장음표시 사용
151쪽
proso: Volo,mundare illico mundata est eius lepra. Quin&Lazarum quoque quatriduanum solo verbo a mortuis excitauit Dominus. Et ne sigillatim recensentes , videamur in longum protrahere sermonem , nam opera ipsius innumerabilia sunt: Illius etiam squae pedes eius lacrymis irim gauit,& capillis suis abstersit) peccata verbo diluit, atque V dimisit, dicens : Conside filia, fides tua te saluam fecit. Nam fons est indeficiens, medicamenta salutis hominibus producens. Ne ergo haesi te ς. Non enim te saluari volentem rei M. . . clet, qui ait: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare Gliis vestris, quanto magis Pater vester qui in canis est, dabit bona petentibus se , Accede igitur ad Patrem misericordiarum, & confitere peccata tua cum lacrymis, dicens: Peccaui in casum, & coram te Domine Deus omnipotens, & non sum amplius dignus vocari filius tuus, neque sursum aspectum tollere, & cernere altitudinem caelorum prae multitudine iniquitatum mearum, neque nomen tuum gloriosum nuncupare labiis mei peccatoris. Nam caeso dc terra indignum me reddidi εἰ quia te optimum Dominum exacerbaui. Precor obtestorque Domine, ne me a facie tua abscias, neque recedas a me ne miser peream. Nisi enim
me tua gratia protexisset, iam ego periissem, & essem instar pulueris ante faciem venti, & quasi nunquam in hac vita apparuissem. Nam ex quo viam tuam dereliqui , nullus hic mihi bonus occurrit dies. Qui enim in peccatis melior visus est dies, acerbissimorum exstitit acerbissimus. Verum deinceps spero fore, ut gratia tua, quae me confortat, consulat saluti meae. Nuncque ad te supplex recurro, obsecrans, ut mea iustitiae aberrantem via , suscipias. Effunde in me misi rationum tuarum multitudinem, sicut in filium olim effudisti prodigum, quia vitam meam dedecoraui, dissipatis diuitiis gratiae tuae. Miserere mei Deus, dc ne vitae memineris meae, quae ad extremam redactaest vilitatem. Miserere mei, sicut olim peccatricis, & publicani es misertus. Miserere mei, sicut commiseratione ductus es latronis. Nam is in terra cum
esset, ab omnibus reprobatus est: at tu eum suscepisti, Adeliciarum paradisi incolam fecisti. Quare & meam inutilis . tui serui poenitentiam suscipe nam & ego a cunctis spretus sum, atque reiectus. Aduenisti enim Domine, non ut iustos,
152쪽
sed peccatores vocares ad poenitentiam. Deprecare charissime, & confitere : vertim actio orationi cooperetur, atque confessioni, ut oratio tua sicut incensum dirigatur in
conspectu Dei, audiasque : o homo , magna est fides tua, 'serim. fiat tibi sicut vis. Ipse autem Deus , qui aberrantium dux est, A collapsorum atque debilium erector , donet nobis ut vitam peragamus irreprehensibilem : statuatque nos Idextris suis in illa die iustus iudex. Quoniam ipsi conuenit omnis gloria, honor, adoratio , Patri ,& Filio, & Spiri-ritui sancto: nunc & mper, &in omnes seculorum gene
P ARAE N ES IS XLIII. at uia non oporteat iurare , neque blasphemare.
CVm dicat Dominus de Saluator noster Iesus Christus:
Iterum audistis, quia dictum est antiquis: non periurabis : reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis , non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum eius : neque per Hierosolymam , quia ciuitas est magni Regis : neque per caput tuum iuraueris, quia non potes unum capillum album facere nigrum. Sit autem sermo vester, est, est: non , non: quod autem his abundantius est, a malo est. Et quomodo nos praecepta Creatoris nostri transgredi audemus 3 secundum eum qui dicit: Et posuerunt in casum os suum , & lingua eorum pertransiuit in terra. Et audes aperire audacter os tuum, & in casum verba emi tere, iurarisenta, atque blasphemias f&non times, ne fomld falx ignea, quam Propheta vidit, demoretur in domo tua , donec ex ea quae sub callo est , te excidat ac deleat: dum sic audes os aperire aduerstis Deum omnipotentem,
in quem Angeli, Archangeli, Cherubim , & Seraphim,
non audent oculos coni j cere e sed cum timore ac tremore
assistunt collaudantes formidabile, & gloriosum, atque honorabile nomen eius Et sicut scriptum est: Audaces, sibi
153쪽
a. Petri a. placentes , sectas non metuunt introducere, blasphema
tes. Vbi Angeli, fortitudine de virtute clim sint maiores, non portant aduersum se execrabile iudicium. Hi vero ve lut irrationabilia pecora,naturaliter in captionem & in perniciem in his quae ignorant blasphemates, in corruptione sua peribut,percipientes mercedem iniustitiae. At tu homo cum sis, non agnoscis teipsum' An putas quis d probitatem praebeat res ista ' non inquam : verum in perniciem atque exitium ea tibi res accidet: quia & aliorum animas coinquinas , Satanae administer e Tectus , Cum dicat Aposto Ois j lus : Docentes ec commonentes vosmetipsos in plialmis,& hymnis , ac canticis spiritualibus , cantantes in cordibus vestris Domino. Tu vero , pro hisce contraria doces, blasphemias dc iuramenta, teque ipsum una cum imitatoribus in spientiae tuae , filium Sehennae ericis : quoniam os quod ad glorificationem suam procreauit Deus, illud tu amaritudine imples. Desine igitur 6 homo : ne sorte idem sermo , quem contemnis , flamma fiat in ore tuo , dia tuam linguam comburat. Nam si homo homini pugnam suscitans , etiam pace iam facta , in conspectum eius prodire erubescit: quomodo tu hodie in mundo constitutus , dc cras tribunali ipsius praesentandus, audes talia eloqui 3 dc non metuis , ne forte ignis e caelo descendat,
de deuoret te: dum tu scos aduersus omnipotentem aperis 3 neque vereris , ne forte terra sub te repente disrumpatur , de te absorbeat 3 Ne decipiaris o homo di impossi bile est enim manus effugere Creatoris nostri Audi eum
P. . qui dicit , Blasphemantes : qui rationem reddent Deo, qui paratus est iudicare vivos dc mortuos. Quousque tandem exacerbamus eum, qui tanta nobis bona donauit ' qui pulverem e terra capiem , formauit
hominem , δά inspirauit in eum spiritum vitae. Qui cuncta subiecit sub pedibus suis, de nos dormientes custodit, dia
excitatos protegit , dc esurientes nutrit, ac nudos vestit: pusillanimes consolatur: corripit, & miseretur. Qui etiam Filium suum unigenitum pro omnium vita tradidit: N os autem pro beneficiis eius , spinas& tribulos proferimus, quorum consummatio in combustionem. Accede ergo ad benignissimum, re malorum atque iniuriarum plane immemo-
154쪽
rem Deum: petens ab eo custodiam ori tuo ,εc ostium circunstantiae labiis tuis. Cernis enim Prophetam, quomodo tremore ac metu perculsus, & per puram cum Deo precationem sermocinans, exclamabat dicens: Domine audiui Maris. auditionem tuam, dc timui. Domine consideraui opera tua, m& expaui. Ac rursus : Obseruaui, dc conturbatum est cor I , δε- meum, a voce precationis labiorum meorum. Et ingressiis est tremor in ossibus meis , dc in me conturbata est virtus
mea. Quod si adhuc pergimus iustum contemnere Iudicem, audiamus Apostolum dicentem An diuitias bonitatis eius, S patientiae, & longanimitatis contemnis: ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit3 Secundum autem duritiam tuam, & impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, & reuelationis, &iusti iudici j Dei: qiu reddet unicuique secundum opera eius. Propterea & alibi dicit Scriptura : Si peccans peccauerit homo in hominem,
etiam orabunt pro eo ad Dominum : Si autem in Dominum a. r. i. peccauerit , quis orabit pro eo , Iccirco poenitentiam aga mus Fratres: quousque Creatorem nostrum exacerbamus λSi portum perdiderimus: ubi tempestatis ac perturbationis tempore saluabimur Qubd si Dominum exacerbauerimus: ad quem tribulationis tempore, & in hora necessitatis confugiemus 3 Ego quidem, dilectissimi, non tanquam opere Veritatem demonstrans, ista vobis conscripsi i vertim uti frater consilium praebens. Nisi quia Dominus adiuuit me, Gul. , paulo minus in inferno habitasset anima mea. Quocirca &vos ego miserrimus hominum, obsecro: precemini pro me apud Dominum, ut multitudo peccatorum meorum ante finem meum deleatur, ne confundar ab exspectatione mea.
Et in hora mortis, me respiciat secundum multitudineminis rationum suarum, Et tunc per fideles , illuminatosque
Angelos, animam meam peccatricem cum vestris animabus ad requiem iustorum deducat. Qualem enim putatis, terrorem atque tremorem habet anima, in hora illa ' Nam
si is, qui in regionem proficiscitur longinquam, subsistit &admiratur, populum cernens peregrinum, & terram ait rius linguae, quam nunquam vidit: quo putatis timore percelli animam, quando ex hoc seculo ad futurum emigrarit;
dum cernit tunc quae nunquam asperiti Salaganans igitur
155쪽
eorum, quae ibi contingent, charissimi, tota mente & corde Serviamus Deo totis viribus nostris. Custodiamus mandota eius omni contentione. Diligamus formidabile, & omni honore dignissimum nomen sanctum eius, & proximum, si ' cui nosipsos: ut audire promereamur benedictam illam vo-M-ώ. as. cem: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, a constitutione mundi, Benedictus Deus, qui nos sua implet benedictione: quoniam in omnia secula, miscri cordia eius. Amen.
De Amore Dei. ATcende tibi ipsi, Charissime, ne fort) in negligentia
atque dictractione perdas tempus tuum. Attende iis quae dicta sunt a Domino : Vineam plantasti tibi: circunda illi maceriam. Amoenum hortum comparasti tibi; fructus eius serua i ut laeteris in nouissimis tuis. Et non dimittas porcos tuos, in labores tuos; ne deuastent eos. Quid enim prodest, fratres, si hodie vitam quietam in cella degamus:
cras autem in ciuitate ac vicis remoremur, ea agentes, quae
non placent Deo Quid prodest, fratres, si uno die aedificemus , duobus autem Gestruamus t Quomodo enim sic operantibus nobis, perfici poterit opust Quid nobis, de seculo Quid nobis ,& negotiationibus huius vitae: qui mortui sumus mundo At de alimentis fit sermor manus ad carnis ministerium sufficiunt, maxime adiuuante nos Domino. a. nisis. Nemo enim militans Deo, ut ait Apostolus , implicat senegotiis secularibus, ut ei placeat qui ipsum ad militiam ele-ε ν ά. . git Ac rursus : Nocte & die operantes propriis manibus,ne quem vestrum grauaremus. Quid nobis cum vi eorum viis, o monache 3 Si enim dum in nostra residemus atque quiescimus cella, vitiorum cogitationibus, rerumque adumbrationibus obsistere nequimus: quomodo non magis faciliusque capiemur: si in alienigenarum manubias nosipsos coniecerimus 3 At frequenter vis dicere, ex Praefectorum commissione, te necessario vicos adire. Quὁd si eorum per-
156쪽
missu, & propter 'obedientiam id agas , extra culpam es, dummodo quod tibi mandatum est , cum timore Dei egeris: at sunt nonnulli, qui iraetextu obedientiae, propriam
quoque perficere concupiscentiam quaerunt, secundum lio minem vetetem. Vide igitur ut prudens, ne pro auro & argento, testam ac lutum inferas: &yro obedientia , inobedientiam opereris. Quid enim profecerunt, qui cum Iesu Filio Naue, & Chaleb profecti sunt ad explorandam terram 3 quippe qui praetextu obedientiae', inobedientiam
exercuerunt, veritatem deserentes, & a Domino recedentes, atque ab ipso corda filiorum Israel peruertentes. Quocirca siquando in ministerium mittaris : cum timore Dei cuncta gerito, tanquam Deo praesente, dc iugiter opera tua jectante. Si enim missus, vadis ministraturus Sanctis, ipsoque ministerio spreto contraria agas, ac Deo contempto delicias quaeras, concupiscentiasve expleas: nequaquam obedientiae opus impleuisti, sed inobedientiae crimen commisisti. Scire autem te volo , quod quemadmodum hi, qui te in monasterio quietE ac tranquille viventem, & Domino Christo seruientem vident, in te Deum glorificant: ita qui te in ciuitate aut castello facientem quae displicent Deo adspexerint in te scandalizabuntur. Atqui obsecro quae tibi merces debetur si conscientiam proximi vulneres ' Quod si consilio acquiescas meo, ut Deum timeas, & quietam vitam ducas: in tό glorificabitur Dominus, eritque tibi ad
omnem virtutem capessendam, robur.
Ceterum suggerit tibi crebro inimicus, dicens : Interea dum iuuenis es, tuis fruere concupiscentiis. Qupi enim putas in seculo deliciis deditos, & tamen caelesti regno non priuatos' Tu ergo dum iunior adhuc es, comede, bibe, seculique voluptatibus perfruere : quando autem ad senium perueneris, tum demum poenitentiam agas. Quid enim ab eiusmodi aetatis flore, corpus tuum affigere quaeris rvide ne forte in aegritudinem incidas. Dic ergo tu illi, talia tibi suggerent. : bd si in iuuentute deprehensus fuero,& ad senectutem non peruenero: quidnam ante Tribunal Christi respondebo F Videmus enim iuuenes quamplurimos in aetate iuuenili morientes, senes vero longaeuos: sunt enim impervestigabilia opera Domini. Et quomodo tu me
157쪽
decipete tentas, admonens ut senectutis tempore poenitentiam agam ' Dicerene tunc mihi licebit ad iudicem: Iunior deprehensus, ex hac vita excessit quare dimitte me modo ut poenitentiam agam . ' Nonne plane tunc quoque ipse mihi respondebit : Per tot iam annos dimisi te, saepiusque
peccantem in me , patienter tuli, neque confestim te occi- .di, concedens tempora, loca,& momenta, quibus poeni'tentiae semina igctare possies. At tu tempus quod tibi ad poenitentiam permisi, in peccatis consumpsisti, ac voluptat bus. Certo igitur noueris, frater, quod si timorem Dei spreueris, & peccatis teipsum dederis , aeterno supplicio condemnaberis. Nam qui deliciis ac voluptatibus sua membra tradidit, non in futuro duntaxat seculo, dolore afficietur : versim etiam in praesenti, nisi citis poenitentiam Christo egerit. Similis enim vili atque abiecto erit panno , quo ubi omnes abusi fuerint, ad extremum abi jciunt, atque proculcant. Ceterim tu si ab hisce te omnibus exemeris, dc Christo Domino placere volueris, tuam seruans castitatem corporis in charitate Dei, quae virtutum omnium columna est: similis eris purpurae regiae,& fulgebis instar luminaris magni, in medio fratrum, insurgentesque in te avertet atque prosternet Dominus , nam timor Dei, quem amasti, loco muri erit tibi, inueniesque gratiam coram Deo & ho minibus. Ad uigila igitur, ic attende tibi ipsi, hoc sciens, quod non ignorat inimicus etiam intra claustra atque repagula captare animas torpori & negligentiae deditas. Sed dicet fortassie insipientium aliquis: non tum idoneus ad resistendum obrepentibus vitiis, verum statim perturbatione abducor ,&in assensum trahor. Ne in eo glorieris: non enim est ista religio , sed ignauia atque dementia. Cum dicat Sapientia: Ne acceptor sis personae contra animam tuam, neque confundaris in casu tuo. Nunquid, obsecro, si furem senseris effringentem domus tuae parietem seu murum, iacere te sustinebis, n domum ab eo spoliari' nonne surgens, latronem persequeris 3 Et quomodo non est tibi curae, castitas corporis tui: sed Dei prodis templum, illudque corruptelae exponis i Cernimus quippe, quanto eos dignetur honore Deus , qui a diebus iuuentutis suae usque ad senectutem seruiunt ei. Ait enim ad Ieremiam Prophetam i Memoratus
158쪽
ratus summisericordiae iuuentutis tuae, & charitatis perfectionis tuae, ut sequereris post sanctum Istaes. Illos porro qui I iuuentute usque ad senectutem, sensum sequuntur eraroris, ita reprehendit Propheta, dicens: In ueterate dierum *'u'
malorum , nunc venerunt peccata tua, quae fecisti prius.
Ideoque beatificat eos Spiritus sanctus, qui iugum Christi super se tulerunt a iuuentute sua, dum dicit: Bonum est viro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua. Evigilemus de resipiscamus igitur charissimi, ne for thsumma Ini longanimitas nobis in iudicium sit, dum agere poenitentiam nolumus: sed singulis diebus peccata peccatis accumulamus. Quis putas diem iudici j mente reuoluit, dc non perhorrescit 3 Perpendamus quae dicuntur,dilectissimi. Cum venerit aestas, dc calores incaluerint, dicere solemus t Duo alij supersunt menses, dc aestas praeterierit. Quid agemus charissimi , si aeterno ignis supplicio post mortem damnemur Et dum rursus hyems ob uenerit, dicimus: Alij duo, aut tres restant menses , dc magna comminatio ac vis frigoris se remiserit. Quid agemus , fratres dilectissimi, si in inferioribus partibus terrae, post mortem damnati fuerimus 3 Qubd si quis etiam in aduersam inciderit valetudinem , dc noctu o somno priuatus fuerit , crebro oculos in fores atque fenestras dormis defigit, lucem diei videre des derans: Nos autem quid faciemus, fratres , si in exterioribus condemnemur tenebris, ubi fletus est, de stridor dentium: ubi nulla spes est aspiciendae unquam lucis , in sempiterna secula i Similiter autem & qui in exilim eiectus est, dies, id menses , dc annos enumerat, quotidie praefiniti temporis finem exspectans t at qui in futuro seculo condemnatus fuerit , neque dies numerare poterit, neque noctes, neque menses, neque temporum momenta. Sunt enim infinita& sempiterna secula, in quibus, qui nunc lugent ac plorant, tunc consolabuntur: qui vero nunc negligentes, vanisque seculi rebus distracti sunt, tunc congemnabuntur.
Nam quae in deliciis est vidua, inquit Apostolus , vivens
mortua est. Et rursus Saluator; Vae quiriGetis nunc; 'uo- LM.
niam lugebitis & flebitis. Evigilemus ergo ab hac vita cillectissimi. Lugeamus modo , ut tunc: consetemur. Vitam
159쪽
quietam atque tranquillam, cum humilitate in cellis nostris degamus: ut respiciat humilitatem nostram, & laborem D minus: remittatque nobis cuncta peccata nostra. Scriptum est enim: Quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus. Et iterum : Quemadmodum miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentium se. Det porro nobis Dominus,irreprehensibilem peragere vitam, & cum Sanctis
suis glorificari. Quoniam ipsum decet gloria, in secula seculorum. Amen.
De charitate siue dilectione. SI tibi, Charissime, donum scientiae & discretionis, s-
ue gratiarum, & curationum, concessum sit: vide ne forte his confisus muneribus, permaneas infructuosus. Vt non dicas tunc: Domine, miserere. Et responsum audita
cuni his qui a sinistris erunt, quando magnus ille Rex iustos separabit a peccatoribus: non noui vos. Scriptum quippe est. Non.onmis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caesorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caesis est. Multi enim dicent mihi in illa die:
Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus ;& in nomine tuo daemonia eiecimus , dc in nomine tuo vi tutes multas fecimus ' Et tunc confitebor illis, quia nunquam noui vos, discedite a i , qui operamini iniquitatent. Cur ita : quia charitatem non seruarunt. Nam quemadmodum scriptum repetitur: Qui fratrem suum quem videt, non diligit, Deum quem non vidit, quomodo potest diligeret Scriptumque est: Seruus ille qui nouit voluntatem Domini sui, & non fecit, vapulabit multis: qui autem non cognouit, & fecit digna plagis , vapulabit paucis. Attaque Apostolus : Et adhuc excellentiorem vobis viam demonstro , Si linguis hominum loquar de Angelorum, charitatem autem non habeam , factus sum velut aes sonans, &cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, & nou mTsteria omnia, dc omnem scientiam: &si habuero
160쪽
omnem fidem, ita ut montes transferam : charitatem au tem non habuero , nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas si tradidero corpus meum ita ut ardeam,charitarem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est, Charitas non aemulatur, non agit purperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniqui rate, congaudet autem veritati: omnia suffert, omnia credit, Omnia sperat, Omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Ecce, audisti charisii me , vim charitatis. Hanc tibi in cunctis tuis operibus vindica: ut quantum duce gratia fieri potest, laudem a Deo
Obtestor autem vos,fratres charissimi, ut mei serui inutilis, in precibus vestris apud Deum gratissimis, memineritis: ne sermones mei sint otiosi atque inutiles , neque contra me faciant coram Iudice, in die atque aduentu Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi. Nihil mihi conscius sum: at iudi- .cij successus terribilis, de ignis zelus, qui aduersarios consumpturus est, horrorem mihi incutiunt. Ceterum Deus, per suam misericordiam, mihi quoque quamuis indigno introi tum vobiscum,&cum aliis electis suis , in suum regnum concedat. Diffundatque Dominus Iesus charitatem suam in cor
dibus nostris. Quia ipsi gloria, & potentia, in seculorum se .cula. Amen.
P ARAE N ES IS XLI L. Ad Eulogium.
AD fructum obedientiae respiciens, Frater charissime, tibi de quibus mihi imperaueras, perscribere studui. Principium optimum est timere Dominum. Senectus vero honorabilis, in anima Christo deuota. Qui sibi ipsi attendit, in omni loco salutem assequi poterit. Qui conuersationibus gaudet mundanis, seculum nondum se odisse ostendit. Nam sicut qui ignem excitat, flammam suscitati ita & mundana colloquia, passiones atque affectiones prauas in corde monachi commouent. Vtinam, frater, aduentantes colloquen