Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

98 S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

dem, quod contumeliose tractatus, non patienter ac longanimiter tuleris: deinde vero , quod impudenter usus, vicissim maledix illi & conuitiatus es. Quando ergo contigerit te conuitijs ab aliquo onerari, ne excandescas ira in proximum: sed mox labi js placide grauiterque subridens, in te ipso iracundiam in pacem conuerte. Cetersim est etiam risus, qui excitat animum ad iram contra proximum, si ad alterum irritandum rideas. Nam stultus, in quit Sapiens, in risu operatur mala. Verlim non de illo haec dico, fratres: sed ut tanquam bonus & probatus medicus, charitatis admisceas pharmacum , in vinculo p cis. Ignis enim ignem non extinguit. Alioqui ridendum non est: sed ut charitate, grauitate, ac longanimitate, iracun'DEu. i. di daemonis impetum reprimas. Nam scriptum est: Ira viri, iustitiam Dei non operatur. Alibique dicit: Momentum cnim furoris eius,ruina ipsi. Si porro dc frater tuus,dum leniter arrides,non aedificaturine vincatur ab ira adnitamur modis omnibus curare ac conciliare fratrem. Cum dicat Domi---ἡ s- nus, & Saluator noster Iesus Christias:Si offeras munus tuum ad altare, de ibi recordatus fueris,qubd frater tuus habet aliquid aduersum te : relinque ibi munus tuum ante altare, Scvade primum reconciliare fratri tuo , dc tunc veniens offerri munus tuum. Et per Apostolum admonet,dicens: Pacem sectamini cum omnibus, & sanctimoniam: sine qua,nemo vid bit Deum. Et ne te doceat inimicus improbus dicere : Non tristor de contumelia qua assectus sum sed qu5d in praesentia fratrum me conuitijs exceperit. Hoc te conturbat, serue Domini I

su Christi 3 Sed ubi arma tua reliquisti, o miles Christi dico μώρ. a. autem de Cruce, quae crux est humilitas , sicut scriptum ha betur: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad

mortem, mortem autem crucis. Vis ostendam tibi, frater,

qvbd cum gratiarum actione debemus omnia sustinere,quaecunque pro Christo nobis illata sunt: siquidem Saluatoris nostri Iesu Christi vestigique insistere velimus Christus ςst vita nostra ,&salus animarum nostrarum. Qui ergo pro Christo patitur,pro sui ipsius salute & vita patitur Ostendam vero,&persimistes nobis passibiles homines, quod per humilitatem grati acceptique Deo fuerint, primumque tibi ab sis,quis

112쪽

eunctim carnem ambulant, producam exemplum: deinde ad eos qui spiritaliter vitam duxerunt, transiibimus. Contumelia aTectus es ρ mente pugilum certamen perpende, eosque qui publicis spectaculis interueniunt: quomodo propter momentaneam gloriam, anxietates & opprobria, sepe etiam mortes

ei ferant. Vertim omissis illis qui secundum carnem ambu ant, veniamus ad eos qui secundona spiritum. Quando fugit David ἱ faeie Absalon fit ij sui; nonne egressus Semei , contumelsis excepit Regem David in conspectu omnium qui comitabantur ipsum Num seorsim maledicebat Regi, ut dice re quis posset, quod ea de causa patienter ac longanimiter contumeliam Rex tuleriti Et non solum maledicebat, sedi etiam execrabatur, ac lapides in Regem projiciebat: ita ut quidam ex vexis amicis, Regi diceret: Quare maledicit ca nis hic moriturus, Domino meo Regit vadam dc amputabo caput eius. Rex autem ad eum: Quid mihi de vobis est si ij Sarviat' sinite eum sic maledicere: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat ei dicere, quare sic fecisti Rursusque ait: Sinite eum ut maledicat: si forte respiciat Dominus humilitatem dc amictionem meam, reddatque mihi bonum pro maledictione eius,in die ista Vi des charissime, quod in humilitate seruierint Sancti dc iusti Domino si porro Rex dc Propheta cum esset, tantum si u-dium & humilitatem exhibuerit: quales obsecro esse oportebit mendicos, de peccatores 3 Reuolue simul etiam mente, ipsius sancti Dauid obliuionem iniuriarum,erga Salii. Quare

dc nos, fratres,longanimitatem colamus, alter alterius onera

ortantes. Quis enim est miles, qui dum situm aspicit commui tonem ab aduersarijs comprehensum, non decertet ac pugnet cum aduersarisis, ut commilitonem suum e manu eorum, qui captiuum eum ducunt, eximat atque recupereti Quando autem recuperare eum nequierit, tunc plorat & lamentatur, memor sodalis sui atque amici. Nonne multo magis debemus nos pro inuicem ponere animas nostras' Clim Dominus&Saluator noster Ielus Christus dicate Maiorem D. - hac charitatem nemo habet,quam ut quis animam suam ponat pro amicis suis. Ipsi gloria de potentia in seculorum secula. Amen.

113쪽

S. PATRIS EPH RAEM SYRI

'PARAENES IS XX III.

De Patientia γ Compunctione.

CHarissimi, praebeamus nos tanquam strenuos milites

pro Rege nostro Christo alacriter mortem oppetentes. Quando enim adhuc in seculo eramus, quando in humanis negothsversabamur, talia non patiebamur, neque tot aerumnas sustinebamus: Nunc autem cum accesserimus ad Dominum, ut ei maxime placeamus , incursiones eius modi, tentationes, vexationesque in nos improbi hostis excitantur. Vides autem nos haec Domini causa perpeti: cum enim nobis inimicus inuideat, nosque a vitae via conetur abducere , in mollitiem desidiamque nos inducit, ne Deo complacentes , salvemur. Quantum igitur aduersum novmalignus exsurgit: tantum nos in patientia inueniamur viri Jes , magnanimi, strenui & alacres, paratos nos praebentes

ad sustinendum usque ad mortem, propter spem. in Christum, & cunctae eius insidiae dissoluentur. Habemus siqui dem defensorem & propugnatorem nostrum Christum, quique nobis oppressis& sperantibus in ipsum patientiam praebet, illosque confundit, nobis interim praemia victoriae at lae laborum, id est, Regnum caelorum, propter Domi

num, reportantibus. Praelseamus ergo nos velut incudes percussi, & nequaquam terga vertentes, neque aliquam

notam mollitiei, vel despicientiae , desidiaeve per flagella

atque tentationes in nos ipsos admittentes. Caesi vincamus aduersarium, per patientiam : Etenim Dominus noster sic hanc vitam traduxit, flagellatus, contumelijs affectus, consputatus , lapidatus , ac denique ignominiosa quoque morte crucis, ab impiis afluctus: omniaque sustinuit propter nostram salutem, nobis exemplum vitae relinquens, Vr qua Via tribulationum , tentationum, ac mortis ipse ambul uit, eadem quoque qui in ipsum vere credunt, dc coliae redes regni eius fieri desiderant, iter suum instituant. Vt quem admodum ipse per multas passiones, postremo aute in Cruce moriens,vicit crucifixus, A moriens superauit, interemir,

114쪽

IARAENES ES AD MONACHOS. ror

condemnauitque peccatum in carne , abigens aduersarias potestates, sicut scriptum est: Exspolians principatus δc po- ova testates in cruce, ostentavit palam triumphans illos in s metipso: Ira & nos omnem ipsius insultationem, angustiamque ab hoste improbo illatam, viriliter alacriterque etiam ad mortem usque si sustinuerimus , tunc aduersarium superabimus, per fidem de patientiam, ac spem firmam in Dominum. Sicque probati inuenti, dc hinc redemptionem merebimur, sanctique Spiritus sanctificatione implebimur, re haereditatem deinde vitae kternae consequemur. Nam in

spiritali certamine, victoria 'contra aduersiarium , per pastsones ec mortem comparatur. Patiendo igitur & moriendo propter Dominum, promptissime superabimus omnem inimicorum potestatem. Neque orgo nobis laboriosum sit, quamcunque tribulationem ac tentationem perferre : sed desiderium omne figentes in Dominum, &ob oculos mortem eius statuentes, cum patientia , quaecunque sustineb mus. Et acut dictum est a Domino: Quotidie tollentes crucem eius, quae est mors, sequamur ipsum. Atque ita facile quamcunque amictionem tolerabimus, siue occultam, siue manifestam. Si enim mort m a Domino sustinere exspectamus ,& coram oculis ponentes, semper desideramus: quanto magis qualescunque assiictiones graues , opportune importuneque cum omni prorsus gaudio sustinebimus ' Propterea graues n'bis, molestae, de intolerabiles res aduersae

videntur, cum mortem Domini continuo ob oculos constitutam non retinemus, ipsumque non semper mens concultiscit. Nam ciui Christum possidere desiderat, etiam pro ip-b pati optabile omnino illi est , de expetendum. Itaque

Christi amatores in hoc apparent, quando omnem tribulationem ipsis superuenientem , generosε alacriterque propter spem in Deum sustinent. Ru 'circa obsecremus Dominum , ut intellectum nobis concedar, adcognoscendam diauinam eius voluntatem, prompteque praestandam eam, in omni patientia & longanimitate , cu gaudio dc exultatione, quam ipse largiatur nobis, confirmans nos in omni beneplacito suo: ut probati , dignique reperti, aeterna perfruamur

salute, In Cnristo Iesu Domino nostro : Cui gloria dc potentia in secula seculorum. Amen.

115쪽

ior S. PATRIS EPHRAEM SYRI PAR ENE SIS XXXIV. De passionibus ac perturbationibus ani .

V Ir in torpore ac negligentia dies suos transigens, seipsum decipit, prorsusque non cogitat de bonis, quae Dominus Deus iustis prid parauit. Nec supplicia peccat ribus parata considerat, sed seipsum absque timore ullo

pascit: in tali autem omnem concupiscentiam operatur camnalem hostis improbus, nequitque talis intelligere, qua ratione ne porta quidem Vrbis potest animaduertere , quinam per eam ingrediantur, ec exeant. Nam concupiscentia in mentem eius ingressa, oculos ipsius obuetat. Athletas porro variis modis inimicus oppugnat: dc ante quidem Consummationem iniquitatis, venementer eam in oculis ipsorum imminuit , potissimum vero concupiscentiam voluptatis carnalis r tantumque eam in ipsorum oculis, priusquaperagatur scelus, extenuat improbus; quomodo si quis poculum aquae frigidae humi effunderet. Consummato autem iam scelere, usque adeo illud e tollit atque exaggerat malignus in manibus fratris qui in illud incidit, ut nihil supra. Quin etiam desperationis aduersus eum undas eXcitans,

sepe quoque & per parabolas se illi opponit, talia ipsi suggerens dicensque: Quid fecisti,inanis & inutii perari ei Nuc patefaciam ibi cupiabor tuus sit simili si Quemadmodum siquis sibi plantasset vineam, quam studiose coluisset atque custodisset, donec fructum ferret: deinde illa vindemiata, vini cados implesset , tum vero repente surgeret, arreptaque securi dolia frangeret, effusumque vinum periret; huic simile est opificium tuum. Haec improbus daemon fratri suggerit, volens ipsum in profundum desperationis deprimere. Quare hasce inimici machinationes praenoscens, frater charidi me, fuge peccatum. Et si fortE in delicto aliquo praeoccupatus fueris, ne in eodem permaneas errato: verum resurae,&conuertere ad Dominum Deum tuum, in toto corde tuo : ut salvetur anima tua. Ad improbam

porro cogitationem dicito: Etsi dolia confregi, vinumque deperdidi: vinea tamen adhuc superest, & Dominus Io

116쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. Io3'ganimis est, oc misericors , ac iustus 3 & spero bonitate

eius mihi cooperante , fore ut iterum ipsius vineam studios E excolam, atque custodiam: ac dolia ex ipsa ut antea

compleam. Ait quippe per Prophetam Esaiam ipse i Si

fuerint peccata vestra, ut phoeniceum, quasi niuem deal 'δ 'babo i & si fuerint ut coccinum velut lanam dealbabo. Et, si volueritis, & audieritis me, bona terrae comedetis. Si autem nolueritis , neque exaudieritis me, gladius devorabit vos: os enim Domini locutum est ista. Ipsi gloria, in sec la seculorum. Amen.

P ARAENES I S XXXV.

Guomodo oporteat consitiri pusillanimes. FRater suum quaerebat fratrem, illoque inuento, dixit

ad eum : Quo te recipis frater ρ ille autem ad eum: Quidam in angustiis versabatur ex fratribus, & abibam consolaturus eum. Et frater eius ad ipsum: Si propter Dominum abijsti, mercedem habebis. Sunt enim nonnulli, qui videntur consolari, ac compati, & nesciunt quod potius amigant, & ad nocendum abeant: Frater autem : Et qualis, inquit, ille qui sic suum consolatur fratrem, ad nocumentum & damnum I Respondit illi frater eius, Si vir spiritalis fuerit, qui alterum consolatur, non ad nocendum, sed ut multum prosit, vadit. Atqui, quae carnis sunt, sapit: hic nihil proderit. Frater autem ait: Vellem scire utriusque inter C.

verba : ne forte dum prodesse cupio fratri, obsim. Et

frater ad eum : A Domino miserationes quaeramus ambo, ta εvt gratiam suam cordibus nostris immittat: nam sine gratalia ipsius , homo recte re cum virtute agere nihil potest. Audi ergo gratiam cooperantem. Qui carnalia sapit , ad fratrum consolationem vadens, talia depromit: Quid habes, inquit, mi frateri Ille vero ad ipsum: Rem quandanae necessariam ab Oeconomo postulaui, nec dedit mihi, vel alium adhibet fratrem quo sit violatus iniuria. His auditis , qui scilicet ad consolandum venerat, exclamat diacens : Et quamobrem iste nos usque adei, dedecore assicit'

Nam dc mi alias idem fecit,ignominiaeque notam intulit,

117쪽

& honore a nobis assicitur , &non intelligit, neque vult seipsum ferre , putantque Prςfecti eorum qui hic sunt, in hoc solum loco licere saluari: vel hic tantummodo solem oriri, & alibi saluari hominem non posse. Recedo dc ego a loco isto, dc ab istis hominibus liberor: magisque in verbis hisce, fratri nocet. Si porro & alij reperiantur, eidem ob

noxij cogitationi, peius fratris cogitationem dissoluunt atque euertunt. Saepe vero contingit dc vinum in medium proferri, di donec inebriati fuerint, non cessant potitare,& verbis contendere ad inuicem. Accidit autem quba dc manibus se inuicem adoriantur: alij vero etiam in ipso lo.

co, ex nimia compotatione obdormiscunt.

Frater autem ait: Cuperem spiritalium quoque nolle, verba, ut OP tima ex iis mihi ipse deligam. Ille vero responditi Spiritalis, quando ad fratris concessurus est adhortationem , in primis etiam priusquam sua egrediatur cella, in oratione consistit, ut Dominus viam suam prosperet, Veniensque ad ianuam fratris & pulsans , pinnitentiam agit, admissusque ingreditur, ac se ad orationem componit. Postea vero . simul in silentio sedent. Deinde ad fratrem, dominus cellae: Bene, inquit, venisti, frater: aduenisti enim benedicturus nobis. Frater respondit i A pietate & reuerentia tua ego benedicar. Obsecro igitur te, benedicte i Domino , quid est quod habes 3 At frater, cogitationes suas profert, ac fratrem quendam este qui ipsi molestiam exhibuerat. Quibus auditis, frater ait: Domine adiuva me; non enim sinit inimicus quemquam quiescere. Rursus autem sermonem subiungens, diciti Veruntamen charissime,& ubi non est tribulatio 3 ubi non est labor γ Mundani,nonne laborant 3 Nautae, per maria discurrentes, nonne periclitantur' Milites in bello, nonne pericula subeunt A quo pacto nos sic pusillanimes sumus tanquam soli angustiis ac tribulationibus pressi'Mundani in mundanis laborat, α fatigantur ; spiritales in operibus spiritalibus amictantur, at mu-di tristitia mortem operatur: qui autem secundum Deu est

dolor poenitentiam invitam aeternam. Et nos ergo tribulati,

ne punilanimes simus. Scriptum est enim i Tristitia vestras conuertetur in gaudium. Et tu quidem ista sustinuisti, nunc autem sarne consummaris r Recordare, quod mundo x

nuntiasti,

118쪽

IARAE NES ES AD MONACHOS. ios

nuntiasti, ac propriae voluntati, & verbum non sustineς' Nam nostro ventri seruimus, propri que voluntati dc verbum non toleras propter quod etiam a mansione vis abscedere. Istane nostra laus est ' Itane inimicus cogitationem humilitatis deptizdatus est, dc ea de causa perturbationes vehementer in nos insurgunt Ne mihi res veras ad te res renti irascaris di haec enim pro te tolerans, loquor. Nam unde causa prouenit plane vel ob cibum, aut ob potum: aut quod verbum tolerare nolueris, tantis assectus es damnis. Et reputasti omnia velut stercora , ut Christum lucri- faceres e & iterum antiquis mentem pateris demergi passionibus ' Nam nisi continentiam diligamus , nisi tribula- tionem feramus, nisi nostram voluntatem abscindamus, non est nobis libertas dicendi: Ecce nos reliquimus omnia,N secuti sumus te. Perpende mente qualis eras, dum primum ad ianuam monasteri j aduenisti, spiritu feruens in ti-

more Domini.

At forte cupis dicere: homines isti cogitationem meam peruerterunt. Ergo nostri ventris mancipia facti sumus, dc propriae voluntatis' Vis ostendam tibi, charisti me, ex nostra ignauia id ortum esseὶ Lot in Sodomis habitabat, de non cum iis periit. Giezi Propheta: Elisaeo seruiebat, δρpeccauit, Similiterque Samuel apud Heli permanebat , 5e simul cum filiis ipsius versatus est i & illi ceciderunt, hic

autem saluatus est; quia in veritate dilexit Dominum. Iudas porro Iscariotes cum discipulis sequebatur Dominum: de tradidit magistrum ac Dominum gloriae in manus impiorum. Ne igitur cedamus inimici consilio suggerentis, videlicet, honestas prima fronte causas ad animas nostras euertendas. Ees diuinis enim Scripturis exempla habemus, quomodo unusquisque sibi ipsi attendere debeat, siue cum iustis conuersetur, siue cum peccatoribus. Inter iustos ergo ac bonos dum commoramur, iuste ac sancte vivamus: at si peccatoribus cohabitemus, demus operam, ut a nobis illi ad viam pertrahantur salutis, diuina adiuuante gratia.

Quod si vis dicere, debilem te esse de pusillanimem . Audiamus sacras Scripturas , Sc Sanctorum Patrum vivendi normam imitemur , ut sanetur anima nostra: dc non solum

dum audimus, compungamur, dc paulo post deteriora ag

Tom. II, Q

119쪽

atit. 3.

1 os S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

mus. Nam qui ita sermonem accipit, nunquam fructum re feret: cum radicem tales in seipsis non habeant , omnis autem arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur. Tanquam infirmi, auscul temus admonitiones virorum timentium Dominum, qui ad sanitatem deducant animam :& ne similes efficiamur illis, qui, quae voluntatis sunt propriae, audire solum volunt: ut ne maerE, insanis ac temerariis cogitationibus adhaereamus. Dixit enim quidam sanctorum Senum : Si conspexeris adolescentem propria voluntate in caelum ascendentem, tene ipsum: expedit enim ipsi. Id vero de illo quoque intellige, qui cum

aetate sit senex, mente tamen est iunior. Dicit enim in Prouerbiis Sapiens: Viae insipientium rectae coram ipsis : qui autem sapiens est, amplectetur consilia. Audiamus porro& eum qui dicit: Adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem inuicem humilitatem insinuate : quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sunt enim nonnulli, qui sibi videntur sapientes esse, & non dignantur obedire iis qui verE sapientes sunt, ac cognitionem Dei habent. Quos etiam iure Apostolus vaniloquos & seductores denominat, dicens: Sunt multi vaniloqui, inobedientes,& seductores. Alteri porro saepe cogitatio suggerit, &ait: Iunior ad

huc es, circa senectutem tuam poenitentiam ages. Et si ad senium peruenerit, iterum cogitatio ipsi obsicit: Nunc consenuisti, dc requie indiges. Vnae necessarium est, charissime, cum timore & tremore Domino quotidie inseruire. Quis enim nobis dixerit, certioresque fecerit, fore ut conseneccamus' & si consenuerimus, quod bonam cogitationem inueniemus 3 siquidem vel iam hinc salutem nostram neglexerimus. Audiamus dicentem Dominum: Vigilate & orate, quia nescitis diem, neque horam. At nos ob nostrum torporem, atque segnitiem, graue reputamus suave iugum

Domini. Quot putas, charissime, in mundo diuersimod Econflictari atque vexari, eorumque filios pro pignore poni y aliorum vero etiam optimatum filios in captiuitatem delabi, & in seruitutem diuendi , seruientes vilioribus ac miserabilioribus hominibus , quam sint ipsi, in terra aliena 'Alij vero inopes atque mendici, in plateas dia vicos ciuitatis

120쪽

PAR NE SES AD MONA HOS. ro

proiecti iacent nudi, Digore aestuque amicti : nobis vero non satis est habere tectum hoc,quod nobis largitus est Dominus, & mundanarum rer u cura vacuos esse atque solutos. Haec recolamus memoria,& non aspernemur gratiam Dei,

beneficia eius: quia dignatus nos est suavi iugo suo. Imo Squaesiuimus, inquit,&non dedit nobis. Et quis scit, non ad commodum & utilitatein nostram, id accidisse 3 dicamus autem dc istud: Nonne nouit quispiam nostrum, sesie inobedientem fuisse Domino: & tamen id videns Dominus, patienter ac longanimiter tulit 'De praefectis porro nostris, relinquamus Domino. Omnes enim astabimus coram tribunali Christi. Nam Deus personam hominis non accipit. Exurge igitur, & praecinge teipsum. Et ne succumbas cogitationibus. Audi dicentem Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Hei mihi peccatori , charissime. Tot ac tanta Dominus gloriae pro nobis pertulit : quid poterimus ei, aequi ualens passionibus proferre, quas propter nos sustinuit Procidamus ergo coram

ipso, tota mente ac viribus, patientiam a bonitate ipsius deposcentes. Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum. Dixit quippe Saluator suis discipulis: Vos tribulationem habebitis in mundo , mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini , sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem peperit puerum, iam non meminit horae illius propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur tribulationes hic habebitis: iterum autem videbo vos, & gaudebit cor vestrum, & gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Et sic confirmans Datrem verbo veritatis . secundum donum gratiae, uterque gratias agit Domino. Si porro etiam gustare inter se cibum

contigerit, omni cum honestate ac verecundia comedunt ocbibunt, ob sustentationem corporis: & ne inebrientur vino, in quo est luxuria. Faciens ergo opus Domini, reuertitur ad cellam suam , glorificans Deum super mutatione atque conuersione fratris. Quoniam ipsius est potentia & gloria, in secula seculorum. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION