Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

nunquam curationem absolutam admittens: ita iniuriarum memoria, inanima monachi. Qu'madmodum a verme cor

rumpitur lignum : ita & ab inimicitia labefactatur animus monachi. Quemadmodum a tinea corrumpitur vestimentum: ita a detractione mens monachi. Quemadmodum lignum altum ac speciosum, sed infructuosum: ita superbus& insolens Monachus. Quemadmodum fructus pulcher qui

dem & delectabilis exterius, putridus autem interius: ita Monachus inuidus ac aemulus. Quemadmodum quis lapidem iactans in limpidissimum fontem , conturbat eum: ita iracundi monachi responsio commouet mentem proximi sui. Quemadmodum quis coram Rege astans, dc cum eo colloquens, a conseruo autem suo vocatus, Rege relicto, cum illo sermones miscet i ita Monachus, qui in sua psalm dia cum Deo chlloquitur , intentione interim mentis suae alio reflexa. Intelligamus igitur ac consideremus dilectissimi, coram quo constituti simus. Quemadmodum enim An- geli Dei, cum timore & tremore collaudantes Dominum, coram eo assistunt: ita dc nos puro corde, & cum reuerentia atque timore coram Deo consistere oportet, ut in die iudici j misericordiam consequamur. Per Dominum nostrum

Iesum Christum: Cui gloria in secula seculorum. Amen.

182쪽

EB1TOREs sumus, Charissimi, ut nos inter nos admoneamus, & consetemur, secundum vocem Apostoli. Dicit auiatem & alius alibi: Scienti bonum se cere , & non facienti, peccatum est

: mea

illi. Sed & Prophetam audi dicentem: Ecce labia non prohibebo. Suscipite ergo consilium etiam vili tatis meae, obsecro , & siquidem offendimus verbo, ignoscite mihi tanquam homini rudi , ac peccatori. Si autem recte sermones dicti sint , hoc gratiae opus est. Gratia igitur sermonem nobis suppeditante , non oportet cohibere labia : Malitiae quippe pigritiam coim iunxit Dominus, dicens: Serve male & piger, opor

tuit te committere pecuniam meam numulariis,& v

niens ego recepissem utique quod meum est, cum ustina. Donet porro nobis Dominus, qui sermonem acci pimus, fructus acceptos referre Domino: Cui gloria in seculorum secula. Amen. TOm. II. ' Υ

183쪽

IN ILLUD:

ATTENDE TIBI IPS

V scvLTA Charissime, qui ad Monachatum venisti, dc seculo renuntiare elegisti. Si legiti md quod instituisti perfeceris: non modo super te gaudebunt homines, sed hi etiam Angeli Dei, sicut scriptum est: Quoniam ita gaudium erit in cacto super uno 'peccatore poenitentiam agente,quam super nonaginta nouem iustis,qui non indigent poenitentia. Quare legitime coepisti,tegitimE perfice, de antequam te spolies,in tellige te in certamen venire. Quibuscum aute colluctandumst, audi eum qui dicit: Non est nobis colluctatio adue sus carnem, & sanguinem : sed aduersus principes A potestates, aduersiis mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae , in caelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo. Ne ergo cursu defatigeris, donec bravium assequaris. Mundum odisii , superbiam quoque oderis. Parentibus tuis carnalibus valefecisti, diuitiasque momentaneas abiecisti: abjice etiam diuitiarum fastum, ac in renuntiationis proposito perseu ra , generose virtutum labores perferens. Non enim ad unum duntaxat diem Renuntiatio nunqupatur: sed extendit se usque ad mortem. Si verE victor euadere velis, discce fortiter tolerare virtutum molestias, in mansuetudine sapientiae. Exempli gratia : si a vilioribus iniuriam atque contumeliam palliis, non irascaris, despectus , sustineas:

184쪽

Col bis exceptus, patienter feras; calumniis circunueniatus , longanimem te geras , depressiis ac longe relictus, gratias Deo agas. Vide enim ciuem tuli, Lazarum,inquam, Oναις mendicum, in quanta inopia atque labore e xpectarit Dominum. Respiciebat quippe in retributionem mercedis, sicut scriptum est: Non enim sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram Floriam, quae reuelabitur in no bis. Quocirca & tu charissime, qui aJomini beatitudinem consequi desideras , per humilitatis viam incede : & donabit tibi Dominus coronam vitae , quam cunctis repro-imisit diligentibus ipsum, Quoniam ipsius est gloriam secula. Amen.

C A P. II. DVo viri proficiscebantur ad quamdam Civitatem, quae

stadiis aberat triginta : cum autem duo aut tria latri

confecissent stadia , obtulit se in via locus, in quo sylvae

de arbores erant umbrosae, fluentaque aquarum, multaque ibidem delectatio . Qui dum contemplarentur illa: alter quidem ad Vrbem spectandam contendens instar cursoris locupraeteribat: alter vero cum constitisset vico templaretur,remansit retro . Deinde cum prodire iam vellet extra arborum umbrana calores tin'uir,atque ita cliutius ibide dum remaneret, locique smul amoenitate sese oblectaret, atque occuparet; bestia ex iis, quae in sylva c5morantur, prodiit,apprehensumque ipsum pertraxit in suum antrum. Alter vero, qui neque neglexisset, neque forma arborum se detineri palliis esset, recta ad urbem perrexit. Ad quae Frater, interpretationem , inquit, istius addi scere cupio, quoniam quid sibi velint ista, non assequor. Cui ille: Audi, inquit, gratiam nobis cooperantem: Duo homines sunt, qui ad pietatis iter,

scopumque ambulare, atque contendere coeperunt: Inimicus autem eos a cursu impedire cupiens, desideria ipsis inserit daemoniaca, videlicet, inanem gloriam, ambitionem, superbiam , ac quaecunque alia his similia, quorum ille, qui ad supernae vocationis bravium comprehendendum, in Domino solicite properabat, ab istis non est detentus :qui vero arborum, locique amoenitate capi se, atque Oc-

185쪽

1 1 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, cupari passus est, hic est, qui suam auertit mentem ab in uisibilibus ad visibilia i porro aestus est labor atque molestia virtutum. Quod autem ipse in loco tardaret, & abestiis caperetur, hoc mentem ac cogitationem desiderio terrenarum rerum inhaerentem denotat , unde instar saeuientis ferae, peccatum egrediens apprehendit eum, sicut ratas. L scriptum est : Nam concupiscentia citin conceperit, parit

peccatum: peccatum Vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. Quare, charissimi, fugiamus desideria se culam; ne forte rursus in seruitutem redigamur peccati ;ait enim Saluator : Omnis qui facit peccatum, seruus est I an. δ. peccati. Serviamus ergo libenter, atque hilariter Deo, qui nos libertate donauit: & ne corruptionis passionibus deliniamur, neque attendamus venustati vestitus, aut cucullae, cincturaeue; aut donec ab obedientia commenderis: quin potius humilia consectemur, dc ab inani gloria remota , sicut decet Sanctos, nam turpe est eos, qui maxima sibi subiecerunt, a vilioribus vinci. Sed in eo semper nostrum sit studium: ut qui intra nos est homo, placeat cordium,ac renum scrutatori Deo, & inutilia despiciamus. Nemo e stiri. c. nim duobus seruire potest Dominis, secundum vocem Domini. Quis enim faber addiscens, unquam pro secure hastam sibi comparat 3 aut equis humilitatem excolere volens, de vana gloria dimicat 3 aut quis caelςstia expetens, non spernit terrena 3 Concedat autem nobis Dominus: ut quae grata & accepta ipsi sunt, faciamus ac cogitemus. Quoniam ipsum decet gloria, atque potentia, in secula seculo

De priua Carnis. CAP. III.

SI porro carnis pugna in te insurrexerit: ne verearis, neque succumbas turpibus cogitationibus , ne tuum ad uersus te inimicum insolentiorem reddas, inspiretque tibi aliquid de suis versutis consiliis, ac dicat: Impossibile est inflammationem in te cessare , nisi concupiscentiam e

186쪽

IN IEIUD ATTENDE TIBI IPSI. inpleueris i ut vulnere tibi inflicto , ex aduerso consistens, tuam irrideat mollitiem atque ignaviam. Versim tu expecta Dominum, precesque tuas cum lacrymis coram bonitate ipsius effundet de ipse te exaudiet, elevabitque ex lacu miseriae sordidarum cogitationum, dc a volutabro luti turpissimorum phantasmatum: dc constituet supra petram sanctitaris pedes tuos, dc videbis auxilium ab ipso tibi emisia sum. Expecta modo, dc ne relaxeris cogitationibus, neque defatigeris, sentinam exhauriendo: in propinquo quippe est portus vitae: nam te adhuc loquente , dicet: Ecce

adnim. Ceterum aspicere tuum certamen eXpectat, an reuera ad mortem usque, aduersus peccatum sis decertaturus. Ne ergo deieceris animum , non enim te reliquit. Etenim tuum certamen cernit : dc sanctorum Angelorum chorus , dc daemonum turba assistentes videbuntur. Angeli coronas vincenti praebent: daemones victo dedecus afferunt, infamiam praeferunt. Magnum certamen Angelorum de te, charissime: magna cura ac solicitudo daemo

num de te Christo, dilecte. Attende igitur tibi ipsi, ne familiares, atque amicos contristes, alienosque laetitia assicias, familiares dico sanctos Angelos εοῦ alienos autem, impuros daemones. Non est locus absconditus ab oculis Dei, Charissime 3 non est caligo in oculis Domini, frater. Ne igitur te decipiat aduersarius: iuxta enim pedes Dei consiuis, ne parui facias. Scriptum enim est Caelum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum. Cave igitur rei xeris cogitationibus e verum viriliter age; prope enim est auxiliator. Audi prophetam dicentem: Omnes gentes circundederunt me; δί in nomine Domini propulsaui eos. Circundantes circundederunt me , dc in nomine Domini propulsaui eos. Circundederunt me, sicut apes favum:exarierunt scut ignis in spinis, de in nomine Domini propulsauicos. Impulsus euersus sum ut caderem: dc Dominus suscepit me. Fortitudo mea, dc laus mea Dominus :&factus est mihi in salutem. Sustine igitur in certamine, Ut cum proba tus fueris, coronam vitae accipias, quam repromisit Dominus diligentibus ipsum. Nam impugnari a passionibus, dc repugnare iisdem, probatos nos reddit ad belli casum. Nisi enim impugnaremur, eos qui oppugnantur fortasse com

187쪽

Preuer. s.

i S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

dem naremus, certaminis experientia destituti, ac in superbiam incideremus. Non enim graue est oppugnari, aerepugnare passionibus: sed graue est per ignauiam cadere coram aduersariis, ipsisque succumbere. Resiste ergo urenti concupiscentiae: vi flammam, quae nunquam exstinguetur, effugere queas. Nam si nos perturbationes supera rint, non recedent 1 nobis : quin & magis aduersum nos insolescent. Audi eum qui ait: Mel distillat a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus impinguat fauces tuasi postea verb felle amariorem inuenies, & acutam magis

gladio ancipiti. Attende igitur tibi ipsi, ne gloria diuinias pectus priueris. Nam scriptum est : Pacem sequimini cum omnibus de sanctificationem , sine qua nemo videbit Deum, Cui conuenit gloria, in secula seculorum. Amen.

CAP. IV. NE admiseris consitum praue sentientium, qui dicunt:

A quo die mortuus fuero , quid expecto 3 eaque ad exacerbandum Dominum Deum, qui venturus est iudicare vivos,&mortuos. Vae animae obsequenti suspicioni huic. Vae homini sic sentienti. Consilium istud in mortis promptuaria obedientes sibi deducet. Hoc consilium a Deo separat, de ad diabolum declinare facit. Tu autem tanquam fidelis, pessimum consilium fuge; dc noli esse incredulus, sed fidelis : nam credimus post mortem esse iudicium, &retributionem. Fidelis quippe est, qui repromisit, non enim iniustus Deus, qui obliviscatur mercedem reddere his, qui in veritate seruierint ipsi, sicut scriptum est: Oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparauit Deus iis qui diligunt illum. Cupis autem Charissime, vim nosse sermonis 3 Considera qualem gloriam etiam super terram acquisierint Sancti, sicut scriptum habetur : Memoria iusti cum laudibus, nomen autem impiorum exstinguitur. Tu vero charissime, fidem habe cunctis, quae in diuinis reperiuntur Scripturis. Fuge autem sermones incredulorum : Deprauata enim est illorum mens, Aconscientia. Confitentur se nosse Deum; sectis autem negant. Cerne enim Herodem regali veste amictum, ac ad po-

188쪽

pulum concionantem: sed quia non dedit gloriam Deo Angelus Domini percussit eum, & consumptus 1 vermibus expirauit, atque interiit. Si ubi virtutem fueris adeptus, aliquos aduersum te suscitauerit honestatis inimicus, ut te exterant , ne pertimescas, neque ob timorem humanum , pietatem deseras: nam horrendum est incidere in manus Dei Heb. ι. ἰviventis. Audi Saluatorem dicentem: Si me persecuti fue o'' rint, dc vos persequentur. Quare fugere oportet corruptos

deprauald sentientium hominum sermones, de non sollim ad habitum attendere, vel canitiem, sed ad sensum viri. Hi enim sunt,de quibus ait Apostolus: Habentes speciem qui Ddem pietatis, virtutem autem eius abnegantes , ne fortEfallacibus eorum verbis assentiens & ab angusta atque arctavia recedens, vocem illam acerbam omnisque consolationis expertem , planctu, amarisque lacrymis plenam audias, flammae atque incendio inexstinguibilis ignis traditus: Fili ori i recordare, quia recepisti bona in vita tua, & Lararus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

Sed ad Deum intentionem tantummodo dirige: ut de bona religiosaque tua vita ante acta gaudeat in futuro iudicio anima tua cum iustis: & gaudium tuum nemo abs te auferat. Quyniam Deo gloria conuenit, in secula. Amen.

C A P. V. NVnc duae sunt tribulationes, quibus omnis sub Sole

homo implicatur : una secundum Deum , altera secundum mundum , & absque alterutra praesentem vitam transigere impossibile est, ac illaquidem , quae mundi est , difficilis , dc sine mercede existit: quae autem eX parte Dei, spem vitae aeternae repositam habet. Tu autem ut sapiens , quam deleaisti, in eam incumbe, neque tua con filia sequaris: sed primum quidem Dominum iouoca, quando ab eis turbaris; deinde consilium a quocunque homine timente Dominum accipe : nisi enim admonitiones timentium Dominum sustinueris : anima tua erit instar ciuitatis muro non cinctae, quam cum voluerit Barbarus ingredietur, ac capiet. Cum&scriptum sit: Interroga patrem tuum, re Deis. M.

annuntiabit tibi: seniores tuos, dc dicent tibi. Qui autem se piens est, aualet consilia.

189쪽

176 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

Fugiamus porro ebrietatem, fugiamus commercia mulierum, quantum in nobis erit: nam sermo mulieris, tanquam laqueus in corde: protrahitque amplectentem, ad turpem commistionem. Si corporalis te inuaserit infirmitas, noli deiicere animum, sed cum gratiarum actione tolera , ait enim Apostolus : Quando infirmor, tunc potens sum. Et alibi Propheta: Beatus homo quem tu erudieris Domine, & de lege tua docueris eunt. Proiiciamus ergo omnem solicitudinem nostram , charissime, in Do minum: quoniam ipsi cura est de nobis. Pro victu autem

nostro, operemur dum valemus. Si vero superueniente

aliqua infirmitate, Praefecti quod absitὶ curam nostri abiecerint: Deus praeter expectationem, subsidium nobis

immittet; nam scriptum habemus: Pater meus dc mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Si pura ipsi conscientia serviamus , etiam corda praeposit rum nostrorum ipse in nos diriget, ac sua nos beatitudine dignos reddet. Ne ergo molestus tibi sit labor: nam multi etiam nihil operantes, a negligentia, atque torpo re turbati sunt. Disce igitur operans, vi ne discas mendi cans. Noli ergo in opere tuo negligentem te praebere , quoniam scriptum est: Dominus prope est, & laborant bus secundum Deum, multiplicem mercedem retribuet. Ceterum perfer, ut iustorum promerearis requiem; quippe in qua non regnat labor, non negligentia atque pigritia, non cura & solicitudo, non tristitia, non infirmitas, non concupiscentia praua, neque aliud huiuscemodi: sed gaudium, pax, dc exultatio in Spiritu sancto. Nam aduersario nostro diabolo in gehennam ignis proiecto, cum omnibus Angelis eius , cunctae actiones , atque machi namenta ipsius cessabunt. Dominus autem dignos nos

reddat gaudio illo ineffabili : Cui gloria in secula. Amen. CAP. VI. AVdi Charissim ei in curabiles morbi, nis cauteriatis,

& acerbis medicamentis adhibitis, non eradicantur. Et tu Charissime, veritatem audiens, caue irascaris. Siv

ro aduersus eum, qui medicinam tibi affert, indignaris: iam

190쪽

iam te declaras sanari nolle, neque a morbo liberari; sed 'adhuc in sordibus haerere malle. Nam si veritatem abscondamus, & voluptatis illecebras aliis consulamus, nihil a fal-ss prophetis differimus, qui populum seducebant, ad gratiam unicuique loquentes. At Dei Prophetae, qu bd verit tem praedicarent, odio habebantur, se occidebantur. Non quod inter Prophetas ego me referam , cum similis sim cani oves sequenti, qui simul atque aspexerit lupum venientem, non quiescit, sed mox surgens irruit in ipsum.

pastores autem audito latratu cams surgunt, dc insequun-zur corruptorem , ac saluant suas oues. id ergo no-

stram negligimus salutem, o dilecti ε Cur circunferimur

concuplicentiis veteris hominis: de externum quidem hominem tabitu ornamus, internum autem operibus cor

rumpimus 3 Non duro sinus corde, instar Pnaraonis: ne& partem cum ipso sortiamur, neque durae ceruicis, sicut quidam filiorum Israel di ne promissionis terra priu mur. Conuersationem imperitorum atque imprudentum homimum oderimus: quoniam via ipsorum non es absque periciato, sicut scriptum est: Gens absque consilio est dc Dori si non Est in eis scientia. Vnde dc Propheta dicebat et Domi- o. ne omnipotens, non sedi cum consito vanitatis ludentium,

sed metuebam i facie manus tuae : solus sedebam , quoniam amaritudine repletus sum. Audi porro, quomodo alibi quoque genus nostrum lugeat Propheta alius : Vae MI. σοῦ mihi, inquit, quia periit pius de terra, dc rectus in hornienibus non est. Omnes in sanguinem iudicantur, unusquisque Proximum suum tribulatione tribulat: ad malum manus suas praeparantes. Diligamus igitur ec nos pietatem; etsi contumeliis asscisinur , sique contemnamur, aut flagris excipiamur , propterea non relinquamus eam : nam

thesaurus est bonis abundans, & virtutibus plenus. Deum flectit ad respicienda bona eorum, qui possident eam. Quem admodum scriptum habemus: Super quem respiciam, nisi i a re super mansuetum, dc tranquillum & trementem sermones meos a At beatus. qui cuncta amore pietatis respuit.

Attende igitur tibi ipsi, charissime: dc ne propriam salutem negligas. Noli attendere ignauis ac pigritantibus, sed vigilantibus': neque naufragantibus, sed iis, qui saluantur Tom. II. T

SEARCH

MENU NAVIGATION