장음표시 사용
91쪽
DE PICTURA LIB. II. 83 cervice, levatis pedibus, intorta cauda, pcrapte pingemus. Haec de
animantium motu breviter excursa susticiant. Nunc vero quouiam et rerum inanimatarum eos Omnes quos dixi motus in pictura n cessarios esse arbitror, quonam illa pacto moveantur dicendum conseo. Sane et capillorum, et iubarum, et ramorum, et frondium, et vestium motus in pictura expressi delectant. Ipse quidem capillos
Cupio eos Omnes quos retuli septem motus agere. Etenim vertantur in gyrum, nodum conantes, atque undent in aera, nammas imitantes, modoque sub aliis crinibus serpant, modo sese in has atque has partes attollant: sintque item ramorum sexus et curvationes Partim in sublime arcuatae, partim introcedant, partim ut lanis intorqueantur. Idque ipsum in plicis pannorum obserietur, ut veluti ex trunco arboris rami in omnes partes emanent, sic ex Plica su cedant plicae, ut puta in suos ramos: in hisque iidem quoque omnes motus expleantur, ut nulla panni extensio adsit, in qua non iidem seri te omnes motus reperiantur. Sed sint motus omnes, quod saepius admoneo, moderati et faciles, gratiamque Potius quam admirationem laboris exhibeant. Iam vero cum pannos motibus aptos esse Volumus, cumque natura sua Panni graves, et assiduo in te ram cadentes, omnes admodum flexiones refugiant, pulchre idcirco
in pictura Zephyri, aut Austri sacies perstans inter nubes ad hist Tiae angulum Ponetur, qua panni omnes adversi pellantur. Ex quo gratia illa aderit, ut quae corporum latera ventus seriat, quod panni vento ad corpus imprimantur, ea sub panni velamento prope nuda appareant. A reliquis vero lateribus panni Vento agitati, pe apte in aera inundabunt. Sed in hac venti impulsione illud caveatur, ne ulli pannorum motus contra Ventum surgant, neve nimium
refracti, neve nimium porrecti sint. Haec igitur de motibus animantium et rerun inanimatarum dicta, valde a pictore servanda sunt: tum etiam ea omnia diligenter exequenda, quae de super.
Cierum membrorum, Corporumque compositione recensuimus. Itaque cluae a noliis partes picturae absolutae sunt, circumscriptio et compositio. Restat ut de luminum receptione dicendum sit. In r dimentis satis demonstravimus, quam vim lumina ad Variandos ciniores habeant. Nam manentibus colorum generibus, modo aperti res, modo restrictiores colores pro luminum, umbrarumque pulsu fieri edocuimus, albumque et nigrum, colores eos esse, quibus lumina et umbras in pictura exprimamus: ceteros Vero colores tamquam materiam haberi, qui hus luminis et uilibrae alterationes adigantur. Ergo ceteris omissis explicandum est, quonam pacto sit Pictori albo et nigro utendum. Veteres pictores, Polignotum et Thi-
92쪽
mantem quatuor coloribus tantum usos fuisse, tum Aglaophon simplici coloro delectatum, admirantur, ac si in tanto, quem Putabat osse, Colorum numero, modicum sit, eosdem optimos pictores tam paucos in usum delegisse, copiosique artificis putent, omnem colorum multitudinem ad opus congerere. Sane ad gratiam et leporem picturae assirino, copiam colorum et Varietatem Plurimum Valere, sed sic velim pictores eruditi existiment, summam industriam atque a
tem in albo tantum et nigro disponendo versari, inque his duobus probe locandis omne ingenium et diligentiam consumendam. Nam veluti luminum et umbrae casus id esticit, ut quo loco superficies turgeant, quove in caumn recedant, quantu inve quaeque pars declinet ac deflectat, appareat: sic albi et nigri concinnitas osticit, illud, quod Nitiae pictori Atheniensi laudi dabatur. Quodve artifici
in primis Optandum est, ut suae res pictae maxime eminero videantur; Zeuxim nobilissimum vetustissimumque pictorem dicunt, quasi principem ipsam hanc luminum et umbrarum rationem, tenuisse. Ceteris vero ea laus minime attributa est. Ego quidem pictorem nullum vel mediocrem putabo, cum qui non plane intelligat, quam im umbra omnis ot lumina in quibusque superficiebus habeant. Pictos ego vultus et doctis et indoctis consentientibus laudabo, eos qui, veluti exculpti, extare a tabulis videantur: eosque contra Vituperabo, quibus nihil artis, nisi fortassis in lineamentis, eluceat.
Bene conscriptam, optime coloratam compositionem esse velim. Ε
go ut vituperatione careant, utque laudem mereantur, in primis lumina et umbrae diligentissime notanda sunt. Atque animadvertendum quam in eam superficiem, quam radii luminum seriant, color ipse insignior atque illustrior sit. Tum ut dehinc sensim deficiente vi luminum, idem color subfuscus reddatur. Denique animadvertendum est, quo pacto semper umbrae luminibus ex adve so respondeant, ut nullo corpore superficies lumine illustretur, in quo eodem contrarias superficies, umbris obtectas, non reperias. Sed quantum ad lumina albo, et umbras nigro imitandas pertinet, admoneo: ut praecipuum studium adhibeas ad superficies eas cogno-εzendas, quae lumine aut umbra Pertactae sunt.
Id quidem a natura et rebus ipsis pulchre perdisces. Eas d
mum eum probe tenueris, cum levissimo albo quam parcissime suo. loco intra simbrias colorem alteres, suo contrario loco pariter nigrum illico adjunges. Nam hae albi et nigri conlibratione, ut ita dicam, surgens prominentia, sit perspicacior. Dehinc pari pa simonia additamentis prosequere, quoad, quod satis sit, assecutum te sentias. Erit quidem ad eam rem cognoscendam judex optimus
93쪽
speculum. Ac nescio quo pacto res pictae in speculo gratiam lia-hcant, si vitio Careant. Tum mirum est, ut Omnis menda picturae,
in speculo deformior appareat. A natura ergo suscepta, speculi judicio emendentur. Sed liceat hic nonnulla, quae a natura hausimus, referre. Animadverti quidem, ut planae superficies uniformem,
omni loco sui, colorem se veni: sphericae vero et Concavae colores Varient. Nam istic clarior, illic obscurior. Λlio vero loco, medii coloris species servatur. Haec autem coloris in non planis superficiebus alteratio, difficultatem exhibet ignavis pictoribus: sed si, ut docuimus, rectae simbrias superficierum pictor conscripserit, hi minumque sedes discriminarit, sacilis tum quidem erit colorandi ratio. Nam levissimo quasi rore primum usque ad discriminis lineam, albo aut nigro camsuperficiem, ut oporteat, alterabit. Dchinc aliam, ut ita loquar, i
rorationem citra lineam, post hanc aliam citra hanc, et citra eam aliam superaddendo assequetur, ut cum illustrior locus apertiori colore pertinctus sit, tum idem deinceps color, quasi sumus, in contiguas partes diluatur. At meminisse oportet, nullam supersciem ii que adeo dealbandam esse, ut eamdem multo ac multo candidiorem nequeas enicere. Ipsas quoque niveas vestes exprimendo, citra
ultimum candorom longe residendum est. Nam habet pictor aliud nihil, quam album colorem, quo ultimos tersissimarum superfici rum sulgores imitetur: solumque nigrum invenit, quo ultimas noctis tenebras reserat. Idcirco in albis vestibus pingendis, unum ex quatuor generibus colorum suscipere opus est, quod quidem apertum et clarum sit: idque ipsum contra in nigro, fortassis pallio pingendo, alium extremum, quod non longe ab umbra distet, voluti prosundi et nigrantis maris colorem, sumemus. Denique Vim tantam haec albi et nigri compositio habet, ut arto et modo facta, aureas argenteasque ac vitreas splendidissimas superscies demonstret in pictura. Ergo vehementer vituperandi sunt pictores, qui albo 4ntemperanter, et nigro indiligenter utuntur. Ideo ipse vellem apud pictores album colorem longe carius, quam pretiosissimas gemmas, coemi. Conduceret quidem album et nigrum ex illis unionibus Cle Patrae, quos aceto colliquabat, constare, quo eorum avarissimi redderentur. Nam et lepidiora opera, et ad Veritatem proximiora essent, neque iacile dici potest, quantam esse oporteat distribuendi albi tu pictura parsimoniam, atque modum. uinc solitus erat Et Zeuxis pictores redarguere, quod nescirent quid esset nimis. Quod si vitio indulgendum est, minus redarguendi sunt, qui nigro admodum profuso, quam qui albo paulum intemperanter utantur. Natura enim ipsa in dies atrum qi horridum opus usu pingendi odis-
94쪽
se discimus. Continuoque quo plus intelligimus, eo plus ad gratiam
et venustatem manum delinitam reddimus. Ita natura omnes ape ta et clara amamus. Ergo qua in parte iacilior peccato Via patet, eo obstruenda est magis. IIaec de albi et nigri usu dicta hactenus. De colorum vero generibus etiam ratio quaedam adlii benda est. Sequitur ergo ut de colorum generibus nonnulla reseramus, non id quidem, quemadmodum Vitru Vius architectus, quo loco rubrica optima, et probatissimi colores inveniantur: sed quonam pacto selecti, et valde pertriti colores in pictura componendi sint. Ferunt, Euphranorem priscum pictorem, de coloribus nonnihil mandasse ibteris. Ea scripta non extant hac tempestate. Nos autem, qui hanc picturae artem, seu ab aliis olim descriptam, ab inseris repetitam, in lucem restituimus, Sive numquam a quoquam tractatam, a superis deduximus, nostro, ut usque secimus, ingenio, pro instituto rem Persequamur. Velim genera colorum Et species, quoad id seri possit, omnes in pictura quadam cum gratia et amoenitate spectari. Gratia quidem tunc extabit, cum exacta quadam diligentia colores coloribus aderunt: ut si Dianam agentem Choros Pingas, huic nymphae virides, illi propinquae candidos, proximae huic purpureos, alteri crinceos amictus dari convenit. Ac deinceps isti tismodi colorum dive sitate certe induantur, ut clari semper colores aliquibus diversi generis obscuris coloribus conjungantur. Nam ea quidem conjugatio colorum, et Venustatem a Varietate, et pulchritudinem a comparatione illustriorem refert. Atqui est quidem nonnulla inter colores amicitia, ut juncti alter alteri gratiam et venustatem augeant. Rubeus color, si inter coelestem et viridem medius insideat, mutuum quiddam utrisque suscitat decus. Niveus quidem color, non modo inter cinereum atque croceum positus, sed pene omnibus coloribus hilaritatem praestat. obscuri autem colores, inter claros, non sine insigni dignitate assident. Parique ratione inter obscuros clari belle collocantur. Ergo quam dixi varietatem colorum, in historia pictor disponet. At sunt qui auro immodice utantur, quod aurum putent quamdam historiae asserre maiestatem: eos ipse plane non
laudo, quin et si eam velim Didonem Virgilii expingere, cui pharetra ex auro, in aurumque crines nodabantur, aurea cui sibula vestem subnectebat, aureisque frenis Veliebatur, omniaque splendebant auro; eam tamen aureorum radiorum copiam, quae undiquBoculos visentium perstringat, potius coloribus imitari enitar, quam auro. Nam cum nabior in coloribus sit artificis admiratio, et laus,
tum etiam videre licet, in plana tabula auro posito, ut Pleraeque
95쪽
superscies, quas claras et fulgidas repraesentare oportuerat, obscurae visentibus appareant. Aliae fortassis quae umbrosiores dehuerant esse, luminosiores porrigantur. Cetera quidem fabrorum ornamenta, quae picturae adjiciuntur, ut scilicet circumsculptae columnae, et hases et fastigia, non sane vituperabo, si ex ipso argento atque auro solido, vel admodum purissimo fuerint. Nam et gemmarum quoque ornamentis Persecta et absoluta historia digni mima est. Hactenus picturae partes tres brevissime transactae a nobis sunt. Diximus de circumscriptione minorum et majorum superficierum. Diximus de compositione membrorum, atque corporum. Diximus de coloribus, quantum ad pictoris usum pertinere arbitrabamur. Omnis igitur pictura a nobis exposita est, quam quidem in tribus his rebus consistere praediximus: circumscriptione, compositione, et luminum receptione.
96쪽
Sed cum ad persectum pictorem instituendum, ut Omnes, quas recensuimus, laudes assequi possit, nonnulla etiam supersint, quae his commentariis minime praetereunda censeo, ea quam brevisSimereseramus. Pictoris osticium est, quaevis data corpora ita in Supe scie lineis et coloribus conscribere at lite pingere, ut certo inte Vallo, certaque centrici radii positione constituta, quaeque picta Videas, eadem prominentia, et datis corporibus persimillima videantur. Finis pictoris, laudem, gratiam Et benevolentiam, magis quam divitias ex opere adipisci. Id quidem assequetur, dum ejus pictura oculos, et animos spectantium tenebit, atque movebit. Quae res quonam argumento fieri possint, diximus cum de compositione atque luminum recaptione supra disceptavimus. Sod cupio pictorem, quo haec possit omnia pulchre tenere, in primis esse virum et honum, et doctum bonarum artium. Nam nemo nescit quantum probitas, vel magis quam omnis industriae aut artis admiratio, valeat ad benevolentiam civium comparandam. Tum nemo dubitat hen volentiam multorum artifici plurimum conferre ad laudem, atque ad opes parandas. Siquidem ex ea sit, ut nonnumquam divites beneVolentia, magis quam artis peritia moveantur, ac lucra ad hunc Potissimum modestum et probum deserant, spreto alio peritiore sane, sed fortassis intemperanti. Quae cum ita sint, moribus egregie inserviendum crit artifici, maxime humanitati et facilitati, quo ethenevolentiam, firmum contra paupertatem praesidium, et lucra, optimum ad perficiendam artem auxilium, assequatur. DOCtum Ve-m Pictorem esse Opto, quoad ejus fieri possit, omnibus in artihus liberalibus, sed in eo praesertim Geometriae peritiam desidero. Asinsetitior quidem Pamphilo antiquissimo et nobilissimo pictori, a quo
97쪽
ingenui adolescentes primo picturam didicere. Nam erat eius sententia, futurum neminem pictorem bonum, qui Geometriam ignorarit. Nostra quidem rudimenta, ex quibus omnis absoluta et pedi secta ars picturae depromitur, a Geometra facile intelliguntur. Ejus vero artis imperitis neque rudimenta, neque ullas picturae rationes, posse satis patere arbitror. Ergo Geometriam pictoribus minime negligendam affirmo. Proxime non ab re erit, si Poetis atque Rhetoribus delectabuntur. Nam hi quidem multa cum pictore habent
Neque parum illi quidem multarum rerum notitia copiosi literati ad historiae compositionem pulchro constituendam juvabunt, ruae omnis laus praesertim in inventione consistit. Atqui ea quiem hanc habet vim, ut etiam sola inventio sine pictura delectet. Laudatur dum legitur illa calumnia o descriptio, quam ab Apelle
pictam refert Lucianus. Eam quidem enarrare, minime ab instit to alienum esse censeo, quo Pictores admoneantur, ejusmodi inventionibus fabricandis advigilare oportere. Erat enim vir unus cujus aures ingentes extabant, quem circa duae adstabant mulieres, Inscitia, et Suscipio. Parte alia ipsa Calumnia adventans, cui forma mulierculae speciosae, sed quae ipso vultu nimis callere astu videbatur: manu sinistra facem accensam tenens: altera vero manu per capillos trahens adolescentem, qui manus ad coelum tendit. Duxque hujus est vir quidam pallore o, situs, deformis, truci aspectu, quem merito compares his, quos in acie longus Iahor consecerit, hunc esse Livorem, merito dixero. Sunt et aliae duae Calumni ac comites mulieres, ornamenta dominae componentes, Insidiae et Fraus. Post has pulla et sordidissima veste operta, Scso dilanians, adest, Poenitentia, proxime sequente pudica et verecunda Veritate. Quae plane historia, etiamsi dum recitatur animos tenet, quantum censes eam gratiae et amoenitatis
ex ipsa pictura eximii pictoris, exhibuisse p Quid tres illae juvenculae sorores, quibus Exiodus imposuit nomina: Aglaja, Euphrosyne, atque Thalia, quas pinxere implexis inter se manibus, ridentes, soluta et perlucida veste ornatas 3 Ex quibus liberalitatem demonstratam esse voluere: quod una sororum det, alia accipiat, tertia
reddat beneficium. Qui quidem gradus in omni persecta liberalitate adesse debent. Vides quam hujusmodi inventa magnam artisci laudem comparent Θ Idcirco sic consulo, Poetis atque Rhetoribus, celerisque doctis literarum, sese pictor studiosus similiarem atque benevolum dedat. Nam ab ejusmodi eruditis ingeniis, cum ornamenta accipiet optima, tum in his Profecto inventionibus juva-
98쪽
bitur, quae in pictura non ultimam sibi laudem vendicent. Phidia, egregius pictor satebatur, se ab Homero didicisse, qua potissimum
majestate Iovem pingeret. Nostris, sic arbitror, nos etiam Poetis imgendis, et copiosiores et emendatiores suturos, modo discendi studiosiores fuerimus, quam lucri. Sed plerumque non minus studi sos, quam cupidos, quod viam Perdiscendae rei ignorent, magis quam discendi labor frangit. Idcirco quonam pacto in hac arte noso ruditos fieri oporteat, ordiamur. Caput sit: omnes discendi gradus ab ipsa natura esse Potendos. Artis Vero perficiendae ratio diligentia, studio et assiduitate comparetur. Velim quidem eos qui pingendi artem ingrediuntur, id agere, quod apud scribendi instructores observari video. Nam illi quidem prius omnes clementorum
characteres separatim edocent. Postea vero syllabas, at lue subinde dictiones componere instruunt. Hanc ergo rationem et nostri in pingendo sequantur. Primum ambitum superficierum, quasi picturae clementa, tum et superlicierum connexus, dehinc membrorum omnium formas, distincto ediscant, Oinnesque quae in membris Possint esse disserentias, memoriae commendent. Nam sunt illae quidem neque modicae nequo non insigucs. Aderunt qui hus sit nasus gibbosus. Erunt qui gerant simas nares, recurvas, patulas: alii bu ras fluentes porrigunt: alios labiorum gracilitas ornat, ac deinceps
quaeque membra aliquid praecipuum habent, quod cum plus aut
minus adsuerit, tunc multo totum membrum variet. Quin etiam videmus ut eadem membra pueris nobis rotunda, et, ut ita dicam,
tornata atque levia, aetatis vero accessu asperiora, et admodum angulata sint. Haec igitur omnia picturae studiosus, ab ipsa natura accipiet, ac secum ipse assiduo meditabitur, quonam pacto quaeque extent: in eaque in Vestigatione continuo oculis et mente Perinsistet. Spectabit namque sedentis gremium, et tibias, ut dulce in proclivum labantur. Notabit stantis seciem totam, atque habitudinem. Denique nulla erit pars, cujus ossicium et symmetriam, ut Gracci aiunt, ignoret. At ex Partihus omnibus non modo similit dinem rerum, Verum etiam in primis ipsam pulchritudinem diligat. Nam est pulchritudo in pictura res non minus grata, quam
expetita. Demetrio pictori illi prisco ad summam laudem desuit, quod similitudinis exprimendae suerit curiosior, quam pulestritudinis. Ergo a pulcherrimis corporibus omites laudatae partes eligendae sunt. Itaque non in postremis ad pulchritudinem habendam, percipiendam atque exprimendam, studio et industria contendendum est. Quae res tametsi omnium difficillima sit, quod non uno loco omnes pulchritudinis laudes comperiantur, sed rarae illae qui-
99쪽
dem ac dispersae sint, tamen in ea investiganda ac perdiscenda omnis labor exponendus est. Nam qui graviora apprehendere, et versare didicerit, is facile minora poterit ex sententia. Neque ulla est usque adeo dissicilis res, quam non studio et assiduitate possis perficere. Sed quo sit studium non sutile et cassum, fugienda est illa consuetudo multorum, qui suopte ingenio ad picturae laudem
contendunt, nullam naturalem faciem ejus rei oculis aut mente e
ram sequentes. ΙΙi enim non recto pingere discunt, sed erroribus assuefiunt. Fugit enim imperitos ea pulchritudinis Idea, quam peritissimi vix discernunt. Zeuxis praestantissimus et omnium doctissimus et peritissinius pictor facturus tabulam, quam in templo Lucinae apud Crotoniates publice dicaret; non suo conlisus ingenio temere, ut sero omnes hac aetate Pictores, ad pingendum accessit, sed quod putabat omnia, quae ad Venustatem quaereret, ea non modo proprio ingenio non posse, sed ne a natura quidem petita, uno posse in corpore reperiri. Idcirco ex omni ejus urbis iuvent te delegit virgines quinque, forma praestantiores, ut quod in qua-cliae esset formae muliebris laudatissimum, id in pictura referret Prudenter his liuidem: nam pictoribus nullo proposito exemplari, quod imitentur, ubi ingenio tantum pulchritudinis laudes captare enituntur, facile evenit, ut eo labore non quam debent, aut quaerunt, pulchritudinem assequantur, sed plane in malos, quos vel volentes vix possunt dimittere, pingendi usus dilabantur. Qui vero ab
ira natura omnia suscipere Consueverit, is manum ita exercitatam
reddet, ut semper quicquid conetur naturam ipsam sapiat. Quae res in picturis quam sit optanda videmus. Nam in historia si adsit sacies cogniti alicujus hominis, tametsi nonnullae praestantioris
artificii emineant, cognitus tamen vultus omnium spectantium Oculos ad se rapit. Tantam in se, quod sit a natura sumptum, et gratiam et vim habet. Ergo semper quae picturi sumus, ea a natura
Sumamus, semperque ex his quaeque pulcherrima et dignissima deligamus. Sed cavendum, ne, quod pleri lite faciunt, ea minimis i bellis pingamus. Grandibus enim imaginibus te velim assuefacias,
quae quidem quam proxime magnitudine ad id, quod velis esse
re, accedant. Nam in parvis simulachris maxima vitia maxime latent. In magna efiigie etiam minimi errores conspieui sunt. Scripsit Galienus, vidisse se in anulo sculptum Phaethontem quatuor equis Vectum, quorum frena et omnes pedes et pectora distincte videbantur. Concedant pictores hanc laudem scutiptoribus gemmarum, ipsi vero majoribus iii campis laudis versentur. Nam qui magnas saguras fingere aut pingere noverit, is perfacile atque optime
100쪽
unico tractu eiusmodi minuta poterit. Qui vero pusillis his monili bus manum et ingenium assuefecerit, sacile in majoribus aberrabit. Sunt qui aliorum pictorum opera aemulentur, atque in ea re sibi laudem quaerant, quod Camat idem sculptorem fecisse serunt, qui duo pocula caelavit, in quibus Zenodorum ita aemulatus est, ut nulla in operibus disserentia agnosceretur. At pictores maximo in errore versantur, si non intelligunt, eos, qui pinxerint, conatos sui se tale simulachrum repraesentare, quale nos ab ipsa natura depictum in velo intuemur: vel si juvat opera aliorum imitari, quod ea firmiorem, quam viventes, patientiam ad se ostendendam prae-fitent, malo mediocriter sculptam, quam egregie pictam rem imilandam Proponas. Nam ex pictis rebus, solum ad aliquam similitudinem reserendam, manus assuefacimus. Ex rebus vero sculptis et
similitudinem et vera lumina deducere discimus. In quibus quidem luminibus colligendis, plurimum confert, pilis palpebrarum aciem intuitus subopprimere, quo illic lumina subfusca, et quasi
intercisione depicta videantur. Ac fortassis conducet fingendo exe ceri, quam peniculo. Certior enim et sicilior est sculptura, quam pictura. Neque umquam erit quispiam, qui recte possit eam rem
Pingere, cujus omnes prominentias non cognoscat. Prominentiae V
ro sacilius reperiuntur sculptura, quam pictura. Etenim sit hoc ad rem non meὰiocre argumentum, quod videre liceat, quam omnisere in aetate mediocres aliquos fuisse sculptores invenias: pictores vero pene nullos non irridendos, ac prorsus imperitos reperies. Dinnique sive picturae studeas sive sculpturae, semper tibi proponendum est elegans et singulare aliquod exemplar, quod et spectes et
imiteris; in eoque imitando diligentiam celeritati conjunctam ita
adhiberi oportere censeo, ut numquam peniculum aut stylum ad opus admoveat Pictor, quin prius mente, quid facturus, et quin modo id perfecturus sit, optime constitutum sabeat. Tutius est enim errores mente levare, qam ex opere abradere. Tum etiam dum ex Composito agere omnia consueverimus, fit ut Asclepiodoro longe proniores artifices reddamur, quem quidem omnium velocissimum
pingendo fuisse serunt. Nam redditur ad rem peragendam promptum, accinctum, expeditumque ingenium, id quod exercitatione
agitatum calet. Eaque manus velocissima sequitur, quam certa in
genii ratio duxerit. Si qui vero sunt pigri artifices, hi profecto idcirco ita sunt, quod lente et morose eam rem tentent, quam non prius menti suae studio perspicuam essecere. Dumque inter eas er- Toris tenebras Versantur, meticulosi ac veluti obcaecati peniculo, ut
caecus bacillo, ignotas vias et exitus praetentant ac perquirunt. Disiligod