Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

die. r.

198 S. PATRIS EPHRAEM SYRI, sic facietis. Et B. Paulus Apostolus adhortatur, dicensi Imitatores mei estote, sicut de ego Christi , ut quibus ser ino plenam fidem non facit, opus ipsum persuadeati Spiri

talia vero ministeria non contempseritis, neque corpora lium necessitatum praetextu synaxim vestram neglexeritis. Eloquia enim Dei meditata, dc suauiter decantata animam nutriunt, atque Pentur : corpus autem custodiunt insti tuuntque, daemones repellunt, dc summam animae tranquillitatem generant. Porro de tentantibus ea,quae mensuram ac modum excedunt, incurrentibusque in pericula grauissima, commonNfacere vos volo: non plus sapiendum esse, quam oportet

sapere , sed sapiendum ad sobrietatem. Ruisusque alibi dicit Scriptura: Noli esse iustus multum, neque plus sapias, quam necesse est, ne obstupescas. Accidit enim diebus his ce nostris, quosdam fratres relictis suis cellis, in terram de sertam, infructuosam , atque inaquosam se contulisse: saepe autem licet a patribus ac fratribus admoniti; non parue runt, dicentes: Nos ut pastores discedimus. Et ut sese in aridissimam solitudinem impulissent, videntes iam se intra

desertam terram conclusos, coeperunt vehementer discruciari: incipientesque ad loca quae incoluntur, redire, nequiuuerunt se ex dissicillima eremo subducere dc expedire: neque enim illud facile erat, intra interiora deserti versantibus Valde igitur per inediam sitim, aestumque amicti iacebant, animum desicientes. Diuina vero prouidentia disponente, frigore pereuntes, ab aliquibus ibi reperti sunt, qui eos propriis iumentis impositos ad loca habitationum reportarunt: alij etiam ibi mortui sunt, dc 1 volucribus ac feris corpora eorum ideuorata sunt. Qui autem euaserunt salui, longo tempore infirmi remanserunt, deincepsque ipsa experientia cognouerunt , nihil absque consilio faciendum. Nam

multi, ut dictum est, contumacia atque temeritate cogixa

tionum ducti, in terram infructuosam dc inaquosam progressi, sibi ipsis violentam mortem intulerunt. Alij vero sub obedientia vivere nolentes , unanimitatemque in subser utendo detrectantes, eidem sese periculo tradiderunt. Alij manibus propriis laborare recusantes, in idem se periculum

coniecerunt. Alsi sui consili j complacentia decepti laudem

212쪽

IPISTOTA AD IOANNEM MONACH. D99

ab auscultantibus captantes, pastores, ut aiunt , effecti sunt, intentos autem labores non cogitantes, iisdem se periculis implicuerunt. Non igitur oportet, charissime, sine prudentia propriis abduci consiliis: quin potius decet unumquem que proprio se metiri modulo, & in charitate Dei proximo humiliari. . . Si quis autem existimet se persectam adeptum esse virtutem , passionibus superiorem esse, & in cupiditates dominari, nec sic quidem sibi ipsi fidat, ne forth in ipsum dicatur, quod scriptum est: Rex temerarius incidet in mala: Angelus autem lucis liberabit eum. Sed forte praeteriens quis diu

Xerit : Et quomodo inuenimus aliquos sanctorum Patrum hanc excoluisse virtutem 3 Conuenerit itaque nos etiam ex sanctorum Patrum vitis afferre testimonia : ut aperte

ostendamus, nihil temere, vel casu, inconsiderate ue fanctos Patres egisse. De Abbate Macario narratur, quod sic diceret: Considente me, inquit, in cella mea, exercebar ut monachus, dum interim mihi molestiam cogitationes exhibebant , dicentes e Abi in interiorem eremum, &. vide quid ibidem cernes: perstitique in pugna cum cogitatione annos quinque, cum dicerem, ne forte id a daemonibus mihi suggeraturi Perspicis prudentiam sancti viri nunquid ab duci se passus est, aut praeceps accurritὶ nunquid cogitationem admisiti minime vero : sed perseuerauit examinans, ieiunans, vigiliis precibusque vacans, utque ne forte cκ daemonibus esset, cognosceret. Ceterum nobis dum cogitatio aliqua se ingerit, contineri non possumus, dc effe- . ramur. Et non modo non discutimus sedulo orantes, sed neque ab aliis admoniti obedimus, unde&facile ab aduersario capimur. Deinde cum persuaderet , inquit, cogitatio: egressus in eremum, inuenit ibi lacum, insulamque exiguam in medio eius,& accedebant iumenta vi bibuent ex illo, aspexitque duos homines nudos in medio ipsius. Sub haec,

ut locuti sunt inter se, dixit Abbas Macarius ad eos: Quo modo fieri potero Monachus 'Et illi ad eundem: Nisi quis

renuntiauerit omnibus quae in mundo sunt ,non poterit fieri Monachus. Ad quos ipse: Ego, inquit, infirmus sum , &non ita valeo ut vos. Cui illi: Si nequeas, v t. nos, sede in cella tua, A peccata tua defleas. O humilitas diuini viri. O

213쪽

ico S. PATRIS EPHRAEM SYRI, prudentia virtute insignis animae , i qui tot ac tantis prae clare factis excellebat , non iudicat seipsum eiusmodi re dignum. Sed ait ad eos: Ego infirmus sum, & non ita v

leo ut vos. Nos autem, neque persecutione ulla inuaden, te, neque a quoquam impulsi: temeritate & propria qua dam complacentia ducimur, aggredientes ea quae mensu .ram ac modum superant, tanquam Dominum Deum tentantes, quod est horribile. Vae autem homini, qui propriis confidit ac nititur viribus ,vel exercitatione, siue industria, V neque in Deo spem omnem reponit suam: ab illo enim solo potestas, & robur. Et cur non oculos demittimus in vitam Abbatis Antonij I & ipsum cuncta ex diuina egisse reuelatione comperiemus. Veruntamen ipse quoque nonne in monasterio vivebat γ nonne indumentis v te Datur a nonne pane vescebatur nonne propriis manibus laborabat nonne discipulos habebat, qui quidem etiam mortuum ipsum moerebant ac sepeliebant,' Neque vero solum ipse beatus Antonius hoc vitae instituto usus est, sed & reliqui Patres, qui religiosam vitam duxerunt, qui hortabantur & conclabantur ad se venientes , per quos signa dc curationes exhibebat Deus. Τanquam enim lucernae quaedam clara , virtutibus coruscabant. Horum vitam ac mores, etiam nos regia via incedentes, aemulemur , non declinantps neques in dexteram, neque sinistram. Demus ergo operam quieti, ieiunio, vigiliis, oraxioni bus , lacrymis , conuentibus ad res diuinas celebrandas, labori manuum, conuersagoni cum sanctis Patribus, obe' dientiae veritatis,& auscultationi diuinarum scripturarum: . ne mens nostra sylvescat, & inculta squalidaque reddatur. Potissimiim autem participatione nos sanctorum & immaculatorum mysteriorum dignos exhibeamua: ut mente nostra enasceutibus infidelitatibus , sordidisque cogitationibus purgata, inhabitans in nobis Dominus liberet nos a m ligno. In cunctis autem veram atque synceram charitatemaa inuicem, dc in omnes, sectantes: nam ex pro imo comparat sibi quis malum vel bonum.Non enim mendax est,quias tib s. dixit: Quod uni ex his fratribus meis minimis secistis, mihi fecistis. Ad eos autem qui pietatis viscera clauserant, dicit;

non secistis uni de minoribus bis, nes mihi sesi

214쪽

stis , & ibunt hi in supplicium aeternum , iusta autem in via

tam aeternam. Antiqui vitulos,agnos,& arietes, cuncta immaculata, in sacrificium Domino offerebant: at nos proprium corpus Domino offeramus in Spiritu sancto, non polluentes hoc rebus vetitis, aut aliqua cogitatione contaminantes , ne reprobetur sacrificium nostrum. Quo pacto autem comparare oporteat sanctitatem , QDfecerit mentem sobriam ac vigilantem habentibus recordatio Dei, cuius radisi cor omne illuminant. Qui verb mente adhuc infirmi sunt, aliquibus indigent exemplis, quibus

ad imitandam excolendamque eandcm virtutem excitentur. Sit ergo nobis exempli loco tale: Qui secundum mundum strenuos se praebent in bellis, imagines sumunt, in parietibus & tabulis belli historiam describentes: ut quomodo hi quidem sagittis feriant, alij vulnera infligant, quidam fugiant, alij incursiones faciant, alij adhibitis gladiis spiearum instar aduersarios decutiunt. Atque haec agunt ad aemu lationem posterorum, & commemorationem eorum, qui

rem fortiter in bello gesserunt aduersus hostes repugnantes: alij vero sanctorum quoque certamina in domesticis oratoriis , ad imitationem videlicet ignavorum cordium, de oblectationem spectatorum depingunt. Sic ergo fatagite, quasita nostra vita describenda sit, & in sublimi collocanda, ut omnibus sit conspicua: qum etiam excolendae virtuti opera demus, ne quid vituperio dignum atque absurdum inseratur imagini. Turpissimum enim reuera est spectare virum in imagine cum foemina inhoneste versantem ,& pra,sertim ex iis, qui videntur habitum pietatis assumpsisse. Si verore cum masculo, secundum eum qui dixit i Masculi in mas culos turpitudinem operantes: quis tandem oculos in imaginem defigere auderet 'fugiendum vel ipsum quoque spectaculum. Si autem cum tali ignominia, prae pudore stupidi, spectari ab aliis nolumus i prorsus Diuina cooperante ratia turpes passiones effugiamus , veraeque virtutis stu-ium curemus: ut compositio & structura ni storiae, quae de nobis est futura, praeclara & honesta fiat, quae ad bonam aemulationem excitet sua pulchritudine obuios quosque: nihilque in ea deforme, minusue virtuti conueniens imprim mus. Etenim Sodomitarum historia indelebilis est, in me Tom. II. Cc

215쪽

ror S. PATRIS EPHRAS M SYRI dium producens, quomodo iusti domum circundederint

homines intemperantes ac flagitios, donec caecitate percussi , ignisque imbre combusti, & in cinerem redacti essent ipsi cuin terra sua in qua nefandas commistiones exercu rant. Horum historiam tanquam imaginem quandam horrore plenam, proposuit uniuscuiusque nostrum conscientix Creator noster Deus : ut ad exemplum huiusmodi respicientes improborum commercia declinemus. Qui autem caecutientes, propositam nobis historiam praetereunt, facinia in voluptatum barathrum praecipites ruunt. Tu autem d fixam tene in huiusmodi cogitatione mentis aciem , ut meta turpissimas passiones elidas , urentesque voluptates eXp ctatio irae emarcescere faciat. Quis enim Diuinam iram cernens non trepidet, consterneturque animo, nisi forte oscitabundus, atque aliud agens ista consideret 3 Ego vero ignauus , particulas huius historiae singulas attentius contemplatus , ingemui, vultuque in genua deposito fleui. Quo

enim pacto verb formidabile non erit inundo cordis oculo intuentibus vehementissimum ignis illius fluxum, terramque dum torreretur, & incolas instar cerae , fumique liques

centes ' An non poterunt monimenta atque exempla eorum , qui antea supplicio sunt assecti, vel lapideam animam emollire ' Frequentius itaque, imo potitis assidue, ad eluia modi historias intente respiciamus , ut potiorum studio

experientiam praedictorum fugiamus. Nam auget audaciam negligentia : Ex utraque vero consuetudo conssatur. Qui autem habitum sibi mali acquisiverunt, exitum aegre inuenixe possitnt, clim habitus is ad abolendum spiritalem fructum semper irrepat. Exaduerso, velut in imagine reco demur illius ΣΞgyptiacae, quomo)o ad' se attrahere conatast pium Ioseph: ipseque quo pacto etiam vestem suam reliquerit, ut scelus effugeret. Rursusque mente contemplimur tanquam in imagine Senes illos Babylonicos , quomodo ad infamiam beatam Susannam compellere studebant: ipsa autem pia & virili eo gitatione adhibita, istos deturbauerit. Sic ergo & nos syncere certemus, maximeque persuasi, quia nihil occultum, quod non reuelabitur; ut si quae virtus, ac si qua laus, haec de nobis circunferantur : ut sinus inter eos qui laudantur, ec non inter illos qui vituperantur.

216쪽

oporteat cum fratribus, & complacere Deo viventi ac vero, vobis pro nobis orantibus significabimus, Diuma nos adiuuante gratia. Sit autem inter vos &nos Dominus fons vitae: qui gaudium, pacem, sanctificationem , 5c spem bonam pluit super quaerentes eum in veritate. Saluta fratres, qui tecum sunt. Salutant te , qui hic sunt fratres.

MONITA AD FRATREM QUEM DAM. a

MNi hora mente reuoluo visionem, quam mihi recensuisti , Frater i ideo dignam vocatione tua vitam agere contende; ut ei, cuius ascriptus es militiae, placeas. Tuam enim no vi promptitudinem& in Deum zelum atque amorem: iccirco

cibi suadeo iam propositum habenti, ac faluari studenti, nondum tamen experientiam vitae religioset possidenti: ut sanctorum perfectorumque Fratrum, ac Patrum vestigia persequaris: & ab iis discas quemadmodum Dei seruum versari oporteat. Quod tibi etiam semper dicebam , ut singulorum perspecta conuersatione, bonum vitae imiteris institutum , attendensque quomodo quilibet pietate instructus ad supernae vocationis bravium contendat; considerans quoque diligenter aliorum perfectam exactamque fidem, alterius spem in Deum, huius verb dupliacem charitatem in Deum & in proximum; ac quo pacto alius in timore Dei suam custodiat animam, ab omni re m la Cauens sibi, vitamque inculpatam atque irreprehensibialem degens, atque adeo qui ab omnibus ob puram & inculparum vitam laudatur: multi enim reeeriuntur eiusmo-De iis porro, quae quaeruntur, dc quo pacto conuersari

217쪽

ro S. PATRIS EPHRAEM SYRI.

di, de quibus tibi asserebam attendendum iis esse, &non mihi pigro atque inerti. Eos ergo imitare, qui quidem in medio vestrum sunt velut luminaria quaedam, A quomodo nonnulli dum variis passionibus impugnantur ab hoste, perorationes ad Deum confugiunt, adhaerentes ei praesidio co-

punctionis ac desideri j , gratiaeque auxilio suffragante, absurdas immundasque cogitationes vincunt, iactorum poenitentia ducti, multoque fletu ac lacrymis suspiriisque, moesti sua lugent peccata: confitentes Deo per orationes atque vigilias, afflictiones & labores, in ieiunio , temperantia, vigilia, humi cubatione, tribulatione, atque anxi tate , iisque armorum generibus saluari enitentes. Strenue igitur δc tu decerta usque ad mortem , tanquam verus miles: non enim res est ludicra religio evitae exercitatio , mi fili: verum multa cautela ac diligentia recte salus curatur anima iccirco ne unam quidem praeterivi virtutum , scripto tibi per Epistolam haec ipsa mittens, ut ne diacas, non noueram quid esset agendum. Sic igitur enitere, omni grauitate atque prudentia tempus vitae tuae transigere, ut Deo placeas & hominibus. Si enim ita te gesseris,

perfectam singulorum considerans renuntiationem relugiosumque vitae institutum, facile teipsum ad virtutum celsitudinem evehere poteris, conspiciensque quorundam voluntariam paupertatem , quomodo relictis omnibus co nantur ubique mentem suam tranquillam reddere, ut sine

ulla distractione in orationes incumbere queant , & non sit illis cogitatio aut cura, quae ipsos retrahat ab oratione, vel lacrymis, aut feruore, perfectaque in Deum dilectione. Nosti enim tu quoque , si quis cum desiderio & lacrymis , puro corde precatur , eum mente sua tanquam in speculo contemplari Deum. Ιccirco per inopiam ac Paupertatem, magnamque angustiam quilibet ad promissa iustis bona properat: Angusta enim est porta , & arcta H. a/ in via , quae ducit ad vitam. Quapropter hanc tibi viam demonstro, quam ego nondum sum ingressus: ut illi insistens, Sanctorum imiteris conuersationem, aliorum quidem pietatem, aliorum rectum in precibus rebusque omnibus ordinem , aliorum scientiam , aliorum tranquillitatem ,

218쪽

aliorum humilitatem, aliorum honorem: aliosque accusatores sui ipsius, alios seipsos pro nihilo habentes atque ab iicientes: aliorum grauitatem & seueritatem morum, aliorum studium atque diligentiam , aliorum quietem ac silentium, aliorum mansuetudinem: aliorum patientiam & lon

ganimitatem : aliorum clementiam, aliorum mores pacificos, aliorum vitam amabilem, aliorum charitatem dc concordiam: aliorum intellectum atque iudicium: aliorum prudentiam, aliorum sobrietatem ac vigilantiam: aliorum sapientiam, aliorum discretam disserendi vim ac rationem :aliorum in consilio dando benignitatem, aliorum distretionis virtutem, aliorum secreta tegendi modum, aliorum his laritatem , aliorum mores gratiosbs, aliorum affabilitatem, aliorum in reconciliando facilitatem, aliorum in condonam do ac venia danda clementiam: aliorum sortitudinem, aliorum audaciam atque fiduciam : aliorum certamina,aliorum obedientiam, aliorum in opificio industriam ac dilia gentiam : aliorum in aliis laudandis benignitatem, aliorum romptitudinem atque alacritatem: aliorum in fratres obequium , aliorum Zelum & amorem r aliorum feruorem, aliorum submissionem, aliorum perfectam vitae abdicationem, & crucifixi instar quotidie morientium: aliorum patientiam dc tolerantiam : aliorum veritatem, aliorum loquendi & arguendi libertatem: aliorum lucidam & conspicuam cunctis vitam: aliorum sedulitatem dc in agendo solertiam 1 aliorum disciplinam, aliorum temperantiam, aliorum sanctimoniam , aliorum castitatem, aliorum virginitatem , aliorum puritatem, aliorum spiritalem vivendi rationem. Et huius quidem considera eleemosynam , illius ih ope ferenda suscipiendaque virtutem , huius benignitatem ac bonitatem , illius insignem clementiam &co miserandi studium , huius fraternum amorem , istius pro

beneficiis acceptis benignitatem atque gratitudinem e Gliorum restituendi compensadique virtutem: aliorura aequabilitatem 5e amicitiam: aliorum rectum iudicium, aliorum ad ignoscendum facilitatem , aliorum aequitatem ac probitatem: aliorum compatiendi virtutem, aliorum beneficentiam , aliorum hospitalitatem, aliorum integrita tem , aliorum innocentiam, aliorum imperturbabilem anti

219쪽

ios S. P ATRIS EPHRAEM SYRI,

mum, aliorum synceritatem, aliorum virtutem qua sint

paucis contentit aliorum moderationem, aliorum gratitu'dinem, aliorum simplicitatem: huius in adhortando vim, alterius in consolando gratiam, illius in aegrotis inuisendis charitatem, huius rectitudinem , illius in admonendo donum : aliorumque continuas orationes, dc psalmorum d Cantationes, ac lacrymarum riuos: &, ut uno verbo dicam, cunctorum diuinam vitae rationem atque instit

tum a

Cum igitur in medio tanti thesauri habites, ditari stude, cum virginibus prudentibus vitam agens, ne inter i tuas referaris. Et cum tanta habeas luminaria , quae tuos

sngulis diebus ac noctibus illustrant oculos, in illorum lumine ambula, vestigiisque eorum insiste , ut cum ipsis in aeterna ingrediaris tabernacula , propera gressibus istis, ut aliquos eorum assequi possisi posse autem te scio, modo velis. Succinge igitur lumbos tuos, lampademque iustitiae

accende, ac Dominum tuum expecta : ut ad eius occursum inueniaris paratus. De quibus ad te non cessabo per scribere: Scio enim te quae iusta sunt ac rationi consentanea libenter audire. Quare attende tibi ipsi, A certa usque ad mortem, ut custodiaris & conserueris, utque cum fi ducia ac gaudio obuiam immortali eas sponso. In honore ac pretio virginitatem habe, & te in caelestem thalamum introducet. Iccirco dixit Apostolus: Despondi vos uni v ro , virginem castam exhibere Christo. Nunc ergo, ch rissime, Sanctorum virorum virtutes descripsi tibi i scribo etiam insidias aduersarii, vi ex ipsius liberatus laqueis animam tuam saluare queas. Nolim autem mihi iam respondeas: Monasterium ingressus sum, & habitum angelicum gesto: non modo enim homines, verum etiam Deus ipse non externo delectatur habitu sed bon uin operum fractus exquirunt.

Consiste igitur instar arboris floridae, fructusque tuarum custodi virtutum : ne superbiae vermis subrepens, fructum tibi labefactet humilitatis,ne mendacio tibi adimatur vertitas, ne inanis gloria tibi pietatem atque religionem obscuret, ne mansuetudinem tuam iracundia abripiat, ne tonsanimitatem tuam excandescentia evacuet, nc ρος

220쪽

tuam pugna deuaster, ne amicitiam tuam simultas impediat, ne iniuriarum memoria penitus charitatis reconciliationem extirpet, ne contumelia honorem deperdat, ne contentio concordiam dirimat , ne quietem atque silentium perturbatio commoueat, ne ieiunio gula obsit, ne temperantiam inexplebilis edendi auiditas prorsus abroget, ne diligentiam ignauia subuertat, ne somnus vigiliam comprimat, ne acedia promptitudini atque alacritati molesta sit, ne pigritia ministerium prohibeat, ne subiectionem murmuratio depellat, ne obedientiam inobedientia excludat, ne psalmodiam verba otiosa superent, ne scurrilitas Dei laudes vincat, ne luctum risus opprimat, ne indulgentiam nimia seueritas inutilem reddat, ne pudicitiam fornicatio corrumpat, ne fidem incredulitas evacuet, ne auaritia voluntariae praeseratur paupertati, ne parentes plusequam Christum diligas, ne ex mundo maiorem quam regno Dei, voluptatem captes: ne tibi diuitiae paupertatem improperent, ne linguam tuam obtrectatio irritet, ne te calumnia fratricidam efficiat, ne susurratio tuam animam inquinet, ne te in aliquem inuidentia configat, ne dolus tuus puritatem cordis polluat, ne bonis te priuet simul tio, ne proditorem te reddat calumnia, ne punitionem tibi falsiim conciliet testimonium , ne te a caelesti moueat

regno furtum , ne paradisum tibi occludat iniustitia, ne tuum hominibus complacendi studium ossa dissipet, ne acceptio personarum tibi libertatem praecidat, ne te voluptatis amor a Diuino amore abstrahat, ne compunctionem tua obscuret concupiscentia, ne tua voluptas amorem ac

desiderium in Deum hebetet, ne te edendi delectatio deliciis paradisi spoliet. Ne hominem asperneris, ne eius exacerbes creatorem, ne importuno conqueraris, neue accuses ne in condemnationem ipse incidas, ne ulli exprobres , qui enim tibi accidet, ignoras. Caue extollariscorde, ne cadens tibi ipsi ignominiam inferas : caue ne

confidentia mansuetudinem ac moderationem abscindar, neque timiditas audaciam opprimat, nec contemptio tu initimorem disperdat, ne te mentis occupatio a ceterorum conuentu comitatuque seiungat , neque animum mentis

elatio atque distractio vulneret. Non ex audita animam

SEARCH

MENU NAVIGATION