장음표시 사용
71쪽
DE. PICTURA I IB. I. s,3 superficiei, cognitio. Quantitatum orgo non aeque distantium alias radiis visivis collineares, aliae radiis aliquibus visi vis aeque distantes sunt. Quantitates radiis collineares, cum triangulum non enficiant, radiorumque numerum non occupent, locum idcirco nullum
intercisione adipiscuntur. At in quantitatibus radiis visivis aequo distantibus, quanto, qui major est angulus ad hasim trianguli, erit obtusior, tanto ea quantitas minus radiorum excipiet, atquc idcirco intercisione minus obtinebit spatii. Superficiem quantitatibus contegi diximus: at cum in superficiebus non raro eveniat, ut in ea sit quantitas aliqua aeque ah intercisione distans: colerae vero ejusdem superficiei quantitates, non aeque distent: eam ob rem fit, ut quac in superficie adsunt aeque distantes quantitates, hac solae, in pictura, nullam alterationem faciant. Quast vero quantitates non aeque distant, hae quanto angulum, qui in triangulo sit ad basim major, obtusiorem habebunt, tanto plus alterationis accipient. Denique his omnibus addenda illa philosophorum opinio est, qua a Dfirmant: si coelum, sydera, maria, montes, animantiaque ipsa, atque deinceps corpora omnia dimidio quam sint minora, superis ita Volentibus, redderentur: sore ut nobis quaequo videantur nulla ex parte, ac nunc diminuta apparent. Nam magnum, parvum, longum,
breve, altum, infimum, arctum, latum, obscurum, tenebrosum Et liiijusmodi omnia, quae cum possint rebus adesse, et non eSSe, ea
philosophi accidentia nuncuparunt: hujusmodi sunt, ut omnis earum plena cognitio fiat comparatione. Eneam, inquit Virgilius, totis humeris supra homines extare. At is, si Polyphemo comparetur, Pygmaeus videbitur. Eu aliam pulcherrimum fuisse tradunt, qui, si Ganymedi a Deo rapto comparetur, fortassis deformis Videatur. Apud Hispanos pleraequo virgines candidae putantur, quae apud Germanos suscae et atri coloris haherentur. Ebur argentumquo colore alba sunt, quae, si cygno, aut niveis linteis comparentur, subpallentia videantur. Hac ratione in pictura tersissime et fulgentissime quidem superficies apparent, cum illic albi ad nigrum eadem, quae est in rebus ipsis luminati ad umbrosum, proportio sit. Itaque comparationibus haec omnia discuntur. In est enim in comparandis rebus vis, ut quid plus, quid minus, quidve aequale adsit, intelligamus. Ex quo magnum esse dicimus, quod sit hoc parvo majus: maximum, quod sit hoc magno majus: lucidum, quod sit obscuro clarius: lucidissimum, quod sit hoc claro lucidius. Fit quidem comparatio ad res in primis notissimas. Sed cum sit homo, rerum omnium, homini notissimus, fortassis Protagoras, hominem inquiens modum et mensuram rerum omnium esse, hoe ipsum in-
72쪽
telligebat, rerum omnium accidentia, hominis accidentibus recto comparari, atque cognosci. Haec eo spectant, ut intelligamus, in Pictura quantulacu inque pinxeris corpora, ea pro illic picti hominis conanaensuratione grandia, aut pusilla videri. Hanc sane vim comparationis pnlcherriviae, omnium antiquorum prospexisse Thimantes mihi videri solet, qui pictor, ut aiulit, Cuclopem dormientem parva in tabella pingens, secit juxta Satyros pollicem dormientis amplectentes, ut ea Satyrorum commensuratione dormiens, inulto maximus videretur. Hactenus a nobis 1 ernae omnia dicta sunt, qua ad visendi vim, quaeve ad intercisionem cognoscendam spectant.
Sed quia non modo quid sit, atque ex quibus constet intercisio, Verum etiam quemadmodum eadem fiat, ad rem pertinet, dicendum est de hac intercisione, quanam arte pingendo ea exprimatur. De hac igitur, ceteris omissis, reseram quid ipse dum pingo esticia in . Principio in superficie pingenda, quam amplum libeat quadrangulum rectorum angulorum inscribo, quod quidem mihi pro aperta senestra est, ex qua historia contueatur, illicque quam magnos velim esse in pictura homines, determino: hujusque ipsius hominis longitudinem in tres partes divido: quae quidem mihi partes sunt
proportionales cum ea mensura, quam vulgus brachium nuncupat. Nam ea trium brachiorum, ut ex symmetria membrorum liominis Patet, admodum communis humani corporis longitudo est. Ista e
go mensura jacentem infimam descripti quadranguli lineam, in quot illa istiusmodi recipiat paries, divido: ac mihi quidem haec ipsa
iacens quadranguli linea, est proximiori transversae et aeque distanti, in pavimento, visae quantitati proportionalis. Post haec unicum punctum, quo Sit visum, loco intra quadrangulum constituo, qui milii punctus eum locum occupet, ipsum ad quem radius contricus applicet, idcirco centriciis punctus dicatur. Comi ecens huius centrici puncti positio ost, non altius a jacenti linea, quam sit illius pingendi hominis longitudo. Nam hoc pacto aequali in solo, et spectantes, et pictae res adesse videntur. Posito puncto centrico, protraho lineas rectas a puncto ipso centrico ad singulas lineae jacentis divisiones, quac quidem mihi lineae demonstrant, quemadmodum pene usque ad infinitam distantiam quantitates transversae successurae intervallo sub aspectu coarctantur. Hic essent nonnulli, qui unam ab divisa aequo distantem lineam intra quadrangulum ducerent, spatiumque quod inter utrasque lineas adsit, in tres partes dividerent. Tum huic secundae aeque distanti lineae, aliam item aeque distantem, hac lege adderent, ut spatium, quod inter prinia in divisam, et secundam aeque distantem lineam est, in tres Par-
73쪽
DE PICTURA LIB. I. 65tes divisum, una parte sui excedat spatium id quod sit inter secundam et tertiam lineam, ac deinceps reliquas lineas adderent, ut semper sequens inter lineas esset spatium id antecedens subsesquialte.
rum, ut verbo Mathematicorum loquar. Itaque sie illi quidem facerent, qui etsi optimam quamdam pingendi viam sequi amrment,
eosdem tameu parum errare censeo: quod cum casu primam aequo distantem lineam posuerint, tametsi ceterae aeque distantes lineae ratione et modo subsequantur, non tamen habent quo sit ce tus cuspidis ad bene spectandum locus. Ex quo non modici in pictura errores iacile succedunt. Adde his quod istorum ratio adni dum vitiosa esset, ubi centricus punctus aut supra aut infra picti hominis longitudinem adstaret: cum etiam, res pictas nullas veris rebus consormes, nisi certa ratione distent, videri posse, nemo doctus negabit. Cujus rei rationem explicabimus, si quando do his
demonstrationibus picturae conscribemus, quas a nobis factas amici, dum admirarentur, miracula picturae nuncuparunt. Nam ad eam
ipsam partem haec quae dixi omnia maxime pertinent: ergo ad rem redeamus. Haec cum ita sint, ipse idcirco optimum hunc adinveni modum. In ceteris omnibus eamdem illam et centrici puncti et lineae jacentis divisionem, et a puncto linearum ductiones ad singulas jacentis lineae divisiones prosequor. Sed in transversis quantitatibus hunc modum servo. Habeo areolam, in qua describo lineam unam rectam; hanc divido per eas partes, in quas jacens linea quadranguli divisa est. Deinde pono sursum ab hac ibnea punctum unicum tam alte quam est in quadrangulo centricus
punctus a jacente divisa quadranguli linoa distans, ab hocquo puncto, ad singulas hujus ipsius lineae divisiones singulas lineas duco. Tum quantam velim distantiam esse inter spcctantis oculum, et picturam, statuo, atque illic statuto intercisionis loco perpendiculari, ut aiunt Mathematici, linea intercisionem omnium linearum, quas ea invenerit, esticio. Perpendicularis quidem linea ea est, quae aliam rectam lineam dividens, angulos utrinque circa se rectos habeat. Igitur haec mihi perpendicularis linea suis percisionibus terminos dabit omnis distantiae, quac inter transversas aeque distantes paVi- menti lineas esse debeant: quo pacto omnes pavimenti parallelos
descriptos habeo, qui quidem quam recte descripti sint, indicio
erit, si una eademque recta continuata linea, in picto pavimento
coadjunctorum quadrangulorum diameter sit. Est quidem apud Mathematicos diameter quadranguli recta quaedam linea, ab angulo ad sibi oppositum angulum ducta, quae in duas partes quadrangu lum dividat, ita ut ex quadrangulo duos triangulos emciat.
74쪽
His ergo diligenter absolutis, unam item superduco transve sana, aeque a ceteris inferioribus distantem lineam, quae duo stantia, magni quadrati, latera secet, Perque Punctum centricum permeet. Ilaec mihi quidem linea est terminus, atque limes, quem nulla non plus alta, quam sit visentis Oculus, quantitas Cxcedat. Eaqiae, quod punctum centricum pervadat, idcirco centrica dicatur. Ex quo fit, ut qui picti homines in ulteriori parallelo steterint, iidem longe minores sint, quam qui in anterioribus adstant: nec tamen esse ceteris minores, sed semotiores apparent; quam rem quidem a natura ipsa ita ostendi palam est. Nam in templis perambulantium hominum capita, videmus sere in altum aequalia nutare, pedes vero eorum, qui longius ahsint, sorte ad genu anteriorum respondere. Haec omnis dividendi pavimenti ratio maxime ad cam Picturae partem pertinet, quam nos compositionem, suo linco, nominabiliatis. Et hujusmodi est, ut verear ne ob materiae novitatem, Ob hancque commentandi brevitatem, parum a legentibus intelligantur. Nam ut ex operibus priscis facile intelligimus, eadem fortassis apud majores nostros, quod esset obscura, et disicilliina, admodum incognita latuit. Vix enim ullam antiquorum historiam apte compositam, neque pictam, neque fictam, Meque sculptam reperies. Qua de re haec a me dicta sunt breviter, et, ut existimo, non Omnino obscvrc. Sed intelligo qualia sint: ut cum in his nullam eloquentiae laudem adipisci queam, cum eadem qui primo aspectu non comprehenderit, vix ullo umquam vel ingenti laboro apprehendat. Subtilissimis autem et ad picturam heno pronis ingeniis haec, quoq omodo dicantur, facillima sane et pulcherrima fiunt: quae quidem rudibus, et a natura parum ad has nobilissimas artes pronis, etiam si ab eloquentissimis dicantur, admodum ingrata sunt. A nobis vero eadem, quod sine ulla eloquentia brevissimo recitata sint, fortassis non sine sistidio leguntur. Sed velim nobis dent veniam, si dum in primis volui intelligi, id prospexi, ut clara esset nostra oratio, magis quam compta et ornata .. Quae Verosequentur, minus, ut spero, taedium legentibus asserent. Diximus
ergo de triangulis, de pyramide, de intercisione, quae dicenda Videbantur, quas res tamen consuevi apud similiares prolixius, quadam geometrica ratione, cur ea ita essent, demonstrare, quod his Commentariis, hrevitatis causa, praetermittendum censui. Hic enim sola prima picturae artis rudimenta recensui. Eaque idcirco rudimenta nuncupari volumus, quod ineruditis Pictoribus prima artis sundamenta jacerint. Sed hujusmodi sunt, ut qui eadem probe tenuerit, is cum ad ingenium, tum ad cognoscendam picturae desini-
75쪽
DE PICTURΛ LIB. I. 67tionem, tum etiam ad ea, de quibus dicturi sumus, non minimum profuisse intelligat. Neque sit qui dubitet, suturum pictorem numquam bonum eum, qui, quae pingendo conetur, non ad unguem intelligat. Frustra enim arcu contenditur, nisi quo sagittam dirigas destinatum habeas. Ac velim quidem apud nos persuasum esse, eum solum fore pictorem optimum, qui optime cum fimbrias, tum s perscierum qualitates omnes notasse didicerit. Contraque eum s turum numquam bonum artificcm affirmo, qui non diligentissime, quae diximus, omnia tenuerit. Idcirco nobis haec de superficiebus et intercisione dicta pernecessaria suere. Sequitur ut pictorem instituamus, quemadmodum, quae mente conceperit, ea manu imitari queat.
76쪽
Se i quoniam hoc perdiscendi studium sorte nimis laboriosum
juvenibus videri potest, idcirco hoc loco ostendendum censeo, quam sit pictura non indigna, in qua omnem operam et studium consamamus. Nam habet ea quidem in se vim admodum divinam: non modo quod ut de amicitia dicunt, absentes pictura pracsentes esse faciat, verum etiam defunctos longa post saecula viventibus exhibeat, ut summa cum artificis admiratione, ac visentium Voluptate, cognoscantur. Refert Plutarctius, Cassandrum unum ex Alexandri ducibus, quod simulachrum jam defuncti Alexandri intueretur, in quo regis majestatem cognovisset, toto eum corpore trepidasse; Agesilaumque Lacaenam, quod se esse admodum deformem intelligeret, suam recusasse a posteris estigiem cognosci, eaque de re neque pingi a quoquam, neque fingi voluisse. Itaque vultus defunctorum per picturam quodammodo vitam praelongam degunt. Quod vero pictura Deos expresserit, quos gentes Venerantur, maximum id quidem mortalibus donum fuisse censendum est. Nam ad pietatem, qua Superis potissimum conjuncti sumus, atque ad animos integra quadam cum religione detinendos, nimium pietura prosuit. Phidias in Elide Iovem fecisse dicitur, cujus pulchritudo non parum receptae religioni adjecerit. Iam vero ad delicias animi honestissimas, atque ad rerum decus quantum conserat pictura, cum aliunde tum hinc maxime licet videre, quod nullam sermo dabis rem usque adeo pretiosam, quam picturae societas non longe cariorem, multoque gravissimam essiciat. Ehur, gemmae, et istiusmodi cara omnia, pictoris manu fiunt pretiosiora. Aurum quoque ipsum picturae arte claboratum, longe plurimo auropenditur. Quin vel plumbum metallorum vilissimum, si Phidiae aut Praxitelis manu in simulachrum aliquod deductum sit, argen-
77쪽
to rudi atque inelaborato esse pretiosius fortasse putabitur. Zeuxis pictor suas res donare coeperat: quoniam, ut idem aiebat, pretio emi non possent. Nullum enim pretium existimabat inveniri, quod satis cerct huic, qui pingendis aut fingendis animantibus quasi alterum sese inter mortales Deum praestaret. Has ergo laudes habet pictura, ut ea instructi, cum opora sua admirari videant, tum Deo se pene simillimos esse intelligant. Quid, quod omnium artium, vel magistra, Vel sane praecipuum pictura ornamentum est 3 Nam a chitectus quidem epistylia, capitula, bases, columnas, sostigia quo et hujusmodi ceteras omnes aedificiorum laudes, ni fallor, ab ipso tantum pictore sumpsit. Pictoris enim rogula ct arto, lapicida, scul-Ptor, omnesque sabrorum ossicinae, omnesque fabriles artes diriguntur, denique nulla pene ars non penitus abjectissima reperietur, quae picturam non spectet: ut in rebus quic tu id assit decoris, id a Pictura sumptum audeam dicere. Sed hoc in primis honore a majoribus honestata pictura est, ut cum ceteri sermo omnes artificos, fabri nuncuparentur, solus in subrorum numero pictor non esset habitus. Quac cum ita sint, consuevi inter similiares dicere, pictim rae inventorem fuisse, Poetarum sententia, Narcissum illum, qui sit in florem versus. Nam cum sit omnium artium nos pictura, tum de Narcisso omnis sabula pulchre ad rem ipsam perapta erit. Quid est enim aliud pingere, quam arto superficiem illam sontis amplecti P Censebat Quintilianus priscos pictores solitos umbras ad solem circumscribere, ac demum additamentis artem excrevisse. Sunt qui r serant Philoclem quemdam AEgyptium et Cleanthem, nescio quem inter primos hujus artis repertores fuisse. I pyptii affirmant sex init- lib. annorum apud se picturam in usu fuisse, priusquam in Gramciam esset translata. E Graecia vero in Italiam dicunt nostri, venisse picturam post Marcelli victorias ex Sicilia. Sed non multum interest aut primos pictores, aut picturae iuventores tenuisse, quandoquidem non historiam picturae, ut Plinius, sed artem novissime recenseamus. De qua hac aetate milia scriptorum veterum monimmenta, quae ipse viderim, extant. Tametsi serunt Euphranorem HL sesiimium nonnihil de symmetria et coloribus scripsisse, Antigonum- quo et Xenocratem de picturis aliqua literis mandasse, tum et Apellem ad Perseum de pictura conscripsisse. Refert Laertius Diogenes, Demetrium quoque philosophum ob picturam commendatum fuisse.
Tum etiam existimo, Cum cuterae omnes bonae artes monumentis
literarum a majoribus nostris commendatae fuerint, picturam quo'que a nostris Italis non suisso scriptoribus neglectam. Nam sucro
quidem antiquissimi in Italia Etrusci, pingendi arte omnium peri-
78쪽
tissimi. Censet Trismegistus vetustissimus scriptor, una cum religione sculpturam et picturam exortam. Sic enim inquit ad Asclepium Humanitas memor naturae et originis suae, Deos ex sui vultus similitudine figuravit. Et quis negabit omnibus in rebus, cum publicis, tum privatis, prosanis, religiosisque, picturam sibi honestissimas partes vendicasse P ut nullum artificium apud mortales tanti ab omnibus existimatum inveniam. Reseruntur de tabulis pictis printia peno incredibilia. Aristides Thebanus, picturam unicam centum talentis vendidit. Rhodum non incensam a Demetrio rege, ne Pr togenis tabula periret, reserunt. Rhodum ergo unica pictura fuisse ab hostibus redemptam, possumus assirmare. Multa praeterea huiusmodi collecta sunt, quibus apte intelligas, semper bonos Pictores in summa laude et honore apud omnes suisse versatos, ut etiam nobilissimi ac praestantissimi cives philosophique et reges, Non modo pictis rebus, sed pingendis quoque, maxime deleotarentur. L. Manilius, civis Rom., et Fabius, homo in urbe nobilissimus, Pictores suerunt. Turpilius eques Rom. Veronae pinxit. Si tedius praetorius et proconsul, pingendo nomen adeptus est. Pacuvius Poeta tragicus, Ennii Poetae nepos ex filia, Herculem in foro pinxit. Sin crates, Plato, Metrodorusque, Pyrroque Philosophi pictura claru re. Nero, Valentinianusque atque Alexander Severus imperatores, pingendi studiosissimi fuere. Longum esset referre, quot principes, quotve reges huic nobilissimae arti dediti fuerint. Tum etiam minime decet omnem pictorum veterum turbam recensere; quae quidem quanta lacrit, hinc conspici potest, quod Demetrio Valerio,
Phanostrati filio, 36o statuae, partim equestres, partim in curribus et bigis sermo intra koo dies, suere comsummatae. Ea vero in ur-he in qua tantus saerit sculptorum numerus, utrum et pictores non paucos fuisse arbitrabimur 3 Sunt quidem cognatae artes emdemque ingenio pictura et sculptura nutritae. Sed ipse Pictoris ingeninm, quod in re longe dissicillima versetur, semper praeseram. Verum ad rem redeamus. Ingens namque suit et pictorum et sculuptorum illis temporibus turba, cum et principes, et plebei, et doeti atque indocti, pictura delectabantur. Tunc inter primas ex provinciis praedas, signa et tabulas in theatris exponebant: eoque Processit res, ut Paulus Tmilius, ceterique non pauci Romani cives, filios inter bonas artes ad bene beateque vivendum picturam edocerent: qui mos optimus apud Graecos maxime observabatur, ut ingenui et libero educati adolescentes, una cum literis, Gmm tria et Musica, pingendi quoque arte instruerentur. Quin et foeminis etiam haec pingendi facultas honori fuit. Martia Varronis filia,
79쪽
DE PICTURA LIB. II. 7 quod pinxerit apud scriptores, celebratur. Ac suit quidem tanta in
laudo et honore pictura, ut apud Gra Os CaVeretur edicto, ne seris
vis picturam discere liceret, neque id quidem injuria. Nam est pingendi ars profecto liberalibus et nobilissimis animis dignissima, niaximumque optimi et praestantis ingenii apud me semper suit indicium illius, quem pictura vehementer delectari intelligerem. Tametsi haec una ars et doctis et indoctis aeque admodum grata est. Quae res nulla sere alia in arto evenit, ut quod peritos delectat, imperitos quoquo moveat. Neque facile quempiam invenies, qui non majorem in modum optet se in pictura prosocisse. Ipsam clenique naturam pingendo delectari manifestum est. Videmus enim naturam, ut saepe in marmoribus ΗΥPPOcentauros, regumque harbatas facies estigiet. Quin et aiunt in gemma Pyrri novem Musas, cum suis insignibus distincte a natura ipsa suisse depictas. Addo his quod nulla serme ars est, in qua perdiscenda ac exercenda omnis aetas, et Peritorum et imperitorum, tanta cum Voluptate Versetur. Liceat de me ipso profiteri, si quando me animi voluptati que causa ad Pingendum consero, quod facio Save persaepius, cum ab aliis negotiis ocium suppeditat, tanta cum voluptate in opere perficiundo insisto, ut tertiam et quartani quoque horam elapsam esse, Vix possim credere. Ilaque voluptatem haec ars assere, dum eam colueris; laudem, divitias, ac perpetuam famam, dum eam h ne excultam seceris. Quae res cum ita sit, cum sit pictura optimum et vetustissimum ornamentum rerum, liheris digna, doctis ab que indoctis grata, majorem in modum hortor studiosos juvenes, ut, quoad liceat, picturae plurimam Operam impendant. Proxime eos moneo, qui picturae studiosissimi sunt, ut omni opera et diligentia prosequantur ipsam persectam pingendi artem tenere. Sit vinbis, qui pictura praestare contenditis, cura in primis nominis et sa-mae, quam veteres assecutos videtis. Ac meminisse quidem juvabit, semper adversam, laudi et virtuti, suisse avaritiam. Quaestui enim intentus animus, raro Posteritatis Ductum assequetur. Vidi ego,
plerosque in ipso quasi siore perdiscendi illico decidisse ad qua
stum, et nec divitias, nec laudem ullam inde suisse adeptos: qui si ingenium studio auxissent, in laudem facile conscendissent, quo in loco et divitias et voluptatem accepissent. Itaque de his satis hactenus. Ad institutum redeamus. Picturam in tres partes dividimus, quam quidem divisionem ab ipsa natura compertam habemus. Nam cum pictura studeat res Visas repraesentare, notemus
quemadmodum res ipsae sub aspectum veniant. Principio quidem
cum quid aspicimus, id videmus esse aliquid quod locum occupet.
80쪽
Pictor vero hujus loci spatium circumscribet, eamque rationem, ducendae fimbriae, apto vocabulo circumscriptionem appellabit. Proxime intuentes dignoscimus, ut plurimae prospecti corPoris superficies inter se conveniant; hasque superscierum conjunctiones artifex suis locis designans, recte compositionem nominabit. Postremo aspicientes, distinctius superficierum colores discernimus; cujus rei repraesentatio in pictura quod omnes sermo disterentias a luminibus recipiat, percommode apud nos receptio luminum dicetur. Picturam igitur circumscriptio, compositio, et luminum receptio pe sciunt. De his ergo sequitur, ut quam brevissime dicamus, et primo loco de circumscriptione. Circumscriptio quidem ea est, quae lineis ambitum fimbriarum in pictura conscribit. In hac Parrhasium pictorem, eum cum quo est apud Xenophontem Socratis sermo, pulchre peritum fuisse tradunt. Illum enim lineas subtilissime Examinasse ajunt. In hac vero circumscriptione illud praecipue servandum censeo, ut ea fiat lineis quam tenuissimis, atque admodum visum fugientibus, cujusmodi Apellem pictorem exerceri solitum, accum Prothogene certasse reserunt. Nam et circumscriptio aliud nihil quam fimbriarum notatio est, quae quidem si valde apparenti linea sat, non margines superficiorum in pictura, sed rimulac aliquae apparebunt. Tum cliperem aliud nihil circumscriptione, nisi fimbriarum ambitum prosequi. In qua quidem Vehementer Exercendum affirmo. Nulla enim compositio, miliaqtie luminum receptio, non adhibita circumscriptione, laudabitur. At scita circumscriptio plerumque gratissima est. Circumscriptioni ergo Opera detur, ad quam quidem bellissime tenendam, nihil accommodatius inveniri posse existimo, quam id velum, quod ipse inter samiliares meos sum solitus appellare intercisionem. Cujus ego usum nunc Primum adinveni. Id istiusmodi est. Velum filo tenuissimo, et rare textum, quovis colore tinctum, silis grossioribus in Parallelas portiones quadris quot libeat distinctum, telarioque distentum: quod quidem iu-
ter corpus repraesentandum atque oculum constituo, ut per veli raritates pyramis visiva penetret. Habet enim haec veli intercisio, profecto commoda in se non pauca: primo quod easdem semper immotas superficies reserat; nam positis terminis illico pristinam pyramidis cuspidem reperies, quae res absque intercisione sane perdissicillima est. Et nosti quam sit impossibile aliquid pingendo recte imitari, quod nou de se perpetuo eamdam pingenti faciem se vet. Hinc est quod pictas ab aliis res, cum semper camdem faciem servent, facilius quam sculptas aemulantur. Tum nosti quam intervallo ac centri positione mutatis, res ipsa Visa alterata esse ar