Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

to ac voluntate. Tu igitur tanquam prudens, ne contende- . . .,ά, ris cum ' negligentioribus fratribus, neque zelaveris eos qui ' 'μ absque timore Dei vitam traducunt: illud certo sciens, quod qui cadit, sibi ipsi decidit: & qui vincit, coronatur. Noli ergo litigare cum fratre: non enim nosti, an morbu&aliquis eum diuexet , quem tu ignores, & huius causa in becillior sit: cum eidem nos potitis oporteat compati , solatiumque praebere , atque actoriari, & nequaquam eXagitare , quasi perturbationum expertes. Tu ergo bonum certa certamen, conscius ad quaenam exieris nunc enim tempus tibi commodum , aptumque est propositum congregandi diuitias indeficientes, per ministerium & fructum quem facis erga Datres. Quapropter charissime, si a stercoribus intimas ' aedes vindicas ac reprimis: intrinsecus etiam mundanas concupiscentias comprime. Et si cineres coqui nar purgas atque aufers , multa cum humilitate opus perfi-r ior. cito , memor Prophetae dicentis: quia cinerem tamquam panem comedebam ,& potum meum cum fletu miscebain. Considera etiam simul allectissime, corruptibilem ignem , α perpende animo flammam illam aeternam, quae peccatores deuoratura est: ac deplange peccata quae commisi sti; pariter autem & pro me peccatore: ut remissionem nObis peccatorum largiatur Dominus. Quem decet omnis gloria, & fortitudo, in secula seculorum. Amen

. PAR AENE SIS XIII.

Commonitoria es ad Humilitatem FRater, si post abdicationem vanae vitae , ingressus sis

coenobium plurium fratru; & a Praefecto traditus fueris .i- ' alteri' fiatri, quite virtutum praemia doceat: ne tibi' contra ria videatur dicere dignitati tuae, aut agere; dum tu tecum Juς non conueniunt cogitas, dicisque: Ergo quidem diuitias,omos, agros, seruos, & ancillas reliqui, omniaque ut stercora arbitratus sum, ut Christum lucrifacerem : hic vero cum nullius rei dominus esset, saepeque etiam ex necessitate

ad hoc venerit, huiene ego subhciar, ut &in eiusmodi via

72쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. 1

litatem redigari nunquid huc me compulit fames 3 Noli charissime , . talia tecum mente voluere cum isti superbia pleni sermones sint: sed perpende, quo pacto omnium nostrum Dominus Christus, propter nos humiliaverit seipsum, phiar. i. factus obediens usque ad mortem , mortem autem crucis. T ' Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Duo athletae simul ad certamen venerunt, quorum alter splendida indutus erat veste , alter autem vili ac sordida. Sed nunquid splendidum sibi vestimentum adhibet certaminis tempore, athleta in subsidium contra aduersarium t aut non potius fortitudinem, artemque cum animi vigore , contra secum adfert Antagonista aduersus colluctatorem ' Aut quomodo ausi simus remissionem nobis priorum peccatorum a Deo esstagitare: si ipsi non obliviscamur conuersationis pristince Aut quo pacto nouum ho--ν. minem, qui secundum Deum nobis creatus est, induemus: si veterem hominem , qui corrumpitur secunaum desideria, non prius exuerimus Non enim vetus nouo coalescit, 'se clim dicat Saluator noster: Nemo immittit commissiaram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem clusa vestimento, & peior scissura fit. Ac rursus: Neque

mittunt vinum nouum in vires veteres: sed vinum nouum in vires nouos n. ttendum , dc ambo conseruantur. Neque

sapias secundum veterem hominem, quia scriptum est: Qui x. r. I. vult inter vos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi , stultitia est apud Deum. Quocirca humilitatem amplectere, quoniam Icri-litum habetur: Quae apud homines alta sunt, abominabita sunt coram Deo. Vt omnia recte proboque ex virtute agens, laudem apud Deum obtineas , coronamque Vitae accipias , quam repromisit diligentibus se, in Christo Iesu Domino nostro: Cui gloria, in secula seculorum. Amen.

PAR AENE SIS XIV. 'uod non oporteat alia spere.

O Portet porro & eos qui ex misera atque aerumnosa vi ta ad scilitariam vitam accedunt, non sublime sapere,

73쪽

fo s. PATRIS EPHRAEM SYRI

neque gloria aliqua extolli : quin potilis omnem mansuestudinem modestiamque animi exhibere, memoria recolen tes , ac simul perpendentes beneficia Domini , quippe ex cuiusmodi ipsos exemerit turbatione seculi istius , Don nus: ne forte mente elati, tamque ingrati audiant a bene- a. factore, quod in Psalmo dictum: Et homo clim in honore esset , non intellexit: comparatus est in mentis insipientibus, de similis factus est illis. Serviamus ergo Domino , cha- V rissimi, magna cum humilitate, omnibus diebus vitae nostrae. Qui suscitata terra inopem, & de stercore erigit pauperem: DG. ii . Vt N pQ si finem vitae huius, nos gloria dignetur mansueto. rum atque humilium. Quia scriptum est : Dominus retri, buet abundanter facientisus superbiam. Et rursus: Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Cui gloria, in secula seculorum. Amen.

PAR AEN ES IS XV.

De statu Praepositorum , ac de cara Pasiorest.

FRat ex , creditae tibi sunt animae, cingere contende, sicut vir lumbos suos: certamen quippe imminet non exiguum , siquidem perfectorum est virorum nimas suscipere. Quare sobrium te praebe vehementer ac vigilantem : quoniam multam res exigit attentionem , & non despexeris, vertim in omni sanctitate, ac puritate sit vestra conuersatio ad inuicem , ne forte ex segnitie aliquid de proprio occultEsubseminet inimicus, per ipsius qui morem gerit, obedientia. Na qui terminos castitatis,ac pudicitiς transgreditur,& obedientia ad voluptatem atque libidinem requirit,non impunitus euadet: nam vinea eius ex Sodomis, & palmes ipsius exi' Gomorrha. Clim dicat Apostolus: qui haec spernit, nonia hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum san- ctum in nobis. Sed neque qui eiusmodi morem gerit man--., iqe dato, laudem apud Deum obtinet: quoniam neque Ioseph , neque B. Susannae imitatorem se praebet. Siquidem Ioseph, etiam in seruitutem venundatus AEgyptiae, non est abductus blanditiis eius, nec mortis minae Dei amicum deterruerunt. Nam cum aliquando blanditiis iuuenem demulceret, pro-

74쪽

IAR NIS ES AD MONACHOS. si

inittebat se daturam ei dona plurima: cum autem eum in sententiam pertrahere nequiret, etiam mortem ac tormenta

saepe est comminata. At iste nihil prius habebat pudicitia,

morigerus alioquin in omnibus i sed istud solum recusabat. symbolum ac notam nostrae vitae proponens. Similiter aurem de beata Susanna mortem potius elegit, quam peccare coram Deo. Magnum porro supplicium sibi conciliat, qui iustum calumniatur. Vnde & Apostolus dicit : Cum metu & tremore vestram salutem operamini. Valde enim inimicus aduersatur iis, qui virtutum studio sunt dediti, verumtamen conculcatur ἱ fidelibus

Oportet vero maiores minoribus formam praebere atque exemplum ad omnem virtutem : ut non demus occa sonem, quaerentibus occasionem. Nam si nos inobedientes simus: quomodo ceteris obedientiam demonstrabimus Sigulosi, aut ebriosi aut avari: quomodo inferiores nobis, temperantiam,ac patientiam docere poterim ustrinos temerari j, aut multiloqui inflabilesve fuerimus : quo pacto iuniores nobis, grauitatem morum, ac tolerantiam, constantiamque docebimus f Cum dicat Dominus, & Saluator noster Iesus Christus, Qui fecerit & docuerit, hic magnuS Vocabitur in regno caelorum. Rursusque per Apostolum ait: Exemplum esto fidelium. Sed dices mihi: tametsi ego non faciam, dico tamen quod expedit fratri meo. Et quid prodest nobis charissime, alios admonere, si ipsi contraria agamus 'Domino per Prophetam EZechielem dicente: Vnum quemque vestrum secundum viam 'suam iudicabo, dicit Dominus Adonai. Non fecimus ' at nunc faciamus. Victi sumus i at nunc ne vincamur. Negligentes fuimus ' at vero iam ne negligamus. Deinceps ad Dominum conuertamur. De docendo porro dc admonendo nos internos mutuo, prς-ceptum a Spiritu sancto habemus : Nam qui conuerterit, inquit, peccatorem ab errore viae suae , salvabit anitaniam eius a morte , dc operiet multitudinem peccatorum. Itaque Charissimi, neque nobis conuenit superiores nostros iudicare. Nam scriptum est: Nolite iudicare, ut non iudicemini. Exemplum autem humilitatis, fra- . tres mei, in Samuele Propheta habetis : Non enim exaltatum est cor eius aduersus Heli Sacerdotem, quamuis etiam

75쪽

r. Pet.

ter.

I. Densi grauando ii duos

atque Obe drentes.

61 S. PATRIS EPHRAEM SYRI. a Deo ali di stet de viro isto. Admonet quoque Apostolus Petrus dicens i Non solum bonis N modestis obedite; verum etiam dyscolis. Haec est enim gratia apud Deum, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias , patiens iniuste. Quae est enim gloria, si peccantes, & colaphis excepti su

fertis ' Sed si bene facientes, & patientes sustinetis: haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis : quia de Christus passus est pro ' nobis, nobis relinquens exemplum , ut ' sequamur vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, qui cum malediceretur, non maledicebat: cum ea teretur, non comminabatur: tradebat autena iudicantisς iniuste. Salutem ergo nostram curemus charissimi, prompti atque parati ad poenitentiam, in omni verbo quodcunque audierimus: potissimum verb, i praefecto in Domino; semper ei respondentes: Ignosce. Nam quemadmodum aqua exstinguit ignem: ita poenitentia pura restinguit iram, S auertit furorem. Fidem que tibi faciat ' Quinqua narius Eliae temporibus , qui cum Prophetam humilitate ac summissione placasset, ab ira liberatus est. In cunctis igitur obedientiam cole dilectissime in Domino : ut cor tuum ab omni superbia alienum, ac humile cernens Dominus, te exaltet. Sermones porro eius

d finem usque custodi,& ne despexeris locutione oris ipsius. Eritque nobiscum, qui ait: Ubicunque duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum ego in medio ipsorum. Ipsi gloria, in secula seculorum. Amen.

PAR ENE SIS XVI. aualem oporteat esse Praefectum: ta de Obediem

tia, admonitio. 'Aulatim ac per partes aedificatur ciuitas, & cum gubera

natione oritur bellum. Nequit inexpertus, sicut exerci ratus, arcum ac telum tenere, nequitque puerulus sicut vir currere. Si puero onus supra vires imposueris, nocebis ipsi: Et si instruere eum omiseris, nequam dc inutilis euadet. Sio

quoque nouitium Monachum cum iudicio ει discreti ue

76쪽

. IAR NE SES AD MONACHOS.

gubernare oportet: dc non per inanem gloriam imponere ei onus, neque rursus despicere animam ipsius. Ceterum instar prudentis perpende tecum quomodo Superiori tuo ipse sub tectus fueris: atque ita paulatim ac per partes praebe ei exercitium. Sed neque assectione ' alicuius auaritiae, fratrem ad 'M. aliquo opus impelle: quoniam cordium scrutator est Dominus. Ve- ςo xet'; rum tanquam apud Deum , retributionem te accepturum in o.

sperans, doce ipsum virtutum praemia, ac castri religiosa:-que vitae virtutem, &conuersationem. Si igitur post adimpletas vigilias, dc consuetam regulam, vigilare ipse priuatim volueris; subditus autem, paululum dormire cupierit, requiem ipsi concede: non enim sui antE dictum est y potest puer currere, instar perfecti atque adulti viri. Et si infirmost corpore, ne spernas aeque rei jcias eum; sed compatere re auxiliare ipsi patienter atque longanimiter: super ipsum ut prudens agricola, plantam inserens bonam, in agro ipsius. Omne porro studium adhibeas, ut corpus ' eius hostiam lusi. exhibeas viventem, ac bene placentem Deo , Ut non cum . nishs iudicemur, quos Apostolus accusat, dicens : Speciem quidem habentes pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Omnem igitur bonam edoce actionem, eum qui sub obedientia vivit. Quia scriptum est , Si pretiosum ex 'indigno eduxeris, quasi os meum eris. Si enim praeceptores huius se ' ''

culi, non respuunt molestias infantium animarum , neque recusant cum pueris conuersari, propter mercedem quam ab hominibus expectant: quanto magis oportet perfectos,

propter Dominum tolerare imbecilles' Scriptum quippe est: Haec vero dicit Dominus: Beatus qui habet semen in Sion, & domesticosa c familiares in Hierusalem. Ipse autem, charissime, vide ne rehcias Patrum , qui te genuerunt in Domino , adhortationes. Ait enim Apostolus: hac bedite praepositis vestris, de subiacete eis. Ipsi enim perui

gilant pro animabus nostris', quasi rationem reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, & non gementes: hoc enim non expedit vobis. Ideo in Psalmo ait Propheta: Corripiet me P -, . iustus in misericordia, dc increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Si enim qui secundum

carnem aegrotant, suae vim inferunt naturae, Ut seruent quaecunque ipsis praucripserint medici: nonne multo nos magis

77쪽

64 S. PATITIS EPHREM SYRI,

decet morem ijs gerere, quibus cura animarum nostrarum est credita 3 Cupiamus porro etiam Spiritus sincti ediscere mandata. Nam qui mundi istius praeceptores atque in te pretes agunt studiose in teistionem sapientiae, quae non est, incumbunt: cum sapientia mundi huius stultitia sit coram Deo. Quant ἐν magis meditari nos decet, atque perdiscerς ad falutem animarum nostrarum, eloquia Dei. Quin & Spiritus sanctus beatificat cos, qui exquirunt testimonia ipsius dicens: Beati qui exquirunt testimonia eius: quia in toto corde exquirent ipsum. Et rursus in alio ait Psalmo : Beatus populus, qui scit iubilationem. De quo &Apostolum audici centem: Omnis autem disciplina in praesenti quidem vide tur non esse gau)ij, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per cam reddit iustitiae. Quoniam ipsi conuenit gloria in secula seculorum. Amen.

PARAT NE SIS XVII.

FRater, dignus es habitus sancto indumento monastico:

ne extollaris aduersus exspectantes, in futurum annum

Non enim videri aliquem primum esse, virtus est: sed ad finem usque tolerare. Neque videaris tibi dicere apud te ipsum, astumpto habitu, iam a laboribus sum liberatus: imo nunc multo amplius in virtutum labore occupari debes , ne tibi ipse damnum inferas. Adhuc enim saepe etiam Superiore

ac moderatore cogente, tuam salutem non neglexisti. Nam adhuc in exteriore versatus es tholo , seu camera: nunc vero

in interiorem tholum ac domum introisti. Ne igitur teipsum neglexeris, ut non perdas labores tuos , sed ut mercedem potius tuam recipias. EX hoc enim tempore, apparet tuum quietis ac silenti j studium. Ex hoc tempore, tua apparet patientia. Ex hoc, tua apparet humilitas, & mansuetudo, ac morum grauitas. Ex hoc, tua apparet monastica exercitatio, & tranquillus ac pacificus vitae status. Ex nunc, tua appa rei probatio ; & num saluari expetas. Ex nunc, desiderium tuum apparet, & occultarum cogitationum consilia. Ex nunc, tuus apparet labor ac studium, & castitas, atque tranquillitas. Ex nunc apparet, qualem inire viam desideres: an

μtam, dc amplam quae ducit ad perditionem , an angustam

78쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. .

arctam, quae ducit ad vitam aeternam. Et qui derid in lata via, haec sunt: temeritas, distractiones, ingluuies ebrietas, auxuria, lasciuia, contentio , excandescentia, inflatio atque superbia, & instabilitas, ac his similia , quae consequuntur, infidelitas, dissidentia, inobedientia, omniumque malorum ultimum, quod est desperatio : dc qui in istis versa tur , a via veritatis aberrat, sibique ipse propriam perditionem conciliat. In angusta porro dc arcta via, sunt ista, quies atque silentium, continentia, temperantia , mansuetudo , charitas , gaudium, patientia, pax, humilitas, de hisce similia; quae consequitur vita immortalis. Cum ergo iam cognoueris,charissiliae, quae in lata dc spatiosa lateant via, recede ab ea, ut vitam aeternam accipias. Si enim a iuuentute tua per semitas iustitiae incesseris, etiam exitus tuus in pace erit. Sin vero ex nuc per ' obliquum ambulare inceperis, postr

mum lugebis amare. Quod si conspexeris eos, qui absque

.timore Dei vitam agunt, crassios dc pingues, ac corpore fi nos: ne opera eorum timoris Dei expertia imitatus fueris.

Quid enim melius fuerit, paucos dies in deliciis versari, de

carnis desideriaperficere, vitaque aeterna priuari: an veris

modicum angustijs premi, & effugere iudicium atque supplicium sempiternum,stridoremque dentium: ac cum Chricto, vita in perpetuum perfrui sempiterna λ Valde teipsum custodi a licentia & vitae libertate: ne fortE multiloquio, dc

impudentiae inseruias, teque daemonibus ridiculum praebeas , ac denique a fraternitate te etiam detorqueas, atque abrumpas. Non tantum asini siluestres deuauant frumentatum , quantum nimia libertas corrumpit labores Monachorum. P raecinge igitur teipsum pietate ac reuerentia,& hu- militate, ac patientia, in patientia ' Veritatis. Admone teipsum & cohortare , dicens: Et si monasticum assiimpsi habitum , monachi tamen mores nondum didici. In his igitur. perna nebit humilitas tua. Considente porro te in silentio ac tranquillitate cellae tuae , recollige cogitationes tuas, d dic tecum, corde: Nonne o homo, mundum reliquisti, de

parentes carnales, atque amicos, &ciuitatem, dia patriam,

ac diuitias Domino tibi cooperante ' Quae porro erit utilitas, squidem etiam huc profectus, agas ea , quς aliena sunt a salute, peccesque coram Domipo, nudum dc otiosum no-

latam

onagri. AI in vera patientia.

79쪽

sis . S. PATRIS EPHRAEM SYID

men circumferens, dum a familiaribus & amicis praedicaris beatust Aiunt enim : Beatus ille est, quoniam mundum istum auersatur, det gloriam ipsius, ac fallaciam eius & non amplius quidquam rerum curat terrenarum: secessit enim inquiunt, & factus est Monachus. Et ecce tu hic non moria. stico ritu ac more vitam degis. Cuiusmodi ergo confusio nos occupabit, si qui beatos nos iam praedicant, ijdem nos pra7- cesserint in regno coelorum/Aut qualis quantusque timor

ac tremor nobis obueniet, dum fletu comprimemur amaro

si qui felices iam nos censent, genuque nobis flectunt, ac di Cunt : orate pro nobis peccatoribus, serui Christi: si, in quam, ipsi reperti fuerint in quiete ac refrigerio , nos aurem propter delicta nostra in aerumnis de angustijs Quapropter charissimi, sobrij simus de vigilemus ad Dominum, obsecro

donec tempus suppetit: dc non efferamur, neque distrabamur fraudibus seculi huius. Nam mundus hic transit, & concupiscentia eius, ac gloria. Qui autem facit voluntatem Do mini, manet in aeternum. Cunctas igitur res seculares ac temporales, mentem a Deo auellentes despiciamus: nam vires & pulchritudinem senectus excipit, atque infirmitas. Gloriam δc diuitias mors dissoluit, atque corruptio: iustitia autem manet in secula. Bene ergo decerta charissime : ecce enim stadium omnibus apertum est. Dicitque certaminis Praefectias, per Apostolum: Sic currite, ut comprehendatis, Et: Omnis qui certat in agone, ab omnibus se abstinet. R ursusque ait: Nemo militans Deo,implicat se negotijs seculariabus, ut ei placeat cui se probauit. Nam& qui certat in ag

ne,non coronatur, nisi legitimE certauerit. Deus autem dc

Pater Domini nostri Iesu Christi, donet nobis spiritum fortitudinis, de sapientiae, atque patientiae, ad seruiendum ipsi omnibus diebus vitae nostrae: Cui gloria,in secula seculorum.

Amen,

80쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. crP . R EN ES IS XVIII.

FI ater cur deciperis, correptus a diabolo ; ut gradus transilias in quibus nullam capies utilitatem, tibi ipse honorem acquirens' Apostolum dicentem audi: Non enim ,. c. . i. qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Do minus commendat. Ipsumque Dominum ausculta: Quomo. do potestis credere,qui gloria ab hominibus accipitis:& gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis In teipsum ergo descende charissime, b mente causam reuolue, quare vanissimae huic vitae ,& diabolo, ac superbiae ipsus renuntiaueris: α desine res mundanas sapere. An ignoras, quod si proximum tuum depresseris, peccatum committas amoris proprij dc Maanissimi erroris a Finge porro te promotum esse, & primum ante fratrem constitutum, ac ad maiora per contentionem & ambitionem progressum : quodque fratri tuo submitti ac liti miliari nolueris. Nunquid vana illa gloria prςsen' tabit te Deo, Vide frater, ne fortbdum vis primus supra fratrem tuum esse: ibi minimus inueniaris in futuro seculo. Tuncque audias quod audiuit praedives ille ambitiosus, qui uritur igne illo inexstinguibili: Fili recordare, qudd rece t. ις. peris bona tua, in vita tua. Scriptum est: Quae alta sunt hominibus, abominabilia sunt coram Deo. Nunquid oblitus es dicentis: Qui cupit inter vos magnus fieri, sit Vescer mi- M. m. Monister: Et siquis voluerit inter vos primus esse, sit omnium . seruus. Cogita ergo quod mortuus sis mundo, & vita tua est abscondita cum Christo in Deo. Quando igitur apparuerit : δ Christus vita nostra: tunc & vos apparebitis cum ipso in gloria. Ne ergo gloriam humanam dilexeris: non enim permanebit tecum in seculum. Secundum eum qui ait: Omniscar' enum, & omnis gloria hominis ut flos foeni. Beatiorpor o , qui inter homines perfectos connumeratur. Qua . i. or. . enim videntur, momentanea sunt: quae vero non videntur οῦ aeterna. Nam si adhuc humano sensui & elationi, seruis: vanitati res tua obnoxia redditur. Nemo enim potest duobus a tr.

Doluinis seruire proh ce igitur abs te iugum inimici,.ch

SEARCH

MENU NAVIGATION