Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

di causa, nihil tibi nocerent. Qui mulierum familiaritatem

amat: aduersus seipsum, fornicationis daemonem excitat. Clim bonam de te famam acceperint parentes tui,plus quam vino & epulis laetabuntur. Qui delectatur ebrietate, multis damnis afficietur. Dicit enim N agit,quae non decen depraedaturque proprias diuitias,&velut alienas distribuit etiam inimicis nam ebrietas mentem atque intellectum ipsus excaecauit. Modestum ac grauem te gere,frater i modestia enim&grauitas pacificum ac tranquillum vitae statum parit; porro tranquillus vitae status, vitam perturbationibus liberam efficit. Sit tua modestia cum humilitate coniuncta: ut

verus monachus reddaris, & charitatem atque temperantiam possideas. Multiloquium, frater, mentem sensumque obtenebrat: mens autem tenebris obducta, ad impudentiam trahit : impudentia vero fornicationis est mater. Qui silen-rio gaudet, absque perturbationibus vivit: quin etiam ne proximum quidem irritat. Risus porro & impunitas, instar Veneni nouitio obest, ac monacho quoque inutilis. Nam illos,qui nunc lugent ac plorant, beatificat Dominus. Iactura

est monacho, multiloquium. In mensa maxime tacendum. Ama silentium frater, ut tecum grauitas atque modestiam neat. Conserua modestiam & maturitatem, Ut te a fornica-

ione custodiat. Qui contradicit, de immorigerus suo est Praefecto,non tardabit prolabi in mala: at qui morem Superiori gerit,cum iustis gaudebit. Qui in propriis gloriatur viribus ipse a se diuinum auxilium repellit: qui verό gloriatur, in Domino glorietur. Qui distractio fies amat, & quietem

odit,saepe multumque tribulabitur atqui in humilitate quietem sectatu in Domino laetabitur. Qui patienter in Synaxe consistere redusat, haud leue damnum subibit:at qui cum re uerentia& pati ctia perstiterit, exaudietur. Qim tempore Synaxis, verbis intentus est otiosis: in duplicem reprehensi nem incurret: propterea quod a precatione atque psalmodia eum retrahit quo cum loquitur tum etiam qu bd sibi ipse da. num conciliet ac simul iis qui proxime adstant. Qui exercita tionem diligit, robustior euades. Qui vero ebrietatem amar, in nullo sibi temperabit. Cui operari molestum est,in curiositatem incidet: multa quippe mala otium docuit; at cui op

xari iucundum est, sine molestia erit. Qui in splendido parem

162쪽

T, AENE SES AD MONACHOS. i q

tum gloriatur amictu, probatus non erit: non enim in acie

belli proderunt ipsi. Honora, frater, paruos & magnos: ' ut te exaltet Dominus: qui enim seipsumhumiliat, exaltabutur. Humilia caput Superiori tuo, dc Praefectis fratrum in Domino subiectus esto. Nam in eo , fructus timoris Dei existit. Humilitas porro non solum in submissione erga maiores exhibetur, sed etiam in attributione honoris erga minores atque inferiores. Scriptum quippe est: Quicunque honorificauerint me, glorificabo eos: qui autem contemnunt me , ignominia assicientur. Nos ergo glorificemus Deum, ut&ipse nos glorificet, cum omnibus Sanctis suis. At in quo glorificabimus ipsumi in obseruatione legum, ac mandatorum eius. Nam scriptum habetur: Non in sera mone est regnum Dei, sed in virtute. Et rursus: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est. Ante omnia frater , Deum in veritate time: & timor eius illuminabit oculos mentis tuae. Dilige autem humilitatem : nam quae secundum Deum est humilitas , murus firmus & inexpugnabilis est a facie inimici, ac petra ex

opposito percutiens atque confringens machinas Satanae,& tela nequissimi ignea. Si tecum mente constitueris, quas-mis contumelias , damna , atque contemptiones propter Dominum sufferre : eris tanquam generosus ac strenuus bellator, contra aduersarios semper armatus: tuncque inimici viso tanto tuo studio, concident a facie tua. Si velis inconsiderate currere , α nihil fatigari: quae, obsecro, utilitas λCastitatem corporis tui , una cum charitate custodi: nam charitas mater virtutum est: castitas autem lucerna ac firmamentum e lumen porro istorum, quies est atque tranquillitas: murus vero eorum, timor Domini. Servemus, Fratres , castitatem corporis nostri, in charitate Dei: vecum sanctis suis Angelis nos Dominus connumeret. Nam

his qui castitatem diligunt, delectatur Spiritus sanctus, Apatientiam ipsis donat. Quare perfecte exercetur castitas per temperantiam , mansuetudinem , & tranquillitatem, quae est cum charitate coniuncta. Quocirca subtrahere nos

163쪽

t. m. II.

ico S. PATRIS EPHRAEM SYRI, debemus ab omni fratre ambulante inordinate i ne sortEsuspicionem demus his qui nos vident. Ait enim Apostolus:

Prouidentes bona non tantlim coram Deo sed etiam coram hominibus. Si quis autem contentiosus est, nos talem comsuetudinem non habemus , neque Ecclesiae Dei. Rursus. que cum dicentem audi: Tu quidem recte gratias agis, sed alius non aedificatur. Vt quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia i Quamobrem necesIarium est adhortationes hominum timentium Dominum suscipere, dc non

sibi ipss placere , secundum eum qui dicit: Unusquisque

vestrum proximo suo placeat in bonum , ad aedificationem Et iterum: Vt is qui ex aduerso eth vereatur, nihil habens malum dicere de vobis. Ait enim Dominus gloriae: Sic t ceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, dc glorificent Patrem vestrum qui in caelis est. Cauendum est, ne occasione communicationis, sanctificationem perdamus: usitatum quippe inimico est per bonum operari malum. Nam qui peccat, & sibi occultare videtur, decipitur : nihil enim occultum , quod non reuelabitur. Si tibi inimicus concupiscentiam carnalem suggesseriti rescponde ipsi : Absit a me , ut amplius contritiem Spiritum ranchum Dei, in quo signatus sum, in diem redemptionis:

sussicit enim mihi tempus praeteritum. Nam scriptum est: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpurest : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. De pugna autem mentis ac cogitationis, ex parte didici: Nam Dater ab alio interrogatus Datre dicente: Cogitationes sordidae conturbant me. Ille respondit: Sancti tenes quibusdam permittebant, ut intus sinerent cogitationes ingredi,& tunc bellum cum iis gererenti imbecillioribus autem ne ullo quidem modo cum iis agerent , interdice bant , ne fortE dum mens atque memoria iis immoratur, morbus in curabilior reddatur. Tunc frater : Et quid est , inquit, permittere cogitationes intus ingredi, & tunc bellum cum iis gerere ἰ Cui ille, audi, inquit: Quando inimicus cogitationem alicui turpem , considerationesque impuras adduXerit, mox formosi aspectus mulierem menti eius ob jicit, aut quid similium, ad corruptionem occurrentium. Quix dum cernit coram se constituta, qui mente pugnat,

164쪽

T AR NE SES AD MONACHOS. 11i

non terretur cogitationibus eiusmodi i sed fortiter se opponit, impugnatque vehementer ac sapienter eas. Deinde aperit ipsis, & occludit eas. Et ubi iam ipsae intus fuerint, simul cum materia per quam pugnabant, dicit ad eas: haec

est quae vobiscum consistit, cuius causa me turbatis ac molestatis quotidie , mentemque meam informatis 3 Cupio igitur perfecte nosse, quis ipsius sit usus 3 Imperatque ensem sibi deferri, cogitatione ac mente; quo accepto aperit eam in ventre, imaginatione mentis, & dicit: VOloco gnoscere, quid tandem in ipsa reperiam, pulchritudinemne an putredineri apertoque ventre eius, inuenit intus quae Omnes nouimus , nranifestatur enim ex parte turpitudo concupiscentiae. Quare aduersariae cogitationes cernentes

cladem sibi illatam, tumultuari incipiunt: volentes fratris cogitationem diripere, atque reprobare, ut mente ab aliis cogitationibus turbata , destruant praesens certamen ; metuentes ne forte prorsus ipsarum appareat turpitudo atque confusio. Qui autem ex aduerso cum iis pugnabat, ait: Cur alia pro aliis adducere vultis 'non enim vos egredi sinam, donec accurate quidquid est in hac re, penitus indagavero,& virum reuera sit amore dignum quod vos laudatis. Tunc frater, ad tres vel quatuor usque dies, in interiore cubiculo cadauer recludit: ac postea aperit, cupiens cadauer videre. Et priusquam ipse intus ingrediatur, occurrit ei intolerabilis ille foetor, manuque os sibi cum naribus obstruens, nutu demonstrat aduersariis cogitationibus, ac sociis cooperatricibus peccati, finem rei. Deinde ait ad ipsas: Quid respondetis ad ista, Illae autem rubore suffusae, instar fumi

abi Dant in acrem. Sicque frater morbidas perturbationes diuina auxiliante gratia superauit: unde etiam confitens Domino, dicebat: Gratias ago tibi Domine Deus meus, quod non tradidisti me in manus inimicorum meorum : sed salvasti me de laqueo venantium: & gratia tua, Domine ii minauit mentem meam ad intelligendum ista : non enim per meam sapientiam , ab earum liberatus sum laqueo. . Semper ergo fratres , timorem Dei ante oculos habe mus : ut ipse nos protegat' nam absque eius protectione, homo nihil est. Magna quippe inimicorum nostrorum est

fraudulentia atque malignitas, sed diuinum auxilium ci

165쪽

i1E S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

cunctans hominem longe praestat ac superat: verum oculis nostris illud cernere non permittitur. Diligamus ergo Deum auxiliantem nobis , & saluantem totis viribus : dc proximum, sicut nos ipsos. Perpende mente diein obitus tui, frater charissime , quando obrigescens in tua lacebis tegeticula seu storea. Heu mihi, heu mihi, qualis animam meam detinebit timor ac tremor in hora illa, frater cha

rissime s Si quid igitur boni fecerit in vita ista, dum in ea

instar aduenae de peregrini habitarit, ii tribulationes & opprobria propter Dominum sustinuerit, ac optima coram ipso fecerit: magno cum gaudio in caelos sustolletur, a sanctis Angelis diducta. Quemadmodum enim operator laborum, ac per totum laborans diem, exspectat duodecimam horam: ut post laborem, accepta sua mercede respiret: Sic de iustorum animae, illam praestolantur diem i peccatorum autem , timore atque tremore in illa die ac hora corripientur. Et

sicut reus quispiam a ministris comprehensus,& a ipsis ad iudicij locum deductus: ita quoque in illa contremiscent

hora iniustorum animae , in sempiterna tormenta aeterna

caliginis respicientes. Quod si quis dixerit: permitte me in

illum proficisci mundum, ut deinceps poenitentiam agam non erit qui dimittat. Audiet enim talis: quando suppetebat tempus, non egisti poenitentiam , & nunc vis ire ad agendam poenitentiam, quando omnibus iam stadium est ape tum Non decertasti, de modo decertare cupis, quando

cunctae fores clausae sunt, tempusque certaminis praeteriit a Mia h. s.. Nonne dicentem audisti: Vigilate, quia nescitis diem ne-' que horam i Ista autem praescientes, fratres charissimi, dum tempus habemus, poenitentiam agamus : ut eruat nos Deus ab ira super filios dissidentiae ventura: nosque in partem Sanctorum ascribere dignetur. Ora etiam pro me peccatore, IV . s. dicente & non faciente. Nam scriptum est: Confitemini alterutrum peccata vestra, ec orate pro inuicem; ut sanemini

in nomine Domini de Saluatoris nostri Iesu Christi. Cui gloria & potentia, cum Patre inith experte, dc sanctissimo a que optimo dc uiuifico Spiritu: nunc oc semper, de in seculi

eculorum. Amen.

166쪽

PARA NE SES AD MONACHOS. PAR EN E SI S XLVII.

DIxit Dominus gloriae: Intrate per angustam portam : M tia. . quoniam lata &spatiosa est via quae ducit ad perditionem, & multi sunt qui inueniunt eam. Quid sibi vult an su-sta, & arcta via, quae ducit in vitam aeternam , & pauci sunt qui inueniunt eam ' Et quis est qui inuenit ipsam, pronuntiatque nobis vitam ipsius 8 Sancti omnes; per quam , Vaselectionis Paulus cucurrit: & consummans cursum, coronam reportauit. Ιdedque viam eius annuntiat nobis, dicens: In omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros, in a. orin multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, inan-

fustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus , in laborius, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, inscientia, in longanimitate , in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non Iacta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae dextris , & a sinistris , per gloriam & ignobilitatem, per infamiam & bonam famam , ut seductores & veraces, sicut qui ignoti & cogniti : quasi morientes , & ecce vivimus: ut castigati, & non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes , multos autem locupletantes rtanquam nihil habentes & omnia possidentes. Et spes nostra firma est pro vobis: scientes quod sicut socij passionum estis, sic eritis &consolationis. Quare & nos, fratres, debitores sumus ut eamdem teneamus viam usque ad finem , in qua etiam stipendia fecimus. Vitam quietam in solitudine agis r recordare eorum qui in carceribus conclusi detinentur , qui non solum ibi inclusi sunt, sed etiam ferro circundatum est ipsis collum: alij vero etiam in compedes coniecti sunt. Eremiticam vitam degis cogita pastores ovium, qualia in solitudinibus de montibus pericula lubeant:& quidem hyeme frigore obrigescunt, aestate vero solis r diis exardescunt. In coenobio vivis 'cogita id quod scriptum est, Multitudinis autem credentium erat cor unum,dc anima una, nec Tom. II. V

167쪽

314 S. PATRIS' EPHRAEM SYRI, quisquam eorum , qui possidebat aliquid, suum esse dice

bat: sed erant illis omnia communia. Funiculos essicis sin mente habeto illos qui per mare nauigant e nam hi cum mari pugnantes , candem artem tractant. Sportulas exiguas operaris, quae dicuntur malacia i cogita brencarios. Pulchre & eleganter scribis e aedium fabricatores, & operis tessellati atque exquisiti effectores cogita: Veruntamen diuinos sermones in fide de veritate conscriptos ne deprauaueris. Quid enim eo maius peccatum est: reddere id quod est dulce, amarum 1 dc quod amarum, dulce: lucem, tenebras , dc tenebras, lucem, in subuersionem audientium 3 Vae facienti istat nam animarum scandala ponit. Punctis distinctum opus ericis p caligarios dc coriarios cogita. Storeas

operaris 'cogita eos, qui marmora secant. Chartam coccineam operaris coriarios cogita. Thecas ac peras operaris' canabarios cogita. Canistra operaris 3 cogita mundanos ea dem artem tractantes. Vermiculata opera, antennasve facis 'scrinifices de vascularios cogita. Linum operaris λ lini Dces cogita. Lintea facis ' sericarios cogita. In pistrino te constituerunt lictores atque tortores cogita. In hortum te redegerunt 'fullones cogita: qui hyemem aeque atque aestatem peragunt, in aquis suum opus facientes. In culina te posuerunt tinctores, fabrosue aerarios cogita: qui quidem die noctuque laborant, cum igne pugnantes: dc alienae potestati subiecti, turbatique sustinent : dc a principibus frequenter coacti atque angustiati, suum opus non negligunt. Ianitorem te statuerunt a seruos terrenorum principum cogita. Ministrum, siue oeconomum, vel praefectum aliorum te constituerunt ' dicentem cogita : Seniores ergo qui in vobis

sunt, obsecro, consenior dc testis Christi passionum qui de

eius, quae in futuro reuelanda est, gloriae communicatore

pascite qui in vobis est, gregem Dei: prouidentes non coa cte, sed spontanec secundum Deum t neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clero: sed tormae facti gregis. Et cum apparuerit Princeps pastorum Christus, percipietis immarcessibilem gloriae coronam. Et ne cuncta sigillatim recensentes, in longum protrahere videamur sermonem: omne quod operatus fueris, dc taedis a

que pigritiae tibi spiritum inimicus in opere intulerit, ad S

168쪽

PAR ENES EI AD MONACHOS. ru

mile aliquod opificium referas animum, ut contradicas atauersario. Quodcunque verδ feceris, siue in opere, siue in sermone: testem tibi propriam adhibe conscientiam, illud nimirum secunddin Deum esse, quod efficitur,&saluaberis. Dic autem & ipse mihi, obsecro i Quod si abnegaueris gratiam eius, qui te in aeternum suum vocavit regnum ac gloriam, & ad seculum redieris, quid facturus eris , ut putat cogitatio tua Z aut potius quid tibi suggerit hostis

animarum nostrarum, nempe, si datam tibi gratiam rei ceris, te esse regnaturum Z Etsi verb regnaueris, nonne 6c mors te excipiet ὶ Si porro etiam facultates multas posse. deris, diuitiasque in copia congregaueris: nonne aliis eas

relinquens , nudus hinc abibis Secundum dictum illud Apostolii Nihil enim, inquit, intulimus in mundum, nec crim s. quid etiam auferre poterimus. Qui autem seminat in spiria stu, de spiritu metet vitam aeternam. Secundum hominem loquor: Frater , qu bd si abnegaueris gratiam Domini, non erit apud alios ea de te, quae fuit opinio prius, quam vitam monasticam institueres: sed apud amicos, familiares, ac propinquos , tanquam transgressor habeberis, dc negator. Sed quis te auspicari coegit opus, quod implere nequires 3 an- non dc lex istud dicit 'Scriptum quippe habetur in lege: Si Deue. as. quis est vir, & formidolosus, ac meticulosus corde, non egrediatur ad bellum , sed reuertatur in domum suam: ne pauere faciat cor fratris sui. Nunc igitur quod exorsus es, etiam perficito. Quod si etiam in peccato aliquo praeuentus fueris , ne in

eo permaneas i seda a Dominum in veritate conuertaris; est enim in caelo , qui peccata eorum, qui conuertuntur ad ipsum, delet. Solum cogitationibus temerariis ne consenseris: neque enim leones, neque dracones, nec barbari tantlim nocere poterunt, quantum temeritas , morem ipsi gerentibus. Nam multi initio hanc propulsantes, sententiisque eius communicare nolentes, etiam a barbaris in pretio sunt habiti, leonesque cum draconibus hos veriti sunt Flamma ignis non valuit capillos capitis eorum exurere: neque enim inuenta in ipsis eis materia malitiae, sed bonitatis. Temeritas vero suos crudeliter caedit amatores: non enim

est malitia, cuius non sit mater temeritas. Nam palam est

169쪽

i 16 S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

auaritiam omnium malorum esse radicem , secunddin illud ν Tim. s. Apostoli dictum: Radix omnium malorum est cupiditas , ab ipla vero radix germinauit: nam ipsa malitiae caudicibus ac ramis nutrimentum incrementumque praebet. Quid ea in mundo saeuius atque atrocius'quippe quae suos amatores ho--- M. δ stibus tradit, & profugos reddit. Fugit enim impius, nemine persequente: Iustus autem tanquam leo confidit, in magna 1ua libertate atque fiducia. A temeritate porro qui detentus est, non barbarorum cruciabitur manibus, non in regione externa: vertim intus angitur, intus assi igitur, & a propriis contribulibus verberatur; nullusque pro eo qui roget inuenitur ; quamuis non occulte, sed aperte tormenta ipsi in f

rantur, non ob actiones bonas,verum propter temeritatem.

Cuncti eos qui labuntur per illam, condemnant: cuncti istos accusant. Nullus est qui succurrat, nullus qui liberet atque defendat. Si temeritatem secutus fueris, in mortis penuaria deducet te. Haec etiam potentatus subuertit, & familias desolauit, Reges concussit,& in ruinam tradidit. Recede igitur ab ea, frater charissime, ne constringaris vinculis eius , nam vincula ipsus sunt ferrea, & pedicae eius aeneae. Haec suos amatores funditus euertit dc in hac vita ruinam iis infaustam parit, & post mortem exitium. Et quod ipsius est nomen nisi temeritas odit veritatem, mendacium diligit, disciplinam non admittit, admonitiones auersatur ac reijcit, insolentia& contumacia gaudet, reprehensiones no suscipit,voluptates nutrit: Deum contemnit, non reueretur, non erubescit

homines. Initium eius priuatio diuini timoris: finis vero ipsius pernicies & exiiij haereditas. Domine, Domine, qui oculos caecia natiuitate aperuisti, oculos quoque mentis nostrae

Tesera: ne in laqueos eius incidamus.

Ne ergo diuinam repellamus gratiam, charissime, an ignoras, quod gaudia in caelo erit maius super uno homine peccatore poenitentiam agente, quam super nonapinta nouem,

qui non errauerunt , & Poenitentia non indigent Quid porro esttribulatio huius seculi, pariter & gaudium in hoc mundo, charissime γ Melius igitur est, tribulationes occurrentes ferre , quam deceptiones. Nam similis est gloria mundi huius, atque fallacia eius, flammae ignis, quae apposita ligna deuorauit, dc mox exstincta est, talisque fam- '

170쪽

rARAENIS ES AD MONACHOS. 11

mari cinerem ac pulverem abiit. Quit vero tribulationes propter Dominum sustinet , smilis est ei, qui domum suam super petram Christum aedificat Propterea,frater, resi piscamus, re ad Christum Dominum redeamus, obsecro. Meminerimus ineuitabilis tribunalis Dei, & iudici j aeterni, infirmitatisque n turae nostiae , Oro. Quid culice minus ac vilius' & huius minas sufferre nequimus. Quid ergo aduersiis venenatum lcnon quiescentem vermemiaciemus 3 Vesta pera porro facta, dicet quispiam , Lucernam accende, quia tenebrae sunt: at quid agemus in tenebris istis caliginosis atque obscuris 3 Qui id si quis a solaribus uritur radiis , ad um- . bram confugit: quid contra inexstinguibilem flammam ignis , praestabimus ρ Sumamus exemplum charissimi, i rebus quae videntur, de iudicio futuro. In hoc seculo, si ina tum quis egerit,& sciatur, & in custodiam mundi huius principibus missus fuerit: in qua putas an ietate atque pudore, erit in eo anima ipsius ' Et licet sepe domesticis atque familiaribus ei obsequia praestentur, dc a consanguineis curetur ,& ab amicis consoletur, atque a sibi notis ac charis assiduE visitetur: hisceque omnibus sic perfruatur, non tamen ab ipso dolor recedit. Denique vero post multa

verba, siue per amicorum consolationem, circuncursatiomem, atque obsecrationem: siue etiam per pecuniarum do

nationem , forte spem concipit , se suo atquando tempore Ecustodia liberatum iri. At ibi, qui a propriis condemnatus

est operibus, non habet consolatores atque intercessores , non circuncursat pater, non assidens consolatur mater,non ibi uxoris , de amicorum condolentia, non ibi annuntiatio bona, non fama atque auditio pacis, nec lux, nec sonorus auium concentus, non solstitiorum vicissitudo, temporumque permutatione,snon musicorum sonus atque laetitia mamcuncta ista ab impiis sublata sunt: pars autem eorum contraria. Sicut scriptum est: Pluet super peccatores laqueos, ignis ec sulphur ,&spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quoniam iustus Dominus, & iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius. Deprecemur igitur Dominum ex tota anima, ut nos in tremenda illa hora protegat atque defendat.

Nam in iis qui salvantur, gaudet: quippe quibus praeparauit, quae oculus non vidit, nec auris avdhut, & in cor homi-

SEARCH

MENU NAVIGATION