regisque no-imen: appeteret. Plutaria. in Antonio. Verum quatriduo ante diem profectioni dcstinatam confossus est ab inbmicis in Curia. Appian. de Beli. I. Id. a. pag. q9T.

Dolabella i

233쪽

ARSACES ORODES.

Dolabella, qui Caesari mortuo Consul stasseelusiae AstsΑc rat, ambitiosus juvenis, petiit mitti se in Syriam, posthabito Cassio, dc ad exercitum contra Parthos Comscriptum: petiit autem non a Senatu , nec enim licebat , sed rogatione apud populum : qui laetus Sc nihil

cunctatus, rogationem tulit. Senatu vero Causante

eum discedere a decretis Caesaris, respondit Parthia cum bellum nemini destinatum a Caesare: verum Sy-tiam Cornificio ab illo destinatam fuisse ut patet ex Cicerone. Attamen, agente Asprenate Tribuno plebis, Dolabellae Syria obvenit provincia, simulque bellum Parthicum, Legionesque ad id destinatae a Caesare. una cum his, quae in Macedoniam praecesserant. Appian. lib. 3. de Beli. Cn. pag. 3 3O. y I. Interea, lege de permutatione Provinciarum per vim lata, Brutus & Cassius, Julii Caesaris percusseres, qui ex urbe fugerant, antequam in decretas sibi provincias essent profecturi , statuerunt Syriam Macedo- niamque , ut a Senatu adsignatas sibi prius, quam Amtonio Dolabellaeque , per vim invadere. Quod conislium postquam detectum est, Dolabella properavit in Syriam, Appuva. lib. 3. de Beli. Cn. pag. 3 4 I. obiter invia surus Asiam , cujus Praesidem Trebonium obtruncavit; unde hostis a Senatu judicatus est, Syriaque Cassio iterum decreta est, qui in eam profectus, Legiones a Caecilio Basse, & Statio Murco accepit, Dolabebiamque Laodiceae obsessum fame, ix rerum desperatione ad mortem adegit. Auctus est etiam in illa e peditione nonnullis Parthorum equitibus sagittariis ,

234쪽

rao ARSACES ORODES.

AR Ap ratore ipso prudentior. Idem lib. q. de Bel pag. 6a .

Damnatis lege Pedia Iulii Caesaris percutaribus, ad

bellum contra Triumviros Reip. Constituendae Lepidum , Antonium & Caesarem, paraverunt sese Cassius re Brutus : Labienus autem junior ab illis auxilia petiturus a Parthis , ad Orodem eorum Regem misitis est, qui auxilia ipsis promisit. I lin. ex Troἴγ tib. cla. cap Sagittariorum equestrium ex Arabia, Media, Parthia quatuor millia. Appian. de Beli. Civ. m. q. papE O. At apud Dionem Γ, - 8. Labienus hic, missus, ad petendum auxilium, ad Orodem , ante pugnam Philippensem, aliquandiu apud eum dicitur esse Commoratus , cum nulla sui haberetur ratio 3 quod Zc adjuvare Cassium ac Brutum Regi in animo non erat, Scnegare auxilium verebatur. Paulo post. tamen Cassius

de Brutus vi sti sunt ad Philippos , urbem Macedoniae. Labienus, annuntiata Cassii de Bruti n e , cum adversariorum nemini victores Antonium dc Caesarem, qui jam provincias partiti erant, veniam daturos putaret ue potius sibi cum Parthis vivendum ratus, quam in patria pereundum, apud illos remansit. Dio G. 48.

Antonius autem, cui cesserat Oriens, in Asiam tran-

sivit.

Aku e primum Labienus Antonii desidiam , nimium' a1ue . que ejus in Cleopatram amorem , dc profectionem in AEgyptum intellexit s Parthis inferendi Romanis belli auctor fuit , praetexens quod eorum eXercitus partim periissent, partim damnum accepissent , reliqui autem inter se dissiderent , ac denuci ad bellum deventuri intestinum essent. Quare Orodi suasit, ut, dum in

235쪽

Italia Caestir, Sexti Pompeii causa, detineretur, Antonius autem in AEgypto amori indulgeret s ipse Syriam, Sc vicinas ei regiones subigeret: se autem D cem belli futurum I aC ita multos populos, qui Romanis , propter damna, quibus ab iis continuis affligebantur , infensi erant, ad defectionem permoturum pollicitus est. Dis lib. 48. pag. 41 . Edit. H. Steph. Hoc sermone cum Regem ad bellum gerendum adduxisset, acceptis ab eo magnis copiis , filioquo Regis Pacoro, in Phoeniciam irruit, ac Apamaeam aggresIus, a muro rejectus , praesidia quae erant in ea regione posita, deditione voluntaria accepit. Ea ex militibus Cassianis & Brutianis Constabant, quos Amtonius in suum exercitum allectos, Syriae tom, regionis nimirum ejus peritos, Custodiendae reliquerat. Igitur Labienus eos facili , tanquam familiariter sibi notos , sui juris fecit: Saxa, qui tum iis praeerat, e Cepto. Is enim, frater Decidit Saxae Legati Antonii, dc ipse Quaestor, selus Labieno se non adjunxit. Id. ibid. pag. 4as. Edit. Heur. Steph. Interim hunc Saxam Antonii Legatum , Labienus praelio congresium , multitudine ac virtute sitorum equitum vicit, ac noctu ex castris aufugientem insequutus est: jaculatus etiam ante libellos in ejus castra, ad perducendos ad sham societatem ejus milites. Quod ne fieret , veritus Saxa, fugae se dedit: assequutus. que eum Labienus, plerosque, qui Cum eo erant, interfecit. Id. ibid. Saxa autem Antiochiam cum perfugisset, ipse Apameam, jam non amplius repugnantem , quod opinio de morte Saxae insinuaverat, accepit , ac post

236쪽

ARsAc. Antiochiam ipsam , a Saxa desertam: denique ipsum etiam Saxam in Ciliciam fugieptem consectatus, occIdit Id. ibid. Attamen , si fides Floro sit adhibenda , Saxa Legatus, ne veniret in potestatem hostium, k gladio suo impetravit. lib. 6. cap. Mortuo Saxa, Syriam Pacorus subegit universam, Tyro Phamiciae urbe excepta: nam classem Parthi nullam secum habebant.. Itaque Syria reliquae omni Pacorus accepta, in Palaestinam profectus est. Id. ibid. Interea Pacorus ipse quidem per maritima loca

perrexit, Baraapharnem autem Satrapam itinere Mediterraneo jussit irrumpere. Sed maritimorum Tyrii PaCorum excluserunt , cum Ptolemaidenses eum &Sidonii recepissent. Ille autem quendam Regium Pin-Cernam, Cognominem suum , Equitatus ei parte attributa, ad Judaeam jussit accedere, & exploraturum hostium consilium , dc ubi usus exegisset praesidio

futurum Antigono. Iosephus de best. Jud. lib. I. cap. II. finias, Ituraeorum Rex ab Antonio factus, patris sui mortui succestar Ptolemaei Minnari filii, , mille Satrapae talenta pollicitus, R mulieres quingentas, ei persuadet, ut Antigonum in Regnum Judaeae Parthi inducerent , Hyrcanumque patruum ejus, deponerent. Dum autem Parthi Equites Carmelum populantur, multi Judaei ultro ad Antigonum confluunt, ad expeditionem adversus Hyrcanum alacriter animati. Ille autem ad locum, qui Domos dicitur, occupandum , eos praemisit: ubi commissa pugna, depulsisque hostibus & efluatis , Hieroselymam cursa petiuitalu ibid.

Verum , instante jam die festo , qui Pentecoste

237쪽

catur, Antigoniani oppugnare Regiam coeperunt. Interea paCis arbitrum Pacorum Antigonus petit admitti. Exoratus autem Phaseelus, Hyrcani filius , &civitate dc hospitio cum quingentis equitibus Parthum eXCepit, praetextu quidem componendae seditionis

venientem , re autem vera, ut adjuvaret Antigonum.

Denique Phasaelum dolo perpulit, ut ad Barzapha nem Legatus de pace proficisceretur, quamvis multa dissuadente Herode fratre , atque ut insidiatorem occideret, neve se ejus fallaciis dederet, admonente: natura enim Parthos fidem negli ere. Exiit etiam Pacorus cum Hyrcano, quominus suspeetus esset, relictisque apud Herodem ducentis ac decem equitiis

bus , quos Eleutheros vocant, cum Carteris Legatos

prosequebatur. Id ibid. . Sed ubi ad Galilaeam venerunt, indigenas quidem dissidentes atque armatos offendunt , Satrapam Uero conveniunt satis callide & officiis dolos tegentem. Denique postquam dona eis dedit, redeuntibus insidias posuit. Illi autem in maritimum quendam locum deducti, cui nomen est Ecdippon , fraudem intelligunt. Et tamen Phaseelus Hyrcanum deserere non sustinuit: sed convenire Satrapam maluit, atque in os eXprobrare, quod se insidiis appetistet. Ad haec Parthus subdola satisfactione jureque jurando suspicionem depre Catus , perrexit ad Pacorum : statimque a Parthis qui remanserant, quibusque jussiim erat, Phasaelus atque Hyrcanus Comprehenduntur, perjurium simul ac pers, diam exsecrantes. Id. ibiae Herodes de iis quae acciderant certior sedius, no ste

cum propinquissimis sibi ad. Idumaeam, ignaris hostia

238쪽

i34 ARSACES ORODER

ARsΑc bus proficiscitur. Sequenti autem die Parthi Hieros

316. lymam diripuere : n CC ea re contenti, omnem terram

illam bello implacato replevere : Marisa quoque Op lenta civitate devastata. Id. Ioseph. ibid. Interea Antigonus a Parthis in Judaeam reducitur, qui non selum eum Regem constituunt, verum etiam Phasaelum dc Hyrcanum vinetos ei tradunt. At ille veritus, ne solutus Hyrcanus tandem aliquando in Regnum restitueretur, ejus auriculas dentibus truncat,' ut membris ita captus & debilitatus Pontificatui fieret prorsiis inutilis. Pliasaelus vero neci se destinatum accipiens, alli se ad saxum capite , vitam sibimet eripuit. Parthi autem, rebus cum Antigono apud Hierosolymam compositis, abiere 3 vinctumque in Parthiam Hyrcanum secum abduxere. Id. ibid. Eodem tempore Labienus Ciliciam Asar urbes in continenti sitas ejus enim metu in insulas trajecerat Plancus, Syriae Redior ab Antonio constitutus praeter, Stratoniceam omnes plerasque sine bello, Mylasia autem & Alabanda vi occupavit. Hae namque

urbes, cum praesidium a Labieno accepissent, iis die festo quodam necatis, defecerunt. Igitur Labienus, Alabandis captis , cives supplicio affecit, Mylassa autem relicta ab incolis diruit 3 Stra Coniceam vero eum diu obsedisset, nullo tamen pacto potiri urbe ea potuit. Proinde pecunia confecta, ac spoliatis fanis , Parthi-

cum sese Imperatorem nominavit, ratione a more

Romano diversissima. Dio lib. 48. 62y.. 426. Edit. Henri Steph.

In ejus rei memoriam nummos etiam argenteos

percussit Labienus, eo titulo insgnes 1 e quorum nu-

239쪽

mero rarissimus iste denarius hic oculis subjieitur.

Ex ΤΠΕs AURO REGI o. Labienus ex Atia familia oriundus, Τ. Atiam Labienum habuit patrem , Julii Caesaris in Gallia Legatum uisub initio belli civili ad Pompeium tamen digressus, eum

adhuc dubitantem potissimum impulit ad arma contra Caesarem capienda. Tandem Pharsalica affectos clade socios , animoque perculsos, ut in Africam se reciperent perpulit: testeFrontino.Rebus autem in Africa postea male quoque gestis, Labienus in Hispaniam transiit,ibiqueyn praelio Mundensi periit. Filius a quibusdam confunditur cum patre, ob nomen Titi, Dione illi impositum 3 cum ejus tamen nummus eum Quintum fuisse appellatum plane nos edoceat. Percussorum Ceteo saris partes sequutus est 3 ideoque eum adolescentem irritabilem & stolidi simum adulatorie vocat Strabo lib. I .pag. 66o. qui imperante Tiberio scripsit. Cum auxilium petiturus ad Parthos transiisset Labienus, iis auctor fuit, ut bellum contra Romanos gererent, seque illis ductorem praebuit. Λ postquam Brutum se Imperatorem appellasse , & in denariis caput suum expressisse comperit, ipse quoque Imperatorem se Parthicum nominavit ἱ ratione, ut ait Dio, a more Romano diversissima Qtios enim adversum Romanos ducebat, ab iis nomen sibi sumebat, quasi vero Cos , ac non crues suos, vicisset.

240쪽

136 ARSACES ORO DE S.

In aversa parte equus cum strato dorso imposito conspiacitur , Parthorum more. Romanos enim eo non usos suisse, docet nos equestris M. Aurelii statua Romae in area Capitolii erecta : quod ex Augustorum monetiS etiam confirmatur. Sed ut se Parthicum vere Imperatorem designaret Labienus, ita in suo numismate exhibere equum voluit, quo maxime Parthi utebantur : ut innuit Ovidius I. de arte amanian

o celer averss utere Parthus equis.

Hybreas, qui tunc Mylassis, Cariae urbi, praeerat . dicto quodam exasperavit Labienum. Cum enim hic se Parthicum Imperatorem appellasset , proinde aiebat

Hybreas, Caricum ego me Imperatorem nU Upo. Exinde Labienus urbem invasit, cohortes secum du-Cens Romanorum, qui in Asia erant. Et Hybream qudem non arripuit, qui jam Rhodum Concesserat 3 domum autem ipsius sumptu'se 'apparatam sorrupit o diripuit, totamque urbem male mulctavit. Strab.

Dum haec aguntur, Antonius . in AEgypto amore temulentiaque detentus, desidebat. Vix tandem ad Parthorum insultus Constargere coactus , ad Tyrum navigavit, tanquam auxilium urbi laturus. Sed cum occupatam jairi ab hoste omnem Circum regionem invenisset, Pompeii bellum praetendens, eam deseruit , & in Graeciam perrexit.: atque in itinere de casu Fulviae uxoris & Lucii fratris nuntios accepit. Sed hac Sicyone demortua, Antonius cum Caesare in gratiam rediit, ducta serore ejus Octavia. Hoc pacto, pace inter eos xedintegrata, Antonio Parthicum obtigit bellum , Caesari vero bellum adversus Sextum Pompeium obveni

SEARCH

MENU NAVIGATION