Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1 I S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

Quousque tandem iis, qui ad turpia, atque indecentia te compellunt, subsereses Noli essici libidinum struus, sed ab iis potius te liberum redde. Multa tibi vigilantia opus est. Iascammate consistis, ne te inertem praebeas: nam ex adue

so hostis subsistit, quemadmodum scriptum habetur: Ad-

uersarius noster diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret. Cernis quam insatiabilis sit aduersarius: quantaque eius violentia' Non enim ferire tantsina vult aliquem, & semiuiuum relinquere : sed mox totum deuorat non vigilantem. Donec qrgo tempus suppetit, decertamam si tempus nostrum per ignauiam deperdiderimus, aliud rempus non reperiemus. Quot, quantique homines ab Adam, ad nostra usque tempora fuerunt; & ubi iam sunta Qui=nouit numerum3 Qui creauit nos, Dominus Deus. Qui educit in numero orbem suum, quique numerat multitudi- nem stellarum, & omnibus eis nomina vocat: ipse singulos, α uniuscuiusque nouit opus: qui solus sapiens est, & bonus, potens, qui tremendus est, di iniuriarum immemor, i sericors dc miserator in eos qui conuertuntur, & poenitentiam agunt. Te, Domine, Creatorem nostrum ac Deum adoramus.Tibi gloriam,& honorem offerimus: quoniam de i meo pateris te collaudari abominando foetore. In hoc enim, Domin magna tua misericordia atque benignitas: quod etiam indignos vocas, nec peccatores poeniten tes auerseris, tribulatos non despicias & pusillanimes non derelinquas. Beata, ac ter beata anima, quae te solum concupiscit: nam quae te desiderat, etiam mandata tua custodit.

Cur igitur nos propriam despicimus salutem. Charissimi

Ex momentaneis aeterna reuoluamus animo. Quanta enim

quis cura accedit recitaturus, quod didicit, praeceptori 'aut etiam operis manuum redditurus pensum Praefecto ὶ de nos de hora illa quare non sumus soliciti, quando totius nobis vitae reddenda erit ratio ' Rursus dum quis tardat hy eme ad horam vespertinam in cella aliena, compulsus adire propriam: quanta putas anxietate corripietur propter tenebras, α confusonein aeris ' Et quo pacto nos ineuitabilem illam ita parvipendimus viam 3 Quid nobis occurret, post animae separationem a corpore 3 Attendamus ergo nobis ipsis, Ch

rissimi v t iniustorum laetitia collaetemur.Qui enim decepit

192쪽

libus atque imposturis seipsum tradiderit, multis eonfringetur,de assii etur dum in hac vetiatur vita. Hodie comeait, bibit,de voluntatem suam quantum potest,sed non quantum vult, explet, exultans in damno animae suae: postero autem die, si non habeat quibus saturetur, plurimum tristabitur. ii vero sibi ipsi attendit,optimum habitum assumit: eumque laetitia non deficiet neque marcescet, quae est spes suturorum bonorum. Sicut scriptum est: Memor fui Dei, & dele- P m. γε.ctatus sum. Precemini etiam pro me miserabili, apud Domunum, obsecro. Quoniam ipsi conuenit gloria , in secula.

Amen.

N Oli prauae esse conversationis, & famae non bonae:

neque morem geras peccato, ne te abominabilem reddar. Magis autem obtemperes aequitati atque iustitiae: ut te ex probatorum numero unum efficiat. Noli animarum scandalum esse: sed attende tibi ipsi, ut & aliis prosis. Ita sanE, Dei electe, tibi ipse attende: ut ceteros quoque

aedifices. Noli malus esse, ne in nouissimis tuis moerore aseficiaris. An non audis, quod dicit Scriptura : Quia plagae, atque liuores, & contritiones occurrent improbis. Et ne- 'que mercedem referunt dolorum o tu fortiter virtutum labores perser propter Dominum it coronam reportes. Ad nuptias inuitauit te Dominus : ne ingratum te praebeas, sed veste nuptiali induere tui in ipsius collaeteris thalamo, & pon tanquam contemptor, audias Amice , quo modo huc intrasti, non habens vestem nuptialem 'Et tunc ligatis manibus & pedibus, immittat te in tenebras exteriores, ubi clamor erit, & dentium stridor. Dum vestem audis nuptialem, dilecte, ne de vestimentis, quibus induimur, id existimes, sed de bonis operibus. Et tu ergo, charissime, qui in Monachorum meruisti referri ordinem , enitere, ut virtutem promissi demonstres , ne repellaris. Noli ergo durus esse, non libidinosus, non iracundus, non rixosus, a que contentiosus, non intemperans, neque impudens: sed

potius mansuetus, pius&religiosus, humilis, temperans, inodestus, quietus, pacificus, prudens, corporisque tui pudicitiam seruans. quei dino dum C pactus es, ut si in C A P. VII.

193쪽

18o PATRIS EPHRAEM SYRI,

illa nobis lora dixerit: cur non visitastis viduas, & pupil los in tribulationibus eorum 3 Respondere queamus ei, dicentes: Domine, ut in quiete ac silentio citra ullam distra istionem seruiremus tibi. Sin vero dixerit nobis : Cur in maculatos non seruastis vos a seculo quid respondebimus ei, siquidem in eo contaminati fuerimus i Neque enisi ea virtus est, quando quis ab impuro abstinet opere, dc figuras interimessingit, ac simulachra, quae alios ad passiones desideriorum commouent. Qua ascriptum est Diliges Donabat h. i. num Deum tuum,& proximum tuum sicut teipsum. Fuge autem sermones inutiles: ne in turpes cogitationes incidas. Naquemadmodum sermones boni conducunt animae: ita non boni eam peruertunt, secundum Apostolum : Corrumpunt mores bonos colloquia praua. Omnis sermo turpis eX ore vestro non procedat: sed si quis bonus est ad aedificationem uti litatis,atque opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis

in die redemptionis Caue dicaris inobediens, durus, temer, rius,susurro,bilinguis,murmurator,obtrectator,immitis,proximi inimicus,osor virtutis: Sed potius voceris obediens, ve raX,modestus,taciturnus, impiger, atque alacris, misericors,

sobrius& vigilans, Proximi amator, hospitalis,cultor virtu tis,intercesilar &cos or,pius atque religiosus. Haec bona,&utilia sunt hominibi Ne igitur esseramur,sed magis humi

liemus nosipsos. Quae enim est potentia nostra,vi efferamurrNonne ecce exiguus labor nos vel humi inflectit, atque prosternit 3 Diligamus ergo humilitate ut nos exalte Dominus. Quocirca attende tibi , ne in te dominetur iracudia, atque excandescentia, & iniuriarum memoria: ut non in pertu bationibus, dein stabilitate vitam degas. Ceterum longan initatem tibi ipse compara ac mansuetudinem, innocentiam,& quaecunque decent Christianos: ut quietam atque tranquillam vitam transigas. Excelsi sunt montes Ararar, lavi campi solitudinis, validum ac vehemens est Aquilonis frigus in terra: at Solis aestus in Austrum effunditur. Inter volucres caeli , maxima est Aquila: at inter bestias terrae, leo : Inter filios vero hominum, qui timet Dominum. Magnus Deus noster,& laudabilis valde: qui creauit omnia,

dc exaltat timentes eum. Ipsi glorio, in secula. Amen.

194쪽

IN IZZVD ATTENDE TIBI IPSI. 13a CAP. VIII.

SI dum tu opus Domini in humilitate ac pietate operaris, aduersarius aliquos ex negligentioribus in te armet, cupiens a vita terecta remouere: ne verearis ac metuas, ne- que a via recta declinaueris,cum dicat Apostolus: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporia- , eis . mur, sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non derelinquimur , deisicimur, & non perimus: semper mortificationem Domini Iesu in. corpore circunserentes , ut re vita Iesu in corpore hostro manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, vi & vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Sustine igitur Dominum, electe Dei : ut qui modo te affigunt, obstupescant in admirabili salutis tuae refrigerio. Sicut scriptumesti Iustus si morte praeoccuparus fuerit, in refrigerio erit. sq. vi Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata. Cani autem sunt sensus hominis, de aetas senectutis, vita immaculata. Placens Deo, factus dilectus , & vivens inter peccatores , translatus est. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio aeci-Ieret animam illius . Fascinatio enim nugacitatis obscuratona, & inconstantia concupiscentiae transuertit sensum sine malitia. Consummatus in breui, expleuit tempora multa . Pl cita enim erat Deo anima illius: propter hoc properauit educere illum ex medio malitiae. Populi autem videntes , & non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia. Quoniam gratia Dei,dc misericordia in electos eius, Arespectus in sanctos illius. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios , dc iuuentus celerius consummata , longam

vitam iniusti. Videbunt enim finem sapientis, & non intelligent quid cogitauerit de ii Io Deus, & quare munierit illum Dominus. Videbuntdc contemnent euth: illos autem Dominus irridebit. Et erunt post haec decidentes sine honore, Sc in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos praecipites sine voce, dc commouebircos a fundamentis: & usque ad nouissimum desolabuntur,oc erunt in dolore ac gemitu, dc memoria illorum peribito

195쪽

181 S. PATRIS EPHRAEM SYRI

Venient in computationem peccatorum suorum timid χtraducent illos ex aduerso iniquitates ipsorum. Tunc sta bit iustus in magna constantia aduersus eos, qui se angusti uerunt ,& qui spreuerunt labores eius. Videntesque ipsum, turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in subitatione insperatae requietis: dicentque intra se poenitentiam agentes & prae angustia spiritus gementes: Hic est quem habui mus aliquando in derisum,& in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illius aestimabamus insaniam , &nnem ipsius absque honore. Quomodo computatus est inter filios Dei, re iriter sanctos sors illius est i Erso errauimus avia veritatis, & iustitiae lumen non illuxit nobis, & sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus invia iniquitatis, α perditionis, pertransiuimus vias desertas: viam aute Domini ignorauimus. Quid profuit nobis superbia' aut diuitiarii iactantia quid contulit nobisin Transierunt omnia illa tanquam umbra,& tanquam nuntius praecurrens:& tanquam nauis, quae pertransit fluctuantem aquam ; cuius, cum praeteriit, non est vestigium inuenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: aut tanquam auis, quae transvolat in acre, & cuius nullum inuenitur argumentum itineris illius sed percussione alarum verberans leuem ventum ,& scindens per vim stridoris acrem, commotis alis transvolauit, Apost hoc, nullum signum inuenitur itineris illius: aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum , diuisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius. Sic & nos nati, continuo desinimus esse: dc virtutis quidem signum nullum valemus ostendere, sed in malitia nostra consumpti sumus: quoniam spes impij tanquam puluis est, qui a vento tollitur, dc tanquam pruina tenuis, quae a procella dispergitur: Atanquam fumus, qui a vento dissusus est: tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Iusti autem in perpetuum vivent, dc apud Dominum est merces eorum, & co-

itatio illorurn apud Altissimum. Ideo accipienti egnum decoris , & diadema specie de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos , de in brachio sancto suo defendet illos. Ne ergo quemquam oderis in corde cito, neque ma tum reddideris pro maloi sed charitatem tibi ipsi compara, 'in supra omnem aliam virtutem Duuua extollit Scriptu-

196쪽

ra. Ipsi enim rerum omnium procreatori comparauit eam, cum ait: Deus charitas est,& qui manet in charitate, in Deo manet, & Deus in ipso. Frater quidam E coenobio senem accessit, atque consuluit. At ille ad eum: Similia, inquit, sunt coenobia ludis literariis: Nam alij in praetorio incedunt , alij sub caminis Quo quidem sermone adiutus frater, sibi poenitentiam im Posuit. Vnde ipsa utamur re, tanquam lucro: ne reprobi facti, ex caelesti eisiciamur regno, dc in caminum ignis pro-hciamur. Quando prouectos in habitu conspexeris negligentes: tunc magno praesidio indiges, ne istos forte imitans,

eandem inambules viam: neve per continentiam tuam, ,

contra eos extollaris: quod quidem est superbiae peccatum. Sed audi eum qui dicit: Attende tibi ipsi, custodi animam

tuam valde. Neque enim ex operibus alienis,nos iustificabimur: nec alij ex nostris operibus condemnabuntur. Na quδndo nudi& aperti,atque retecti adducemur coram Deo, reddituri de cunctis factis rationem, non alius condemnabitur pro alio: nam unusquisque proprium onus portabit. Si quis tibi suas revelet cogitationes, ne curiosius rem inuestiges;

pr sertim si oculus mentis tuae debilis sit, ne fortE dum ille enarrat,ijsdem perturberis passionibus, similisque reddaris

gubernatori inter fluctus dc undas. OporUt igitur,ut nos amdientes quae dicuntur,ea quae consequuntur intelligamus,at. que ita consolemur amictum aut iis rebus quas a sanctis viris accepimus, aut quibus ipsi ten tali sumus. Non enim est voluntas Dei, ut alius per alium corruat; clim cunctos cupiat salvos fieri. Tu vero charissime ; ne cuiuis homini cogitationes tuas aperias: sed iis duntaxat, quos spiritales esse probaueris ; nam multae sunt insidiae atque fallaciae diaboli. Dixit quippe Saluator: Attendite a falsis prophetis, qui Muth. . veniunt ad vos in vestirnentis Ouium , intrinsecus autem sunt lupi rapaces: ab operibus ipsorum cognoscetis eos. A porro spiritalibusne te occultaueris , ne forte inimi-

viriscus angulum comperiens, in te latitet. Cum carnalibus vero noli conferre consilia. Navi voluptatibus ac libidinibus dediti, indies peccata sibi accumulant, illudque dictitant: istuct & solum mihi, computetur peccatum, Propheta interim deplorante, atque dicente: Vae iis qui trahunt pec- ροχοῦ

197쪽

. is ι S. PATRIS EPHRAEM SYRI, cata sua quasi funiculo longo, & quasi iugi corrigia vitulae,

inquitates. Vnde vitare oportet sermones inutiles, &eorum con

uersationem , qui timorem Domini despiciunt: quoniam nihil quod sit utile loquuntur, nihil propter Dominum faciunt, nihil de virtute ac religione , nihil de honestate ac grauitate morum tractant. Sermones quippe eorum laquo sunt mortis, Consilium ipsorum, fouea inferni, impunitas, A risus, temulentia, & perditio animae. Consuetudo eorum terribilis, ac dirus anguis qui loquitur per ipsos. At tu, o homo Dei, ista fuge: sectare autem iustitiam, piet

LT tem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Bonum fidei certamen decerta , vitam aeternam apprehende, ad quam vocatus es. , praeclaram confessionem professus es.

Vide dilecte serue Domini, de Saluatoris nostri Iesu Christi, ne momentanea inescari te patiaris delectatione, aut, ut potius dicam, deceptione: ut non vita priueris a terna. Rect e vigila, ad negotiandum vocatus es, ne deperdas ma garitam , ne thesaurum tuum depraedetur inimicus , ne nauis demergatur una cum onere, & vacuus reuertaris

ad propria. Inimicus sciens quanta di apud Deum referat gloriam , qui immaculatum sese ab inquinamentis se uat carnis , velle Uenter per cogitationes impugnat, cupiens hominem innectere iis , ut non consequatur gloriam futuram. Et si animam inuenerit abiecisse cogitationes in 'tiles, non frequentat eam, sed neque prorsus recedit, accedit autem magis, ubi ipso pulsante mox aperient, A corpus simul cum anima per sordidissimas cogitationes , non resistentis ei coinquinat. Demumque tanquam bonus cons liarius , ipsi suggerit: Praestat tibi , inquiens, in mundum redire , & uxorem vitaeque consortem ac sociam capere, quam sic carunculam corrumpere: a sobri porro & vigia lante cuncta ista recedent. Attende igitur tibi, & nihil eorum te offendet. Quapropter necessarium fuerit, nimiam fugere licentiam. Iterumque dico: Fuge licentiam , ne im- . . . pudentia te inuadat, ligatumque velut malum aliquem Ei-ptiuum seruum tradat peccato, ac tum dicere incipias: V psiam. εῖ. ni in altitudinem maris, & tempestas demersit me. Et rursus: Infixus sum in limo profundi, de non est substantia. Vnde

198쪽

IN IET D 1 ATTENDE TIBI IPSI.

de fugere oportet peruersorum hominum consuetudinem: non tanquam homines odio persequens, sed damnum ac vitium respuens. Quod si cum segnioribus versari cogeris: attende tibi ipsi, ut dc illos lucrifacias recta vitae ratione, A te ipsum non perdas. Ne credas illis, qui inutilia loquuntur animae tuae, ac temperantiam profitentur. Ait enim Saluator: Ex abundantia cordis os loquitur. Subtrahe ergo te ati A. D.

d iuueniliter agentibus , & qui ridiculis circumferuntur, ut ne sis inobediens ei, qui dicit: Iuuςnilia desideria fuge. Et , esne accipias personam aduersus animam tuam , non paruana, non magnam,non in imperio ac potestate constitutam: nemo enim te ex igne inexstinguiniti liberare poterit. Audi dicentem: Quid proderit homini, si mundum uniuersum in lucretur, animae ver 5 suae detrimentum patiatur 'Caue igitur, libertatem erga Deum deperdas propter honorem aut glorian aliquam humanam, vel propter cibum, seu po- tum , siue indumentum , cum ista cuncta corruptioni sint obnoxia: actiones autem uniuscuiusque, siue bonae , sue malae, descriptae contineantur. Quae sursum sunt, sapito, Gog s. non quae super terram: ut promissionibus perfruaris Patris, qui in caelis est, & connumereris inter electos Filisit &cum

omnibus Sanctis benedicas Spiritui sancto , Quoniam ipsi gloria, in secula. Amen.

c A P. IX. ATcende tibi ipsi, Charissime : ne forte Serpens te eos

imitari doceat, qui suam contemnunt salutem, ac dicere: Non es melior iis, qui passionibus succumbunt. Tu vero considera , quod scriptum est: In magna domo, non so- , τ . i:

llim sunt vasa aurea, & argentea, sed & lignea, &fictilia:&quaedam quidem in honorem , quaedam autem in contumeliam. Si ergo Dominum non audieris, peccatorum opera peragendo, eris vas contumeliae : sin vero Domini opera feceris, cris vas electum , pretiosum, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum praeparatum. Attende tibi

ipsi , obsecro, ut& in praesenti seculo, & in futuro miseria cordiam a Domino inuenias. Quod si tibi ipse non attenderis : & hic contereris , dc ibi non requiesces. Nam quae e tra Tom. II. Aa

199쪽

iss S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

rectum fiunt tramitem, nihil praeter danationem continent& poenitentiam. Ne ergo contemptores suae salutis imiteris,&qui solum sibi habitum arrogant: ut non similis reddarisimiliti ab aduersariis capto , qui Regis quidem gerit insignia iipse vero inimicis sui Regis inseruit. Verax quippe est, qui ait: Amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, se uus est peccati. Foliis enim similis est habitus: fructus vero est ipsum opus. Qui terreni Regis milites sunt, sanguinem effundunt, ut Regi si 'placeant: at ibi non opus est, ut sanguinem fundas , sed solum ne a peccato vincaris, ut non

fructifices morti.

Sobrius esto, de vigila,charissime: vigila,inquam, & labori res sustine. Non enim iniustus est Deus. qui tui obliviscatur laboris: sed & pro obscuritate, quam in cella residens toleras, illucescet tibi lumen veritatis, sicut scriptum habetur:

Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Decerta bonum certamen fidei, ut victoria aduersus hostem referens, absque rubore & verecundia adores Regem gloriae. Non enim eos

duntaxat, qui gladio perempti sunt, & martyrio fi Tyrannis

affecti, coronat Dominus: sed eos etiam, qui religiosa exercitatione &charitate probati sunt. Nam quemadmodum illi propter Dominum flagra ac verbera pertulerunt: sic dcisti vexationes & exercitationes amore Domini subierunta Attende tibi, ne fiat verbum malum in corde tuo. Ne foedus ineas cum improba cogitatione. Sic enim quidam passus est antiquorum, aliquid ex anathemate in tabernaculo suo abscondens: Similiter & Giezi minister Helisaei:& non latuerunt Deum, sed ne homines quidem, cum enim clam scelus commisissent, palam retributionem acceperunt: chm hic' quidem cum rota familia ab omni populo lapidatus st: ille

vero cum uniuerso semine suo lepra infectus usque in secula. Verax est enim, qui dixit: Deus non irridetur. Qu9d enim seminauerit quis, hoc de metet. Disce cum patientia,ut data na effugias, quae obueniunt non quiescentibus. Ausculta eu,r'---s- oui dicit: Fili, si sapiens tibi fueris, sapiens eris & proximo: sin auic malus euaseris, solus mala exantiabis. Vnde nos vincit aduersarius, nostraeque redundant passiones: nonne per nostram inobedientiam ' Edocti enim non attendimus, reprehensi super delictorum correctione, recusamus. Homin

200쪽

nes caelamus, dc Deum despicimus , non morigerantes ei,

qui dicit: Amen dico vobis, quia & si hi tacuerint, etiam la

pides clamabunt. Astutiam nobis suggerit callidus serpens , verbis vincendi eos, qui nos corrigere volunt: sicque peccatum in nobis multiplicatur,cum non habeat resistentem sibi. Depraedatur te inimicus,ec non iam intelligis o anima mea. Suas in te op ratur concupiscentias, dc toleras. Fuge consilia eius improoa, o homo. Recordare tuorum cum Deo pactorum, d sanctificationem custodi: ut gratiam inuenias coram Domino. Audi dicentem: Fugite fornicationem. Et nosse cupis, quam grauis atque periculosa sit fornicatio 8 Quos enim occidere nequiuerunt in eremo morsus serpentum, hos Madianitarum fornicatio prostrauit: & per fornicationem etiam idolorum victimam comedere non recusarunt. Vnde ex populo ceciderunt uno die viginti tria millia.

Qui, d si praeuentus es; ne lapsui inhaereas,neque longanimitatem ac patientia Dei contena pseris. Memor esto, quod mors non tardabit. Recordare fieri non posse, ut manus Dei

effugias. Quare noli negligere: sed poenitentiam age, lacrymas effunde, ingemisce, illusus es. Et si nos obliuioni pe

catum tradiderimus: qui tamen nos creauit Deus, uniuscuiusque nouit opus. Ne igitur ignauum te praebeas, sed viriliter aduersario tuo resistas. Et aditum, per quem ingredi comi sueuit inimicus ad praedandum atque laedendum te, pra clude : ut non amplius inueniens ingressum, re infecta recedat. Hoc autem occludere ipsi aditu est, munire sensus, per quos in animam ingreditur, siue malum siue bonum visum auditum, odoratum, tactum, gustum & cogitationes, ne existra id quod decet, euagentur. In mentem tibi reuoca Gi ga- s-s. c.

tes, charissime, qui sua potentia terram corruperant: ut cos

unico momento Dominus per aquas diluuij a facie terrae deleverit,& potentia eorum non iis profuerit. Reuolue animo G-.is., terram Sodomorum,& Gomorrhaeorum: quo pacto propter peccatum habitantium in ea fuerit euersia: & non profuerint ipsis deliciae atque superbia. Curemus ergo salutem nostra, - chartissimi: ne forth repentinus nos anticipet finis,& in multa damnatione hinc abeamus.. Quid porro vobis videtur de eo, qui ex hac vita excessiti

SEARCH

MENU NAVIGATION