Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 S. PATRIS EP N RAEM SYRI

ad quas tamen partes diuertam nescio vereor ne fortb egres.sus, si locum non inuenero , iterum huc reuerti cogar. Cui

aduersarius isolum ab his discede, & locus tibi non deerit. Quem enim, inquit, deseruit Dominus , ut te derelinquati

quin & iureiurando assirma, te huc non reuersurum. Quibus respondet frater, dicens: Exspectemus ad certum tempus : non enim iam tempus idoneum est, quo nos hinc sece

Gamus. Ad quae aduersarius : Et quomodo sustinebis ingruentes tentationes in loco isto Existimansque Dater ad maiorem se profectum trahi,assensum cogitationibus prae, bet, quod omnibus deterius est. Quemadmodum enim iii pelago nauis, si vel exiguum ipsi foramen acciderit, nisi citΛcurata fuerit: ex modico illo, talis tantaque magnitudo vndis maris facile inuoluetur: Ad eundem modum etiam anima excipiens insultus hostium, nisi ad creatorem suum re dierit. Sobrietate igitur & vigilantia, multaque humilitate opus est, charissimi. Omne enim malum funditus deletur, perfectae in Deum charitatis possessione. Frater ergo qui cogitationibus consentit, & vehementius ab ijs deinceps di uexatur, accedit ad Praefectum suum, ac dicit: Pater Abba, fac charitatem, & dimitte me : non enim queo amplius in coenobio desidere. Quae audiens senex, incipit contristari, ac lugere vices fratris, qu5d illusus sit: coepitque Senex con solari & hortari fratrem dicens: Ego, frater, non dimittam . te. Cur vero, fili, daemones audis, volen tes te a Daternitate segregare, & dulci eorum charitate 3 An ignoras nater quod sex caula Guis non exierit , ea a feris, non capiatur' Sed dic mihi, frater: numquis te fratrum contristarit, aut ego ipse 3 Dic quaeso, de ego te curabo in Domino. Et si quis te fratrum molestia iniuriaue affecerit; tolera propter cumsistanc qui dicit: Alter alterius onera portate,& sic adimplebitis legem Christi. Quyrsum autem attendis erratis alienis 3Te- ipsum potius purum intemeratumque serua. Et si forte molestus ego tibi fuerim, testis mihi scru tator cordium est Dominus , quod non ex aliquo tui odio, id sin conatus: sed potius salutis animae tuae satagens. Atque ista auribus quidem Dater excipiens , interilis suis interim cogitationibus abstrahitur Sirniliter quoque & fratres eum interpellant, dicentes:

d e deseras nos, stater, unanimiterque condolent ei. Qi d

92쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. 9

s persuasum fratri fuerit, & acquiescat: liberatur multis tentationibus atque tribulationibus. Quod si adduci non possit, ut maneat; dicit Praefecto: Non propterea, sed solitarib vivere desidero. Et ne in longum protrahamus sermonem: nisi morem gerat frater, recedit a confraternitate. E-prudiensque monasterio, in quo degebat, circumspicit ad dexteram, & ad sinistram. Quod si mundum spectarit, de in seculum reuerterit, occoecatus mente, dicit intra seipsum: Liberatus sum a solitudine vitae monasticae, suumque exitium arbitratur esse sapientiam. Similis autem talis eth homuni, qui sumpta hydria sua abiit hausturus aquam , & tamen hydriam aqua non impleuit , sed reuersus etiam vas confregit. Talis quoque est qui s reta gratia Christi Domini, de

nuo in mundum ad vitam secularem se conuertit. Quod si piam frater, ac religiosam mentem obtinuerit, in interiorem ingreditur eremum. Contingit autem ut in senes quosdam incidat qui hospitalitatis virtutem exercentes, fratrem cum gaudio excipiunt. Deinde interrogant, unde,o frater At ille, Huius sum, inquit, coenobiu, fratres. Et acedia circumfundente me in coenobio, ab eo exiui, nuncque inquiro ubi consideam, dc plangam peccata mea. Tunc quoque Senes illi cohortari fratrem incipiunt, dicentes: Potius ad tuum te confer coenobium , o fili, & ibi conquiesce. Ecce enim, vides quantis nos premamur angusti js in locis istis. Audiuimus autem & a Patribus, bona esse coenobia, maximeque iuuenibus. Et si morem gerens frater, reuertatur adloctam suum, ibique quietam amplectatur vitam: iam multas ac malas tribulationes effugit. Quod si senibus non paruerit: interiorem petit eremum, & paulatim fames eum anfligit ac premit; tuncque fratrem taedere ac poenitere incipit. Quin & daemones ipsum timore atque ignauia exagurant, de dicunt: Bene cum fratribus tuis considebas, quis te disturbauit, atque adduxit in eremum istam i Et cuiusmodi censebitur iustitia, si mala moriaris morte in ista eremo γTunc magnum fratri incutiunt timorem atque terrorem , tormentaque multa in mente ipsus. Tuncque frater intra seipsum dicere incipit, poenitentia ductus: Bene mihi inter fratres meos versanti erat. Atqui sine seduxit 3 aut cuiusmodi me hemon decepit, ut ad eremum hanc horribilem exi

93쪽

so S. PATRIS EPHRAEM SI RI.

rem, ubi ferat inhabitant multae , malae atque terribiles; Quid porro agam miser, si in manus Barbarorum inciderorne sorte &in latrones incurram; aut etiam fera aliqua praua occurrat mihi: quin dc daemonia multa in locis istis reperluntur, na in locus, inquit, desertus est. Et quomodo ego solitarie potero habitare in eremo ista , ubi assidue spiritus sunt immundi : praesertim vero clim ego inter plures fratres degere consueuerim λ Reuera autem nisi sobrium se ac vigilantem praebuerit, qui vitam solitariam in eremo agit, clibetiam mentem deperdet, quemadmodum & multi id perpessi sunt. Deinde post eiusmodi cogitationes , incipit secum

Dater dicere: Eamus habitatum apud fratres, solitariam vitam quiete ducentes. Postea ad solitarios, frater accedit: Excipiuntque eum fratres in pace, tribuunt ei cellam inter ipsos, &auumunt ipsum in Domino ; offerentes ei quantum poterat manus ipsorum Deinde considens frater in cella sua, ait intra sese: Paululum nos operari oportet, ut inueniamus quo alamur. Et rursus quid agam : quoniam opificium huius

loci nondum didici, Et post aliquot dies, ubi opificij ratio nem didicit, incipit deinceps distrahi, & conflictari, quippe

qui solitariam vitam degat. Quemadmodum enim solitariam vitam ducere solito dissicilis atque molesta videtur vita

coenobilica: Ita et,qui in coenobio vivere consueuit molesta apparet vita solitaria. Omne porro lignum a proerio agnos.citur fructui Et laboribus deditus, ex iuuentute sua. Incipit deinde frater, saepe dis ractionibus tentus , poenitentia auci, ac dicere : Ecce distrahor undique , & neque horarias preces meas persoluere possum, cum cogitationibus quotidie dimicans. Cum vero in coenobio versabar, ab omnibus istis liber eram: at cura omnis mea erat in Synaxi ac precibus, de exiguo manuum penso persoluendo. At nunc quid agam miser i nam propter mea peccata, ista mihi evenerunt, quia enim immorigerum me Patris admonitioni praebui ,ec- . ce multae tribulationes constringunt me. Praua enim admo- p. s. s. dum inobedientia Adamum ex paradiso eiecit & me ex monasterio meo. Et post hosce sermones, accidit fratrem duplici ferri cogitatione, tum bona, tum mala: quarum mala i suggerit eiusmodi, dicens : Ecce dc coenobium probasti, ec eremum expertus es: ec si ad cinnobium redieris, pu

94쪽

dor tibi erit, & dedecus : neque vero istud solum: quin Min coenobsis oppressiones regnant, ac scandala plurima Ru susque in eremo ista terrores sunt varij , & labor immensus: imo potisis hinc digressus in mundum abi: nam & ibi inquit,s Deum timere volucris, saluaberis. An putas solos eos, qui in eremo versantur, saluari , Cetersim si sapuerit frater,res pondebit cogitationi eiusmodi, dicens: Si in eremo, ubi magna est quies atque tranquillitas, non permiseris me con-Juiescere : quae non mala aduersum me excitabis, si in munum abiero i Haec quippe suggerit inimicus, volens ipsum

reflectere velut canem as proprium vomitum. Nam si frater cogitationi consenserit, illico in mundum inimicus abigit eum. Sin vero fratris anima concupierit salutare Domini , dabit ei Deus cogitationem bonam, in semitam iustitiae. Talia igitur sqnt cogitationis bonae propugnacula. Ecce, inquit, re coenobia probasti, dc eremum expertus es. Proba igitur cogitationem tuam: & ubi vides in bonum aedificari

animam tuam, ibi persiste. Quod si etiam hisce in locis

Quietam degere vitam volueris, sicut dc ceteri fratres, qui ibi resident propter Dominum; nequaquam te Dominus noster Iesus Christus despiciet: sed ipse tui curam geret, sOllim in timore Dei vertiare. Sin autem dc ad coenobium redeundi fuerit animus, hoc etiam melius est. Caveasque tacita mentis cogitatione tecum dicere: Ad fratres meos reuerti erubesco: reputabunt enim me, si ad eos rediero, tanquam impatientem, & labores eremi ferre nolentem: imo

instar segnis alicuius ac pigri militis a belli acie pro sugientem. Verum non sic, mi frater, non sic: sed tu potius, velut

probatus pugil, quod dictum est ab Apostolo , explesti de

effecisti. Ait enim : Omnia probantes quod bonum est tenete. En tu utrumque explorasti atque tentasti, hoc est, s litarium , & aenobilicum vitae genus. Inuenisti bonum &iucundum esse , fratres habitare in unum, quemadmodum scriptum est: Frater qui adiuuatur a fratre, quasi munita at- Prauem . que excelsa ciuitas: nam fundati regni instar, fortis est ac potens. Quibus compunctus frater, ad coenobium reuertitur. Suscipit eum Praefectus coenobi j, cum fratribus, promptE atque libenter, propter illum qui dixit: Suscipite ac su- uinete infirmos, attribuitque ipsi cellam. Et aliquot post L 7sus f. Tom. II. L

95쪽

si S. PA TRIS EPHRAEM SYRI.

dies, fratre in sua conquiescen te cella, incipit malignus tal, bus exagitare fratrem, atque suggerere ipsi, dicens: Iterum ad antiqua venisti. Nonne tibi solitudo sufficiebat, liberta ve eremit ubi neque quid noxium cernebas, neque scandalo assiciebaris, neque etiam aliquid cum aliquo loquebaris. Et tantopere rursus daemones exagitare ac diuexare atque perturbare fratrem incipiunt, ut si fieri posset, etiam parietibus monasteri j effractis effugeret. Vsque adeo rurbatur cogitationibus a malo daemone immissis, qui eum volens adhuc e cella retrahere, taedium illi in exiguo opificio injicit. Ceterum prudens si est frater quemadmodum scriptum est: Prudentes estote sicut serpentes, & simplices sicut columbae. resistet illis, dicens: Ne me illuseritis operari j iniquitatis: quoniam consilium vestrum ego non tolerabo , clim illud veneno sit plenum' Auscultans quippe vos, prima vice egressiis sum monasterio, existimans me ad maiorem profectum abire. Et cella quidem exies, sed utilitatem mihi non retulit imo cognoui quod omnes viae vestrae sint tenebrae, & qui in eis ambulat, in tenebris iter faciat. Ego autem ab hoc tempore, me ipse putabo seruum cuiuspiam, qui huc prosectus, me huius monastersi Praefocto commendarit, in quo habito: ided non sum mei iuris. Et super modico manuum opere, quid me diuexatis atque affligitis' Nunquid ego sum melior hominibus secularibus, qui quidem non solum de die , sed etiam de nocte operantur, sataguntque eorum quae sunt uxoris, & liberorum, occellae, de preti j conductae domus 3 me vero ab omnibus istis liberauit Christus i quia iugum ipsius suave est , α onus eius leue. Propterea declinate a me maligni, &scrutabor

mandata Dei mei: Quoniam ipsi gloria, in secula Amen.

P ARAE N ES IS XXI Inuasio atque impugnatio hostis in transgressores.

SVggerit fratri cogitatio: Tot iam annos in hoc sancto

loco degis, inseruiens Christo Domino: at nunc consenuisti, nec sufferre poteris amplius regulas loci istius: nam

96쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. 33

raro tua debilitata est, neque vires tibi ultra suppetunt faciendi quidquam, spernerisque deinceps paruis & magnis: quin & propter senium tuum requie indiges. Age igitur,

inde egredere, & in uno aliquo reside loco, atque quiesce: dc siue ex charitate, siue ex qualicunque alia occasione, Deus tibi victum mittet. Quae enim tibi impendet necessitas, ut etiam misere causa victus tui, improperia susseras Quid porro id cibus tuus est: quod ita quotidie etiam praui instar serui defatigeris atque affligaris, sustineasque minoribus te subjici r Haec atque alia eiusmodi, improbus hostis Seni suggerit, volens a fraternitate ipsum post tot tantosque annos abstrahere,& loco , in quo consenuit, dimouere, eumque impatientem tempore senectutis suae demonstrare. Et si cogitatione senex facilior leuiorque fuerit, mox dc E vestigio obedientem se improbo consultori praebet, & exagitatur ab ipso , sicut sarmentum ac stipula a vento agitata: Sin autem senex cogitatione perfectus si, eum de loco tranquillitatis non dimouent , neque ipsum vincunt, tanquam aliquem catena vinctum. Non enim prae ualent cogitationibus psis: nam & ijs resistit senex, dicens: Ne senectutem meam irriseritis improbi daemones: non enim prauas vestras cogitationes atque consilia ignoramus. Nam si in iuuentute mea patienter labores Pertuli: multo magis nunc sustinebo, quando tempus resolutionis meae instat, ut sim cum Christo, quemadmodum & vos mihi contestabamini: consenui enim , de caro mea infirmata est,

quo igitur abibos Senex quippe aliud exspectat nihil, nisi ut hac liberetur vita, ac dissoluatur: & adhuc ut ignauiae forma reddar atque exemplum , & non patientiae, suadetist Si enim senex Eleazarus, dum incendi j lupplicijs torqueretur,

non est mutatus mente, unde & iuuenes aetate, huius patientiam respicientes , contempserunt tormenta quae videbantur, viceruntque tyrannum Septem sancti pueri: quid 'igitur ego 'Atque ita diabolicas cogitationes dissipat, si in

eadem voluntate sententiaque permaneat, diuina adiu- uante gratia, moriturque in loco , ubi consenuit, referens

coronam gloriae, & a Domino audiens: Euge serue bone, dc fidelis i in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam , in

tra se gaudium Domini tui. Cui gloria & imperium, Patri,R

97쪽

S4 S. PATRIS EPHRAEM SYRI. Filio, & Spiritui sancto: nunc & semper, ec in secula sec

lorum. Amen.

De transmutatione loci in locum, M. FI des, mater est boni omnis operis, & per ipsam quis a

quirit repromissiones Domini, dc Saluatoris nostra I su Christi, quemadmodum scriptum est: sine fide autem Η b. n. impossibile est placere Deo. Fertilis porro possessio est diabolo infidelitas quae operis omnis mali est mater: quippe ex qua duplicitas animi nascitur, quae est inordinatio atqueracia . confusio. Vir autem duplicis animi, inquit, instabilis est in

omnibus vij, suis. Si ad eremum exierimus, in eremo non

quiescunt pedes nostri: Et si ad loca quae habitantur, eos

qui eremum sequuntur, felices praedicamus. Fratres, nisi seminauerimus, quomodo metemus ' Et fructus largitori fructuum non omerentes, quomodo fructum ferre poteri musa Tribulationem non sustinentes, quomodo refrigerium adinveniemus 3 In eremo patienter non perseuerantes, quo pacto mercedem peregrinationis nostrae recipiemus ' Inopiam &angustias non su Teren tes, quo pacto veras diuitias reperiemus In contumelsis, & plagis, atque contemptionibus non acquiescentes .quo pacto vestigijs Domini Chri- sti insistemus i Sub obeatentia seniorum esse in Domino non sustinemus i sed ex loco in locum alium transimus. Priamum vero debet quis ex proprijs perdiscere cogitationibus, cur, dcquam ob causam velit proprium deserere locum in quo habitat, ne sortE laborem effugere cupiens, interiorem petat eremum, arbitrans leuiorem se in eremo inuenturum locum , ne rursus ab honestatis inimico daemone, livore atque inuidia vulneratus angatur, quippe quod alius frater in ijs rebus quae cernuntur proficiat, ipse vero non sit honoris gradum ac dignitatis adeptus, dcliuius rei gratia relinquere vult locum. Ne laborem fugiens vi tutum, aut sub obedientia in Christo vivere detrectans, solitudinem petat. Neve terrenam haereditatem persequens,

suum deserere yelit locum : nam cogitationes ista M'

98쪽

PAR AENES EI AD MONACHOS. 8stefaciunt. Si ergo ante exquisiverimus ac perscrutati simus scognouerimusque diuexantem nos perturbatione ac passionem animi: eam minime sequamur ; ne in manus improborum incidamus daemonum, in locis desertis&inaquosis. Examina igitur teipsum strenue, an planc secundiim Deum in veritate accidat res, & non consilio atque proposito deprauato: Nam qui non cum consilio ac deliberatione rem

agit, similis est talis viro volucres suis pedibus persequenti, & imprudenter quae ad ipsum pertinent agens. Consilium autem bonum, mandata Domini obseruat. Et quid ad ista dicere oporteti Sobrietate ergo re vigilantia opus est, charissimi. Accidit porro , ut id recte iusteque factorum praetextu, fratres oppugnet inimicus. Et si consenserit con descenderitque frater, ut a loco separetur; machinatur inimicus ipsum aliquo in loco suis laqueis capere. Sin verbhomines nos acerba quadam aemulatione persequantur, aut communicare operibus cogant alienis, in quibus non sibi

complacet Deus, A ad alium confugimus locum , fiduciam habeamus ad Deum iceim Dominus'& Saluator noster Iesus Christus dixerit discipulis suis: Quod si vos persecuti fum M V .rint; ex hac ciuitate, fugite in aliam. At de non oberren

do, ait rursus Saluator: Nolite transire a domo in domum. Luc. s. io.

Et iterum : In quamcunque ciuitatem ingressi fueritis, ibi

manete. Si porro nostram explere voluntatem voluerimus: γquae ista erit virtus i Sin autem Praefecti nos separarint, locum praebeamus: resistamus autem diabolo magis. Sic enim

agebat David alienigenas oppugnans, dum a facie Saul de

clinabat.

Si ergo recte in eremo quiescas,8c diuexarit te cogitatio , ut ad loca quae habitantur te transferas: responde ei bellum mundi, & quae aliquibus ibi degentibus eueniunt. Sin vero bene in coenobio quiescis, teque conturbarit cogitatio, uteremum ingrediaris: responde ipsi bellum atque molestiam eius. Quod si solitariam vitam probe degas, ac te molesta-

xit cogitatio , ut in plurium fratrum conuentum ac coctum introeas: responde ipsi certamen coenobiorum, ac praete rea retributionem. Et ne imprudenter nostris abripiamur

cogitationibus: non enim nouimus, quid expediat nobis, quemadmodum ait Sapientia : Non te extollas in cogit l. c.

99쪽

36 . S. PATRIS EPHRAEM SYRI

xione animae tuae: ne abripiatur velut taurus anima tua

Frondes tuae comedentur dc fruitus tuos perdes, Ec relinques teipsum ut lignum aridum in deserto. Salus autem est in multo consilio. At saepe vis dicere, te propter scandala dc obtrectationes inde fugere velle; feras aequo animo , ac tibi consilium dabo: Cupis fugere scandala, dc obtrectationes 3 obstrue os tuum in Domino , dc auerte oculos tuos ne videant vanitatem: atque ita utrumque vinces, dc detractionem per silentium, dc scandala per custodiam oculorum. Nam si ista non vicerimus: quocunque abierimus, in nobis portabimus a quibus oppugnemur. Hos vince charissime,lc habebis requiem ubicunque resederis. Cetersim frequens vis dicerei cognita cunctis est fratribus mea ad conuersionem difficultas, atque negligentia , dc ideo non amplisis habitare queo in loco isto: Nam quamuis ego virtutem desiderem , homines tamen quibuscum habito , ijdem sunt. Audi ergo charissime: tu bonum fac, dc videbis quod Dominus conscientiam tuam curabit, fratrumque tuorum, in iis

quae ad te pertinent i Nam si discedere vis, quia nota est fratribus tua ignauia: illud est fugere velle dedecus, de eos quaerere, quibus non sint noti praui mores tui, ut apud eos bene audias , nec sit memoria defeetus, de imbecillitatis tuae prioris. Cum dicat Propheta: Improperium exspecta . uit cor meum, dc miseriam, Valde enim conducit, opprobrium de despectionem ab hominibus ferre propter Dominum, ad purgationem peccatorum. Fidemque illius tibi faciat Propheta , dicens : Quoniam in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus: dc redemit nos ab inimicis nostris. Sed ubi te petit, qui exaduerso insurgit, reluctare ac resiste inimico , ut quibus tui desechus dc imperfectiones notae sunt, iis quoque tua re id facta manifestentur: atque in eo magnam a Domino referes gloriam : ipso Saluatore nostro Iesu Christo dicente: Et erunt nouissimi primi, ecprimi nouissimi. Ex quo enim die, sordida vestis lota est, non amplius cum immundis seponetur. At si quis inuidia a que aemulatione praua ductus, vestem mundam appellarit

sordidam, non credetur ei; nam forma atque aspectus vestia

menti coarbuet eum: Lavabis enim me, inquit Scriptura

100쪽

PAR ENE SES AD MONACHOS. 87

de si per nivem dealbabor. In aduersarios porro tuos , α ui mentem ac cogitationem tuam rursus ad antiqua stuent conuertere mala, etiam ait Scriptura: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum & inebrians , ut aspiciat nuditatem eius. Velut qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas: qui laetantur cum male fecerint, dc exultant in rebus pessimis , quorum viae peruersae sunt, & infames pressus eorum: ut longe te faciant a via recta, & alienum a iusto consilio. Ideo dicit: Non comprehenditur sub annis vitae. Nam si per semitas ambulassent i-xi. m. bonas : inuenissent utique semitas iustitiae planas ac faciles. Boni erunt habitatores terret, simplices autem relinquentur in ea. Semitet impiorum, ex terra peribunt: dc iniqui expellentur ab ea. Fili, ne mearum Ooliviscaris concionum: Po-- , Verba autem mea retineat cor tuum. Quoniam Deo nostro

gloria, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen-

P ARAENES IS XXVII.

oportere reuertentem fratrem, sine praeteritomm malorum recordatione , ω cum gaudio jussipere. SI contigerit fratrem a coenobio, quocunque praetextu

recedere, eumque acciderit in morbum labi; aut etiam sponte resipiscentem reuertere : non oportet fratrem des.

picere , sed potius ipsum in Domino velut proprium mem- Uriam conuenerit amplecti, etiam si peccarit. Attamen tu non id homini praestas, sed Domino dicenti: Quod uni horuex minimis fecistis,imilia fecistis. Nam sui ipsius duntaxat curam gerere, prohibitum est, Saluatore nostro dicente: Ne Mis. c. soliciti sitis animae vestrae quid maducetis,&quq sequuntur; deinde adiungit: Haec enim omnia, inquiens, gentes inquirunt. Quare & per Apostolum admonet dicens : Non λquc sua sunt singuli considerantes , sed ea quς aliorum.

Rursusque idem ait Apostolus : Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar, & Ana I gelorum, charitatem autem non habeam e factus sum velut

aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophe-

SEARCH

MENU NAVIGATION