Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

138 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

an quδd post diem unum ad domum suam reuersurus silan Post annum 3 an post centum & mille annosὶ Cur igitur tran 1euntia affectamus dc quae nunquam praeteribunt,pro nihilo ducimus 3 Dic suggerenti tibi concupiscentias sordidas d

immundas: O veritatis inimice, ut tu desiderio tuo satisfacias,ego dedecore dc ignominia assiciari ut tu voluntatem tuae expleas egone confundary Vade ad tui similes, impudicos at M u. s. que lasciuos .Porcorum gregem depoposcisti tibi 'demergere in mare cum ipsis, non me amplius tibi seruum habebis, aut voluntati obedientem tuae. Sufficit praeteritum tempus; deinceps nunc veritatis satagam, & Deum meum obtestabor, ut me perfecte a tuis liberet operibus. Spiritum enim sanctu dedit mihi, & ego eum exacerbaui: Animam de corpus mihi mundum donauit, ego autem ilia contaminavi. Sic charissi

me, suggerenti tibi perniciosas affectiones, responde. Dixit sanctorum quidam, Cani similem esse fornicationem: Si bladiaris, manet apud te; si pellas, fugit. Audi eum, qui dicit: Singulariter sum ego donec transeam;

hoc est, sibi ipsi unumquemque attendere, done ex praesenti excedamus vita. Attende ergo tibi, obsecro, & ne rectam vitae tuae rationem despexeris Ne amore voluptatis modica fructus deperdas laborum tuorum, neque ob immunditiam,

operis tui mercedem prodas: & mercede silenti j atque quieris, vigiliarum, continentiae, atque temperantiae, & reliquarum virtutum, propter impudicitiam amittas,similisque reddaris prothcienti mercedem suam in marsupium pertusum: σ- Modicum enim i fermentum totam matrum corrumpit. Quare te ipsum confirma, in timore Domini.

Audi quod dico, charissime : In vita seculari disertus ac loquax, magnus dici solet; at insolitaria vita , qui quietem

ac silentium sectatur, magnus est apud Dominum. Rursus, invita seculari, qui suum ornat corpus, & subinde vesti menta mutat, humanam obtinet gloriam at in professione hac, qui ista contemnit, A solum necessario corporis usui attendit, gloriam sibi in caelis acquirit, secundum eum, qui ατλ. dicit: Habentes alimenta, A quibus tegamur, his contentisimus. Rursus, in seculari vita, qui in corporis robore δἰ

diuitiis gloriatur, magnus apud homines dici solet: in illa .vero professione, qui humilitatem colit, verE a Domino

202쪽

eyaltatur, sicut scriptum est: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: dc infirma inudi elegit Deus , ut co fundat fortia: dc ignobilia mundi & conleptibilia elegit

Deus,&ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. Diligamus ergo quae placita ac grata sunt Domino, tan-& gratii etiamsi scelestorum ac facinoro-stineamus, licetque a Barbaris capti, qui nos in seruituter' tradant. Scriptum est enim: In tribula- . . tione inuocaui Dominum, & exaudiuit me in latitudine , reputantes nobiscum Prophetas quoque in captiuitatem abductos, dc in aliena regione seruitutem, aerumnasque subiisse, quorum tamen mens nunquam est a Deo abalienata. Siquidem externum nostrum venundari , aut non venundari hominem,non ex iis est, quae in nostra sunt potestate: cete

rum communicare, aut non communicare internum no

strum hominem impietati, in nobis situm est. Unde sancti

Dei homines tyrannos redarguerunt, mortisque minas Hebr. υ.

spreuerunt, virtutem sibi vindicantes. Quocirca & nos, silij, cum simus Prophetarum filij eorumque vestigiis insistamus, perfectam ipsorum fidem adipiscamur. Quia scriptum est isu

Quorum intuentes exitum conuersationis, imitamini fidem: ut cum iis simul in caelestibus coniungamur, ubi exulat luctus ac dolor, & gemitus in splendore Sanctorum' Vigilate a d crgo, & orate, ut non intretis in tentationem. Meditemur eloquia Spiritus sancti, ut in scripturas incumbamus , & quando etiam librum manibus non tenemus, in mente eloquia Dei habeamus. Si quis suas tibi enarraueri ccogitationes, suaque detexerit errata, ne mente eum contempseris tanquam qui talia peregerit: sed potitis de fratris mutatione admirare. Nam quod quis sponte sua peccatae spiritalibus viris prodit, correctionis vitae signum est: oc cultare verb, animi mal Eaffecti indicium existit. Nullus enim cum furibus currens, & partem suam cum adulteris ponens hos prodit unquam : quia nimis passionr & affectioni indulget. Quare oportet cum omni humilitate eum , qui familiariter sua exponit arcana, consolari, sicut scriptum est: Considerans teipsum , ne dc tu tenteris. Dicit enim Domi

nus per Prophetam Ezechielem: Et tuta hominis, die ad '

203쪽

1'o S. PATRIS EPHRAEM SYRI, filios populi tui : Iustitia iusti non liberabit eum, in quacun.

que die errauerit : & iniquitas impij non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab iniquitate sua. Largiatur . autem nobis Dominus, Ut viam erroris expertem posside mus in finem usque, angustam scilicet& arctam, ut adue

sari j nostri diaboli os obitruatur, ne habeat, quod de nobis malum dicere queat: Quia Deum decet gloria in secula.

Amen.

c A P. X. ATtendamus nobis ipsis, Charissimi, quoniam acerbi

nobis sunt inimici dc immites, super hominum ruina gaudentes, eamque solam laetitiam habentes. Hinc sancti

Patres, scientes eorum aduersum nos conatum peruersum,

non segnes fuerunt, nou vaga & distracta mente i sed sibi ipsi attenderunt, sibique attendentes, & Deo complacu runt , de homines in bonum aedificarunt. Cuiusmodi S. Antonius extitit, quemadmodum & S. Athanasius Archiepiscopus meminit in vita quam de eo conscripsit. Nam de multa exercitatione, eaque incitatiore ac vehementiore est sus: Ieiunabat enim semper , indumentumque gerebat, interius quidem cilicinum, exterius autem pellic eum, idque ad mortesii usque seruauit, ita ut neque corpus sordium causa aquis ablueret, neque penitus suos pedes lauaret, neque illos unquam omnino vel aqua tingeret, nisi necessitate cogente. Sςd neque quis eum denudatum unquam conspexitinec prorius Antonii corpusculum nudum, praeterctuam cum post mortem sepeliretur, cuiquam patuit. Rurius lue ait: Et sista ad illius virtute in parua; ex iis tamen, qualis Dei seruus fuerit Antonius, considerare & aestimare licet; quippe qui a iuuentute ad tantam Vsque aetatem , aequalem semper seruabat in exercitatione alacritatem: ec neque senectu te fractus, delicatioribus utebatur cibis; neque propter de bilitatem corporis, immutabat sui indumenti habitum. Aut si forte pedes aqua tingeret, & tamen in omnibus illaesus permanebat: nani etiam oculos illa: s in rcgrosque seruabat, recteque cernentes. Et ne singula conlectemur; cunctis , qui cibis variis , re lauacris, diuersisque vestimentis v.

204쪽

ntur, ipse multb illustrior apparebat, ac clarior,& ad fortitudinem alacrior. At nos, quae corpus molliter foveant nobiscum excogitantes, distrahimur atque efferimur, non considerantes, quam acres aduersarios habeamus : unde dc ipsi hostes tantam nostram cernentes segnitiem , promptius animosiusque aduersum nos insurgunt, impudicitiae nos iaculis transfigentes. Attendamus igitur nobis ipsis: ve Dominus illorum in nos destruat insidias. Haec autem dico, fratres, non quasi vitae puritate ego conspicuus sim, nam si Dominus mea revelet peccata, antequam in supplicium mittar , pudor atque confusio operum meorum, non minima mihi pars tormenti erit. Sed ista me sint dicta per gratiam Domini, ut dum vos boni consilij commoda capitis r Ego quoque vilis & abiectus saluberrimi consilii mei

mercedem referam. Quemadmodum enim qui ad anima rum euersionem cohortationibus utitur, perditionis earum atque exiiij particeps erit: sic&qui ad vitae morumque emendationem, suis consiliis est auctor, optimam mercedem a Domino consequetur, sidc ipse praesertim ab inutilibus deinceps recesserit. Quod si cum fratre amicitiam habeas: teque conscientia tua arguat, quasi ex eiusmodi coniunctione detrimentum animae sustineas , teipsum ab eo separa. Dixit enim quidam Sanctorum : Cum omnibus chari tatem habet ab omnibus abstine. Haec autem dico, charin Eme, non ut homines oderis; sed peccatum auerseris. Scriptum est enim: Si cor nostrum non reprehenderit nos,

fiduciam habemus ad Deum, & quidquid petierimus, accipiemus ab eor quoniam mandata eius custodimus, & ea quae sunt placita coram eo , facimus. Si vero reprehende-xit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, & nouit

omnia.

Frater fratri hortator erat in iis, quae ad Deum perti. nent : Praetereunte autem altero, dixit qui hortabatur, ad cum : Ecce fratrem hunc admoneo , & me audire renuit. Cui ille respondit: Auditurus est , Te enim audire, honestum illi eit, & agere audita iucundum. At ille: Nequaquam: nisi enim compererit vera esse,& ad Deum referri,qux dico, ne me audiat; neque me solum, sed ne Prophetam quidem, si praeter Dei voluntatem consilium ded

205쪽

is r S. PATRIS EPHRIEM SYRI,

rit. Ait enim Apostolus: Et si nos, aut Angelus de caelo euangeliZauerit vobis, praeter id quod accepistis, anathema sit. Quinam enim in Babylone contra Susannam insuta rexerunt nonne seniores Et non soluit, Sacerdotes, sed& Iudices, ac Praesides populi, qui quod sibi ipsis non attenderunt, quam miserabili sine vitam clauserunt' neque illis sane ipsorum profuit dignitas. Veritatis ergo curam ha beamus, fratres, ut veri ras nos circundet ac protegat. Et in hoc quidem seculo, si quis de re male gesta apud Principem insimuletur, si ad alia loca confugiat, fortasse saluatur: at nos a conspectu Dei quonam profugere poteri musi' secundum eum qui dicit Qub ibo a Spiritu tuo idc quo a facie tua fugiam 'Si ascendero in canum, tu illices : si descendero in infernum , ades. Si sumpsero pennas i meas diluculo, dc habitauero in extremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me ; & tenebit me dextera tua. Diligamus quietem ac silentium, fratres: ut a tentationibus liberemur. Diligamus continentiam , in charitate Dei. Diligamus castitatem, & humilitatem. Simus humiles, ec assabiles paruis ac magnis : ut vanam effugiamus gloriam, cunctosque diaboli laqueos. Ebrietatem, dc ri- sim, inutiliaque malignantium hominum verba execremur ac detestemur ; omnia enim agunt, omnia excogitant, Vt suis oblectationibus potiri possint. Tu autem, dilectissime, ista fuge, dc ut qui Deo placere professus es, omnia secundum Deum operare. Deus enim non irridetur, secundum dictum Apostoli: Nam quod seminauerit homo, hoc & metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne & metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu me tet vitam aeternam. Noli sordidis immorari cogitationibus: ne quando te in actum deducant turpitudinis: sed eas detestare, dc abs te repelle; ut mena tua serena sit, atque tranquilla. Precare Dominum, ut cordis tui oculos illumi net. Quae enim impossibilia sunt apud homi es, possibilia sunt apud Deum. Clim ad orandum, te composueris noli vaga ac distracta mente esse , ne quasi ςontςpanens in

ueniaris.

Attende tibi ipsi, charissimet ne fortE dum cernis hi ius seculi diuites deliciis assiuentes, carnemque suam n trientes,

206쪽

irientes, tanquam in die occisionis, eos propter eiusmodi fluxam ac momentaneam rerum abundantiam beatifices. Neque enim opulentos, neque deliciis deditos, neque portentes, beatos praedicauit Spiritus sanctus i sed eos qui timent Dominum, sicut scriptum est : Beatus vir qui timet Natara 'Dominum. Et: Beati omnes qui timent Dominum. Ducem Fg te constituerunt 3 Esto dux pacificus: ut portae Regni caelestis pandantur tibi, simulque cum facientibus pacem ingrediaris. Dicit enim Spiritus sanctus : Aperite portas, ingrediatur populus. Et quis, ac qualis populus 3 seruans iustitiam, dc custodiens veritatem , suscipiens veritatem,&cu st diens pacem. Vnde quidam Sanctorum dicebat: Fiat o. Ret. pax, de iustitia in diebu, iocis. Audi de sanctum Iacobum dicentem: Si quis sapiens, & erudi tus est inter vos : osten- I. dat e ta bona conuersatione, operationes suas in mansuetudine sapientiae. Quod si zelum amarum habetis dc contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari, & mendaces esse adueTSeis veritatem non est enim ista sapientia desursum desiccindens, sed terrena, animalis, diabolica. Vbi enim zelus, di contentio: ibi inconsta a, dc omne opus prauum. Quadi autem desursum est sapientia, primum quidem Pudica est: deinde pacifica, modesta, suadibilis, atque obediens, plena misericordiae, de fructibus bonis, discreta, absque simulatione. Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. Largiatur porro nobis Dominus charitatem, atque unionem secundum voluntatem suam. Precemini autem & pro me misero, obsecro: ut obscuratum in me

oculum Dominus illuminet, Quoniam ipsus est virtus, ic potentia: Ipsumque decet omnis gloria ,honor, dc adoratio: nunc, dc in secula seculorum. Amen.

C A P. XI

Non torpeamus, fratres, seruientes inuicem propter

Dominum: multi enim ancilla: cuiuspiam amore ca- Pti, seruire propter amatam non recusarunt. Quid ergo nos magnum praestamus, si nobis mutuo propter Dominum seruimus 3 Ne negligentes simus, considentes in cella, dilectissi mi: memores, quod sancti Dei Martyres ferreis vinculis Tom. II. B b

207쪽

ay PATRIS ET HEGEM SYRI,

conclusi fuerint, etiam cum multis tormentis. Neurgo cellae angustiam effugiamus. Non deficiamus operantes: memores quoniam multi ex Sanctis in metalla missi sunt pro ter Dominum. Nunquid igitur si nos temporibus illis ibis emus, nostram vitam ob torturas prodidissemus , Nunquid nostram fidem in iis necessitatibus abnegassemus ' Memine rimus, fratres a Domino dilecti, beneficiorum Domini Dei nostri, qui nos creauit , dc crescere fecit,nutrit,dc protegit in omnibus. Qui educit ventos de thesauris suis ad obsequium nostrum. Qui eleuat nebulas ab extremitatibus terrae in nu-nisterium nostrum. Qxu multiplicat volucres cassi, ec bestias in aqua, ad obsequium generis nostri. Qui fecit Solem in lumen diei , & Lunam ac stellas in lumen noctis propter nostrum genus. Qui saluauit nos per mysterium pretiosae Crucis suae. Serviamus ei in timore ac tremore multo,&spe bona: quia aduenae dc peregrini sumus in hac vita, secundum eum, qui dicit: Aduena S peregrinus sum in terra sicut om- i nes patres mei obsecro vos, ego minimus, ego vilis oc abjectus : ego qui decem millium talentorum sum: debitor , qui quemvis peccatorem pediatis excedo: sustinete optimum hoc consilium. Servate in omnibus vos ipsos irreprehensibi . les, ut sitis absque confusione. Si quis autem seipsum in re aliqua condemnet, deinceps sese irreprehensibilem seruetine quid habeat aduersarius,quod de nobis malum dicat, hominum inquam inimicus, corruptor,& alienus , hostis iusti. tiae qui in malis nostris gaudet, qui debilis in eos est, qui Do mino in veritate seruiunt. Qui conculcatur ab iis,qui pessundant,&auersantur ipsius consilia atque conatus. Qui spernitur ab iis,qui Dominum in veritate diligunt,& faciunt sanctam voluntatem eius, puro corde. Etiam fratres mei dilectissimi, studeamus in vana dc breui hac vita, quandiu in ea Versamur, perficere mandata optimi,& benign issimi Dei, de Saluatoris nostri Iesu Christi ut stationem mereamur a dex' tris ipsius,in secundo eius & horribili adventu: quando red

det unicuique secundum opera eius, Rupniam ipsi gloria in

secula seculorum. Amen.

208쪽

C A P. XIL

PErsiste igitur ,Charissime, in vocatione qua vocatus es. Da gloriam Deo, qu bd dignatus sit te in gregem mutum suarum referre, ut in pascuis ovium eius enutriaris Ergo ad finem usque tolera: ut salvetur anima tua. Nam scriptum est: In patientia vestra possidete animas vestras. Esto instructuς in omni conuersatione tua. Dicentem ausculta: Fili, si sapiens fueris, laetificabis & cor meum. Noli esse asper in lingua tua, neque durius respondeas fratri tuo. sed cuiri omni humilitate & timore Dei, sit loquela tu Nunquid enim argento bonum sermonem comparamus Nullo sani: eum pretio emimus, nisi sola nostra voluntate: quoniam utramque nobis viam dedit Dominus, ut unius cuiusque cognoscatur assectio de animus. Sic ergo nostrae sint responsiones ad inuicem, o electi Dei, quemadmodum fidelis quispiam seruus cum suo colloquitur Domino. Verax quippe est, qui ait: Qui seipsum humiliat, exaltabitur. Sint porro sermones nostri mutui, non de rebus peregrinis atque externis: verum de utilitate animae, de mutua internos aedificatione, de recte factis, de omni opere bono. Sicut scriptum est: Vt det gratiam audientibus, Et: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei', in quo signati estis, in die redemptionis, Quoniam ipsum decet gloria 'in secula.

Amen.

C A P. XIII. ATtende tibi ipsi, o iuuentus exercitationis ac pietatis

studiosa, ne forte dies tui in distractionibus pr. aetero Cant. Ne unquam prauas cogitationes admiseris: ne iis bello inimici tui virtus tua languescat, atque deficiat. Habeas assidue dulcem Dominum tuum in mente tua, ut exercitationis tuae cursus coronam victoriae reserat. in pietatis certamine propera, o iuuentus: aduentat enim dies, & appropinquat tempus quando laborantes coronabuntur, & negligQntes dolebunt. Para virtutes, donec tempus tibi suppetit. Pietatem atque religionem posside in oculis tuis, veritatem in auribus,verba vitae in lingua tu visitationem infirmo-

209쪽

idis S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

rum in gressibus tuis,imaginem Domini tui in corde tuo, In

membris tuis ossicia temperantiae ac continentiae: ut coram

Angelis & hominibus prae aliis honoreris. Lignum inanime,

quod mortalis Regis imaginem continet, honoratur:quanto magis anima honorem meretur,quae Deum in se continet, di in praesenti hoc seculo, dc in futuro 3 Attende tibi ipsi, charissime. Concupiscentia mortua est, at corpus tuum vivit: proinde diligenter attende, ne corpus tuum rei mortuae vitam praebeat Quod si ipsi vitam dederis, re occidet. O planctum acerbii: quoniam mortuus ad vita reuocatus, vitae suae datore occidit Disce accurate,quid sit Co cupiscentia: ea per se sine corpore mortua est quando autem concupiscentiae impetus ad corpus accesserit, subito concupiscentia vitam accipit,& in concupiscentiae dulcedine mens Occupatur, reperiturque corpus quod erat uiuum,concupiscentiς mortificatione emortuum. Quapropter seduld tibi ipsi attende ab hac morte corporis,dum flama concupiscentiqillius ureris. Revoca tibi in mentem,ipnem in extiriguibilem, ac vermem nunquam cessaturum, & e vestigio membrorum extinguetur incendiu.Vide, ne propter relaxationem atque ignauiam vincaris & doleas; praeoccupetque te ignis, poenitentiae taedio, & assia escas peccare, etiam dum es poenitens. Austeritatem amplectere ab initio. Aduersus omnem concupiscentiam ne vincaris. ne ex bello inferior discedere comsuescas. Consuetud5 enim altera est natura. Et relaxationis consuetudo nunquam austeritatem admittit:semper enim ae

dificat, & destruit , semper peccat, & resipiscit. Charissime, si

relaxari sis solitus, dum oppugnaris: in scriptio libelli tui erit, Ignavia in seculum seculi. Qui in aliquibus concupiscentiae

rebus vinci consueuit,semper eum propria coarguit coscien-ria,nulloque non tempore angitur, & licet coram spectantibus hominibus religiosum ac hilarem exhibeat vultu; intri secus tamen ob remorsum conscientiae suae contristatur; nam id secum afferre solet concupiscentia,dolorem amaria suis imfligens operatoribus.Tota ergo mcte attede & anima, Christu apud te semper retinens qui immortalis animae sposus est. Cave igitur veru sponsum tuu deserueris; ne & tu relinquaris ab ipso derelictusque adhaereas alieno,id est, fraudulento

iustitiae inimicoHolosd quippe ad breue tepus diligit, ec mox

210쪽

deserit , meretricique immundat similis, quae cum subitantiam& vires alicuius absumpserit , auersari atque odisse incipit. Quis igitur non deploret 8 Nam & inimicus noster, ubi vires nostras ac tempus in suis immunditiis foedisque Concupiscentiis prodegerit atque coἡsumpserit, tunc a nobis recedit, propter odium quod in nos habet. Nunquam enim impurissimus ille ac fraudulantissimus nos dilexit. Deo autem , & Patri gloria in secula seculorum.

Amen.

AD IO AN NEM MONACHUM EPISTOLA. Abiaque consilio nihil esse agendum. BENEDIC PATER.AR1i s licet adhortationibus cum religiosissimo Theodoro egerimus, ne e suo recedat loco , persuadere tamen non valuimus. Dixit autem ad nos ille: Si voluntas iuuandi me,animamque meam saluandi adfuerit , in imonasterium tuum ablega me.

Cui respondi i Ex quo Monasterij curam Fratri Ioanni commisi, illo inconsulto, coniungi alicui nequeo. Et nunc quidem bene egisti, praedictum fratrem supcipiendo, nam ut rediit, nobis qua eum sympathia siue compassione exceperis, renuntiauit. Cum S tales oporteat inveneratione habere, qui supra patrem & matrem , fratres α sorores, uxores, & proles, cognatos atque amicos, diligunt Dominum. Relie vero agis , exemplum bonorum operum te ipsum praebens,&potissimum fratribus, qui te.

cum habitant, secundum eum qui dicit: A me videbitis, α

SEARCH

MENU NAVIGATION