M. Vitruvii Pollionis Architectura textu ex recensione codicum emendato cum exercitationibus notisque novissimis Joannis Poleni et commentariis variorum additis nunc primum studiis Simonis Stratico 4.2

발행: 1830년

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

pareat. Itaque hanc non mediocrom, quam dixi utilitatem, velum

praestabit, ut res semper eadem e conspectu Persistat. Proxima utilitas est, quod fimbriarum situs et superficiertim termini, certissimis in pingenda tabula locis, facile constitui possint. Nam cum istoc in parallelo, frontem: in proximo, nasum: in propinquo, genas: in inferiori, mentum, et istiusmodi omnia, in locis suis disposita intuearis: itidem in tabula aut pariete, suis quoquo parallelia divisa, illico bellissime omnia collocaris. Postremo hoc idem Velum, maximum, ad persciendam picturam, adjumentum praestat, quando quidem rem ipsam prominentem, et turgidam in istac planitie veliconscriptam, et depictam, videas. Quibus ex rebus quantam ad facile et recte pingendum utilitatem velum exhibeat, satis et judicio et experientia intelligere possumus. Nec eos audiam, qui dicunt minime conducere pictorem his rebus assuefieri, quae et si maximum ad pingendum adjumentum asserant, tamen hujusmodi sunt, ut absque illis vix quicquam per se artifex Possit. Non enim a pictore, ni fallor, infinitum laborem exposcimus, sed picturam expectamus, eam quae maxime Prominens, et datis coiPiribus persimilis vide tur. Quam rem quidem non satis intelligo, quonam pacto unquam

sine veli adminiculo possit quispiam vel mediocriter assequi. Igitur intercisione hac, id est velo, ut dixi, utantur hi qui student in pictura proficere. Quod si absque volo experiri ingenium delectet,

hanc ipsam parallelorum rationem intuitu consequantur, ut semper lineam illic transvorsam, ab altera perpendiculari persectam imagi-nctur, ubi prospectum terminum in Pictura statuant. Sed cum plerumque inexpertis pictoribus simbriae superficiertim dubiae et incertae sint, veluti in vultibus, qui non decernunt, quo potissimum loco tempora a fronte discriminentur, edocendi idcirco sunt, quOnam argumento eam rei cognitionem assequantur. Natura id quidem pulchre demonstrat. Nam ut in planis superficiebus intuemur, ut suis propriis luminibus et umbris insignes sint, ita et in spha ricis atque concavis superficiebus quasi in plures superficies easdem diversis umbrarum et luminum maculis, quadratas videmus. Ergo singulae partes claritate, et obscuritate disserentes, pro singulis superficiebus habendae sunt. Quod si ab umbroso, sensim desciendo ad illustrem colorem, visa superficies continuarit, tunc medium, quod inter utrumque spatium est, linea signare Oportet, quo omnis colorandi spatii ratio minus dubia sit. Restat ut de circumscriptione aliquid etiam reseramus, quod quidem ad compositionem quoque non parum pertinet, idcirco non ignorandum cst, quid sit compositio in pictura. Est autem compositio ea pingendi ratio, qua

82쪽

14 LEONIS BAPTISTAE ALBEIITI

partes In Opus picturae componuntur. Amplissimum Pictoris opus historia: historiae partes, corpora: corporis pars membrum: mem-hri pars est supersicies. Etenim cum sit circumscriptio ea ratio pingendi, qua fimbriae superficiorum designamur cuique, et superfi- Cierum aliae Parvae, ut alitinantium, aliae ut aedificiorum, et Colossorum, amplissima se sint; de parvis superscichus circumscribendis ca praecepta susticiant, quae hactenus dicta sunt. Nam ostensum est, ut eatlem pulsilire velo metiamur. In majoribus ergo superficiebus circumscribendis, nova ratio reperierida est. Qua de re quao supra in rudimentis a nobis de superficiebus, radiis, pyramideque atque intercisione, exposita sunt, ea Omnia menti repetenda

sunt. Denique meministi quac de pavimenti parallelis, et centrico puncto, atquc linea disserui. In pavimento ergo parallelis inscripto,

alae murorum, et quaevis hujusmodi, quas incumbentes nuncupa- imus superficies, coaedificandae sunt. Dicam ergo breviter, quid

ipse in hac coaedificatione esticiam. Principio ab ipsis sui damentis

cxordium capio. Latitudinem enim et longitudi Item murorum in pavimento describo. In qua ilia idem descriptione illud a natura animadverti, nullius quadrati corporis rectorum angulorum, plusquara duas solo incumbentes junctas superficies, uno aspe tu posse videri. Ergo in describendis parietum ianda montis, id observo, ut solum ea latera circumeam, quae sulti aspectu pateant. Ac primo scinper a proximiori laus sulγerficiebus incipio, maxime ab his, quae aeque ab intercisi ne distant. Itaque has Pgo anto alias conscribo, auliae cluam velim esse harum ii sarum longitudinem ac latitudinem, ipsis in pavimento lescriptis parallelis, constituo. Nam quot ea velim esse brachia, tot milii parallelos assumo. Medi iam vero parallelorum ex utriusquo diametri mutua sectione accipio. Itaque hac parallelorum mensura pulchro latitudinem atque longitudinem surgentium a solo moenium conscribo. Tum altitudinem quoquestu Ursiciorum hinc non dis licillimo assequor. Nam quae mensura Est inter centricam lincam, et cum pavimenti locum, unde aedificii quantitas insurgit, eamdem mensuram tota illa quantitas servabit. Quod si voles istanc quantitatem ab solo esse usque in sublime quater, quam est hominis picti longitudo, et suerit linea

centrica ad hominis altitudinem posita, erunt tunc quidem ab insimo, quantitatis capite, usque ad centricam Iincam, brachia tria.

Tu vero qui istam quantitatem vis usque ad brachia xi I. excrescere, tPr tantumdom, quantum c t a centrica usque ad inscitus quantitatis caput, sursum versus educito. Ergo ex his quac retulimus

rationibus pingendi probe possumus omnes angulares suPerficies cir-

83쪽

DE PICTURA LIB. II. 7scum scribere. Restat ut de circularibus superficiebus suis simbriis conscribendis enarremus. Circulares quidem ex angularibus extrahuntur. Id ipse sic facio. Areolam quadrangulo aequilatero rectorum angulorum incircuo, hujusque quadranguli latera in partes ejusmodi divido, in quales partes inferior in pictura quadranguli linea

divisa est. Lineasque a singulis punctis, ad sibi oppositos punctos divisionum ducens, parvis quadrangulis aream repleo, illicque circulum, quam velim magnum, superinscribo, tit muti O Sese cire

lus et parallelae lineae secent. Omnesque sectionum punctos loco ad noto, quae loca in suis parallelis pavimenti descripti in pictura consigno. Sed quia osset extremus labor, minutis, ac pene infinitis parallelis totum circulum multis, ac multis locis, percidere, quoad

numerosa punctorum consignatione simhria circuli continuaretur. Idcirco ipse cum octo, aut quot libuerit, percisiones notaro tum ingenio, cum circuli ambitum pingendo ad ipsos signatos torminos duco. Fortassis brevior esset via, hanc fimbriam ad umbram Iampadis circumscribere: modo cossius, quod umbram esticiat, certa ratione lumen exciperct, et suo loco interponeretur. Itaque diximus ut paraliciorum adjumentis, majores superscies angulares, et circulares, circumscribantur. Absoluta igitur omni circumscriptione, se .

quitur ut do compositione dicendum sit. Repetendum idcirco est quid sit compositio. Est autem compositio ea pingendi ratio, qua

partes in opus Picturae componuntur. Amplissimum Pictoris opus, non Colossus, sed Historia est. Major enim est ingenii laus in historia, quam in Colosso. II istoriae partes corpora, corporis pars membri ina est. Membri pars cst superficies. Primae igitur operis partes, superficies: quae ex his, membra: ex mendaris corpora, ex illis historia, ex qua ultimum illud quidem et absolutum pictoris opus perficitur. Ex superficierum compositione illa elegans in corporibus concinnitas, et gratia exstat, quam pulchritudinem dicunt. Nam hic vultus, qui superficies alias grandes, alias minimas illuc prominentes, istuc intus nimium retrusas, et reconditas habuerit, quales involutarum vulti hus videmus: erit quidem is aspectu turpis. In qua vero secie ita vinctae aderunt superscies, ut amoena lumina in um-hras suaves defluant, nullaeque angulorum asperitates extent, hanc merito formosam et venustam faciem dicemus. Ergo in hac supe sicierum compositione, maxime gratia et pulchritudo perquirenda est. Quonam Vero pacto id assequamur, nulla admodum mihi visa est via certior, quam ut naturam ipsam intueamur, diuque ac diligentissimo spectemus, quemadmodum natura mira rerum artifex,

in pulcherrimis membris superficies composuerit. In qua imitanda,

84쪽

16 LEONIS BAPTISTAE ALBERTI

omni cogitatione et cura versari, eloque, ut diximus, vehementer delectari oportet. Dumque superatas a Pulcherrimis corporibus superficies, in opus relaturi sumus, semper terminos prius destinemus, quo lineas corto loco dirigamus. Hactenus de superficierum compinsitione. Sequitur ut de compositione membrorum reseramus. In membrorum compositione danda in primis opera est, ut quaeque ita ter se membra conveniant. Ea quidem tunc convenire pulchre dicuntur, cum et magnitudine et Osticio et specie et coloribus et ceteris, si quae sunt hujusmodi, rehus ad venustatem et pulchritudinem correspondeant. Quod si in sintulachro aliquo caput amplissimum, pectus pusillum, magnus Perampla, Pes tumens, Corpus tu . si dum adsit, ea sano compositio erit aspectu deformis. Ergo qua dam circa magnitudinem ratio tenenda est. In qua quidem commensuratione juvat in animantibus pingendis, Primum ossa ingenio subter lare. Nam haec quod minime inflectantur, semper certam

aliquam sedem occupant. Tum Oportet nervos et musculos suis lo- eis inhaerere. Denique extremum carne et cute ossa et musculos

vestitos reddere. Sed hoc in loco fortassis aderunt quidam objicientes, quod supra dixerim, nihil ad pictorem earum rerum spectare, quae non videantur. Recte illi quidem, sed voluti in vestiendo prius

nudum subsignare oportet, quem postea vestibus obambiendo in-Volvamus, sic in nudo pingendo, prius ossa et musculi ilisponendi sunt quos moderatis carnibus ct cute ita operias, ut quo sint loco. musculi non dissicile intelligatur. At enim cum has omnes mensuras natura ipsa explicatas, in medium exhibcat, tum in eisdem, ab/ ipsa natura, proprio labore recognoscendis, utilitatem non modicam inveniet studiosus pictor. Idcirco laborem hunc studiosi suscipiant, ut quantum in symmetria membrorum recognoscenda studii et operae posuerint, tantum sibi ad eas res quas didicerint memoria fidi mandas, profuisse intelligant. Unum tamen admoneo, ut in commensurando animante aliquod illius ipsius animantis membrum sumamus, quo cetera metiamur. Vitruvius architectus hominis longi,

tudinem pedibus dinumerat. Ipse vero dignius arbitror, si cetera ad quantitatem capitis reserantur. Tametsi hoc animadverti, serme commune esse in hominibus, ut eadem et pedis, et quae est amento ad cervicem capitis, mensura intersit. Itaque uno suscepto membro, huic cetera accommodanda sunt: ut nullum in toto an, mante membrum adsit longitudine aut latitudine ceteris non coiT spondens. Tum providendum est, ut omnia membra suum, de quo agitur, ossicium ex quantur. Decet currentem manus non

minus jactare quam pedes. At Philosophum orantem malo in om-

85쪽

DE PICTURA LIB. II. 77

ni membro sui modestiam, quam palaestram, ostendat. Daemon pictor Hoplicitem in certamine expressit, ut illum sudare tum quidem diceres, alteriimque arma deponentem plane, ut anhelare videretur. Fuit et qui Ulyssem pingeret, ut in eo non veram, scd sciam et simulatam insaniam agnoscas. Laudatur apud Romanos historia, in qua Meleager defunctus asportatur, et qui subsunt, angi, t omnibus membris laborare videantur. In eo vero qui mortuus sit, nullum adsit membrum, quod non demortuum appareat: scilicet omnia pendent, manus, digiti, cervix: omnia languida decidunt. Denique omnia ad exprimendam corporis mortem congruunt; quod quidem omnium disti illimum est. Nam omni ex parte Otiosa in Corpore membra effingere, tam summi artificis est, quam viva omnia, et aliquid agentia reddore. Ergo hoc ipsum in omni pictura Servandum est, ut quaeque membra suum id, de quo agitur, officium ita peragant, ut De minimus quidem articulus, Pro re, Vacet munere; adeo, ut mortuorum membra, ad unguem usque, mo tua, Viventium vero omnia viva esse videantur. Vivero corpus tum

dicitur, cum motu quodam, sua sponte, agitur. Mortemque ajunt esse, ubi membra vitae officia, b est motum et sensum, amplius serre nequeunt. Ergo quae corporum simulachra pictor, viva apparere voluerit, in his officiet, ut omnia membra suos motus exequantur. Sed in omni motu Venustas et gratia sectanda est. Ac maxime hi membrorum motus Vi Vaces et gratissimi sunt, qui aera in altum petunt. Tum speciem quoque diximus in componendis membris spectandam esse. Nam perabsurdum esset, si Helenae, aut Iphigeniae manus seniles et rusticanae Viderentur. Aut si Nestori pectus tenerum, et cervix lenis: aut Si Ganymedi frons rugosa, crura athletae: aut si Miloni, omnium robustissimo, latera levia et gracilia adderemus. Tum etiam in eo simulachro, in quo vultus sint solidi, et succi pleni, ut ajunt, turpe esset lacertos et manus macie absumptas agere. Contraque qui Achemenidem, ab AEnea in insula inventum, pingeret facie, qua eum fuisse Virgilius refert, nee cetera iaciei convenientia sequerentur, esset is quidem Pictor ridiculus, atque ineptus. Itaque specie omnia conveniant oportet. Tum, colore quoque inter se correspondeant, Velim. Nam quibus sint vultus rosei, venusti, nivei, his pectus ac cetera membra susca et truculenta minime conveniunt. Ergo in compositione membrorum, quae de magnitudine, officio, specie et coloribus tenenda sunt, diximus satis. Nam rei pro dignitate omnia subsequantur opo tet. Et, Venerem aut Minervam saga indutam, minime convenit. Jovem, aut Martem veste muliebri indecenter vestires. Castorem

86쪽

et Pollucem prisci pictores pingendo curabant, ut cum gemelli viderentur, in altero tamen pugilem naturam, in altero agilitatem discerneres. Tum et Vulcano claudicandi vitium apparere sub vestibbus volebant. Tantum illis crat studium pro Osticio, specie et diagnitate , quod oportet exprimere. Sequitur corporum compositio, in qua omne Pictoris ingenium et laus versatur. Quam quidem ad compositionem nonnulla, in compositione membrorum dicta, pertinent. Nam os scio et magnitudine corpora omnia in historia convcniant oportet. Si enim Centauros in coena tumultuantes pinxeris, ineptum esset, in tam onerato tumultu, aliquem vino sopitum accubare. Tum etiam vitium esset, si homines pari distantia, alii aliis multo majores: ut si canes, equis pares, in pictura adessent. Neque parum. etiam Vituperandum est, quod Plerumque video, pictos in aedificio homines, quasi in scrinio reclusos, in quo vix sedentes, et in orbem coacti recipiantur. Corpora igitur omnia, ct magnitudine et ossicio, ad eam rem de qua agitur, conveniant. Historia Voro quam merito possis et laudare et admirari ejusmodierit, quae illecebris quibusdam sese ita amoenam ct Ornatam ex hi

beat, ut oculos docti atque indocti spectatoris, diutius quadam cum Voluptate, et animi motu, det incat. Primum enim quod in historia

voluptatem asserat, est ipsa copia ct varietas rerum. Ut enim in cibis atque in Musica semper nova et exuberantia, cum ceteras sortassis Oh causas, tum nimirum eam ob causam dolectant, quod ab vetustis et consuetis disserant. Sic in omni rerum varietate animus et copia admodum delectatur. Idcirco in pictura, et corporum et colorum varietas amoena ost. Dicam historiam esse copiosissimam,

illam, in qua suis locis permixti adoriant senes, Viri, adolescentes, Pueri, matronae, virgines, insantes, cicures, catelli, aviculae, equi. Pecudes, aedificu , provinciaeque: Omnemque copiam laudabo, modo ea ad rem de qua illic agitur, conveniat. Fit enim ut cum spectantes lustrandis rebus morentur, tum pictoris copia gratiam assequatur. Sed hanc copiam velim cum varietate quadam eSse Ornatam, tum dignitate et verecundia gravem atque moderatam. Improbo quidem eos pictores, qui quo videri copiosi, qtiove nihil vacuum relictum volunt, eo nullam sequuntur compositionem, Sed confuso et dissolute omnia disseminant, ex quo non rem agere, Sed

tumultuare, historia videtur: ac fortassis qui dignitatem in primis in historia cupiet, huic solitudo admodum tenenda erit. Ut enim in

Principe. majestatem assert v rborum paucitas, modo sensa et jus in intelligantur, sic in historia competens Corporum numerus, ad

bibet dignitatem, varietas gratiam affert. Odi solitudinem in histo

87쪽

DE PICTURA LIB. II.ria, tamen copiam minime laudo, quae a dignitato abhorreat. Λtque in historia id vehementer approlvi, quod a Poetis tragicis atque comicis Observatum Video, ut quam possint paucis personatis sabulam doceant. Meo quidem judicio nulla crit usque adco taliua

rerum Varictate reserta Ilistoria, quam novem aut i Iecem boni ines

non possint condigne agere, ut illud Varronis huc pertinere arbitrer, qui in convivio tumultum evitans, non plusquam DOV m a cubantes admittebat. Sed in omni historia, cum varietas jucunda est, ea tamen in primis Omnibus grata est pictura, in qua corporum status atque motus, inter se multo dissimiles sunt. Stent igitur alii toto Vultu conspicui, manibus supinis, et digitis micantibus, alterum in pedem innixi: aliis adversa sit sacies, et demissa brachia, pedesque injuncti, singidisque singuli flexus et actus extent: alii consideant, aut in flexo genu morentur, aut prope incumbant, sintque nudi, si ita deceat, aliqui: rio uitulli mixta ex utrisque arte, partim velati, partim nudi assistant. Sed pudori semper et verecundiae inserviamus. obscoenae quidem corporis, et hae omnes partes, quae parum gratiae habent, panno, aut frondibus, aut manu operiantur. Apelles Antigonis imaginem, ea tantum parte vultus pingebat, qua oculi vitium non adorat. Et Homerus, cum naufragum Ulyssem e somno excitatum, ex sylva, ad muliercularuni ocem progrodi nudum saccret, homini ex frondit,us arboreis ramum, obscoenarum partium corporis tegumentum, dedisse legitur. Periclem reserunt oblongum et des Orme habuisse caput, idci co a pictoribus et sculptoribus, non ut ceteros in operto capite, sed casside vestito, eum formari solitum. Tum antiquos pictores,

refert Plutarchus, solitos in pingendis regibus, si quid vitii erat formae, non id praetermissum videri velle, sed quam maxime possent, servata similitudine, emundabant. Hanc ergo modestiam et verecundiam in universa historia observari cupio, ut foeda aut praetereantur, aut emendentur. Denique, ut dixi, Studendum conseo, ut in nullo sermo idem gestus, aut status Conspiciatur.

Animos deinde spectantium movebit historia, cum qui aderunt quieti homines, suum animi motum maxime Prae se serent. Fit namque natura, qua nihil sui similium rapacius inveniri potest, ut lugentibus collugeamus: ridentibus arrideamus: dolentibus condo- Ieamus. Sed hi motus animi, ex motibus corporis cognoscuntur. Nam videmus, ut tristes, quod curis adstricti, et aegritudine desessi sint, totis sensibus ac 'iribus torpeant, interque pallentia, et a Lmodum labentia membra, sese lenti detineant. Est quidem maerentibus pressa frons, cervix languida, denique omnia voluti defessa, et

88쪽

3o LEONIS BAPTISTAE ALBERTI

neglecta procidunt. Iratis vero, quod animi ira incendantur, et vultus et oculi intumescunt, ac rut ent, membrorumque Omnium m

tus, pro surore iracundiae, in eisdem acerrime jactabundi sunt. Laeti autem et hilares cum sumus, tum solutos, et quibusdam flexi nibus gratos motus habemus. Laudatur Euphranor, quod in Al xandro Paridis oltus et faciem essecerit, in qua illum et judicem Dearum, et amatorem Helenae, et una Achillis intersectorem possis agnoscere. Est et Daemonis pictoris mirifica laus, quod in ejus

tabulis adesse iracundum, injustum, inconstantem, unaque et exorabilem, et clementem, misericordem, gloriosum, humilem, serocemque sacile intelligas. Sed inter ceteros reserunt Aristidem Thebanum, Apelli aequalem prope, hos animi motus expresSisse, quos, Certum quidem est, et nos quoque, dum in ea re studium et dilibsentiam, quantum convenit, posuerimus, pulchro assequimur. Pici ri ergo corporis motus notissimi sint oportet, quos quidem multa solertia a natura petendos censeo. Res enim perdissicilis est prope, in sinitis animi motibus, corporis quoquo motus variare. Tum quis hoc, nisi qui expertus sit, crediderit, usque adeo esse dissicile, cum velis ridentes Iulius ostigia re, vitare id, ne plorabundi magis quam alacres videantur Θ Tum vero et quis poterit sine maximo studio et diligentia vultus exprimere, in quibus ot os, ct mentum, et oculi, et genae, et frons, et supercilia, in unum ad luctum aut ad hilaritatem conveniant Z Idcirco diligentissimo ex ipsa natura cuncta Perscrutanda sunt, semperquo promptiora imitanda. Eaque potissimum pingenda sunt, quae plus animis, quod excogitent, relinquant, quam quae oculis intueantur. Sed nos reseramus nonnulla, quae cle motibus partim fabricavimus nostro ingenio, partim ab ipsa natura didicimus. Primum reor oportere, ut omnia inter se corpora ad eam rem, de qua agitur, concinnitate quadam moveantur. Tum placet in historia adesse quempiam, qui earum quae gerantur rerum, Spectatores admoneat, aut manu ad Visendum advocet, aut, quasi id negotium secretum esse velit, vultu, ne eo Proficiscare, truci, et torvis oculis minitetur: aut periculum, remve ali piam illic admirandam demonstret: aut ut una arrideas, aut ut simul deplores, suis te gestibus invitet: denique, et quac illi cum spectantibus, et quae inter se picti exequentur, omnia, ad agendam et docendam historiam, congruant necesse ost. Laudatur Τhimantes Cy- Prius in ca tabula, qua Collotei cum vicit. Quod cum in Iphig niac immolatione tristem Chalcanta, tristiorem fecisset Ulyssem: inque Menelao, moerore assecto, omnem artem et ingenium exposuisset: consumptis assectibus non reperiens, quo digne modo tristissi-

89쪽

DE PICTURA LIBER II. ge

mi patris Vultus referret, pannis involvit ejus caput: ut cuique plus relinqueret quod de illius dolore animo meditaretur, quam quod

posset visu discernere. Laudatur et navis apud Romam, ea in qua noster Etruscus pictor Giottus, undecim metu et stupore perculsos, ob socium, quem supra undas meantem videbant, expressit, ita pro se quemque suum turbati animi indicium vultu et toto corpore praeserentem, ut in singulis singuli affectionum motus appareant. Sed decet hunc totum locum de motibus brevissime transigere. Sunt namque motus alii animorum, quos docti assectiones nuncupant, ut ira, dolor, gaudium, timor, desiderium, et ejusmodi: sunt et alii corporum. Nam dicuntur moveri corpora plerisque modis,

siquidem cum crescunt, aut minuuntur: cumque valeutes in aegritudinem cadunt, cumque a morbo in valetudinem surgunt: cumque locum mutant, et hujusmodi causis, moveri corpora dicuntur. Nos autem Pictores, qui motibus membrorum volumus animos assectos exprimere, ceteris disputationibus omissis, de eo tantum motu re seramus, quem tum sectum dicunt, cum locus mutatus sit. Res omnis quae loco movetur, septem habet movendi itinera. Nam aut sursum Versus, aut deorsum, aut in dexteram, aut in sinistram, aut illuc longe recedendo, aut contra nos redeundo. Septimus Vero minuendi modus, is qui in gyrum ambiendo vergitur. Hos igitur Omnes

motus cupio esse in pictura. Adsint corpora nonnulla, quae se ad nos porrigant, alia abeant horsum, dextrorsum, et sinistrorsum. Tum ex ipsis corporibus nonnullae partes adversus conspectantes OSinnientur, aliquae retrocedant, aliae sursum tollantur, aliquae in insimum tendant. Sed cum in his expingendis motibus ratio plerumque AEt modus transgrediatur: iuvat hoc loco do statu, et de motibus membrorum referre nonnulla, quae ex ipsa natura collegi, unde plane tutelligatur qua moderatione his motibus utendum sit. Perspexi quidem in homine, qnam, in omni statu sui, totum Substituat corpus capiti, membro omnium ponderosissimo. Tum si toto corpore idem in unum pedem institerit, semper is pes, tamquam columnae basis, est ad perpendiculum capiti subjectus. Ac sermo semper eo stantis vultus porrectus est quo sit pes ipse directus. Capitis vero motus animadverti vix unquam ullam in partem esse tales, ut non semper aliquas reliqui corporis partes sub se positas halaeat, quibus immane pondus regatur, aut certe in adverSam Pa tem, tamquam alteram lancem, aliquod membrum protrahat, quod ponderi respondeat. Namque idem videmus, dum quis manu extensa pondus aliquod substentat, ut altero pede tamquam asse bi- lancis firmato, alia tota corporis pars ad coaequandum ponduS COM

90쪽

tra sistatur. Intellexi et stantis caput non plus Verti Sursum, quam uo oculi coclum medium contueantur, neque in alterum latus plusi verti, quam usque quo mentum Scapulam attigerit. In ea vero parte corporis, qua incingimur, vix unquam ita intorquemur, ut humerum supra umbilicum ad rectam lineam super astituamus. Τυhiarum et brachiorum motus liberiores sunt, modo ceteras corpωris honestas partes non impediant. At in his illud a natura perspexi, manus serme numquam supra caput, neque cubitum supra humeros elevari. Neque supra genu Pedem in altum attolli, neque pedum a pede plus distare quam quantum pedis unius spatium intersit. Tum spectavi si quam in altum Protendamus mauum, eum motum ceteras omnes ejus lateris partes ad pedem usque subsequi,

ut etiam ipsius pedis calcaneus, eiusdem brachii motu, a pavimento elevetur. Sunt his simillima perplurima, quae diligens artis exanimadvertet: ct fortasse quast ipse hactenus retuli, usque adeo in promptu sunt, ut superflua videri possint. Sed ea idcirco non negleximus, quod plerosque in ea re vehementer errare noVerimus. Motus enim nimium acres exprimunt, est iciuntque ut in eodem simulachro et poclus et nates uno sub Prospectu conspiciantur: quod

quidem cum impossibile factu, tum iii decentissimum visu est. Sed hi, quod audiunt, eas imagines maxime vivas videri quac plurimum membra agitent, eo histrionum motus, spreta omni picturae dignitate, imitantur. Ex quo non modo gratia et lepore eorum opera nuda sunt, sed etiam artificis nimis sei ens ingenium exprimunt. Suaves enim et gratos, atque ad rem de qua agitur, condecentes habere pictura motus debet. Sit in virginibus motus et habitudo venusta, simplici aetate compta, atque amoena, quae Statum magis sapiat et dulcem quietem quam agitationem: tametsi Homero, quem Zeuxis secutus est, etiam in foeminis forma validissima placuit. Sint in adolescente motus leviores, jucundi, cum quadam significatione valentis animi et virium. Sint in viro motus firmiores, et status celeri palaestrae admodum ornati. Sint in senibus omnes motus indidi. Sint luc ipsi status defessi, ut corpus non pedibus modo ambobus sustineant, sed et manibus aliquo inhaereant: denique pro dignitate cuique sui motus corporis, ad eos, quos velis exprimere, .motus animi reserantur. Tum denique maximarum animi perturbationum maximae in membris significationes assint necesse est. A qui haec de motibus ratio in omni animante admodum communis Est. Non enim convenit bovem aratorem his moti hus uti, quibus Bucephalum generosum Alexandri equum. At celebrem illam Inachi filiam, quae in vaccam conversa sit, sertassis currentem, erecta

SEARCH

MENU NAVIGATION