Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

113 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

quae ad homines spectant uniuersos. Quid ageret ignorabar,& ad extremum, ipsis etiam Regibus, quae facerent, suasit. Vbi versaretur, vix intelligebat, & quid quouis tempora

cunctis euen rurum esset hominibus, praenuntiauit. Quousque alieno subderetur imperio, ignorabat: & quam longa adhuc atque acerba restarent tempora, aperte respondita Quodque absque gratia, nemo unquam ea viderit, quae Oculis cerni non possunt, ex iis quae ab eo gesta sunt, facile constare potest. Sapientes erant AEgyptij, sed absque ea, stulti&insipientes. Videbantur & rerum sub aspectum non

Cadentium, velut incantatores, tenere scientiam; verum illorum scientia, inscitiae de tenebrarum erat plena. Affirmat& Paulus, spiritalia nequitiae esse, v t discamus & eos, rerum quae oculis cerni nequeunt, scientiam habere, at incertam& impropriam, quoniam nihil Plane norunt. Discere quoque licet ex gestis Ioseph, quoa gratia Dei quascunque res superetinuisibiles. Hanc nihil latet, de idcirco qui illam sibi

Vendicat, non succumbet tentationibus. Ipsa autem latere nequit: est enim lux , quae a tenebris non comprehenditur.

Et Paulus, de iis, qui Ioseph sunt similes, loquens: Spirita lis, inquit, homo omnia iudicat, ipse autem a nemine iudicatur. Si quodnam sit Dei iudicium sciremus, mundi iudi- , cium damnaremus. Magistri stultorum erant Agypti j,quos 5c Ioseph ne bonos quidem discipulos esse posse ostendit. Si enim magistri fuerint insipientes ac stolidi, multo magis discipuli ipsi tales erunt. Quibus nulla vis est, verbis illi v-tuntur bene sonantibus. Et meretrices, licet deformes, fu- cum ad fallendos homines adhibent. Ioseph iuuenis erat absque literis , tamen diuina adiuuante gratia, senes AEgyptios superauit. Apostoli etiam idiotae erant & illiterati, sed & loquaces Phari os vicerunt, clim dicerent: Si iustum

est non loqui quae nouimus, aut non facere quae ad curam atque medelam hominum didicimus, vos iudicate λ ad quae illi subticuerunt. Eadem gratia de in Sanetis fuit. Spiritus enim sanctus, inquit Christus, docebit vos omnia, quae ventura sunt. Quin & Apostolus assirmat nos Dei spiritu habere, per quo omnia nouimus. Non habemus spiritum mundi, quo

quide spiritu edocti sapientes AEgypti,nihil sciueriit. Neque . mirandum, quod spiritum, etiam mundi spiritum appellarit:

242쪽

ns IgRFECTIONE MONACHI. 119

nam de homines,&bestiae animam habere dicuntur. Non infert praeiudicium gratiae Dei, nomen: non enim ex nomi nibus censetur res, sed ex rebus nomina. Intelligite ex iusto Ioseph, per tentationes nos oportere

ad agnitionem pulchritudinis gratiae Dei peruenire. Noui permultos optare se gratiae filios esse, sed quid illis prodest velle, nisi accedant&factas Multi etiam per fidem, gratiae fisi sunt appellati , sed non multi propter negligentiam illa

potientur. Non omnes postquam viri euaserint, suas matres reuerentur. Itidemque gratia licet multos enutrierit , a paucis tamen honoratur. Pariendi dolores, laboresque educationis non omnes intelligunt. Ita & pauci sunt inter nos, qui bene ad gratiae sint munus affecti. Si noscere cupitis quid operetur gratia, nobis id optime declarabit Ioseph. Cun ehorum & bonorum & malorum curam gerit, ut benigna mater. Quapropter &AEgyptios sustentauit Paucos haereades habet, quorum delectetur consuetudine. Eosque, si a recta vitae semita deflexerint, adhuc sustinet. Sin se impios ostenderint, auersatur: nec tamen sua ipsis recludit viscera, ne moriantur. Qubd si talem se gerit erga ingratos, cur consuetudinem eius subterfugimus t Si erga contumeliosos benignam se exhibet: quare non intelligimus ex eo, quod uniuersas bonitatis suae diuitias in amantes effundat 3 Quare si aliquando sese occultet, desidiae atque torpori ne succum bamus: de si nos tentari permittat , animum ne abisiciamus Quid expediat nobis, optimὰ nouit. Naturam atque mensu ram cuiusque exploratissimam habet: & 'uantum cuique satatis est, largitur. Beneficium quandoque differre videtur at que supprimere, quod nobis ita expediat. Querimonias no stras tolerat, ut solent medici, cum aegrotantibus usum vini ac cibi auferunt. Intelligite quae dico , ne in rebus claris

tempus conteram.

Quae sit gratia, quae natura, quae cognitio, quae elemo,' quae firmitas atque constantia, quaeque communicatio, spe ro , nostis. Ipseque Paulus adstruit gratiarum eme diuisio

nes, easque ad utilitatem singulis distribui Ne igitur desi.

stamus, non accipientes: neque cum accipimus , similia re- uiramus. Ne propter varietatem donorum, Virdiu eadem

sit gratia, dubitemus: Verum tempora dc conditiones ho-

243쪽

13o S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

minum, moresque attendamus oportet. Neque nunc A

gyptius dominatur, neque fame premitur Chananaeus. Non est in terris iam iustus Iacob: neque Israclis populus, qui sit egressis rus 2Egypto, ut Chananaei adeat hcreditatem. Non

fratres pastores , non mercatores Madianitae, non Ioseph coniector somniorum. Ex reliquis tamen sacrorum voluminum locis, de eamdem esse fidem, &eamdem esse gratiam credimus. Si enim cuncta eiusdem essent generis atque similia, tunc res non prouidentia, sed natura sic disponi censeremus. Abel acquisiuit gratiam, quippe qui per propri in

sanguinem moriens , Deo coniungi meruit, Enoch translatus est, ne videret mortem. Et Noe in gratia saluatus est idiluvio. Magna in praesenti vitae statu cernitur varietas, quoniam& diuersa est electio. Ex gratia , probationis etiam disse rentiam intelligemus. Non iisdem omnes subiecti sunt tentationibus , quia nec eodem omnes praediti sunt ingenio Vna quidem cunctis corona est proposita, sed ad quam variis certaminibus contendimus, Idque ex nauigantibus in mari, intelligere licet. Vnum est mare , sed nauigantium cursus est diuersus. Naues cunctae sunt similes, sed quaedam

ctiam secundo vento utentes, naufragium faciunt : aliet vero summis periculis iactatae, saluantur. Et multae ab uno eodemque vento diuersimode commouentur. Loca enim tapromontoria, ventos mouent& fluctus, ipsamque gube natorum artem nunc impediunt, nunc dirigunt. Non parum etiam refert, cuius formae sint naues, quaeque earum

vela, & quς gubernacula; ut vel hinc vobis innotescat,qui praesentis vitae nostrae sit status. Si quid adhuc iam dictis addendum videbitur, voi supplete. Ego enim ut artis imperitus, parendi desiderio adductus, quae sciebam scripsi, licet

fortasse paulo arrogantilis , quod tamen citra omnem indignationem, boni consuletis, spero. Clim enim recusare non possem, quaestionis partem aggressus sum, quam dum ac, curatilis explicare vellem, par est me lapsum esse. Non nego infirmitatem naturae, non de operibus meis glorior, non repeto similitudinem. Sermo meus, vester est minister. Si

Vita non comprobat orationem,admonentem excipite. Esto

sermo meus vestrae speculum naturalis actionis. In illo tali,

244쪽

quam in pellucida materia virtutem vestram cernite spiri talem. Miramini vos ipsi recognoscentes, & scribentis errata reprehendite ' quae orationi desunt, factis corrigite. Imperitiam arguite illius, qui virtutis formam describere non vereatur. Respuite hominem, qui verbo imperfecto, vi tutis perfectum exprimat simulachrum , studium ac bonam voluntatem agnoscite,&ignorantiae parcite; imperitiam cognoscite, de studium ne reisicite. Et quia ex paupertate mea

vobis quod potui libenter dedi , vos ex diuitiis vestris,

precationis & paternae charitatis munera nobis abundanter rependite. Ego quamuis inops , diuitibus mutuum dedi , non sortem volo, sed foenus repeto, non laudes, sed preces deposco; non mercedem, sed mutuam beneuolentiam 'exigo. Nescio an opus meum iussu vestro dignum sit: Noui autem, onus hoc mihi a vobis impositum , non

quod admonitione indigeretis , sed ut in me potius liberales essetis. Qui fontem habent, gutta non indigent. Non egent lacte, qui gregem pascunt. Qui panem stangunt, micis non habent opus. Qui mel coniiciunt, iis non est necesse, ut mellis saporem explorent. Qui margaritam possident, illis ut vilem acquirant obolum, non est laborandum. Vos ex agro vestro quem colitis , fructum nobis aliquem afferte , quoniam paradisum obtinuistis. Praebete animae cibum, quos lignum vitae sustentat. Quemadmodum enim ,. ca quae vcientur, caduca sunt: ita& nostra ad vos oratio.

Sed vos ista operibus perficientes, sempiterna reddite.

245쪽

DE PANOPLIA, SIVE ARMATURA SPIRITALI.

AD MONACHOS.

A N o P L I A M siue armaturam eiusmodi possidere debet, qui viriliter pro Christo decertare constituit: ut ea munitus, possit & aduersario nostro diabolo resiliere, de in conspectu Dei Saluatoris nostri pla

cere

Quae autem talis sit armatura, ausculta Monache, de dicam. Pro thorace, fidem assii me, ut granum snapis, credens in consubstantialem atque indiuiduam Trinitatem: nam sinapis granum leue prorsus,ac rotundum est, nullam habens scissuram, nullum angulum: sed ut iam diximus omnino rotundum est, contritumque feruorem habet insignem. Ea fretus Princeps Apostolici ordinis Petrus, cum Filium Dei viui esse Christum Iesum confessus esset, claues regni caelestis accepit , potestatemque caelestium, ac terrenorum omnium obtinuit. Hanc igitur perfectam Panopi iam atque armaturam tibi vindica, frater: ut & tu gratiam a Deo accipias. Qui enim eiusmodi fidem perfectam, consummatamque charitatem habet, plane aliquam gratiam promerebitur. Quod etiam Dominus insinuans, dicebat i Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Tollere,&mittere in mare: oc fiet vobis. Vides, quod gratiam promereatur fides j Datur ei spiritus intelligentiae , munus profecto singulare : cum enim quis credit, tunc etiam intelligit. Datur ei, ut non iudicet proximum , deinde sermo Sapientiae, postea gratia curationum i curat

enim infirmos fide, dc erigit lapsos corde: haec enim omni operatur

246쪽

cperatur unus, atque idem spiritus. Ceteriim sunt plerique fidem habentes, operibus destituti: sed ista non est fides, mortua est enim: fides cnim sine operibus mortua est. Qui ergo fidem habet, & operatur opera ipsius : ipse fidem habet, & ut granum sinapis, feruentem. Hanc tu posside, mi frateri de esto sanus ac integer fide, feruensque proposito ad mandata Saluatoris nostri exequenda, ut& tu ab illo vocem illam auὸ ire merearis: Euge serue bone & fideialis: intra in gaudium Domini tui. Bonum quippe propter operat fidelem autem propter fidem Dominus appellat. Assume quoque pro galea, spem futurorum bonorum,

quae oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt: in quae desiderant Angeli prospicere. Haec enim spes, potentissima consolatio est animae , inter amictionum ac molestiarum suarum aculeos: eiusque memoria te laetitia implebit. Huic intenti beatissimi Martyre Christi inter aculeos ic horrenda variaque tormenta, inter ignium globos, prompte omnia ac libentissime tolerabant, summa spei virtute corroborati. Hanc sibi Moγses remunerationem ante oculos constituens, renuit se Regin filium dici, cunctis illam AEgyptiorum thesauris praeferens, ta praestantiorem esse decernens: quare etiam affligi maluit cum populo Dei, quam temporalem peccati perfruitionem habere. Hanc tibi spem, mi frater , assidue ante oculos pone: ut illius assectus, nihil te labentium rerum quidquam existimare permittat: neque id solum, sed& promptiorem ad omne opus bonum assurgere faciat. Balthei porro vice,accingere perfecta in Deu charitate, a que in proximu: haec enim te absque ullo impedimento currere faciet Na qui baltheo accinctus est,omnia facile, dc absque ullo impedimento transiliet: quanto autem magis quis se Diuina charitate praecinxit,cuncta ingenti felicitate superabit Charitas enim omnia tolerar omnia sustinet. Ideo plenitudo legis, est charitas. Hanc quippe beatissimus possidens Paulus, dicebat: Quis infirmatur, & ego infirmor 3 Quis scandaliratur, & ego non uror' Vidisti indulgentiam atque compassionem charitatis/Vidisti miserationis a Tectum ' O beate Paule, cur, obsecro, ita propter me angeris' nun

Spes. Exod. a. iCharitas:

247쪽

Humilitas.

summasti, fidem seruassi : tibique reposita est iustitiae cor na : quid amplius quaerist cur teipsum affigis i & propter me cur infirmaris 3 Ita sane, inquit, urget me cliaritas. .Vidisti ergo Eliaritatis eminentiam 3 Is, qui peream impleuerat legem, mortali adhuc 5 corruptibili indutus corpore, usque ad tertium caelum ascendere meruit, & audire verba, quae non licet homini loqui. Iam pro calceamento,sume tibi humilitatem; nam quem admodum calceamentii calcatur continue: ita & quem sancta repleuerit humilitas, studet ab omnibus conculcari. Et tu igitur, frater, humilitatem posside i haec siquidem calceamentum est, non carnale, sed spiritale: custodietque te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum: lapis enim Christus est: humilitas tua custodiet te, ne offendas Christum. Nempe enim & beatus hanc Dauid possidebat, cum diceret: Ego sum vermis, de non homo. Vides Regis ac Prophetae regiam sine humilitatem, aspiciebat coram se Dominum semper: quoniam a dextris eius erat, custodiens eum, ne Commoueretur , hoc est, ne in peccatum laberetur. Vi

des hinc, dilectissime, quantum Deus humilitatem diligat, qui sic appropinquat possidenti illam, semperque in illam

contuetur. Sicut scriptum est: Qui in altis habitat, & humilia respicit. Et rursus: Oculi eius in pauperem spiciunt. Pauperem vero dum audis, charissime, noli pecuniis pauperem intelligere: nam & Reges plurimi placuerunt Deo, ac multi pauperes perierunt: Sed inopem hic dicit spiritu pauperem , secundum quod scriptum est: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ita, dilectissime humiliare sub potenti manu Dei , ut te exaltet in regno cxlorum , quod Saluator noster repromisit humilibus. Ceterum vice scuti, crucis signo teipsum muni: signanseo membra tua omnia,&cor tuum. Neque verb sola manu

te signes; sed etiam animo: & studia tua,& ingressiim tuum, α exitum tuum, in omni tempore: sessionem quoque tuam, α resurrectionem tuam, & lectulum tuum, & quaecunque pertransis, signa primitin in nomine Patris ,&Fiiij, & Spia ritus sancti. Vallatissima quippe eiusmodi armatura est: nullusque tibi unquam nocere poterit, si ci munitus fueris

Nam si quis terreni Regis signaculuin deseri, eum laedere

248쪽

mullus audeat: quant 5 magis nos, qui tale caelestis Imper toris signum ferimus, neminem metuere possumus 3 Hisce ergo armis, mi frater, affatim utere: sunt enim vehementer contraria telis inimici; imo & ipsius gladio amarissimae scilicet, grauissimaeque iracundiae. Huiusmodi quippe, velut anceps gladius, uno momento perimit eum, quem percutit. Sicut scriptum est: Momentum enim furoris , ruina illius. Ideo, mi frater, nunquam signari negligas: & laqueos ' destrues, quos tibi tendit diabolus. Scriptum quippe est: In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Puelo. D. Hoc igitur te signo assidue munias ;& malum non appropinquabit spiritui tuo.

Pro arcu, ad orationem manus tuas extende, sicut scri- oratio. ptum est: Et posuisti ut arcum aereum brachia mea. Verd --. i . enim arcus aereus est contra inimicos, expansae in oratione manus in scientia orantis, sicut etiam sagitta directe emissa ab eo qui arcum vibrat. Nam si inter orandum animum Vagari permittas: eris velut qui tenet quidem arcum: ve rum sagittam contra aduersarium dirigere nequit, illam in vanum nulla certa intentione emittens. Atque interdum quidem hosti terrorem incutit huiusmodi vulneris metus, . dum te arcum vibrare considerat: cetersim sagitta non aduersiis eum , sed in infinitum emittitur. Eiusmodi quoque est quod dico, fratres , cum quis in scientia orat, nec sinit evagari cogitationes suas , sed intelligit, quem intempellet, quem alloquatur, dc tunc oratio illius Deo appropinquat. Et tunc vehementer contristatur inimicus , veluti acerrimo spiculo in corde percussiis. Nam quanto per gratiam anima amplisis proficit i tantb ipse , tanquam puluis ante faciem venti effectus, magis profugit ris exsequitur enim illum Angelus Dei. Ecce , qua in re it una acriter vulnerat, quia scilicet orat in scientia, roboraturque , q uia cogitationem captiuat, nec euagari permit- :rit. Et tu ergo, mi frater, etiam in scientia orationes funde. fQuod si duin oras, mens tua distrahatur, siue per oculos, siue per aures, siue per cogitationes, aut per quamcunque uiam causam: scito hoc ipsius inimici esse opus. Neque nimium etiam festines tuam implere orationem rceterum teipsum paululum coargue , rursusque animum

249쪽

tuum collige; atque ita demum in scientia ora, ut scias pro quibus Deum postules ,&cur ipsum ores: ne perperam superflua, ac multa verba effundas. Etenim illud Satanae opus est, ut cogitationem in infinita iaculetur, nec sinat hominem in ea persistere postulatione , quam impetrare contendit. Nouit quippe, quod si perseueret homo deprecans, exaudiet eum qui fecit illum, etiam si innumerabilia peccata

commiserit. Propterea ergo multiloquium, verbaque otio 'sa ac superflua suggerit : ut mens ab intentione repulsa, per infinita distrahatur ac cuagetur. Sic enim iam alia respicimus atque cogitamus, A loquimur in mente nostra, expaniis manibus carnis. Quapropter, mi frater, quod urget magis, quaeque in omni tempore tibi magis necessaria sunt,ca a Deo postula. Considera enim duos illos caecos ad euma tib . accedentes, atque clamantes : Miserere nostri, fili David.

Et quid ad illos Dominus Quid vultis inquit) ut vobis faciam ' At illi, secundum dolorem & assectum cordis sui, petierunt ut aperirentur ipsis oculi. Nunquid petierunt sibi

donari aliquid etiam earum rerum, quibus reuera indigebant ' Nunquid dixerunt: Da nobis vestimentum: quo-

. niam pauperes sumus 3 Minime vero: sed illud postularunt potius, quod magis urgebat. Respice &. Chananaeam post

lib. u. illum clamantem, atque dicentem: Miserere mei Domine rfilia mea malo ad annonio vexatur , nihilque aliud protulit, quam dolorem, & affectum cordis sui. Similiter & omnc squicunque ad eum accesserunt , quid aliud, quam sui cor dis angores ei exponebant i Illa quoque haemorroisia , siue quae sanguinis fluxum patiebatur, nonne s stendi maxime fluxus ipsius causa, illum adiit' Quis obsecro infirmus accedit ad medicum , dc non vulnus suum mox illi aperit 3 Et tu igitur, mi frater, offer illi dolorem animae tuae , ac intuere illuna intellectualibus fidei oculis, secundum quod scri-

is c. ptum est: Sedentem super thronum excelsum,& cleuatum exercitusque Angelorum &. Archangelorum illi in circuitu assistentes : & proiiciens teipsum ante conspectum bonitatis ipsius, effunde coram illo preces tuas, primum peccata tua confitens , & sic iam in conspectu eius verbama enuntians siue etiam tribulationem tuam : vi

250쪽

Ds PANOPLIA AD MONACHOS. 137

bonitate sua misereatur tui, effundatque super te miserationes suas dicens: O anima, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis. Audi,mi frater: etiam si tardaverit largiri tibi petitionem tuam noli desistere clamare ad ipsum meque etiam quas non exauditus, languore atque torpore deficias. Memento Chananaeae, de imitare perseuerantiam illius: nam ipsa dilationem passa est, ne cito sua potiretur petitione: ita ut & Discipuli ad Dominum accederent,dc pro illa interpellantes, licerent: Dimitte illam quia clamat post nos. Nunquid abiecit illam, in finem 'Nonne paululum distulit eam, & dedit illi postea petitiones suas Illius ergo & nos exemplo discamus,nisi cito accipiamus, in precatione persistere. Et si enim peccatores sumus, plane tamen accipiemus: etenim haec mulier alienigena, Chananaea erat. Sicque Dominus mandauit, dicens: Quis ex vobis habebit amicum , dc ibit ad eum media nocte, α dicet illi:Amice, commoda mihi tres panes: quoniam amicus meus venit ex via ad me,& non habeo quod ponam ante illuni 3 Et ille interius respondens, dicat: Noli mihi molestus esse: iam enim ostium clausum est, & pueri mei mecum sunt

in cubili , non possiim surgere dc dare tibi. Et si ille perseuerauerit pulsans: dico vobis, dc si non dabit illi surges, eo quod

amicus eius sit: propter improbitatem tamen eius surget,& dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis: Petite, dc dabitur vobis. Ita quoque in Psalmo dicitur: Expectans expectaui Dominum, dc attendit mihi: dc exaudiuit preces meas. Quocirca mi frater , noli flaccescere aliaque obtorpescere iudexpecta, postula, pulsa: dc accipies quantum Opus habes. Ausculta, mi frater, dc amplectere consilium meum. Si a Domino aliquid postulaueris, noli abrupte ac dissinith , ut accipias petere: sed totum ipsi relinque, atque ipsus voluntati. Exempli gratia . Saepe diuexant te turpes cogita- . tiones, contristarisque propterea: pergis deprecari Deum, ut eiusmodi eximaris pugna. At Lupe, mi frater, id expedit tibi. Saepe tibi hoc accidit ne extollaris, sed humiliter senatias. Intuere autem columnam Apostolorum, adeo insignem: quomodo pro utilitate sua datus est ei stimulus carianis , angelus satanae, qui eum colaphis caederet, ut non eX- tolleretur. Si ergo , qui talibus conspicuus erat meritis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION