Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1is S. PATRIS EPHRAEM SYRI .stis praeualere passionibus, ubi diuturnum callum obduxtarint. Propterea ne credatis agri culturam nostram esse setitilem: quia vastationi eam praefidenter exposuistis. Diffiixit agricolatio vestra, dc talem humanam existimatis naturam. De puritate ac castitate loquitur Scriptura, &alid illius putatis spectare verba.Testatur recte factis,& non creditis: ad miramini verba,sed opere non declaratis,eaque ut Deus vobis in admiratione sit , duntaxat scripta arbitramini, & non propter suscepta certamina. Ita sunt 1egnes huiusmodi homines: hostium enim adiutores evadunt, dc peiores iis sunt, qui nihil agunt dc cessant.

Aduertite quid inimicus fecerit ipsi Iob, 5 Monachi: & intelligetis,quatis certaminibus instruebatur. Postquam enim exploratam sibi habet bestiarum atque serpentum obseruationem , simile aduersus simile concitat, vi religiosae colluctationi tenebras offundat. Quosdam e monachis corrumpit, aliosque nondum corruptos violat. Si simile ceciderit: ingenuus atque syncerus multitudinis reprehensionem non

subibit. Nisi de medio sustulerit, perpetuum bellum habebit. Si lepram contraxerit, etiam foetorem participabit. Si repulerit, scandalum multorum peius ipsi erit. Istae praecipuae ac maximae hostis sunt insidiae, quando susceptam secum concertationem confundere nititur : hacque callidita.

te, duo sibi machinatur ac parat: nimirum , ut&securum hominem atque imparatum reddat;& vi,clim vere sit hostis, non tamen esse appareat: tertiumque graue ac intolerandum efficere in omnibus conatur, ut bona malis quamsimillima existimentur: huiusinodi autem rationibus, aduersatur

veritati. Sic Adamum supplantauit: eodemque modo Cain euertit , illum per mulierem, hunc, per fratrem. Non habeo, quomodo lupi fraudem de calliditatem inuadendi exponam. Perterrefacio vos,o Monachi, quo pacto sustinetis' dc dum considero quae vos patimini in acie dispositi, obstu pesco. Recte dixit Dominus,arctam esse viam, quae ducit ad vitam. Nam ecce, angustia tanquam in speculo per orationem apparet. Acerba sunt praebentia Monachis, possessio inimica, voluntaria paupertas luctuosa, dc bonorum ab renuntiatio grauis: continentia laboriosa, periculosa nimis accurata diligentia, de silentium moerore planum. irepr

232쪽

ns PERFECTIONE MONACHI. My

henderit, debitor euadit. Si tacuerit, saccescit in eo zelus Dei. Si loquatur, contrά : & cum non loquitur , noxium. Nequit loqui veritatem:&cum non loquitur, non sustinet. Simile opponit in omnibus draco : in inopia, mercaturae utilitatem , in vigilia calumniam , in exerci- . tus , interemptionem , in oratione accusationem otu , in veritate , obtrectationem , in charitate , maledicentiam : in hospitalitate , obseruantiae regularis negligentiam & contemptionem , in artificio ac versutia , illius

est virtus posita , & in habitu pietatem ac religionem simulat. Periclitatur Monachorum vita, ne disso luatur: ca-

ita cum pedibus subsidunt, oculi cum manibus imbecillesimi, possessio fidem exstinguit, ususque a monastica exercitatione alienat. Humilitatem propria auctoritas violat: diuertitque spem solicitudo temporalium. Quid in tanta simili udine, vos veri ac germani monachi, agetis 3 ubi effigiem eiusmodi effugietis' nunquid in solitudinibus 'Et quo pacto 3 nam & ibi confusio dominatur. Praefecti, consanguineorum instar, sequuntur assectionem, nec quicquam fugiunt, aut in ullo mutantur ι non enim sylvain habent sibi sociam: addite quae intus sunt, dc cognoscetis sumilitudjnem in onadibus. Rethci non potest, quod est secun-chim virtutem 1 quamuis vulgus aliam inire viam iubeat.

Corporis actio, animae opus obscurat: dc carnis cura, mentis examen obtundit. Non vacat conscientiae mente om-

pungere, non properant cogitationes ad poenitentiam, ad multa deploranda: ideo & ego ipse, qui vos legitimos verosque Monachos rego , aberro. Forma & imago captiuitatis, est praesens vitae status. Si cuncta typum de veritatem continent: etiam bella, & quae ex iis profiscuntur, ad umbram & veritatem referenda sunt. Si Elias dicebat se solum j. relictum esse: verum Deus multitudinem ipsi adesse indicabat. Et Ieremiae tempore, ita intelligere debemus, quod non erat solus : nam Sc alij multi cum eo erant. Sic etiam de vobis credere oportet, servi Dei: esse nimirum vos, licet

id non appareat. Nam erant, quamuis non apparerent, in

Israel, Eliae similes, qui apparebat. Perspicuum autem est illos de re ipsa fuisse, ac vos quoque , tametsi non apparetis: at pro viribus certe conamini. Noui aliquos eiusmodi, sed

233쪽

plane paucos. Credo multos esse, sed non omnino adlaborantes. Lugebat Ieremias Israci, propter obsidionem:& vos similiter agentes, pro nobis intercedite. Confundimini passionibus vestris, sed nostram infirmitatem curatis. Noui me a principio dixisse, animam facile in actiones dis trahi diuersas. Bonum quide ac malum simul agere nequit: sed malum, boni specie exercet. Per ieiuniu inaniter glori tur, & per continentia superbit: velle autem ac sectari pariter humilitate & superbiam nequit. Dixitque ista Dominus: Non potestis duobus dominis seruire. De iis autem qui sub pretextu boni, malum agunt: Lupi, inquit, sunt in pelle ovium prodeuntes. Atque in illud respiciens, ut arbitror, ac vitae suae consulens, fugit Elias in terram alienigenarum, ibique mente quiescens, in virtute solus perseuerauit, neque confusus, neque vile quid pertractans, neque contemptibi lem vitam degens, hospitis acaduena instar: neque tanquaignotus esset, continentiae duritiem emollivit. Beati enim perfecti: quoniam velut margaritae, incontaminati quocunque in loco permanent. Beati mundi corde: quoniam instar Solis etiam in tenebris resplendent. Non conspurcavit Ier natam coenum lacus. Non nocuerunt Danieli leones. Non

detrimentum Tribus pueris intulit ignjs Babylonicus. Ex sensibilibus declaratur, laedere non posse aduersarios spiritus. Si in Babylone sitis, etiam detentores ac dominos erudite. bi in Israel occultati, & profugi : impietati deditos

coarguite. Intelligite cur in Hierusalem abscondi debeatis,& in Babylone liberius loqui. Docebit vos regius Prophe

ta Dauid , quippe qui cum Goliath hostiliter, cum Satile

vero humiliter egit. Dic causam , cur ille unctus Domini factus sit: Goliath autem tanquam verae religionis expertem occidit palam ' alios quoque annuntiantes mortem Christi Domini peremit zaliquibus vero etiam, quibus mors debebatur, perpecio An oportet vobis dissoluere aenigmata

aut potius vobis ipsis ea relinquere ' Sed quid simpliciores facient, quibus illorum ignota vis est y Vos, ut dixi, etiam experientia dc usu ipso nostis plura : at qui vobis succedent, explicatione indigebunt. In Ecclesia: sicut Prophetae in Hierusalem, tacere oportet: Inter nos autem,

quibus id onus imponitur, veritatem eloqui profuerit

234쪽

DA PERF ECTIONE MONACHI. Hi

inter Sacerdotes, vel sapientes, piosue atque religiosos, humiliter sentire oportet, uti fecerunt Prophetae r apud eos vero, qui reprehensione indigent, dissimulandum non eae Si delecti& comprobati magistratus a Domino, nos persequuntur, fugiamus : Sin autem tyranni huius seculi: cum Daniele, liberius alloquamur eos. Si quis pietatis cultoribus detrectauerit, pro mortuis tales ducamus , propter eum qui suos ministros elegit. Sique in rudium homi num peccata, quosdam se inimicos praebere contigerit, parcamus illis , propter ingenuitatem. Nos ipsos penitus non ulciscamur: seci instar Dauidis Regis, spernamus dam

num.

De pauperum ministerio diligenter exploremus, cum Apostolis. De splendida mensa minus simus soliciti. De sancta oblatione, cum Moyse solicitE cogitemus. Eos qui ventrem solum curant, aspernemur. De hospitum ac perestrinorum saturitate , cum Abrahamo diligens studiuinadhibeamus. De ratione indulgendi& compatiendi fratribus , sedulo indagemus : Indui gere aurem infirmis , non recusemus, sicut Apostolus cum Corinthiis egit. Si ex necessitate, vivendi rationem mutare oporteat: par erit ac frationi consentaneum , id agere. De nobis autem ipsis, ni amis anxie cogitare, non expedit. Imo quando oportet, ne nobis quidem parcamus: si forte nos ipsi ac valetudinem nota stram curamus ut indigentes. Si quando autem infirmitate vincamur, ne despondeamus animum. Si vero recte egerimus, ne efferamur: in utraque enim mutatione sperandum est. Fratres instituamus, tanquam condiscipuli,si delin quentes vero dirigamus, quasi illorum doctores. Mundo deditis ne obsimus , contemnendo eos: opinionem vero sententiamque pietatis, re ipsa doceamus. Cum hilaritate alios adhortemur; & decentibus moribus una cum iis vitam agamus. Non abscondamus gloriam Deir neque vitiunostrae rationem ostentemus. Non agamus tanquam fmplices, sed loquamur velut simpliciores. Non studeamus apparere callidi tque arguti: sed quas prudentes , discendi

cupidi simus. Non praebeamus nos curiosos in conuersationibus: sed neque stultos in responsionibus. Non simus industru nimis in propriis'. quin magis nos diuinis conso

235쪽

11x S. PATRIS EPHRAEM SYRI, memus, neque tamen, si per otium liceat, omittamus Dei ministerium. Si virumque honeste ac rect E praestare polli

musr ne unum pro duobus statuamus, si bono aliquo impediatur melius: non colamus id quod minus est. Loqua mur quando oportet, ut cognoscamus loquentes dum non oportet. Silentium seruemus clim oportet: ut quietis intelligamus utilitatem. Opus laboribus metiamur, & quis eius sit fructus, discernemus. Lucrum quod satis sit, honesta amplectamur: ec quod sit exercitationis commodum, cO-gnoscemus.

Si nimium laboremus , causas insatiabilitati praebebimus, Si abundantia delectamur, in egestate facit E capiemur. Si desideramus accipere ,non recusemus etiam dare, Si ad munera libenter respicimus , ad iustitiam non libenter respiciemus. Quando quispiam aliquid tibi propter Deum dederit, acc e quasi acceptum Deo referens. Quando quis pietatis obsequium tibi praestiterit, paria praestans, ad reddendam rationem non teneberis. Si quid ab alio acceperis, pa' tam accipito: auaritiamque effugeris. Si quid dederis, occulte dator & inanem gloriam euitabis. Si non passis fuerit te induci ac capi adulationibus: nec conuiciis quidem tu baberis. Si affectu inordinato, non praebeas : ne inordina quidem affectione recipies. Si ad famam captandam, in a lios beneficia non contuleris : neque laudatus extolleris Quos honore assicis, non compensationem ab iis expectes, neque honorem repetas. Quos obseruas, non pro pter diuitias reverearis: & assentatorem non ages. Qu's mas, non utilitatis alicuius causa amorem ostentaveris, Anihil fucatum erit. Quos tibi vindicaueris , non tui gratueos tibi quaesieris: & proprij amoris venenum euitabis. Si propter Deum benefeceris: noueris singulos quibus digni

sint. Si legitime ambulaueris: noueris imposiores, ac viae occupatores. Si ex affectu, par pari reddideris: etiam pi tatem sicut oportet, coles. Si peccando laboraueris, co-znosces quietem, bene operando. Quod si reprehensionem

lubens acceperis : amanter etiam alios reprehendes. Si con- .uicia sustinueris, viam longanimitatis atque patientiqe nosti. Si malitiam aliorum pertuleris , benignitatis libertatem agnosces. Si imprudentem supportaueris, prudentem quo

236쪽

DE PERFECTIONE MONACHI. 113que eum reddere poteris. Nisi verbis inanibus commouearis: ne opera quidem inania facies. Nisi stultorum insipientiam oderis, non corriges animam. Si proximum non am ueris, nec quomodo te ipsum diligas, nosti. Si iustum non ho noraueris, nec diuinum cultum intelliges. Si non dederis in digenti, nec hominem te esse agnosces. Quando mortuum luxeris,luae naturae recordare. Quano de peccatoribus gaudes, perfectionem meditare.

Qu)ndo virtutei si aliquam addiscere eniteris: tunc intel lectus tui atque ingensi tenuitatem considera. A Sanctis dis cito :& diuinam gratiam ad executionem emagita. Considera naturam vitis: & Deum in adiutorium require. Intellige naturam tuam, dc noli adiuina gratia separari. Per ignorantiam in aliquo errasti 3 noli conflictari moerore , quippe

homo. Rei te aliquid egisti i supra quam hominem decet,

ne te iactes. In prosperis successibus ne glorieris, neque deerratis desperes. Propter diuinam gratiam ne esseraris i Mad impietatem non deturbaberis. In gloria non extollaris Pocin desperationem non incides. Mendacium, ut draconem

fugito: & in paradisum introibis. Noli cito iis quae dicum

tur fidem liab ere, neque cuiuis dicenti assentiri. Tardilis promitte, & cito promissa perage. Tarde crede, & celeriter vera loquere. Contende , ut apertE rem percipias, non veiudices, sed ut ne damnes : potius autem tardior adiudicium esto. Si enim assensum dc iudicium cohibes, te ipse miseraberis. Noli contendere iudiciis,& eum qui in iduicio labo rat, ne repudies. Si iudicis personam gessieris: velut consi liarium te praebe. Si ad consilia hortator extiteris: tanquam pater beneuolentiam praesta. In consilio tuo, sententiam ne tuleris ignorans arcana Dei. Dum quidpiam enarras, noli multlim asseuerare: sed potius dubitationem spnifica, nec facila in verbis reprehendi poteris. Doce ut didicisti: & auditoribus eris utilis. Quae ignoras, eadem pro dubiis enarra. Et si cecideris, saluus atque incolumis resurgas. Miri potius elige, quam inuidiae te seruum reddere. Damnumque iuriiurando praeponendum puta : non enim inulta relinquetur impietas. Strenud atque essicaciter bonum amplectere, &'similiter malum detestare. Si necessitate coactus iuraueris, firma ac certa tibi erit excusatio. Si ex necessita-

237쪽

H4 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

te iudex euaseris , iudiciu condemnationem effugies.sico ripiaris, defende te ut homo. Si mente concideris, nature afferes excusationem. Praestat ut insipientem iudicari,quam ut sapientem condemnari , satiusque ut inexpertum repudiari , quam ut expertum saepe causas agere. Si mentitus fueris, confitere. Si passione commotus fueris , ne celaveris

eos qui te audiunt. Si isti alicuius rei conscius es, ne degas absque solicitudine. Si non adsit laborum socius, tanquam solus plura elaborato. Quod duo vel tre debebant facere,i

grauatim & aegre ne feceris. Noli hominibus occultare delicta, quibus es obnoxius. Te ipse vero, hoc est, quae ad laudem tuam pertinent,occultavi oportet. Ne Deum celaveris errata tua: ne&ipse ab

scondator a te, tempore necessitatis. Noli gloriari de ii 5-xia: ne de perfectione eius condemneris. Non glorieris de prudentia: ne super praesumptione examineris. Opta potius inuadi gladio, quam iracundia corripi. Magisque elige, animi iracundiam comprimere, quam illam ostendere Praestat supplantari, quam supplantare. Si vero diuina munitus se ris gratia, nihil patieris. Prospice futura, quippe qui rationem sequaris: & praesentia obserua, ut mortalis. Amicos proba, & inimicos concilia. Modeste reprehende pie si

mul cum aliis res contrahe, atque versare. Nec malos protasus reiicias: neque bonos semper collaudes. Noli eme con,

spicuus A insignis in utramque partem, laudandi scilicet bonos ,& reiiciendi improbos ; sed neque sententiae ipsorum nescius. Inordinato atque immoderato affectu ne diligas, atque ita fiet, ut non lis exosus. Non sis curiosus indagator: & nemo te suspicabitur inimicum. Non studeas cunctorum res nosse: atque it* teip su in nemini venditabis. Noli omnium negotia intelligere : ne detrimentum accipias. Non incumbas plus aequo in cognitionem mysterio'rum: & proditor non existimaberis. Si tui causa sit pugna, noli solicito inquirere rationes. Si quis inter repugnandum tibi quid aiunxerit: noli illum irritare. Si quis te amicus roget de vindicta: ne illi praesto sis. Si inimicus comminetur tibi ne concidas animo. Si dolum consideraueris: non pro 'tinus reprehendas. Si multorum intellexeris insidias: ne per peram occurras eis vi m. Si turba in te insurre*emme con

fida

238쪽

fidas verbis tuis. Si in malignos incideris: ne viribus tuis fretus, resistas. In turbae diuisione , ab initio te media torem non constituas. In pugna potentiorum , ne sis inter

eos.

Iuniorum immodestiam ne lustres remisse , sed seuere.

Ad verba otiosa, noli relaxari: dc ad narrationem inordinatas affectiones continentem ne consederis. Ex risu, delectationem non capias: nec in te segnitiem seminaueris. Scurrilibus non oblecteris: ne in mentis distractionem diagrediaris. In plateis ciuitatis, non inueniaris frequens: ne animo deprauate affecto abscedas. Multorum congressus oderis: quia confusionem animae pariunt. Silentium amarvi in te, magistri instar, sit conicientia. Fuge multiloquium : ne reddaris obliuiosus. Fuge conuiuia: ne fornicator etiam sine sceminis evadas. Superfluas conuersationes relicet ne Iudex efficiaris iniquus, citra auctoritatem eius. De uita mulierum colloquia: ne etiam polluantur somnia. V emtrem continenter non cures: ne hinc mentem tuam obtenebres. Non multa edendo sumas: ne carnem tuam cito in limum conuertas. A recordatione ciborum, &epularum exquisitarum cum hospitibus, abstine : ne impuris assectibus perturberis. Amensarum oblectatione abstine: ne&lasci Diae Cificiaris parasitus. Secretum pete plerumque: ut dum fuerit cum aliis congrediendum, atque versandum: utriusque rei, hoc est, solitudinis & humanae consuetudinis utili tatem intelligas. Non quibusvis fidas: sed cum omnibus,qui

velint, congredere, & conuersare. Conuersationem non

I rotrahas: ne quietis obliviscaris. Collocutiones & congresias non extendas: ne interea diuini colloquij detrimentum Patiaris. Dum non oras Deum, in quietis silentio aliquid te ge. Dum autem diuinam Scripturam aggrederis i tanquam qui relaturus sis quae audieris, meditare. Quando Deo te si-itis: cogita eos qui Principibus terrenis ministrant: atque ex seruis & dominis, tuam illam praesentationem considera. Ex discipulis & magistris, ea quae Deo conueniunt, addisce; Mab amicis terrenis edocearis,quo pacto te debeas exhibere ipsi. Ex necessitate carnali,etiam animae indigentiam aestima. Quale cernis in necessitate corpus: idem de iente intelligeac anima suo nutrimento destituta. Sicut ad infirmitatem fici

239쪽

116 S. PATRIS EPHRAEM SYRI

ri mutationem consideras : etiam menti suam mensam appo ne. Sicut es diligens cultor agri . ita esto dc animae. Vt natu ralium es debitor: ita sis & pietatis. Velut oeconomus es sanitatis: sis quoque anima: Tanquam filiorum curatorietiani bonorum satage Operum. Vt seruorum praefectus: ita esto& nothorum atque degenerum. Vt spectator ciuitatis i virtutis quoque curam gere. Sicut volucrum gubernator: etiam perturbationes contuere. Tanquam moderator esseratarum belluarum, esto quoque ferocientibus passionibus.

Instar Pastoris, carnem tuam,rerum necessarium usu curato.

Vt thesauri custos, ita esto dc in fide. Vt prudens dux exercitus, sic etiam aduersus hostilia decerta. Sicut pugil cele bris, ita & certa, ne inglorius discedas expugna. Instar sapientis magistri, a superueniente non improberis. Instar bo

ni militis in certamen cum aduersario prodi. Vt prudens a chitectus: vites tuas experire. Sicut sagax oeconomus et intellige fructuum tuorum copiam atque praestantiam. Instar veri mercatoris, considera negotiationem tuam.Tanquam scineuolus famulus: cura quae debentur. Carnis re nationi

attende ne sessorem suum,mentem in periculum praecipitet. Ad membra tua, ut reprehensor respice: ne virtutis pulchritudo marcescat atque deperear. Fac ut praesis tuis sensibus: ne instar armorum belli, rubiginem in corruptionem admittant. Animam diligenter considera: ne ex insidiis proditionem sustineas. Enitere, ut diuinam gratiam iugiter in mente tua habeas , ne illudaris. Cole illam , ut custodem tuam, ne iniuria assecta relinquat te. Venerare illam ut magistram tuam inuisibilem, ut ne illa absente verseris in tenebris. Sine illa noli certamen inire , ne turpiter intereas. Sine comitata illius, virtutis semitam ne ingrediaris , nam draco rugiens

insidias tibi struet. Absque consilio iesius, non tractes quae ad animam pertinent , multi enim sunt, qui specie rectimentem deprauant. Illa tibi nauiganti nisi adfuerit, vani labores tui erunt. Hac nisi aduersus inimicos tuos inuncius fueris, multis frustra susceptis laboribus, turpiter victus lugebis. Illam nisi sociam tibi habueris, dolos serpentis ignorabis. Cum promptitudine igitur animi , morem

ipsi gerito, dc cuncta tibi perspicua reddet. Studiose prae-

240쪽

De P ERFECTIONE MONACHI. 22

cepta illius imbibe, & cito absque ulla solicitudine eris. Illam tibi familiarem atque domesticam facito, & consuetudinem eius honorificam experieris , nec te illudet. Sororem tibi adsume illam ut monet scriptura in de semitam patris ostendet tibi. Filium altissimi efficiet te, si illam tibi sororem adiunxeris. Instar matris, ubera praebebit tibi, & velut infantem ab insidiatoribus custodiet te. Tan- suam paruulum incautum gubernabit te , dc in virum perfectum te formabit. Amori eius atque indulgentiae fidem adhibe r ea enim omnis creaturae principium est. Nondum eius erga te amoris vim cernis, quoniam dc laistantes pueruli, matris erga se ignorant solicitudinem. P tiens esto, & illius te submitte consilio: atque ita eius fructus, Utilitatemque percipies. Nesciunt quomodo nutriantur, ct infantes , at ubi paulatim crescendo adoleverint, virique euaserint , naturae vim in se admirantur. Sic ictu,

si in diuina gratia perstiteris, ad persectionem peruenies.li intelligere potes , dum oues pase , ito ipsum ad suinina perduxit , sed multis quasi praeparationibus exercuit. Non agnoscebat adolescens quid neret, sed se ab illa regi sinebat, ve vellet, quando autem diadema illi ut regi imposuit, tum demum

utilitatem eius intellexit: quando in regio eum solio collocauit, tunc ideo se captiuum fuisse resciuit,' ut ab ea exploraretur. Sicut mater filium docet , ita illum per patientiam gratia Dei pietatem edocuit. Vt magister proprium filium instruiti sic illum gratia, in seruitute exercuit. Quemadmodum pater filium percutit, ut fiat sapiens , sc ea ipsum laboribus obiecit. Bonis eius consiliis ille morem gessit,& ut filius primogenitus ab ipsa honoratus est. Ostendit illi gratia cuius naturae esset,& stium iam effectum, regem constituit. Simul cum illo regnauit, dc iccirco ad finem usque eum diremit. Non illum reliquit in principatu , quia nec ipse ab ea de-HeΣit, clim tentaretur. Honoris & aestimationis eius studiosa fuit, quia & ipse illam in necessitate coluerat; eius correpti DCm ut matris tulit, & decoris illius haeres est factus. Ipsius tanquam magistrae reprehensionem pertulit, & doistrinam atque sapientiam rerum inuisibilium acquis uir. Quae ad sinsulos pertinent, antea nesciebat ,&obediens ei, cognouit

SEARCH

MENU NAVIGATION