장음표시 사용
171쪽
nis non ascenderunt. Haec mente reuolue, & ad Dominum conuertere. Noli esse instar securis in manu diaboli, quae plantas excindit fructiferas: neque sicut ventus exaestuans, ac fructus bonos corrumpens. Non nosti, charissime,quod si vir quispiam in acie belli vulneratus ex castris ceciderit, eum timiditatis materiam suis commilitonibus praebiturum tAt tu quid dicatur intellige: Si quis autem seipsum viriliter
contra aduersarios armauerit, etiam segniores atque ignauiores corde, sua excitabit alacritate. Non recordaris ch
rissime, quali prius fueris compunctione praeditus, quando solitariam vitam exorsus es ρ Vbi igitur illa compunctio, lacrymarum plena Vbi caeleste desiderium, & non simulata modestia, morumque maturitast Ubi, quae ad caelum sustollit humilitas γ Vbi silentium, plenum intus orationibusὶ Vbi oculorum custodia , cogitationes purgansi Vbi charitas, Deum flectens 3 His porro spretis atque remotis, quidnam tibi comparasti Iracundiam, excandescentiam , clamorem& blasphemiam, intemperantiam, & impudentiam, dc os iam. Dc effraenatum Hei mihi, quomodo fructi sera terra conuersa esst in salsuginem, a malitia habitantium in ea Z Haeccine sunt verba, quibus pactus es seruire Deo, & exspectare salutare eius' Istie sunt orationes, quibus precatus es Deum in tribulationibus tuis 3 Caueto, charissime , ne fortE qui molestia te assicit, studetque fraternitate te abrumpere,
ipse mortem tibi acerbam turpemque conciliet. Vera nam ro : Novi ego unum atque alterum, ac tertium fratrem, ivita solitaria recessisse, & ad vitam secularem redisse , qui
non durarunt in vita . sed amara atque indecenti morte suam vitam finierunt. Quare iis ut resistas, te, rogo,frater, concupiscentiamque reprimas; & non consentias illis, qui te captiuare volunt. At sursum mentem,frater charissime, habeamus: Sursum manus cum Moyse tendamus, & Domi nus caecitate ipsos pro nobis oppugnabit. Ne ergo timeas a facie eorum : nam saepe tibi suggerunt infirmitatem carnis,inappetentiam stomachi , suspicionem Superioris, timo rem Praefecti, prolixitatem temporis, ac priorem vivendi
rationem, & carnalium parentum memoriam e cunctaque ista excitant, ut animam tuam obsideant, dc circunueniant.. Non animo versis, quod si quis filium facinorosum ba
172쪽
I ARMA NE SES AD MO NACHOS. 1su
beat, eum leges in conspectu parentum punire iubeant: de non est qui ipsum ex tortorum manibus eripere possit 'Quanto ergo magis, putas,timore omnia plena erunt in iudi cio illo seturo: ubi Reges atque tyranni , diuites & pauperes graui t remore detenti assistent 3 Descende ergo in te. ipsum frater charissime, dia ne contemnas iustum atque in- fallibilem iudicem, neque inexstinguibilem unquam flammam. Qubd si parui pendas, vel hinc experire, an ignis ac peritatem, de tormentum sustinere possis: Lucernam accende, & extremitatem saltem digiti impone , de si ferre queas dolores, fortasse poteris teipsum etiam ibi iuvare. Sin
autem totum corpus tuum extra ignem sit, & exigui huius membri dolores perferre nequeas: quid, obsecro, faciemus, quando totum corpus cum anima in gehennam ignis proiiacietur
Sed dicet fortasse insipientium aliquis r Ego quoque sustinere vellem: verum quid agam 3 infirmus enim sum,& n gligens. Nam si me saluari vellet Deus, etiam patientiam mihi praeberet. Venite videte, fratres, animam captam, non a barbaris, de gladio, verum a temeritate atque mali- , dria. Deum cupientem omnem hominem saluari, & ad veri talis agnitionem venire, accusas dc culpas: qui propter nos peccatores etiam Crucem sustinuit Z Ipse inuitat, de dicit: λι- . re Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, de ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, & discite a me, quoniam mitis sum, dc humilis corde, dc inuenietis r quiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, de onus meum leue. Rursusque ait: Petite, dc dabitur vobis quaerite M inuenietis: pulsate , dc aperietur vobis. Omnis μ'
enim qui petit, accipit: &qui quaerit, inuenit:& pulsanti aperietur. Quo igitur pacto dicis, si me Deus saluari vel
let, patientiam mihi tribueret ' cur sic te fallit inimicus, ve eius acquiescas consiliis ὶ cur tantum tibi consciscis dam num, ut exuta stola gloriae, teipsum ab Angelorum conuersatione segreges: voluterisque in Passionibus ignominia Quorsum tibi, quorsum tibi hoc probrum, ut audias dici te apostatam 3 Dicaturque de te: Ecce qui Domini sui ac Dei
gratiam aspernatur 3 Cur hac te enecas morte, ut videas
te proiici in tenebras exteriores, possidens fructum igno-
173쪽
miniae: alios vero fratres, qui exspectant salutare Domini, videas coronari , & in gaudium Domini sui introduci Atquo fugere poteris3 aut quis te locus excipiet fugientem iconspectu Domini quem repellere cupis 3 Propterea susti
neamus, obsecro, ne forte in te veniat, quod scriptum est: Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum conuerti ab eo, quod traditum est illis fancto mandato. Contigit enim eis illud veri prouerbh: Canis reuersus ad suum vomitum, &sus lota in volutabro luti. Alioque in loco ait Scriptura: Sed aestimauerunt lusum esse vitam nostram, dc conuersationem vitie compositam ad lucrum. Cogitemus, frater charissime, nos peregrinos &aduenas esse in hoc seculo: nam multi qui in ne surrexerunt, non peruenerunt ad vesperam: alij autem, qui cubitum vesperi concesserunt , non peruenerunt ad tempus matutinum. Dicentem audi: Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praetereunt. Adhuc modicum praestolare, ac sustine, oro, frater dilectissime: nam qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nemo enim nouit, an fortasse tempus resolutionis nostrae immineat dc hanc ob causam nostrae insolescunt & abundant tentationes. Ne ergo pusillanimes sinus, neque conuertamur retrorsum: at potius retroactorum obliti,ad ea,quae anth sunt;
extendamur : ut simul cum sponso ingrediamur, priusquam fores occludantur. Ait enim Saluator: Vigilate & orate, quia nescitis diem neque horam. Et rursus: Sicut factum est in diebus Noe , ita erit in aduentu filij hominis. Sicut enim erat in diebus ante diluuium, comedentes & bibentes, nubentes, & nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intrauit Noe in arcam, & venit diluuium & perdidit omnes.
Similiter sicut factum est in diebus Lothi Edebant & bibebant, emebant & vendebant, plantabant de aedificabant;
rua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de sulphur
e caeso ,&omnes perdidit: secundum haec erit, qua die filius hominis veniet. Quare nostram salutem non negliga mus, charissimi Ecce enim diuinae nobis Scripturae diem illum indicant: ut per poenitentiam, a ventura saluemur ira, vitamque possideamus aeternam , grata & accepta operantes Domino. Si autem in priori tua perseueres inobedientia,
174쪽
tia, & in cogitatione turpis securitatis atque ignauiae verseris: scias non ita multo post fore, ut excindaris. VeraX quippe est, qui ait: Iam securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, cxcidi tur,& in ignem mittitur. Audi porro & fici parabolam: A rbo- Lur is rem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, dc venit quaerens fructum in ea, &non inuenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, & non inuenio. Succide ergo illam, ut quid etiam terrans occupat' At ille respondens, dicit illi; Domine, dimitte illam dc hoc anno,usque dum fodiam circa illam, ti mittam stercora, & siquidem fecerit fructum , sin autem in futurum succides eam. Vide isitur charis sine, ne forte Praescriptum tempus impleatur, aliudque tempus non inueritamus. Venite ergo adoremus,ac procidamus ipf, dc plo- , remus coram Domino qui fecit nos. Manus ad eum tuas attol le toto corde, lacrymansque ad ipsum accede clamans ad eum cum Propheta; Salua me de luto fecis, ut non infigar, e . . libera me ab iis qui oderunt me, dc de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquς,neque absorbeat me prosum dum; neque urgeat super me puteus os suum. EXaudi me Domine , quoniam benigna est misericordia tua: secundum
moltitudinem miserationum tuarum respice in me. Et ne auertas faciem tuam a puero tuo, quoniam tribulor, velociter exaudi me. Intende animae meae,&libera eam, propter inimicos meos eripe me. Vt&ipse vicissim ad te dicat, quod scri pium est: Viriliter age, dc confortetur cor tuum, &sustine Dominum. Tuque gratias bonitati eius agens, dicas: Exspectans exspectaui Dominum,& intendit mihi,& eXaudiuitis: pse l. o. ecationem meam. Et eduxit me de lacu miseriae, & de lutocis: & statuit super petram pedes meos, & direxit gressus
meos. Et immisit in os meum canticum nouum, carmen Deo
nostro. Videbunt multi,& timebunt,dc sperabunt in Domino. Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, & non res pexit in vanitates A insanias falsas. Benedictus Dominus, qui Virtutem, ac potentiam dat populo suo:&benedictus Deus noster in secula seculorum. Amen. Deus propitius esto peccatis nostris: quia tua est gloria, in seculorum secula. Amen. Tom. II
175쪽
De morum peruersitate ac negligentia.
OVemadmodum gladius neruos incidit equo, & equitem deiicit: ita versuta ac peruersa mens vigorem animae succidit, & tristitiam affert, tristitia vero tibi obuios destruit ac perimit. Quis enim cupidus adeundi ciuitatem triginta stadius distantem: & ubi viginti nouem confecerit, uno adhuc restante & non consecto, dicet se eo peruentile aic quippe ex propriis exiit, & ad ciuitatem,quo pergebar, non peruenit. Nam sicut qui ad undecimam horam venit, plenam mercedem accepit, velut etiam ceteri qui pondus diei portarunt: ita & qui ad undecimam usque horam operatus est. Circa porro undecimam horam, si inceperit euer tere, & quae plantata sunt euellere: mercedem nullam per-piet. Cum Dominus & Saluator noster Iesus Christus di autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus est iterum: Nemo mittens manum suam ad aratrum, tarespiciens retro, aptus est regno Dei. Nam uxor Lolli , quod retro respexerit, in statuam salis versa est. Quare etiam Apostolus, eorum quidem quae retro sunt obliuistens, ad ea vero quae sunt priora seipsum extendens, ad destinatum persequebatur. Et tu ergo charissime sustine , ac perseuera. Nam mundus iste transit, & concupiscentia eius :qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Pere grini enim sumus,&aduenae in hoc seculo. Si autem dum tempus habuerimus, in illo grata & accepta Domino oper ti fuerimus, mercedem referemus. Patientiam igitur possi- e frater dilecte; nam scriptum est: In patientia vestra posse sdebitis animas vestras. Enoch ducentis annis placuit Deo, postquam ipse genuit Mathusalem: &nos in breui hoc vitae tempore negligentes sumus 'Resiste, charissime, cogitatio nibus noxiis, dc dic cum eo, qui ait ac clamat : Christo confixus sum cruci; vivo autem, iam non ego, vivit vero in me
Christus. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur
176쪽
uniuersum, animae vero suae detrimentum patiatur'aut quam dabit homo commutationem pro anima suar Declinate a Da. T. me maligni, & scrutabor mandata Dei mei. Ecclesiaste quoque proclamante: Vanitas vanitatum , & omnia vanitas. υἰPost tantam opulentiam ac gloriam, non amplius vanitati labores meos o Teram, ne eas alij post meum hinc exitum possideant, & ego interim poenas pendam: versim optimo demisericordissimo Deo labores meos offeram praebenti post mortem vitam aeternam, dc paranti diligentibus ipsum, quae
oculus non vidit, nec auris audiuit, neque in cor hominis accenderunt. Etiam charissime, viriliter age, & confortetur cor tuum, dc sustine Dominum, eritque in pace exitus tuus. Ibi iustos gaudentes videbis ob salutem tuam. Ibi, in sinu Abrahae, cum Lazaro demoraberis: paupertatem enim &inopiam elegisti, tribulationem dc angustiam sustinuisti, contumelias patius es, contemptiones non es auersatus. Propterea cum Laetitia in aeterna tabernacula suscipient te, ubi exulat luctus atque tristitia, ac gemitus: Ibi vitam cernes & lu
cem veram, ac spem omnis creaturae,redemptorem anima
rum nostrarum Iesum Christum regem gloriae: & gaudebit cor tuum,& gaudium tuum nemo tollet a te. Ipse porro Do- animus & Deus noster, irreprehensibiles nos tueatur atque custodiat. Quoniam ipsum decet gloria, in secula seculo
PARAT NE SIS XLIX. De disserentia, atque praestantia vis Monasticae , supra
mitam fecularem. FRater charissime, si abdicata vita seculari factus sis Moianachus, sobrium ac vigilantem te praebe, quia multae sunt insidiae inimici: ne forte locum ac spatium inueniens, tibi suggerat res huiusmodi: Ecce,inquiens, renuntiasti seculo, ac propriis quid inde tibi lucri accessiti Nunquid ecce etiam ferae in suis conquiescunt antris 3 Tu ergo increpa eum, dicens: Dominus delebit te, profligabitque, diabole, quia hominem quem ad propriam imaginem ac similitudinem fecit, tu seris ratione carentibus comparas, non desinis subuer
177쪽
tere vias Domini rectas ac planas λDe disserentia vero huius, de illius audi Primum quidem, qui cupit fieri Monachus renuntiat seculo,renuntiat propriae voluntati, accipitque crucem suam, & Saluatorem nostrum Christum sequitur,non contentiose agit,non maledicit, non peierat, non diffamat,non meditatur verba mendacia ,per linquacem & nugacem philosophiam, temperans est,non deli ciatur; cunctos Dei Angelos sibi amicos habet, inimicum au tem diabolum; non assi igit agricolam,non violat viduam,non rapit quae inopis sunt, non saeuit in orphanos, non furit in diuitiis: contentus vivit praesentibus, non est solicitus de famulia,aut quomodo uxori placeat , non cogitat stipendia facere suismet filiis, aut quo pacto filias nuptui tradat , non est constrictus distractionum vinculis,verum dat suae operam saluti, non est elatus: verum humiliter sentit de agit, verum benignus est & mansuetus, psallit, & non tragoedias excitat , pr catur, & non mente vagatur; non fluctibus de undis negotiorum butus vitae agitatur; non curat quomodo gloriam atque existimationem sibi terrenam comparet. Pro tibiis ac tympanis, aliisque instrumentis musicis, Domino psallit & orat. Plangit&lacrymatur in intimis penetralibus, dc domos, dc animae, missionem peccatorum deposcens: Dum orat,etiam pro uniuerso precatur mundo. Non ad vana accedit spectacula sed ad viros sanctos, pro aula, solitudinem consectatur. Declinat periuria, de animas eorum qui illis delectantur. Manus extendit ad res utiles, ad opificia, ad lectionem diu in rum Scripturarum. Non est solicitus de parentibus, neque de rebus terrenis. Promissiones Saluatoris mente perpendit, ct in eo recreatur spiritus eius, doloremque curat ac fugat. Corporalis occurrit infirmitas, gaudet quia prope est corona. Taediu atque pigritia ingruit,exspectata Domino patientiam. Damnum aliquod terrenum emergit, diem sui obitus mente recolit, quia omnia hic remanent. A voluptate vex tur carnali acerbitatem tormentorum animo versat. Accidit in eum calumnia; patienter fert, quia prope est qui iustificet ipsum. Infertur ei iniuria & cruciatus,passiones Saluatoris nostri cogitat Cotingit superbia: recordatur quod her ignc tra sturus sit. Ista gratiaru sunt dona recte Domino seruientibus
concessa, dc quaecunque decent sanctos.Te porro diabolum.
178쪽
re insecta avertet Dominus ab institutis tuis pessimis. Etiam charissime, dicentem audii Resistite diabolo, & fugiet fi se . . Vobis: appropinquate Deo, dc appropinquabit vobis , simul & pro me misero deprecans, quia iniquitates meae ca- put meum supergressae sunt: ut bonus Dominus misericordia ductus, custodiat de salvet nos in suo regno ac gloria, qui desperatorum spes est. Quoniam ipsi gloria , dc fortitudo atque potentia, dc regnum, Patris, dc Fiiij, dc Spiritus sancti, nunc de semper, de in secula seculorum. Ainen.
Commonitoria , G cute chetica ad Monachos. V Enite dilecti mei, venite Patres, Fratresque mei, greXSaluatoris electe: operemur bonum donec ha c duret celebritas. Oculos vestros adimplete lacrymis , dc confestim oculi cordis vestri aperientur. Verba vitae loquimini ad inuicem: de e vestigio, cordis compunctionem sentietis. Bene sentite de regno ac paradiso: dc mox res terrenas contenarietis. Nullus per socordiam atque negligentiam animo percellaturmeque in pusillanimitatem veniat, neque pauore qMis perfundatur,aut sapore obruatur. Sed audacter Deuimploremus,& Saluatori nostro deserviamus. Cordaquoque nostra studiose Spiritus sancti ope emundemus. Simul conspiremus in bono nos inter nos cohortemur & co firmemus. Ignoscamus nobis mutuo, ex toto corde: si quidem serui sumus Dei, omnis mendaci j expertis , qui di it: Amen amen aiatu. c. dico vobis, nisi ex toto cordererniseritis peccata vestra alterutrum: nec Pater vester caelestis remittet vobis peccata
vestra. Quin & per sanctos suos Apostolos designauit nobis, quoties fratri ignoscendum sit. Dicente enim Petro: Do mine quoties peccabit in me frater meus, dc dimittam ei r D ea ir usque septies, Ait illi Dominus: Non dico tibi usque septies,sea usque septuagies septies. At nos subinde ne tertio quidem , in die nobis mutuo ignoscimus. Ruamobrem vos obsecro, charissimi mei, supplexque oro o amici mei: sobrij estote ac vigilate hoc tempore exiguo, dc ad undecimam hanc horam contendite. Appropinquauit iam vespera, .
179쪽
retributor mercedis cum gloria adueniet, redditurus unicuique secundum opera sua. Attendite vobis ipsis: ne quis vestrum, hones E atque ex virtute vivens, nimium de se praesumat: negligensque immensam eius remunerationem deperdat. Similis enim est Monachus agro seminato, qui pluuia ac rore rigatus incrementum capit, laetitiaeque fructum fructificat : sed cum iam ad ipsum fructum peruenerit, maiorem solicitudinem bono agricolae ingerit : solicitus nanque peruigilat , timens ne vel repentina grandine , vel a pecoribus campi , sua fata destruantur. Sic & Monachus do nec in hoc corpore vitam duxerit, quotidie de immortali vita curet solicitusque sit, necesse est: ne per segnitiem, in vanum cucurrisse reperiatur. Gloriatur exultatque agricola , quando suam messem iam congregarit, de compensationem laborum receperit: eundem in modum gauciebunt exultabuntque Angeli Dei in caelis , quando quis timens Deum, consummauerit cursum suum. Agricola , horreis suis repletis, dc in securitate iam positus, genio indulget,&gloriatur . Monachus quoque in suo constitutus horreo, hoc est in monumento, confestimque diuitiis eius in caelum perlatis, exultat.
Sobrii igitur simus de vigilemus charissimi: vigilemus, inquam, quandiu in praelio aduersus hostem constituti erimus.
Illius quidem pugna semper est praesto: sed ipse debilis est
atque infirmus. Noster vero Dominus fortis praeliator, his qui alacriter certauerint, virtutem largitur, A coronam immarcessibilem. Sicut enim a vehementi vento puluis impellitur , & submouetur, ita etiam aduersarius noster diabolus impugnatur fugaturque, quando nostris vocibus diuinas laudes personamus , ac preces lacrymasque Deo exhibemus. Quocirca nemo hic sit segnis,metu ve frangatur : sed qui fortem se sentit, infirmiorem suscipiat, qui alacritate valet , pusillanimem consoletur. Qui vigil est somno grauatum excitet. Qui per se modestus ei immode
stum admoneat. Qui continens est, inordinatum increpet. Hoc nanque modo simul conspirantes, pariterque victoriam de aduersuto nostro reportantes , eum confundimus,
ta Deum nostrum gloriosa celebratione colimus. Sancti
180쪽
quoque super nos gaudebunt Angeli, & qui nos vident, audiuntque de nobis, aedificabuntur. Paradisius resertus fructibus laetitiae , & floribus diuersi generis, est multitudo Monachorum, in idipsum in charitate Dei exornata atque o dinata. Fons pulcher,& aquis scatens, quibus multitudo irrigatur plantarum , est multitudo Monachorum , suam psalmodiam in lacrymis irrigantium. Civitas muris circundata atque munita, est multitudo Monachorum , in idipsum inuicem conspirantes in charitate Christi. Diadema pretiosum ex pretiosis lapillis, speciosisque margaritis contextum , est Monachorum multitudo, in idipsum ad omne opus bonum pulchrumque adornata. Nauis plena regalibus
diuitiis, est Monachorum multitudo, in idipsum Christi dilectione referta. Oliva splendida atque frugi sera, est mutilitudo Ionachorum in idipsum circum ornria,& confirmata in dilectione Christi. Imago regalis, admirabilem aspectum quommcunque selectissimorum colorum ac florum continens,cst multitudo Monachorum, in idipsum varietate virtutum decorata. Castra sanctorum Angelorum , multitudo est Monachorum in idipsum bene ordinata, mentem suam ad Deum semper eleuatam habentium. Sicut mel & favus in ore, ita responsio fratris ad proximum suum, cum dilectione & humilitate. Quemadmodum aqua frigida, aestu nimio est sitienti: ita comolationis vcr-bum est fratri in tribulatione ipsius. Quemadmodum qui
cadenti manum dat, erigit illum di ita dc animam segnem atque pusillanimem excitat verbum vitae & consolationis. Quemadmodum semen bonum atque electum in terra bona de optima: ita bonae cogitationes , in mente monachi. Quemadmodum lucida lampas in obscuro loco relucens ita Monachus sobrietati mentis de cordis vacans, tempore
suae psalmodiae. Quemadmodum connexio bona ac fortis in sessificior ita longanimitas in corde Monachi. Quemadmodum onus intolerabile, viro debili atque infirmo: ita de monachi somnus, tempore suae psalmodiae. Quemadmodum vincula de catenae, aquilae : ita & Monacho, solicitudines mundi. Quemadmodum spinae, dc tribuli inter sata optima: ita malae & sordidae cogitationes, in anima mon