Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rit S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

impunitatem, & risum; non enim conducunt animae tuae. 3. I Iam quae pars fideli cum infideli Similiter autem & gulam. per temperantiam vince , auaritiam, per exercitationem &inopiam voluntariam : multiloquium, per taciturnitatem: acediam, percellae patientiam, negligentiam, per futurorum bonorum memorum & inobedientiam , per humilitatem. Sin vero, & sub praetextu detestationis malorum, tibi quid mali pararit inimicus: mundum ac castum deinceps teipsum serua, & non communices peccatis alienis. Mea autem sententia, arbitror initium tibi exstitisse malorum, impunitatem atque licentiam, quae & te impudentem effecit. Preueri M. Iccirco ait Scriptura: Beatus vir, qui semper est pauidus

propter pietatem. Quid porro lucri habet mundus , frateri aut quod bonum diligentibus ipsum praebebit Accepit quis

uxorem, initium curarum , genuit filium: solicitudo altera, nascitur alius: cura abundantior , moritur filius unus ductum parentibus suis relinquit. Si porro etiam vivens, improbus euaserit atque peruersus: magis de eo quam de mortuo do- lent. At quanao iam viro mortis obuenerit hora; grauiorem propria ducit morte amictionem suae coniugis, eo quod uxorem relinquat viduam, & filios suos orphanos. Ab iis autem omnibus, liberum te reddidit suave iugum Domini, o monache, & quomodo rursus ad antiqua vis reuerti 1 Ne ergo tuam ipse salutes, desperes, neque dixeris amplius te saluari non posse: imb saluari te posse confidei sed Dei timorem tota anima tua cole, dc ipse tua sanabit vulnera, t que absque vulneribus deinceps conseruabit. Quandiu enim diuinum colit timorem anima tua, in laqueum diaboli non incides, sed eris velut aquila in sublimia volitans. Sin autem' postea, anima torpore correpta, contempserit mandata ac timorem Dei; tunc ab excelsis deturbata, irridetur ab infimis i qui etiam obuelatis eius oculis, agunt ipsam in passio nes ignominiae, tanquam bouem iugo constrictum. Ideo fratres dilectissimi, demus operam veritati, curemus salutem nostram, meditemur horam mortis. Odio prosequamur res mundanas: ita enii omnes hic manent; istae nos non eximent ac liberabunt in hora necessi talis nostrae , quindo poenitentes nihil proficiemus, quando pro remissione deprecabimur , A nullus erit qui absoluat. Hei imihi, heu mi-

142쪽

TAR ENE SES A D MONACHOS. Ir'

hi, quam tremenda erit mortis hora, quando anima separabitur a corpore. Tunc non comitabitur filium pater, non fi liam mater, non uxor maritum, non fratrem frater: sed solum opera quae quisque egit, siue bona, siue mala. Praemittamus igitur nobis ipsi opera bona, ut cum hinc abierimus,ad

mittant nos in ciuitatem Sanctorum.

Quod si progressum facere velis, Regem ipsum abhinc amicum tibi para, qualem vero putas inuenies gloriam, frater charissime, si amicum Regem gloriae posthac tibi vindicaueris ' Nam sicut hic ipsum honoras, talem ipse transitum praebebit tibi, &qua nilim ei hic inseruis , tant lim & ipse honorabit te ibi. Scriptum est enim: Sed tantum glorificantes me, glorificabo: ic qui contemnunt me ignominia afficientur. Honora igitur ipsum tota mente dc anima tua, ut te honore dignetur Sanctorum. At in quo ipsum vendicare ac possidere oportet 3 Dicam, o Ter illi aurum & argentum. Et si nudum videris, cooperi cum. Quod si nihil horum suppetat tibi: alia ipsi genera auro & argento pretiosiora offert Fidem scilicet, charitatem, conti nentiam , patientiam , humilitatem, ac longanimitatem. Abstine a detractionibus. Serua oculos, ne aspiciant Vanitatem , & manus ne faciant iniustitiam. Auerte pedes tuos ab omni via mala, consolare pusillanimes compatere infirmis. Da calicem aquae frigidae sitienti, da fragmentum panis esurienti. Ex quibus habes, ex quibus, inquam, ipse tibi largitus est Dominus, offer ei. Etenim duo aera minuta viduae non repudia uit Christus Saluator noster. Quid porro etiam Elias postulauit a vidua 3 nonne modicum aquae in vase, & buccellam panis 3 Surgens enim, inquit Scriptura, Elias abiit in Sarepta Sidoniae, cumque appropinquasset portae ciuitatis, ecce apparuit ei mulier vidua,

colligens ligna. Et clamauit post eam Elias, & dixit ei: Cape nunc mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Illaque pergente ut acciperet, clamauit post eam Elias, & dixit iCape nunc mihi obsecro, & buccellam panis in manu tua. Vides charissime , quibus alebantur Prophetae 3 modica nimirum aqua, & buccella panis , & quidem cum angustia: omne quippe studium ponebant in bonis, quae ipsis in caelo reposita erant. Diligamus igitur & nos viam Samsto- Tom. II. R

143쪽

ι3o PATRIS EPHRAEM SYRI

rum, fratres charissimi. Dum tempus adhuc nobis suppetit, praestemus in eo fructum poenitentiae bonum. Ne tempus poenitentiae idoneum deperdamus, nec imaginibus atque si- , mulachris huius ieculi distrahamur, neque cum viris opera sua absque timore Dei peragentibus nos ipsos coniungamus, neque eorum imitemur opera, qui propriam salutem despi- .. c. . . ciunt, secundum illud oraculum Apostoli : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Alioque in loco dicit Scriptu-

Mee. .. ra: Fili, apprehende disciplinam meam: ne dimittas eam, Tq. sed custodi eam tibi ad vitam ruam. Vias impiorum non ingrediaris, neque Zelaueris vias iniquorum. In quocunque loco castrametati fuerint, ne transeas illaci verum declina ab eis ,&abscede: non enim somnum capient, nisi malefecerint : ablatus est enim somnus eorum , & non dormiunt Comedunt enim escas impietatis, & vino iniquo inebriantur. Iustorum autem viae instar lucis fulgent, procedunt, αρο ιν. i. illuminant, donec illucescat iam dies. Et rursus ait: Noli ense sodalis viro furioso, neque cum amico iracundo cohabites: ne forte discas vias eius, sumasque Iaqueos animae tua .

p. . . Alioque in loco iterum: Hi sunt fontes sine aqua, & nebulae

turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum in alte num reseruata est. Superba enim vanitatis loquentes, inescant in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt, qui in errore conuersantur, libertatem illis promittentes:

cum ipsi sint serui corruptionis. A quo enim quis superatus est, huius & seruus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi istius, in cognitione Domini nostri Iesu Christi, his rursus implicati superamur, facta sunt eis posteriora deteriora primis. Rursusque alibi: Rogamus autem vos fratres, A m isi ut observietis eos qui dissensiones dc o Tendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt ;& declinate ab illis. Huiusmodi enim Domino nostro Iesu Christo non seruiunt, sed suo ventri: & per dulces sermones de benedictiones, se-Zucunt corda innocentium. Fugiamus ergo latam viam quae abducit in perditionem : appetamus autem aristam & angustam,quae in aeternum diducit regnum. Laboremus hic bono dc alacri animo, antequam coacte nobis laborandum sit,

ac lassescendum. Mundum perturbationibus ac passionibus obnoxium, vitamque male affectam oderimus. Rectos nor

144쪽

PAR NE SES AD MONACHOS. 33r

bis ipsi cursus faciamus. Studium ac diligentiam amenaris, feruentes spiritu erga Dominum. Ploremus hic sponte atque libenter, ut Deum placatum reddentes, eripiat nos laba terno ploratu, & stridore dentium. Diligamus luctum, quoniam Christi praeceptum est. Ipse enim dixit: Beati qui lugent nunc, quia ipsi consolabuntur. Consideremus fratres charissimi, cos qui per mare nauigant, qualia subeant pericula cum fluctibus decertantes , re amplitudinem pelagorum transmeantes. Quando autem quis tempus conductionis suae impleuerit, non reputat pericula quae in mari decertans sustinuit, propter gaudium . quia plenam mercedein suam accepit, quin & alacrior ad nauigandum in mari,hinc redditur. Illi quidem quando finiunt, tunc incipiunt: At nos, fratres charissimi, si assequamur, ut bene finiamus propositum nobis certamen ; non amplius nobis necessitas incumbet iterum eundem cursum instituendi; cum id sit impossibile. Exiguum certamen est, fratres, & mercedis retributio ineffabilis. Vigilemus igitur, & diligentes sinus in opere Domini, charissimi , toto corde ac viribus, donec tempus habemus. Quemadmodum enim dona Dei, &promissa bonis non reuocantur praemia: ita nec malis intentata supplicia. Iccirco beatus vir qui timet Dominum: quoniam ab ipso coronam gloriae accipier, quam praepara'

uit diligentibus ipsem. Ipsi gloria, in secula seculorum.

Amen.

PARAT NE SIS XLII. Ad Fratrem qui excidit, G de Poenitentia.

SVb obedientia Patris spiritalis constitutis suggerit ini

micus, dicens: Discede hinc, A priuatim habira,vt quiescas magis. Et si cogitationibus eiusmodi frater consenserit, a fraternitate recedit. Sin autem viderit inimicus cogitationem fratris paululum attendere sibi; tunc suggerit ipsi, dicens : Ingredere in interiorem eremum. Deinde considente fratre per aliquod tempus in cremo: tunc assert ei honestatis inimicus daemon cogitationem taedij, temporisque produ-

145쪽

i3i S. PATRIS EPHRAZM SYRI

ctionem, ac rerum necessariarum penuriam,senectutis imbecillitatem & solitudinis lassitudinem atque molestiam. Et si inimicus fratrem commouere potuerit; etiam inde ipsum

extrahit, transportatque prope castellum, aut ciuitatem. Et tunc fornicationem molitur atque intentat ei daemon. Quare frater se continet ac cohibet ab accessu ad ciuitatem, neque castellis ac vicis appropinquat. Tunc cernens inimicus propo situm fratris, incitamenta ac machinamenta exco

gitat , quibus fratrem deiiciat. ex quibus unum est istuc Vna dierum, dum frater in cella quiescit; mulierem sub-bornat, quae ianuam eius pulset, praetextu quod a via abem rarit, & metu perculsa sit, vel quod pro eleemosyna ven

rit : aut etiam praetexit se Monachum aliquem notum ae que insignem inquirere. Frater itaque ostium aperiens suum, videt mulierem in sua consistentem cella. Quae ait ad illum: Domine Abba , ubi certus quidam moratur Monachus Τ& quia inclinata iam est dies fac charitatem ac gra' tiam suscipiendi nos intra fores tuas ista nocte: ne forte oberrantibus nobis, comedant nos ferae sylvestres. Saepe enim etiam aliam secum adducit deceptricem mulier i forte etiam expensas deferunt, & res necessarias, quibus fratrem inescare volunt. Tunc frater cum utrisque pugnat cogitationibus, metuitque ne velut immitis atque immisericors, praecepto excidat, & ne fortE etiam boni occa tione capi tur eius anima. Sed ne in longum protrahamus sermonem,

si concupiscentia victus fuerit Monachus, & post consummatum scelus si emittere eam voluerit , respondet illi, dicens quando me humiliasti ac compressisti: a te dimittis , ut quo velim abeam 8 At quo pacto ante conspectum parentum meorum comparebo An poterit amodo res caelari ' Certo igitur scias Monache, non amplius me a te ab scessuram: quin etiam tecum in tua cella conquiescam, ecunde voles me sustentes. Tunc seipsum Monachus deflere incipit, quod prorsus ianuam suae cellae aperitisset. Ista igitur iciens Monache, te ipsum custodi. Nam si in eius hiaqueo sincideris difficulter te explicarepoteris .Laqueis enim inquit, quae a labiis sunt, pertraxit eum. Quare praenoscens quae peccati futura sint nouissima, qualemque committentibus illud infamiam postea conciliet: fuge voluptatem carc

146쪽

ῬARA NE SES AD MONACHOS. ira

nalain: quippe cuius fructus pudoris atque infamiae fructus cxistunt. Et ante voluptat quidem concupiscentia, post voluptatem autem dolor. Perpende ergo animo, quod voluptatem dolor consequatur, & fuge peccatum: mente complectens humanum dedecus , atque adeo timorem Dei. Repelle igitur abs te daemonem volentem te decipere. αlabores tuos abripere: ut absque tristitia permaneas. Nouit quippe cordium scrutator Dominus, quod non malitiae causa, aut humano aliquo odio, mulierem respuas: verum

Vt non per bonum, tibi opereris malum Si autem quis dicat, rem bonam esse hospitalitatem , consentio dc ego: Athospitalis vir imitari debet eum, qui aurum in fornace probat, purumque sibi accipit, improbatum vero despicit; hoc

est, mandatum obserua, a peccato autem velut ab ore serpentis fuge. Nam qui dixit, hospes eram, & collegistis me:

dixit etiam , non fornicaberis. Sobrium igitur ac castum te praebe in iuuentute tua. Vigilanter attende, ne forte otio atque torpori indulgens , inueniaris prauis assectionibus seruiens a iuuentute usque ad senectutem. Nam qui in mari naufragium facit, forsitan & vigilauit &decertauit: verum magna inundationum insultatio ipsum obruit. Qui autem inportu naufragatur, similis est illi, qui mera sua negligentia nauem Domini sui in profundum deducit ac perdit. Tu ergo in portu versaris Monache, siquidem tibi ipsi attentadas. Propterea neque nobis in vicis .ac castellis conuersari

expedit: sin aute te illuc usque properandi urserit necessitas, ne colloquiis distraharis mulierum. Quemadmodum enim qui hama deglutit, ita tua abripietur anima. Sobrium igitur, ac vigilante te praebe, quia non procul abest prolapsio. Cum modestia igitur ac timore Dei aduersus tentationem de certa : nam fornicationis mater est impudentia. Quod si te liberius loquentem , & accedentem ad ipsas viderint, ad peius incitantes , dei j cient te. Vertim etiamsi verecundus sis ac modestus, non considas tibi: sed aduigila, ne forte compunctionis re pietatis praetextu mentem tuam verbis blandiloquis corrumpant ac destruant. Dixit enim quidam Sanctorum: Sermones proferunt,assectum animi emollire conantes. At certe , quemadmodum dixit Saluator:

147쪽

134 S. PATRIS EPHRAEM SI RI.

H. io. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, E stote

ergo prudentes sicut serpentes, & simplices ut columbae.1- Admonet autem & per Apostolum dicens: Nolite fieri ima prudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Domini. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Cerib igitur scias , charissime , quod si fueris ut aurum

purum in mundo, A ad institutum profectus monasticum, neglexeris te ipsum: non tardabis fieri sicut plumbum. Et si iterum ad monasticum vitae genus veniens, Dominum in veritate dilexeris: non tardabis fieri ut margarita, non habens maculam, aut rugam, vel quid eiusmodii sed eris ima maculatus omni ex parte. Et istuci te rursus nosse volo, quot

qui committit peccatum , grauius bellum habet eo qui se continet. Nam sicut qui lutum in aliquem locum infundit, foetorem reddit abundantioremt ita & qui non se continet, passionem auget. Intellige, qu bd si te ipsum neglexeris,'in ς' 7 fine te poenitebit. Cum dicat Apostolus : Qui . sine uxorecst, solicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Domino. Qui autem cum uxore est , solicitus est quae sunt mundi , quomodo placeat uxori , dc diuisus est. Tu vero Monache, non mundanam elegisti solicitudinem: sed quo pacto placeas Deo, unde teipsum castrasti propter regnum cauorum, Rursusque dico, si non continueris, nouissimEmultis modis dolebis, secundum Apostolum dicentem i . c. . . Tribulationem vero carnis habebunt huiusino di. Nam qui uxorem duxit , inopia virtutis laborat , curis domus, &vxoris , educationisque liberorum distractus. Qua autem absque uxore est, solicitus est quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Teipsum propter regnum caesorum castrasti , non ferro seminaria vasa amputans, quippe quod a virtute est alienum , sed pia cogitatione voluptates con primens. Quare iisdern terminis, vivendique institutis in.

l. s. siste. Quia scriptum est: Melius erat te non vovere, quam post votum promissa non reddere. Teipsum igitur ad continentiam compelle: dc mundas cogitationes tuas, mentemque inuenies, tanquam portum serenum tranquillitate plenum. Et futurorum bonorum spes, vires animae tuae pinguefaciet, quasi adipe εc pinguedine repletas i quibus nor Dominus dignetur iustus iudex. Amen.

148쪽

P ARPENES ES AD MONACHOS. 333Neque alio modo templum corrumpas Dei, obsecro, Mnon .contristes inhabitantem in nobis Dei spiritum , nec sanctos Angelos nostrae deputatos custodiae, cie noctuque, qui & daemones a nobis repellunt inuisibiles, dentibus ad-

uerbum nos stridentes ne forte ipii accusatores nostri , in die evadant iudicij, sub ij ciamurque euersioni Sodomorii. Nam etsi nos , parietes, ac muri circundederint , dc licet nos tectum contexerit, dc fores occlusae sint, ac tenebrae existant: attamen cogitemus ni iii eorum quae ad nos pertinent, latere eum qui tenebras fi luce separauit. Fidemque tibi Propheta faciat, dicens: Intelligite insipientes in populo , dc itulti aliquando sapite. Qui plantauit aurem

non audit laut qui finxit oculum non considerat Qtri cor ripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Vides frater charissime, qudd non solum hominum actiones intueatur Deus , verum etiam cogitationes. Quὁd si

tibi suggerat inimicus , dicens : Restat poenitentia , ideo

iam voluntate tua perfruere. Dic ad eum: Quae utilitas est diabole, domum berae exstructam diruere, ac de integro rursus aedificare Z Cum dicat Apostolus: Cum metu ac tre- Phili'. s. more vestram salutem operamini. Vbi vero metus est de tremor, perspicuum est nullam adesse voluptatem. Da ergo operam saluti tuae , dilectissime frater, ac mentem ad tranquillitatem traducens, recollige cogitationes tuas, &dic intra teipsum : Tanto iam tempore tuas voluntates &carnis cupiditates exples , & cogitationibus satisfacis tuis' a, Quod lucrum his perficiendis retulisti Nunquid ad statu ram tuam adiecisti cubitum unum ' At crassus ac pinguis factus aliud igitur tibi ipse nihil praeter escam vermium collegisti. Quid ergo in die tibi utilitatis accessit Caele stem ne thesaurum bonis complesti, dum ita sine metu vutam degis 3 Quid igitur tibi profuerit, reliquisse mundum

Heu mihi, o anima, quod ad talem vitae conditionem, aut potiri euersonem deueneris ' Ecce fratres mei virtutibus exornati sunt, Deumque in veritate timent: ego autem in

tenebris ambulo. Mane resipisco propter ea quae ago , ac die consequenti deteriora perficio. Et cum mihi Dominus

vitam talabitatem donauerit, his ego confisiis Creatorem

149쪽

13s S. PATRIS EP HRAEM SYRI,

meum exacerbo. Quare negligens es , o anima mea 'Cur pro nihilo ducis' Non enim te pellet atque abi jcet Cre tor , qui te ex non esse ad esse produxit. Ipse mittit Ange lum suum: tu hinc discedes ' Agnosce infirmitatem tuam o anima mea. Quandiu factori tuo ac mandatis ipsius reluctaberis' Opprofrium me fecisti 'o diabole, & Angelis Rhominibus, morigerumque impiis tuis reddidisti consiliis. Suggeris enim mihi, dicens: Semel exple concupiscentiam tuam , A non amplius indulgebis et , neque cognoscetur peccatum tuum. Et ecce paruum illud. Magnus mihi factus est hiatus: nec possium improbis, variisque concupiscentiis tuis res stere. Nam exiguum soramen aqua inuenit, hiatumque magnum ac omnibus manifestum effecit. Vere enim peccatorum consuetudo in deterius agit eum qui lapsus est. Mentem quippe meum immundis obscurasti cogi.tationibus, & in peccati foueam impulisti me. Cui dicam, ut super me plangat nussero peccatore Z Nudum enim me inimicus reddit ob meam pigritiam i vertim spe in Deum respiciens, non despero salutem meam in finem , quoniam clementissimus est, dc optimus Dominus. Quid porro & ad fraudulentum deceptorem inimicum' quia continentiam meam ob stomachi infirmitatem euertit, A me vigilia in orationibus alienum fecit. Auaritiam in me, pretextu longioris senectutis plantauit, lacrymas meas exsiccauit , cor meum crassium ac stupidum reddidit. Ab

obedientia in Christo me segregauit , & in distractionibus me sufiixit, inobedientem, ac otiosum me reddidit, ne quid

agerem: &vt curiose ac Dustra laborarem effecit. Inuidiam&detractationem me docuit. Trabem, quae in oculo meo est, non permittit mihi ut considerem: festucam autem, quae

in oculo fratris mei est, oculis meis obhcit. Quae in corde meo sunt, occultare suadet; sin autem in aliquod impegerit frater incus delicium, de eo ut garriam efficit. Superbiam , &. iracundiam atque excandescentiam me edocuit. Ventri ta ebrietati, ac voluptatibus me deditum esse fecita

Damna animae meae, tanquam lucra comparauit mihi. PLgrum , A murmuratorem, atque multiloquum me esse docuit. Versutum, & susurronem, ac immorigerum me effecit. In lectione A psalmodia, distractum este aliis, me docuit,

150쪽

PAR ENES ES AD MONACHOS. 13

cuit. Oro, & non attendo, captiuum me ducit, dc non considero. Admonitus frequenter a viris Deum timentibus,

bonae ipsorum adhortationi non parebam: nam sicut iacula illorum verba excipiebam, dc commonitus irascebar. Satis sit tibi tantus interitus, diabole. Agedum in teipsam 5 anima mea reuertere. Qua potic sinalim re freta, tuum Creatorem exacerbas 3 Quandiu in iisdem versaris malis Noli aspernari gratiam eius qui te protegit atque conseruat: nefortε abs te recedat, dc in manus tuorum tradaris inimicorum. Fuge diabolum 6 anima mea. α opera eius: nam odium erga homines gerit, & homicida est ab initio. Si ad eum accesseris, non parcet perditioni tuae. Relinque hostem malignum, dc Deo Denignissimo adhaere. Erubelce igitur 6 anima, dein viam salutis reuertere. Vulnerata autem, ne te ipsam desperes. Nam cepe licet pugil ceciderit , tandem adhuc coronam refert. Cecidisti resurge. Viriliter ape, & dic: nunc incepi. Et ne perseueres in lapsu tuo: ne forte ut cadauer in auium de bestiarum cibum tradaris. Clim Propheta clamet: Ne tradi deris animam p . n. confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne obliuisc ris in finem. Procide dc tu Regi gloriae, confitens peccata

tua : nam multitudinem miserationum continet. Qui terrenum adire Regem volunt, a ianitoribus prohibentur, a militibus de ministris expelluntur; dona Principibus afferunt,

ut voti compotes fiant. Tu autem ad Regem accedens uniauersorum, nihil horum suspiceris. Non dona requirit inullus enim est qui accipiat, neque qui impediat: quoniam si tim Rex inuenitur Sc admittit te. Malitiae est immemor, dc benignus, de de hominum vitiis dolet. Accede igitur ad ipsum, non in simulatione , neque corde duplici : vertim in conscientia pura. Nam priusquam tu exiguum aut magnuinquid loquaris, praeuidet ae qui ous locuturus sis: Sc antequam

tuum aperturus sis os, quae in tuo sunt corde praecognoscit. Ne ergo vacilles, neque morbum tuum occultes: non enim

durus est medicus , sed indulgens solo verbo curat. Dixit, de facta sunt. Hocque ex ipsis crede rebus. Dixit paralyti- , co : Tibi dico, surge, tolle grabatum tuum, dc vade in dO- atare. acinum tuam: dc e vestigio sanus factus est homo , dc baiulans

suum quo portabatur lectum, ambulabat sanus. Dixit dc le- Ἀ-ti ri Tom. II. S

SEARCH

MENU NAVIGATION