Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tig S. PATRIS EPHRAEM SYRI, pergit. An oblitus es frater lapidis molaris, in supplicium

definiti aduersus eos qui scandala committunt'Ne decipiariso homo i Impossibile enim est, sine timore Dei, magnaque humilitate proficere. Nam quae absque iis commoda accidunt, damna conciliant. Scriptum quippe est: Nec quis quam sumit sibi honorem, seci qui vocatur a Deo. Diuerte ergo malo,&fac bonum: inquire pacem, & persequere eam, ut assequaris, quoniam oculi Domini super iustos, dc

aures eius in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Ne simulachris, & opinionibus huius seculi abstrabamur: nihil enim ab umbra differt. Nam multi cum obdormissent

opulenti, surrexerunt pauperes. Et qui hodie princeps, cras inagistratu priuatur. Et qui hodie Rex, cras morietur. Beati autem qui sustinent Dominum,& fallaciam seculi huius abominantur: nam reuera gloriam futuram haereditate posisdebunt. Ille enim diues induebatur bysso,& purpura, Aquotidie epulabatur splendidis , ipsumque felicem praedicabant filii istius seculi: at non Angeli Dei. Lazarus vero

mendicus, ulceribus plenus iacebat ad ianuam diuitis, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis: sed& canes aduentantes linsebant ulcera eius. Lazarus ergo non cupiebat aliud ab ipso diuite, neque ex ferculis mensae ipsius, sed neque ex quibus comedebat diues : verum te nuia saltem atque abiecta petebat, ex quibus vescebantur canes. Et quantum quidem diues suspiciebatur ac magnificabatur ab hoc seculo, propter gloriam de ipso conceptam; tantlim ab iis mendicus spernebatur ac respuebatur: Ang li vero Dei, patientiam ipsius admirabantur. Quando ergo utriusque iam aduenit finis, factum est ut deportaretur mendicus ab Angelis in sinum Abrahae, diues autem in supplicium iniectus esti & in inferno suos eleuans oculos , cum esset in tormentis, videt Abrahal longE, & Lazarumin sinu eius. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham miserere mei,& mitte Laetarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, α refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dixit autem Abraham: Fili, recordare quia tu bona tua re, cepisti in tua vita, & Lazarus similiter mala: nunc auteMMc consolatur, tu vero cruciaris. Et in omnibus his , inter

132쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. ii

nos & vos chaos magnum firmatum est: vi qui volunt hinc transire ad vos , non possint: neque inde ad nos transme re. Dixit autem: Rogo ergo te , pater, ut mittas ipsum in domum patris mes: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne de ipsi veniant in hunc locum tormenti. Et ait illi Abraham: Habent Moysen dc Prophetas, audiant illos. At ille dixit: Non pater Abraham: sed si quis ex mortuis r surgens, ad eos ierit, fidem ei adhibebunt. Ait autem illi: Si Morsen de Prophetas non audiunt, neque si Quis ex mortuis resurrexerit, credent. Quid profuerunt diuiti illi, in hora illa, diuitiae quas habuit , dc oblectatio qua exhilar

batur quotidie splendidE Conemur igitur, fratres charissimi, effugere supplicia,

contemptoribus 5c peccatoribus parata : antequam nos in illum tormenti locum tradamur. Et tunc plangemus amare, clim non sit qui pro nobis ibi interpellet, aut nos consoletur audientes simul dc ab iis qui tormenta inferunt,

quod peiora his supplicia promeriti sitis nam ipsi vobis

haec fecistis. Cum enim per modicum tempus praeteriti seculi, iudictum hoc per poenitentiam effugere possetis, neglexistis: deliciisque indui sistis, ac corda vestra nutrivistis, velut in die occisonis. Vbi sunt oblectamenta temporis praeteriti 'Vbi fallacia eius, dc risus Nonne ecce illa, vin brae instar praeterierunt t& tanquam nebula gracilis, quae a procella impellitur, dc tanquam fumus qui a vento diffusus est. 'Nunc erso quantum tulit desiderium, praemiis istis ac suppliciis voluptatum praeteritarum perfruimini. Non enim

istis contenti eratis: quoniam non solum in tantorum malorum foueam vos ipsos coniecistis, verum lc alios vobis. eum pertraxistis. Nec eo contenti fuistis quod propriam neglexeritis animam: sed aliorum quoque animas peruertistas. Quae igitur virtus, ac quale praeceptum, reddet Deum vobis platatum' Animae enim vestrae, amarulenta aemul tione, dc contentione, inuidia, atque omni malitia repletae erant. Excandescentiam saeuarum bestiarum dilexistis: nunc vero uniuersa mala quae praeterito tempore operati estis, circundederunt vos. Deum loquentem vobis quotidie per

Prophetas, dc sacras Scripturas , spreuistis, irrisistis, id in subsime vagati estis. Et quantum in vos , benignissim Dei

133쪽

AU. a.

rio S. P ATILIS EPHRAEM SYRI

longanimitas intendebatur i tantum & vestra peccata redundabant. Domino autem dicente z Nolite diligere mundum , necive quae in mundo sunt: vos de gloria, & auaritia atque amoitione contendistis. Domino dicente: Beati qui lugent nunc: quoniam ipsi consolabuntur. Et, Beati paulieres spiritu; quoniam ipsorum est regnum caelorum: Vosuperbi & arrogantes euasistis,& risui atque fallaciis dediti. Cum Dominus diceret: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram: vos immanes ic immites facti estiς. Cum Dominus dicereti Beati qui esuriunt,& sitiunt iustitiam; quoniam ipsi saturabunturi vos iustitiam odistis , & qui eam colebant, eos persecuti estis. Ciun diceret Dominus : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur: vos absque misericordia & compassione, cum eiusdem conditionis atque naturae hominibus versati estis. Cum Do minus diceret: Beati mundi corde, quoniam ipfi Deum videbunt i vestra corda auaritiam, dc concupiscentiam prauam meditata sunt. Domino dicente : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam , quoniam ipsorum est regnum cassorum i vos & iustos a filix istis, & veritatem non custodistis. Nunc ergo quid clamatis a Tempus poenitentiae vestrae praeteriit. Illic virtutum opus exerceri poterat; at hic compensationum retributio est. Nunc coronam a Ceperunt iusti: vos autem peccatores in confusione comstituti estis. Nunc iusti laetantur: at vos peccatores geli et

nae ignis traditi estis. Nunc iusti, instar lucis resplendent in

regno caesorum: Vos vero peccatores, in tenebras missi estis exteriores. Nunc iusti cum Angelis collaudant Deum: vos autem peccatores cum daemonibus ploratis e tormentis,

dentibusque stridetis , poenitentes nihil proficientes: uoniam poenitentiae vestrae tempus, in negligentia perdi- istis. Nonne vos estis, quia iustis vos ipsos segregastis: Speccatorum atque impiorum opera imitati estis r Nunc autem dc vos cum ipsis traditi estis in supplicium. Deplorate igitur tormenta & supplicia utrisque illata. Tunc quoque nos valde ingemiscentes, fletu exclamabimus amaro, dicentes : Iustus es Domine , & iudicia tua recta Quyndo enim in praeterito adhuc eramus seculo, ista nobis per san'

134쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. iii

bat cor nostrum: at nunc manifeste cuncta oculis nostris C nimus. Vae nobis: quoniam dies nostros in multa perdidimus negligentia. Haec ergo praecognoscentes,Cnarissimi fratres, itudeamus effugere confusionem illam, & supplicium aeternum: ut digni gaudio reddamur iustorum. Quousque tandem veteris hominis concupiscentias circumierimus Quousque mentem nostram in vanis seculi huius voluptatibus sinimust Resipiscamus igitur, dc cuigilemus tanquam ex somno , ex memoria inanis vitae istius.

Sursum mentem de cor habeamus: ubi permanentia , ubi pulcherrima sunt bona, ubi vera vita, &lux vera. Detest mur mundum dc quae in ipso sunt. Corruptibilia propter incorruptibilia , oc terrena propter caelestia contemnamuS. Dominum, qui fecit & creauit nos, totis viribus diligamus, solum bonum de benignissimum Dominum. Diligamus. αnos inuicem propter Dominum. Cerne enim Domini be- Dignitatem & amorem erga homines: quippe qui ita suos al- Iocutus est discipulos: In hoc inquiens, cognoscent omnes se ,

quod mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inui 'cem. Non dixit: Si vitulos, & hircos mihi obtuleritis. Sed

dixit: si dilectionem ad inuicem habueritis. Servemus erg3 charitatem, fratres, castitatem, pietatem atque religionem, uietem ac tranquillitatem, humilitatem, dc quaecunqueo cerre sanctos. Detestemur autem impudentiam, ic multiloquium. Nam scriptum habetur: Vir linguosus non di- Nabis. υs. rigetur super terram: virum iniustum mala venabuntur in interitum. Cognoui quod faciet Dominus iudicium inopum,ta causain pauperum. Veruntamen iusti confitebuntur nomini tuo, de habitabunt recti cum vultu tuo. Rursusque ait: Super quem respiciam: nisi super mansuetum,& humilem, xc ιο. tranquillum, ac trementem sermones meos 'Ipse porro

Deus, dc pater Domini nostri Iesu Christi, qui habet potestatem vitae de mortis, illuminet oculos mentis vestrae, ad recte pieque seruiendum ipsi omnibus diebus nostris di de admi ricordiam inueniendam coram ipso in die illa. Recordamini dc mei peccatoris Ephraena, qui ista conscripsi , in precibus vestris, obsecro: vi dc misericordia in me indignum moueatur omnium Dominus. Quoniam ipsi gloria, in secula

seculorum. Amen. Tom. II.

135쪽

m S. PATRIS EPHRAEM SYRI

P ARAE NE SIS XL. De Pietate, ta abstinentia si illicitis , ac de timore DA ,

CHarissime frater , attende vehementer, ne deperdas viam rectam, ut ambules in viis tenebrosis: ne quando in nouissimis tuis, apud Deum & homines inueniaris peruersus & obliquus. Vae enim, inquit Sapiens, iis qui derelinquunt vias rectas, ut ambulent in viis tenebrarum. Vae his, qui lanantur in malis, de gaudent in consuetudine in la : quorum semitae obliquae ac prauae, & flexuosi cursus eorum : ut longe abstraharisa via recta, & alieneris a sententia iusta. Ideo addit, & dicit: Non enim apprehenduntur sub anno vitae. Nam si per semitas bonas ambulassent, etiam semitas iustitiae planas ac faciles inuenissent. Qui recti sunt& boni, inhabitatores erunt terrae; de simplices atque innocentes remanebunt in ea. Viae autem impiorum e terra perdentur ,& iniqui expellentur ab ea. Necessarium ergo est incedere per viam rectam, secundum eum qui dicit: Ne Φε--- , declines ad dexteram neque ad sinistram : auerte pedem tuum a via mala: vias enim quae a dextris sunt, nouit Dominus: peruersae autem sunt, quae asinistris sunt. Deum time , & timor eius custodiet te. Serua mandata ipsius, &mandata eius in veritate deducent te. Contumacia vero, aurpestilentia, aut inuidia , aut superbia, de his similia, non commorentur in sinu tuo , neque ingluuies, vel turpi tudo , vel stuIei loquium , vel scurrilitas, quae ad rem non δε si pertinenti Omnis enim , qui in hisce ambulat , a viaveritatis aberrat , seipsum per loca invia terendo. Qui autem in via ambulat recta, ipse se in mansionem vitae prouehet atque deducet. Ne ergo religionem ac pietatem v xam, & ab omni simulatione alienam deperdas, frater ch rissime. Pietas porro est. abstinere ab omni specie mala. si

vero acciderit, nos de opere bono contumeliam pati: nzerubescamus opprobrium nobis inrufie ab hominibus ill tum , dc faciamus quae non oportet. Scriptum est enim: v Populus meus, cuius nomen meum in cordibus vestris, nolite timere opprobrium hominum , dc blasehemias eorum ne

136쪽

m eluatis. Sicut enim vestimentum inueterascet tempore, M sicut lana comedetur a tinea: ita destruentur obuentura mihi mala. Iustitia autem tua in seculum manebit, ec salus tua in generationum generationes. Rursusque ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem inobedientem me non mae. Lxx. Praebeo, nec contradico. Dorsum meum dedi in flagella, ilia maxillas meas in colaphos: faciem autem meam non aue

tia confusione sputorum. Et Dominus factus est mih adiu tor, ideo non sum confusus , sed posui faciem meam ut petram durissimam , dc scio qubd non confundar. Propterea, licet videatur ex seipsa comprehendisse ac superasse,

non reformidemus, neque viam rectam deseramus, secundum eum qui dicit: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. Et denuo ait: Viriliter agite, & conforatetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Et: Noli aemulari gloriae peccatoris: non enim nosti, quid de exitu ipsius erit. Melius est enim cuncta secunddin Deum agere, ta laudari ac probari in Domino. quam conuersari male, α turpem famam habere. Cum Dominus de Saluator noster Iesus Christus dicat Sic luceat lux vestra coram homini- bus, ut videant opera vestra bona,& glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Ne ergo a via recta diuertas in loca in uia: ne forte in praecipitia de deserta loca incidas, & rarum agrestium multitudo circundet te, congregatioque aquarum multarum , & tunc poenitentia ducaris, dolore afflictus. Quis enim dolet, nisi quem mala detinent 'Deus quippe benignus ac bonus cum sit, malum non vult placinati atque figmento suo, secundum eu qui dicit: Non enim sis. λdelectatur in perditione vivorum. Iustitia enim perpetua . est& immortalis , Alioque in loco refertur : Nemo cum με ctentatur, dicat , quoniam I Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: Ipse autem neminem tentat. Vnusquisque verb tentatur a concupiscentia propria abstractus de illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit' peεcatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, ge

nerat mortem.

Concupiscentia mater est peccati. Haec Euam eX para- cinis sindiso eiecit. Haec Caim fratricidam effecit. Haec a gyptiana aduersus castum Ioseph , in rabiem adegit. Iuvenis '

137쪽

11 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

autem Deum timens, hanc deiecit. Haec populum in eis mo prostrauit. Haec gentes septem in terra Chanaan destru- Nit; per quam Creatorem suum exacerbauerant, quare dccxterminati sunt. Haec corda filiorum Israel, a Deo altis

simo declinare fecit , quemadmodum scriptum habetur: Equi furentes in iacminas, de emissarij facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebar. Haec iudices populi

in Babrione delepit. Concupiscentia enim praua, matervere est peccati. Haec bella dc tumultus in terra erecita Haec Herodiadem ad petendum caput praecursoris Baptistae subornauit. Hanc Iudas amans Dominum gloriae in manus impiorum tradidit: nam aurum appetens, vitam perdidit Propterea omnem concupiscentiam malam fugiamus, fratres charissimi, eamque a corde nostro depellamus Non ignoscamus ei: non enim est fructifera, sed ciaboli germen

existit. Non est morbus carnis, non vulnus, nec cicatriX, ne

que percussio tumens atque inflammans. Non est cui irrula-fnra imponatur , nee oleum infundatur, neque vincula ad-ibeantur, sed vulnus est animae, & percussio cordiς. Haec nos a Sanctorum comitatu atque conuersatione separat. Haec nos a caelestibus diuellit dc terrenis conivnsit. Arbor

est folia habens, fructum vero plane nullum: folia habet& quidem densa , & in densitate eius genimina viperarum

demorantur. Arborem malitiae excinde,& pro ea arborem

vitae in anima tua planta , pretiosam, inquam, crucem, spem& exspectationem Saluatoris , passionesque mortis ipsius. Dilectio eius sit in corde tuo: quemadmodum scopulus in mari propositus, & nauigia in pelago tempestatibus exposita ad vitae portum inuitans. Certa ranquam bonus miles, ut coronas assequaris. Dicentem audi: Cautos atque abstinentes facite filios Israel. Quando legitimEcertaueris, tunc perspicue & Regis dona cognosces. Tunc intelliges bonum dc utile esse, agnoscere& sustinere Dominum, eius. que mandata seruare. Tunc senties labores, velut per sol nium Praeteriisse , cum remuneratione hic facta. Quem admodum diadema in capite Regis sedentis in suo regno, gaudium tibi erit & exultatio: & gaudium tuum nemo are tollet. Concedat porro nobis Dominus, ut miserico

diam inueniamus coram honsate ipsius, ta in praesequ

138쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. rassiculo, &in futuro. Ipsi gloria & imperium , cum Patre

initi j experte, & sancto ac adorando Spiritu nunc dia semper, x in infinita secula seculorum. Amen.

P ARAE N E SIS XLI.

De his qui propria cadunt negligenti ab excusationesque

in peccatis praetexuiat. FRater, solitariam desiderasti vitam, bonum appetiisti

opus, si ad finem usque seruaueris. Aduigila igitur, dia

tibi ipsi attende, ut sapiens & non tanquam in spiens : Vt Monachus , dc non quasi a monastico ritu ac more vitam alienam degeres. Non est enim colluctatio nobis aduersus obg. . carnem &sanguinem: sed aduersus principes de potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum huius seculi, contra

spiritalia nequitiae in caelestibus. Sobrium ergo dc vigilantem te praebe usque in finem; ne forte propria superatus negligentia atque segnitie, stultE dieas & insipienter: Ad monachatum accessi, dc nec ibi viam salutis inueni. Cur igitur,frater, gratiam aspernamur Dominit de cur vitam solitariam calumniaris: cum nolis ipse iuuari, neque pro tua anima adlaborare 3 quin potius tuis te abripi sinis concupiscentus, aCcogitationum voluptatibus: & vitam adhuc solitariam a

cusas 1 Si enim praecepta Domini custodisses, non sane excita disses & s timorem Domini dilexisses, etiam tuam animam conseruasses. Primiim quidem, solitariae vitae canonem non seruasti, synaxim tuam neglexisti, obliquE atque dolosE i cedere amasti, & superbiam potius delegisti. Superiores tuos non honorasti, inferiores autem contempsisti, temperantiam non dilexisti, inexplebilem magis edendi voracitatem amasti, vigilias non es complexus , insatiabilem autem somnum poti eis amplexus es. Castitatem non probasti, sed pollutionem potieis amasti. Mansuetudinem& humilitatem non coluisti, insolentiam autem ac fastum potius dilexisti Subiectionem atque obedientiam non es sectatus, inobedientiam vero potius es amplexus. Furorem dc iracundiam

139쪽

iis S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

non odisti, contentionem autem & iniuriarum memoriam magis probasti. Quietem & orationem respuisti: clamores vero & iuramenta, atque maledictiones potius coluisti. Gravitatem & verecundiam non seruasti, scurrilitate autem cum cachinnis magis comprobasti. Taciturnitatem dc recti tudinem spreuisti, multiloquium vero&detractionem maluisti. Cum cordis compunctione in precibus consiste non probasti : at evagari potius ac mente distrahi amasti. Pa

pertatem non coluisti, auaritiam vero magis amplexatus es. Exercitatione monastica & labore voluntario non es dele.ctatus: at deliciis & oblectamentis potius gauisus es. Propriis operari manibus tibi displicuit: quies autem & otium magis placuit. Fraternitatem non amasti: peruersitate verbam proba gaudere potius probasti, Compati tribulatis no luisti: durus autem & commiserationis expers esse maluisti. Tribulationes & improperia propter Dominum perferre detrectasti: primam vero cathedram laudesque vanas po-tilis affectasti. Timorem Dei, & dilectionem ipsius non seruasti: contemptum autem in eum, & odium in proximum magis amasti. Quid multa a Caelestia odisti, de terrena dile xisti; & adhuc vitam solitariam calumniaris i Non nosti e m. r. quia scriptum est: Perdet Dominus omnes qui loquuntur mendacium λ Et rursus: Nolite aduersus Deum loqui ini quitatem: quoniam Deus iudex est. vides frater, causam ex nobis esse, & non ex aliis ρIn teipsum ergo descende, & ad Dominum in toto corde tuo

conuertere r non enim vult mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur ipse,&vivat. Cupit enim Dominus omnes

homines saluos fieri: nam bonus est. Vulneratus est sed curari poteris. Cecidisti 'at surge duntaxat. Ne teipsum in - fine perditioni tradas. Ipse enim Saluator dixit: Non indigent qui sani sunt medico, sed qui male habent;Et: N on ve ni saluare iustos, verum peccatores. Ideo, frater charissime, patere, di consilium tibi dabo: In quiete ac silentio reside,&prae oculis tuis timorem Domini gerito, colligensque cogitationes tuas, praeside illis ut Iudex;&institutum vitae temporis praeteriti perdisce, ex quo solitariam aggressus es vitam: ut quaenam status huiuunodi causa tibi fuerit, intelli-zaa, notesque incorae tuo damnum ac causam, ecundet

140쪽

PAR AENE SES AD MONACHOS. v

lis damni prouenerit causa. Nam si mercator in piratas a que latrones inciderit, siue etiam submersa fuerit nauis, reonera perdiderit, non obliuiscitur loci ubi eorum iacturam fecit: si autem post multum temporis acciderit ipsi locum eundem adire, magna cum suspicione per illum transit. Quare & nos illorum imitatores sinus, ast potilis iis prudentiores. Illi corruptibilibus deperditis diuitiis, non obliuiscuntur loci: at nos etiam incorruptibilia negligimus bona. In quiete igitur & silentio reside, sicut iam dictum est; tuasque cogitationes recollige, ac spiritum die noctuque scalpe atque scarifica i ut eiusmodi damni ec subuersionis causam agnoscas , ne sorid ab initio vanam libertatem habueris

quae piam ac religiosam cogitationem tuam inuerterit, moresque corruperit, ac te inuerecundum impudentemque

reddiderit, ne forte damnum ex multiloquio prouenerit ;ne forte causa ex gula & crapula exstiterit, ne forte cx i, obedientia damnum emanarit , ne forte ex desiderio dc appetitione diuersorum locorum , ne fortE exiministerij atque distractionum occasione, maximum sibi malum pararit: dc ubi agnoueris,abscinde libertatem, atque impudentiam pi

tate.

Ne verearis ab hominibus praecepta Domini aspernantibus appellari hypocrita. Perspicuum est enim, illos non ad fratris correctionem hypocrisis me ionem facere o sed vepudore suffundatur fratris causa, impudensque efficiatur, dc abhorreat fi recta sententia , nam pios ac religiosos , hypocritas nuncupant. Ad ouos ait Dominus: Hypocrita, elice a b. mprimum trabem dς oculo tuo, de tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. Ne igitur verearis improperia, se ter charissime, de verbo indisciplinato ne capiaris: nam in disciplinatos mors comitatur, secunddm Scripturam, quem admodum & alio in loco dicit: Si enim cor nostrum non , misi. s.

reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Alibique ait: Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris ac gloriae, dc Dei Spiritus super vos

requiescet. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non

erubescat, sed glorificet Deum in isto nomine. Et si iustus vix saluabitur, impius A peccator ubi parebuntὶ Fuge ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION