장음표시 사용
241쪽
Interea Parthi sub auxilii specie sibi vincentes, ab AR-α Euphrate dc Syria usque ad Ioniam excurrerant, latronibus tamen similiores quam hostibus. Florus lib. 4. s. Ad quorum progressum impediendum Antonius Legatum P. Ventidium Bassiim in Syriam praemisit. Ventidius ante ad Labienum pervenit, quam is id
futurum cognosceret , territumque repentino adventu exercituque suo, solus enim tum cum collectis ex
Asia militibus Labienus ibi agebat absque Parthis inde ne ausum quidem congredi profligavit , fugientemque in Syriam insecutus est, cum expeditissimis sui exercitus militibus: deprehensumque apud Taurum montem, ulterius progredi prohibuit. Eo loco complures dies oppositis invicem castris quieverunt ;Labieno Parthos, Ventidio Legiones expectante. Dio
Cum iisdem diebus utrique id quod opperiebatur advenisset, Uentidius, quia equitatum Parthorum metuebat , in sublimi loco cibi enim castra posuerat)perstitit: Parthi vero sua multitudine freti, hostemque olim a se superatum contemnentes, antequam Labieno Conjungerent, summo mane ad tumulum accesserunt: ac nemine contra exeunte, subire ad
ipsum collem intenderunt. Cumque jam in sublime evasissent, Romani decurrentes, haud magno labore eos per declive praecipites egerunt. Ita Parthi, pars a Romanis trucidati, major pars in receptu se invicem perdiderunt , cum alteri jam fugerent, alteri tum primum Colli succederent. Id. ibid. Ventidius Parthos non ad Labienum, sed in Cilbciam fugam capessentes, usque ad castra insequutus,
242쪽
viso ibi Labieno, substitit. Labienus, cum se ad pugnam composuisset , videns militum suorum animos fuga Parthorum consternatos, non ausus Confligere ,
sub noctem aufugere aliquo instituit. Ventidius. re e profugis praecognita, multos in ipse discessii per i sidias interfecit , reliquos omnes a Labieno desertos sibi adjunxit. Id ibi. Labienus, yeste mutata, effugit, ac aliquandiu in Cilicia cum latuisset, a Demetrio, fuerat hic superioris Caesaris libertus, ac tum Cyprum, ab Antonio praepositus ei insulae, regebat, qui, posteaquam ubi delitesceret, Cognoverat , indagatus ac captus est. Ll. ibi. His ita gestis, Ventidius Ciliciam recepit ac constituit , Upedium autem Silonem cum equitibus ad
Amanum praemisit. Amanus mons est in consinio Ciliciar Syriae s tantaeque iunt in ejus transitu angustiae, ut quondam portae fuerint in iis cum muro constructae: ac loco nomen inde inditum. Eas Silo obtinere non valuit , quin imo a Pharnapate, Pacori Legato ,. qui eum transitum custodiebat , in summum discrimen conjectus periisset , nisi forte fortuna Ventidius pugnantibus superveniens, sitos Conservasset. Is Parthos. re ex improviso , & numero sibi impares adortus, Pharnapatem ex eo loco expulit. Hic vero se recepit ad montem Trapezum , a similitudine mensae dictum, qui vallo Meleagri imminet, dc flumini Oenoparae et ibique a Ventidio deletus occiditur. Strab. lib. I 6. pag.7s I. Pharnapates autem iste potius dicitur Phra-Npates,quem tamen ipsemet Geographus Nιηκτην vocat , sed emenda Nιώτην meo periculo. Antonius ad bellum Parthia
243쪽
cum Roma profectus , Athenas venit, qua in urbe hiberna sibi delegerat, Sc Furnium in Africam misit, ut Sextii quatuor Legiones Contra Parthos duceret. Nondum enim audierat Lepidum eas ademissse Sextio. Appian. pag. 7Is. 736. Hibernanti autem Athenis Antonio, primae Ventidii res prospere gestis nuntian tur, Parthis fusis , Labienum dc summum Orodis , quem Hyrodem vocat Plutarchus, Ducem Pharna patem ab eo interse nos. Hujus victoriae gratia, Graecis epulum praebuit, Sc populo Atheniensi ludos gymnicos edidit. Plutarch. in Antonio pag. S O. Ventidius itaque Syriam a Parthis relictam jam citra praelium recepit, A rado tantum excepta, quanquam ab eo aliquandiu oppugnata. In Palaestinam deinde profectus, eam quoque cepit, Antigono ejus Rege perterrefacto. Quibus perfectis, pecuniam multam a singulis aliis , multam vero in primis ab Antigono, Antiochoque Commageno, & Malcho Nabataeo exegit; quod ii Pacorum auxilio juvissent. Dio lib. . 8. pag. 436. Edit. Henr. Stephani Com Pacorum colligere exercitum, dc in Syriam reverti audiisset Ventidius, in Melum pervenit, cum neque urbes essent adhuc Constitutae , exercitus in hibernis etiamnum dispersi: utque Sc moram Pacoro injiceret, dc tarditati suarum copiarum mederetur, Regulum quemdam Chaunarum, notum quidem sibi familiariter, sed quem certo sciebat Parthis magis cupere , cum alioquin, tanquam fidissimum sibi, in honore habuit 3 tiim Consilium quoque nonnullis in rebus ab eo petiit , ita ut citra situm tamen detrimentum , hanc ei de se opinionem praeberet , quasi conscium s ij
244쪽
ARSAe. eum seorum arcanissimorum consiliorum saceret. EJ
re deducta, simulavit metuere se ne Parthi consideto suo Euphratis transtu, qui est apiid urbem Zeugma, omissis , alia via infra eum locum flumen transirent, quod hic campi Parthis, ibi vero colles sibi commodi essent: idque Sc persi rasit Chaunaeo, δί per eum etiam Pacorum decepit , ita ut Campestri itinere, qua Uen-t1dius finxerat se nolle eum venire:) prolixiori delecto, spatium copias sitas cogendi Ventidio daret. Dis Mo46r. Edit. Henr. StepLVentidius interea Vpedium Silonem ad se accersit, . mandato ei per epistolam, ut, composito prius Judaeae statu, provinciales reliquos auxiliares ad Parthicum bellum secum adduceret. Ioseph. de belL Jud. libe
Pacorus igitur cum ' magnis Parthorum copiis in . Syriam descendit , omissoque ad Zeugma breviora Euphratis trajectu, varios per anfraetus Circumeundo, inferiore itinerettans ducit exercitum: dumque fusiores ripas tranant, & ob hoc operosiores pontes jungunt Parthi, instrumentaque moliuntur , ut in regionem Cyresticam transeant, quadraginta amplius dies impenderunt. Quo temporis spatio Ventidius ad contrahendas usus est Copias, quas triduo antequam Parthi advenirent, recepit. CVm autem Ventidius passus esset Parthos fluvium transire , neque securritum transitum eos adortus esset,. in eam ipsos opinionem adduxit, ut etaeminatos heimbecilles esse . Romanos judicantes , Castra quoque eorum , quamvis edito loco posita, magna mole agugrederentur: spe ea primo impetu capiendi: Dis
245쪽
s. Edit. Henr. Steph. At Ventidius , simu- Axς,ε. lato timore , diu se continuit , dc insultare Parthos a Io.
aliquantisper passus est. Ad postremum in securos laetosque partem Legionum emisit : quarum impetu fusi
Parthi, in diversa abiere. Pacorus autem, Cum s
gientes suos abduxiste secum Legiones Romanas putaret , castra Uentidii inclusi sine defensoribus, aggreditur. Justin. lik 41. cap. q. Haec autem castra , quamvis edito loco posita , cum alacriter aggrederentur Parthi, spe, uti jam diximus, ea primo impetu capiendi : statim a Romanis repentina eruptione facta, non magno labore per declive depulsi sunt. Dis ut suprὶ Reliquam vero partem Legionum in campestria adversus Parthos Ventidius non ante eduxit, quam illi quingentis non amplius passibus abessent: atque ita procursione subitu, adeo se removit , ut sagittas, quibus ex longinquo usus est , cominus applicitus eluderet. Quo consilio, quia quandam fiduciae etiam speciem ostentaverat , Celeriter Parthos debellavit. Front. Stratag. lib. r. a. Maximo funditoribus victoriam adjuvantibus , qui eminus violentis, ictibus Parthos impetentes, summopere ais gebant. Dio ut jura. Parthi tamen, quorem plures cataphraeli erant, fortiter admodum pugnaverunt. Ipse quoque Pacorus fortissime dimicans, in praelio est interfectus. Quem simul atque Parthi cecidisse viderunt, pauci pro ejus
Cadavere alacriter, sed frustra certavere. Quibus ipsis quoque concisis, reliqui omnes celeri sese fugae Commisere. Dio ut supra. Caeterum Parthorum exemcitum omnem late inter Orontem ct Euphratem iiD,
246쪽
SsAC. ternecione deletum 1 Ventidio fuisse, vigintique amplius hominum millia intersedia esse testatur Paulus Orosius lib. 6. cap. 18. Nec Certe ullo bello Parthi
unquam magis vulnus acceperunt. Justin. lib. η a. cap.
q. Siquidem, partim per Pontem domum confugere Conati, praeventi a Romanis, perierunt, partim in Commagenena ad Antiochum profugerunt. Dio lib. η'. ibid. Atque ita Ventidius Parthos rursis intra Mediam & Mesopotamiam repressit: ulterius persequi eos nolens , invidiam Antonii veritus. Appianus in
Insignis illa vietoria eodem anni die relata esst , mense scilicet Iunio) quo ante annos I . Orodesper Surenam Crassim interfecerat. Plutarch. in A/iton. θ' Dio ut supra. Interea Ventidius Syriam, quae suo penso animo eventum belli expectabat ; nam justitiae ac clementiae nomine, Pacorum Syri summo amore prosequebantur s ita ut majori nullum unquam
Regem circum urbes misio Pacori capite, cum facile pacavisset , exercitum duxit contra Antiochum Commagenum. Dio lib. η9. pag. Asa. Edit. Henr. Steph. Haec cum nuntiata in Parthia essent, Orodes Pacori pater, qui paulo ante vastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat , victoremque Pacorum Romanorum gloriabatur , repente filii morte Scexercitus clade intelle sta, ex dolore ad furorem vertitur. Multis diebus non alloqui quemquam , non Ciabum stimere, non vocem mittere , ita ut mutus factus videretur. Post multos deinde dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud quam Pacorum vocabat. Pacorus illi videri, Pacorus audiri videbatur : cum illo lo-
247쪽
qui, cum illo consistere s interdum quasi amissiam flebiliter dolebat. Justinus lib. q2. cap. 4. Romae Antonio, quod per ejus Legatum Ventidium victoria Parthica esset relata, supplicationes decretae
sunt, decretusque triumphus: tum ob ejus eminentiam, tum secundum leges , quia ea provincia ipsius fuerat. Nihilominus tamen Ventidio quoque eadem concessa sunt, quia videbatur Crassi Calamitatem Pacorus abunde compensasse : praesertim cum eadem anni die utraque res evenisset. Dis lib. 69. pal. 662- Antonius ob victoriam Parthicam au mos Cum
essigie sua , & P. Ventidii nomine signari jussit in
perpetuam rei memoriam : .e quibus unum hic torum oculis subjiciendum curavimus.
Antonius Τriumvir, cum in Syrlam venisset, Samosata Antiochi CommagenesRegis Metropolim oppugnavit : eb quod Antiochus Parthos juvisset, nam siliam suam Orodi in matrimonium concesserat.) Ventidium autem in auxilium Herodis primum , deinde ad trium-Phandum de Parthis Romam misit: Sosio Syriae &Ciliciae Praeside constituto. Iosephus, nutarchus m Dis. Kal. Decembris anno V. C. II 6. Uentidius Pro-
248쪽
Aiis Ac consul de Tauro monte dc Parthis triumphavit, ut referunt Fain Consulares. Primus, inquit Dio, inter Romanos Ventidius de Parthis triumphum duxit. Lib. 69. paζ. 462. Vir Obscuro quidem natus loco , sed qui per amicitiam Antonii magnarum rerum gerendaruma CCepit materiam , qua pulcherrime usus est. I se Plutarcho in Antonio, . Caeterum post longum deinde luctum alia sollicitudo Orodem miserandum senem invadit , quemnam ex numero triginta filiorum in locum Pacori Regem constituat. Mult, pellices , ex quibus generata tanta juventus erat, pro sitis quaeque sollicitae , animum senis
obsidebant. Sed fatum Parthiae fecit, in qua jam quasi solemne est Reges parricidas haberi , ut sceleratissi inius omnium, de ipse Phrahates nomine, filius Orodis primogenitus , Rex statueretur. Iusemus lib. 62. cap. 4. Dum haec aguntur , Parthorum Rex senior Orodes
ex luctu ici hydropisim incidit ideoque, citius quam
destinarat, Phryhati, filiorum sitorum maXimo , regnum tradidit.. Hic autem ,. Um dum accepto regno, . omnium se mortalium sceleratissimum gessit. Mamque statres suos , quos ex Antiochi Commagenes Regis G lia: susceperat pater, quod se & virtutis & materno genere praestantiorest essent,. dolo necavit. Sud, & patri ipsi morbo aquae intercutis laboranti, ad matura dam ejus mortem, aconitum miscuit. Quod cum vis' morbi per alvum dejecisset, adob ut jam melius habe.ret: ad celerrimam Conversias viam Phrahates, missis scariis, patrem praefocavit : postquam septenidecim annos selus, a patris vero Mithridatis morte duos lx
viginti regnavisset: Pluta L in asso, pag. Appian in Parthicis, pag. is . N AMUS
249쪽
Caput Regis tiara multiplici unionum ordine insigni, ut & diademate ornati, Cum trabea solita : ex autera parte figura Regis mitrati ct diademati sedens, deXtra arcum gerit, cum inscriptione: ΒΑΣΙΛΕΩ s
Isti omnes tituli in aversa hujus parthorum Regis nummi
parte exarati, nulli alii Arsacidae magis conveniunt , quam Arsaci Orodi ; quapropter hunc ipsi nuntinum fidenter assis gnamus Nam si primum MAGNI ARsΑCis , quem sibi adaptat, expandamus , exemplum hic praedecetarum suorum sequutus videtur , qui res praeclare in aliquo bello gesserant. Quod cognomen. quoque ab iis usurpatum est, quQties regnum contra hostium impetus defenderant: quemadmodum' α ejus pater Phrahates III, qui contra Syllam, Parthis dira:
250쪽
minitantem . suum fortiter regnum tutatus est. Alterum vero THEOPATORIs.in parentis memoriam , qui DEus apud Phlegontem , ut diximus, appellatur , ea praesertim de causa sibi adscivit, ut parricidii suspicionem a se remotam in fratrem omnino rejiceret. Hinc est , quod , quasi patrem ulturus , fratrem suum coram se interfici jusserit. Quod autem ad THEOPATOR Is cognomen attinet, illud jam Phrahates II , & SNnatroches fratres in Mithridatis I. parentis memoriam, ut supra retulimus, sibi arrogaverant. Tertiam tandem NicA-Τo Ris , lati ,VicTORIOsr appellationem sibi hic assumit Orodes , propter,itioiiani illam insignem quam per Surenam
de Romanis duce M Crata , in Mesopotamia reportaverat. Sed hic gratias. Horatio debitas praetermittere nequeo , qui lib. 3. Ou. 6. nos docet hujus Surenae nomen fuisse Mo
Jam bis Monoesis oe Pacori manus , Non auspicatos contudit i tus seros. Itaque orodes , cum bis Romanorum impetus contudisser, merito VicTostis sumpsiisse cognomen videtur. Quemadmodum autem Arsacidae Principes Persarum Monarchas, a quibus originem se traxisse jactabant, imitari voluerunt , ita & Orodes tiaram ceu cidarim usurpavit. De tiara loquitur Curtius lib. 3. CIDARm PERsIE REGUM cAPITIS VO
CABANT INSIGNE. HOC CERULEA FASCIA ALBO DIsΤINCTA
IRCuIuAT. Ceterlim tiarae illae non idem semper ornamenti genus habuere; ut sparsim in ista Arsacidarum serie videre licebito Nempe orodis tiara non modo tribus ornata est unionum ordinibus , sed etiam uno emblemate , quod gemmas pretiosas continet. Ad latera vero videtur inserta aliqua praegrandis gemma in cornu figuram elaborata. - Ut nihil in figura Regis ex aversa parte sedentis destri benda praetermittatur , illam calceos gestare notandum est. Calceus autem calce dictus, pedis indumentum est, quoa fit ex pellimus animalium Eum Vero Regis calceum, queni exhibet nummus, taeniis religatum observamus 3 quae quidem,mnamenti irausa, sursum stse subrigunt atque attollunt.
