Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ρῖ S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

tiam,& nouerim mysteria omnia, & omnem scientiam. Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum , omnes facultates meas, & si tradidero corpus meum, ita ut ardeam ; charitatem autem non habuero , nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non ςmulatur, non agit perperam, non inii tur , non est ambitiosa , non quaerit quae sua sunt, non irri-ratur , non cogitat malum , 'on gaudet super iniquitate, sed congaudet veritati: Omnia suffert, omnia credit, Omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Bona igitur oratio cum ieiunio : sed haec roborat atque confirmat eleemosyna. Misericordiam enim inquit per Prophetam Dominus in volo, & non sacrificium. Cerne orro Prophetam , quo pacto immisericordes redarguat: ro eo inquit in quod non est recordatus facere misericordiam , dc persecutus est hominem inopem & mendicum,ta copunctum corde mortificare; dispereat de terra mem ria eius: quonia quem tu percussisti ipsi persecuti sunt, de super dolorem vulnerum meoru addiderunt. Propterea beatos praedicat Saluator misericordes, dicens: Beati misericordes, quonia ipsi misericordia consequentur. Quid enim Amgelus ait ad Cornelium 3 Non orationes duntaxat tuae, sed etiam eleemosynae, inquit, tuae ascenderunt in memoriam, in conspectu Dei. Ab errore igitur reuertentem, ac poenitentem suscipe; a mortuis resurgentem de profundo Iriuationis timoris Dei,&negligentia, amplectere. Apostolum audi dicentem: Confirmate in illum charitatem; ne fortEabundantiori tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. Ru susque ait: Rogamus vos fratres, corripite inquietos , consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonu est sectamini,in inuicem & in omnes. Etenim Dominus gloriae non reiecit filium prodigum i sed amplexus est eum tanquam mortuis resurgentem, de induit ipsum stola prima, ac calceavit,annulumque dedit in manum eius, & vitulum figinatum occidit, ut i taretur super inuentione filij perditi , de quo cum alter filius doleret, ctiam ipsum pater consolando curauit, dicens: Fili, tu sem

102쪽

I AR NE SES AD MONACHOS. 39

Per mecum es, & omnia mea tua sunt; epulari autem dc gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, dcreuixit; perierat, & inuentus est. sic ergo conuenit misericordes esse fraternitatis Praefectos. Tu porro frater, misericordiam assecutus, ne parui pendas i sed filium illum resipiscentem ac reuerientem imitaret

quippe qui dum reperit patrem suum, non obliuioni peccatum tradidit , sed etiam in genua se prouoluit, confessus. que est in veritate , & non in simulatione , dicens: Pater reccaui in cauum dc coram te : dc non sum amplius dignus vocari filius tuus , fac me sicut unum de mercenariis tuis. Vides qualem compunctionem habuerit, qualem dolorem, qualem humilitatem. Quocirca & nos charissime de cetero .

obrij simus, & vigilemus , ut & turrim negligentia euersam restauremus. Nam qui suam ipsus parui facit negligentiam, plane non ignoscet, etiam in alterius euersione.

Ad quem Propheta dicit: Vae qui propinat proximo suo usubuersionem turbidam. Serviamus igitur Demino in tu Lux . ymore, dc in humilitate. Prudenter vero ac cautE quς di- cuntur tibi , intellige. Ne ad modicum tibi tempus se .ritat humilitas ac silentium i&post modicum obmurmur lio , re ad ministerium ac vigiliam pigritia atque negli- Tentia, neque occasone minus necessari j operis & acces sorij , tuam despexeris Synaxim. Quemadmodum enim pluuia auget semen: ita & Synaxis ad virtutem incrementum praebet animς. Ne hodie gratiarum actio pro iis quς apposita sunt in mensai & cras aduersus eum qui cibos coquit, α panes parat, obmurmuremus. Marcidi sunt panes 'Sed Prophetς meminerimus dicentis: Quia cinerem tanquam panem manducabam. Acerbum & marcidum est vinum' At recordemur, quomodo omnium nostrum Dominus & Saluator,acetum cum felle propter nos gustauit. Ne ergo hodie teperantia&abstinentia, &postero die Prς- .fectos ob voluptatem ventris tentemus ac lacessamus Vt non audiamus; quorsi Deus venter est, & gloria. Ne hodie qui rem sectemur ac meditationem , & cras e cella in cellam sit oberremus: ut non dicam , e vico in vicum; dc in ciuitate . detineamur: neque praetextu ministrandi senibus acediampo itumque pret nobis feramus. Quantum enim quis quie- Tom. I l. M

103쪽

yo S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

tem sectatur, tantum cogitationes eius in puritate versentur :& quanto quis longius a tranquillitate recedit, tanti, crassior hebetiorque mens eius redditur. Et si opificium tibi committitur, quod quoque utile sit coenobio , ne ob illud extollaris. Nam si propter hominem id exerceres, recte quidem diceres: at si Deo , ne e Te raris aduersus fratrem tuum , verum. Deo relinque : Nam ipse unicuique largitur secundum opera sua, quippe qui cernat omnia. Ideo- . que humiliemus animas nostras coram Domino : ut nos . exaltet, & velut quotidie initia iacientes , componamus cogitationes nostras: sic enim Scrobustiores atque paratiores erimus. Ne ergo carnalibus abducamur voluptatibus i. neque vitam timoris Domini expertem degamus: sed omnem iuuenilem vitemus concupiscentiam , ne forte eius. modi concupiscentia in priorem Mos ducat conuersationem , & in eadem incidamus mala , pesus nobis ipsi iudicium irie praeparantes : abscindamurque putrido membro similes , re in reliquorum corporis membrorum beneficium, amputato. Cum Dominus dc Saluator noster Iesus Christus dicat Ecce sanus factus es : iam noli amplius pec- care, ne deterius tibi aliquid contingat. Ipse porro Domi- nus concedat nobis gratiam exhibendi conuersionem, ac 'digna poenitentiae opera faciendi: ut induti veste nuptiali, Occuramus ei in gloria. Quoniam ipsi gloria,nunc & semper, α in secula seculorum. Amen.

P ARAE N ES IS XXVIII. De priuatione timoris Dei, ta de negligentia.

FRater quidam exposuit mihi, dicens: Patruum habui

aurificem. , abdicataque vita seculari , factus est Monachus. Et circa senium eius venit ad ipsum secularis qui dam Alexandrinus natione , artis cabi diae , cupiens fieri Monachus. Admisitque eum senex in monasterium suum:' ac post aliquod tempus, curauit fratrem Senex sumere. sanctiim habitu,& non amplius sub obedientia senis fuerat. Ipsi autem Senex duas in suo monasterio cellas adsignarat. Insaniebat porro frater in opere suo, cabidus relictis. Pro

104쪽

' PAR ENES ES AD MONACHOS. 9rgressus enim erat in loco, ut de alia re nulla iam laboraret, neque de synaxe, nisi de opere, quippe qui argenti cupiditate teneretur. Quare fratrem pius exhortabatur Senex, dicens: frater Pallacii , huc age, rigemus hortum. Cui ille: vade, & venio. Et non ibat, sed negligebat. Rursus ad eum Senex: Palladi frater, huc ara, faciamus Synaxina. At ille iterum respondit: vade, dc venio; & non abibat, sed contemnebat. Habebat vero secum Senex tres fratres, & ex iis duos caecos : alius autem simus erat, & integer. Q Hando ergo Senex exiguum aliquod pulmentum faciebat, Palladius sibi panem ferens, edebat cum ipsis: sicque rursum ad opus suum abibat. Sanctus autem senex adhortabatur fratrem . monens ne suam salutem sperneret. At ille non acquievit bonis sancti Senis monitis: sed relinquens eum, exiuit monasterio, habitaturus in solitudine , expers timoris Dei. Sic vero dum suam ipsis vitam negligeret, cum neque obedientiam ferre posset, neque vitam asendo solitariam, salutem curaret suam: tandem mente sua longius a Dei auxilio ac spe Sanctorum remota, ad extremum a malo super tus d mone, mentem perdidit. Cumque non posset amplius ori manum admouere, ab aliis instar infantium, cibus illi in os inserebaturi neque enim hominem amplius agnosccebat, & nares ipsius, ac saliuae in barbam ei defluebant. Vbi vero eius sorores, quod illi acciderat, acceperunt; sumpserunt eum secum: erant autem virgines. Eumque acce-phum recluserunt in oratorio monasteri j: ipse vero se in sua sedicula trahebat, per totum officium atque synaxim. Cumque iam Presbyter veniret adducturus ipsas, rogabant eum Vr precaretur pro illo : ut misericordiam cum ipso faceret Dominus. Manensque in ca disciplina aliquandiu , interea moritur. Ecce quid efiiciat nimia audacia Ecce quid inobedientia, & negligentia concilienti En quorsum euadat finis inobedientiae 3 Quare non contemnamus timorem Dei charissimi, sed humiliemur sub potenti manu ipsius , seruientes inuicem in timore Dei: & ipse nobis erit murus, &lirotector a facie inimici. Sicut scriptum est: Immittet Ange us Domini in circuitu timentium eum, Aeripiet eos. Ipsi

sit gloria, & imperium in secula seculorum. Amen.

105쪽

S. PATRIS EPHREM SYRI, P ARAE N ET IS ara a

In illud Dictum: Habenti da tur, G Aundabit.

SCriptum est: Habenti dabitur, & abundabit: ei autem

qui non habet, & quod videtur habere, auferetur ab eo. Quid ergo dicemus Z Nunquid iniustitia est apud Deum νAbsit. Audi porro de de hoc parabolam: Erat pater- familias in regione quadam qui duos habebat seruos, & tria

iuga boum: deditque uni duo iuga boum , alteri unum,&dixit ad ipsos: Euntes operamini,donec advos venero. Abiecque qui auo iuga boum acceperat,operatus est in iis, & di latus est homo vehementer, bouesque bene atque egregibnutrivit: qui autem unum acceperat, abiens , ligavit Doues ad praesepe, nulli prorsus rei admouens illos, inclinansque seipsum obdormivit. Deinde venit Dominus servorun illorum, ut videret eorum opera; & cernens opus ac Iucrum.

eius qui duo acceperat iuga, benedixit ipsi. Postea venie& ad alterum seruum; inuenitque ipsum dormientem, dc boues praesepio alligatos, fame ac sti pereuntes. Dixitque intra sese: Si reliquero boves meos apud pigrum hunc seruum, perdet eos : auferam igitur meos a o ipso boues, & dabo illi qui bene operatus est,& diligentem operis sui curam habuit. Omni enim habenti dabitur,dc abundabit: ei autem qui non habet, &quod videtur habere, auferetur ab eo. Et rursus Dominus: Ego quidem cum sim bonus, vocavi ipsum , dc potestatem ei dedi, ut bonum operando, vitam ςternam possideat: ipse autem me spreuit, & propterea despicietur, ignominiaque afficietur. Quia homo cum in honore esserino intellexit . comparatus est iumentis insipientibus, de similis factus est illis. Noluit benedictionem, & elongabitur ab eo. Et quid ita ' Noluit intelligere ut bene ageret : iniquitatem enim meditatus est in cubili suo. Astitit omni viae non

bonae: malitiam autem non odivit. Numquid iniustitia est apud Deum a absit. Ideo fratres, demus operam , ut placeamus Deo: accipiamusque repromissiones ipsius, cum omnibus Sanctis eius. Qu9mam ipsum decet gloria, in seculorum

secula. Amen.

106쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. sa

PAR ENE SIS XXX. De temerario iudicio non ferendo. FRatres, si quis ex simplicioribus fratribus in Synaxe

constitutus, aut inter deambulandum vertigine ipsi obueniente, repente humi concidat, non in eo admirandum est, neque obstupescendum: sed potius toto corde ac mente orare oportet Deum , ut in omnibus nos protegat atque defendat. Nam si veraci corde seruierimus ei, non sinet nos tentari ultra vires: quin & tentatos liberabit. Sic enim in Psalmo scriptum est i Altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, & flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angelis suis mandabit ae te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, ne fortE offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem &basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem& draconem. Quoniam in me sperauit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. Clamabit ad me, & ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione,eripiam eum & glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, & ostendam illi salutare meum. Et rursus: Qtu confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commouebitur in aeternum, qui habitat in Aierusalem. Et iterum: Iunior fui, etenim senui: & non vidi iustum derelictum , nec semen eius quaerens panes. Atqui vertigo exesseruescentia acutae colerae acciditi aut etiam ex abundantiore humore: aliquibus autem & ex corporis debilitate atque languore: interdum vero aliquid huiusmodi comparat atque molitur diabolus, cum nequeat vel opere, vel sermone fratrem vinc re , ut saltem hac machinatione confundens eum, repellat a stadio. Ceterum Dominus non sinet ultra vires ipsum tentari , sed citb confirmabit cor eius. At certh non simpliciter , neque casis impetum facit in fratrem di sed cum illius cogitationes distractionibus iracundiae perturban

tur.

Alius autem in manus traditur inimici, ex Dei permicsone, idque ex elaxione quadam, quando seipsum fallacia

107쪽

sι S. PATRIS EPHRAEM SYRI. 'bus inimici consilijs commiserit, & dicit: Ecce prae omnibus hominibus magis probatus es, & non est ex ijs, qui simi lis sit tibi super terram, aliaque his sublimiora, aut potius grauiora. Praeterea etiam recte facta sbi ipsi adscribens, &non Deo honorem deferens, tanquam a quo auxilium ac ceperit. Hic ergo in tentatoris manus traditur , ut correptus, infirmitatem cognoscat suam ,& non obliviscatur au-

d. 0. xiiij eius, qui dicit: Quando cuncta feceritis quae praecepta sunt, dicite : serui inutiles sumus. Nam qui seipsum exaltat,asMn. o. humiliabitur. Fieri enim non potest, ut qui in veritate Dominum diligunt, diaboli dominio potestatique subisiciantur. . Siquidem diabolus agitare conatur atque conuellere, sed

ω.ιώ. γα euellere radicitus non valet. Quemadmodum de in Iob ac cidit , qui in manus quidem tentatoris erat traditus: sed non ausus fuit tentator attingere ipsum , propter tutelam Dei quamuis etiam potestatem a Deo accepisset, utendi eo si--. a. Cui voluisset, salua tamen anima iusti. Nam vicit iustus ad- . c. . D. uersarium solo amore ac desiderio, quo verE in Deum fere

batur. Datus porro & Apostolo est stimulus, Angelus Satanae, sed illum deuicit, per eum qui dilexit ipsum, Dominum nostrum Iesum Christum, quem mente continebat, in charitate perfecta. Neque enim aegrotare secundum carnem, est Alictum , neque in damna & tribulationes incidere, est lapsus atque ruina, sed jntentationibus non pro- . batum inueniri. Videmus quippe , ne in porcos quidem ini- σέ- φ micum potestatem habere, citra permissionem diuinam. Ego quidem alium, virtutis amore, in columna constitutum aspexi putasne si potestatem tollendi quos vellet, ii

beret , talem ipse e velligio una cum columna non detraxisset ρ unde nouimus contusam esse potentiam eius, per vir'

tutem pretiosae passionis, dc crucis Saluatoris nostri Iesu Christi.

Ne ergo pertimescas, serue Christi, nec conturbentur cogitationes tuae, neque recesseris a loco, ubi proficis in Muis Domino. Credimus enim ei qui dixit: Vestri autem etiam . . capilli capitis omnes numerati sunt. Et ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, & scorpiones, & super omnem virtutem inimici, de nihil vobis nocebit. Sagitta:

I. o. enim paruulorum, factae sunt plagae eorum, R infirmatae

108쪽

I AR ENES E S AD MONACHOS. ys

sunt contra eos linguae eorum. Quando ergo in varias incideris tribulationes, non te ignauum ac pusillanimum praebueris, clim dicat Propheta: Domine in tribulationibus memores tui fuimus. Et: Multae tribulationes iustorum,&ex omnibus hisce liberabit eos Dominus. Vnde& in alio loco dicit: Respicite in veteres generationes ,& videte quis erauerit in Domino, qui sit confusus 3 Quis enim permansit in mandatis eius, dc derelictus est Z aut quis inuocauit eum, &despexit illum' Quoniam pius&misericors est Do minus, & remittit peccata, saluatque in tempore tribulationis. Timor ergo Domini turris fortitudinis est a facie inimici. Ne ergo turrim diruas , atque ita non capieris. Verum ad solum benignissimum accede Deum , cum Propheta ad ipsius clamans bonitatem: In te Domine speraui, ne confundar in aeternum, in iustitia tua libera me, dc eripe me. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me.

Esto mihi in Deum protectorem, & in domum refugist, ut saluum me facias. Quoniam fortitudo mea Ec refugium

meum es tu: & propter nomen tuum deduces me, & enutries me. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus Domine. In manus tuas commendo spiritum meum : redemisti me momine Deus veritatis. Vt & ipse, quod scriptum est, ad nos dicat, hoc modo: Ego ero tecum, & non deseram te, neque despiciam te i Viriliter age dc confortare. Rursu D que alti Ne timueris a facie eorum, neque paveas coram ipsis. Quoniam ego tecum sunt, inquit Dominus, ut eripiam te. Gratias ergo benignitati eius agens , procide coram eo, dicens: Impulsus euersus sum ut caderem, dc Dominus suscepit me. Fortitudo mea, & laus mea Dominus: de factus est mihi in salutem. Ipsi gloria, in seculorum

secula. Amen.

109쪽

S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

PAR ENE SIS XXX L

De Humilitate. Harissime frater, si promotus fueris, ut in supremo

u consistas gradu, caue obliviscaris humilitatis, ac mos destiae animi: ut si quando tibi e gradu descendere contigerit, viam inuemas , & non inopinato grauique casu 'corruas. Hoc quippe aliquibus ex propria accidit ingratitudine Rique inscitia, dum eum non agnoscunt, qui ipsis donauit gratiam. Nam si benefactorem agnouissent, non eius mandatis inobedientes se praebuissent: & si non inobedientes fuissent, non sane dilapsi essent. Quemadmodum Muris. as &scriptum habetur: Qui seipsum exaltauerit, humiliabitur: & qui seipsum humiliaverit, exaltabitur. Ideo & in Psalmo ait: Vidi impium superexaltatum , & eleuatum sicut cedros libani, & transiui, de ecce non erat: dc quaesiui eum , & non est inuentus locus eius. Custodi innocentiam, dc. vide aequitatem : quoniam sunt reliquiae homini pacifico . Rursusque dicit: Dominus superbis resistit, humilibus antem dat gratiam. Et per Apostolum admonet, dia cens : Non alta sapientes , sed humilibus consentientes. Alibique dicit: Non teipsum exaltes, ne forte cadas , dc ad

ducas animae tuae inhonorationem : &revelet Dominus ab

sconsa tua , dc in medio synagogae elidat te, quoniam accessisti maligne, & absque timore ad Dominum , dc cor tuum plenum est dolo dcfallacia. Propterea, fratres , studeamus humiliare animas nostras coram Domino, ut nos exaltet in tempore visitationis. Ipse enim est, qui suscitat a terra inopem, & de stercore erigit pauperem. Quicunque enim seipsum ob pietatem humiliare noluerit sponte, humiliabitur inuitus. Quoniam & in iusto Iob scriptum reperitur: Apud ipsum est potentia ,& fortitudo : ipsi scientia,& intellectus : Qui ducit consiliarios captiuos; iudices autem terrae rapit in stuporem. Qui collocat reges super sedes, & praecingit baltheo lumbos eorum. Qui saccrdotes captiuos emittit, dynastas autem terrae euertit. Qui com mutat labia fidelium: intelligentiam vero senum cognouir.

110쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. y

Qui ignominia effundit super Principes, humiles autem sani oti restituit. Diligamus igitur humilitatem charissimi, quoniam ipse Dominus dixit: Tollite iugum meum super vos, dc discite a me: quoniam mitis sum, re humilis corde.

Sinuenietisrequiem animabus vestris. Iugum enim meum suave esst , de onus meum leue. Etiam beneuicte, etiam glorificate , etiam misericors, etiam amator hominum optime, valde iugum tuum suave est, dc onus tuum leue, in omnibus accedentibus adseruiendum tibi in vero corde. Quoniam

te decet gloria, dc potentia, ac fortitudo, in secula s ecul

xum. Amen.

P A RE N AES IS XXXII. iad Christianum oporteat esse longat mem, G

immemorem muriarum.

SI quae acerbitas acciderit, non quidem est pessimum id contigisse, sed graue admodum de horrendum persistere in acerbitate. Frater, si in tua absentia, contigerit tibi ab aliquo maledici ec obtrectari: veneritque alius qui renuntiet tibi, fratrem quendam in te maledicta atque conuicia con tulisset tu ut prudens, agnosce cuius ista sit suggestio, de ne aduersus fratrem exacerberis. Quin dc ei, qui te certiorem illius fecit, sic responde : quamuis contumeliis me consectatus sit, frater tamen meus est, ego vero conui-chssum dignus: veruntamen non ex seipso, contumelia dc ignominia me affecit, sed hoc inimicus machinatus est, ut inimicitias inter nos spargat: at Dominus malignum destruet, fratris autem misereatur, dc nos non derelinquat Sin autem dc in faciem rursus dictis tibi fuerint contumeliae: ne succenseas atque indigneris, neque citb mente commouearis. Sin porro de malo aliquo conti perit in nos conuicia spargi: ne simus duri corde : sed potius Iapsum atque erratum corrigamus. At si improbi hostis suggestione hoc acciderit : tu velut conscius operis, ne inaigneris aduersus fratrem tuum. Nam si affectus contumeliis, contumeliam

rependas: duplici teipsum contumelia incis: primum quia Tom. II. N

SEARCH

MENU NAVIGATION