장음표시 사용
261쪽
remanserit. Rursus ex sacris Scripturis hoc vobis proue bium demonstrabitur , ad confirmandam fidem. Si quis perfectus fuerit in sanctitate, templum Dei est, sicut ait Apostolus' Ita quoque in impietate, si perfectus quispiam existat, domus diaboli essicitur, qui in eo requiescit. Igitur seminat prim lina in impersectis, & recedit , ac post tempus videt, nunquid perfecti euaserint: dc sic in iis remanet. Porro differentia perfectionis , rursus ex pia comparabitur doctrina. Nam quemadmodum qui animas saluant, perfecti sunt apud Deum : sic ερ qui deperdunt eas, apud diabolum. Dicit Euangelium , secunddin quam similitudinem perfecti sint, siquidem ad Discipulos: Estote perfecti, inquit, sicut m& Pater vester caelestis perfectus est: quoniam animas saluatdc corpora. Supra corpora quidem oriri facit solem, de daelitu uiam : Animabus autem legem tribuit dc scientiam, i erans ut corrigantur. Nunquid de inimico reperimus di- Etiam in Scripturis Proverbium y Imo ipsum de eo assirmat Euangelium, quod ab initio diabolus homicida erat. Si quis ergo occidit animas: iam perfectus euasit secundum diabolum.
Sed consentaneum fueritiam dicere, quinam in eo persecti euaserint' Pharisaei videlicet. Ipse enim de iis asserit Christus, quod patrem habeant diabolum. Multas quippe illi occiderunt animas, perfidum in Deum ερ Christum docentes. Ego vero ostendam, etiam ab eis ipsum fuisse dimbolum superatum: nam non sollim docuerunt, sed etiam coegerunt facere malum. Si quis enim credidisset in Christum, extra Synagogam pellabatur, ut inimici perfectioneiam tollerent superarentque. Ille enim per timorem cogit recedere a Deo: nam mortem comminatur , multosque a pietate diuellit. Seminat de Deus,verem in aridis desertisque corporibus : quoniam caelestia, per incorruptionem augent. Non prim lim corrumpit & corrumpitur semen Dei, sed in ariditate imminutum crescit. Igitur quis sit locus aridus, nouimus: quid enim est, nisi in eorruptio, seu pudicitia. In castis ac continentibus corporibus augetur semen eius : eo quod in carne nunquam coniunctionem agat, sed in anima. At quomodo istud rursus expendamus Euangelium : Animam enim, inquit, nemo occidere potest. Ouare huius se- Tom. II. Ii
262쪽
culi bonis non indigeti verum potest cum non egeat, Incorrupta permanere;cibum enim ad corporis duntaxat subsistentiam atque sustentationem capit. Quando igitur non
se ipsa submiserit corpori, sed ipsum sibi subiecerit, inco ruptum Dei semen suscipiens, etiam corpus efficit, & quasi
lumine redatur incorruptionis particeps, essiciaturque aria dum in augmentum gracilitatis. Nam sicut accessiones rerum corporearum crassitudinem augent: ita crassitudinis ini minutio, augmentum fit extenuationis, eademque attenu tio si crescat etiam atque etiam, carnem tandem efficit quodammodo atque transformat in spiritum; atque ita caro cum
spiritu copulatur 5 unitur, incorruptionis fructum proferens, perfectaque redditur ad suscipiendum Deum. Dicie quoque Euangelium, de mansione Christi in perfecti, b quens: Ego, inquit, ta Pater meus veniemus,ec mansionem apud eum faciemus. . Sed fortasse adhuc idem probari vobis, & confirmari cupitis , an corrupti bilis caro incorruptioni commisceri qu attoportebitque nos ista rursum breuiter percurrere, nec grauatὰ id fecero. Si enim ostensum est, animam esse immortalem : perspicuum est, eamdem quoque incorruptibilem esse. At quemadmodum humidorum corporum permixtione, redditur carnalist sic etiam corpus per incorruptibilit tem animae, diuino unitum semini efficitur spiritale. Idcirco& Paulus internoscebat spiritales&carnales bonam es. Nouerat etiam quod carnales animam haberent, & corpora spiritales. Verum per temperamentum atque imperium plurium, nomina praestantiorum uniuerso attribuit homini radeo ut si caro superauerit, carnalis sit homo ille sin vicerit
anima, spiritalis: Et alibi haec ipsa demonstrans; Caro,inquit,
resistit spiritui, de spiritus carni: ut non quae velint , faciant. Ceterum Euangelium quaestionem dirimit, affirmans violentorum esse regnum caeleste. Cogit enim spiritus naturam in diuiniora: quando a carne natura trahitur ad terrena. Violentia eius est bellum. Nam duobus accidit modis: in incipientibus quidem, ut non commisceantur carni: in perfectis vero ut de carnem ipsam essiciant spiritualem Propterea in principio dat semen, &in fine, post augmentum, vinum Sc escam persectos erici quemadmodum de contrariis diximus.
263쪽
sgRMO I. ASCETICUS AD FRATRES. 1si
Quo pacto autem cibus & potus Dei essiciamur, ipse dicit: Ego, inquiens, sum vitis, de vos palmites. Apostolus quoque ad Corinthios ait : Dei agricultura estis, Dei aedifi- . catio estis. Et hoc dixit ad incipietes: ad perfectos vero quid Cuius, inquit, domus sumus nos. Si initium igitur subsisten tiae stabile ad extremum usque seruauerimus: in aridis sandcorporibus, etiam semen incorruptibilitatis coalescet. Non enim iccirco caro spiritui resistit, qudd natura subflci & parere non possit , sed ex concupiscentia & impetu voluntatis. Nam si caput in homine, est anima immortalis: non mcit iniuriam homini Deus, cum ad incorruptionem adhortatur illum, nullamque vim amert mixtae naturae: sed ad incora ruptionem ac pudicitiam colendam hortatur, qua caro tanquam ancilla, quae per peccatum corrumpitur, praeseruatur Quemadmodum enim in fornace ignis, aes figuram ignis capit & formam: ita etiam corpus spiritui essicitur simile, &cum illo quodammodo conformatur, si cum pudicitia atque incorruptione iungatur. Idemque aes clim funditur,fimo simile redditur; δc terrae,cum cinere aspergitur , rubiginique cum situ carieque corrumpitur: Ita quoque caro si perturbationibus demergatur. Volo autem vobis de violentia Sanctorum commemorare : quomodo per eam, Regnum caelorum percipiant. Carnis natura quietem postulat. Ipsi vero contritionem potius sibi assumunt vendicantque, a musti, laetantur: & cum minus valent corpore, se ipsi non curant. Natura delectatur gloria:
at ipsi gaudent, maledictis lacessiti. Cumque ipsi aliis benigne fecerint, id celant, pietatemque exercentes, latere student. Natura carnis comedere optat: ipsi autem ieiuniis eam consumunt , exercitiisque piis tabefaciunt. Natura placid Eod nuptias fertur: at ipsi continentiae fraeno eam cohibent, ac causas occasionesque peccatorum remouent. Facultates ac opes consectatur natura: at Sancti etiam iniuria assecti, patientes sunt atque longanimes. Omnem igitur, prope dica, carnis vitam respuunt. Hoc enim est: Tolle crucem tuam, &sequere me. Ob id etiam scribit Apostolus : Mortificate membra vestra. quae sunt super terram, quoniam per piam ac religiosam ista fieri queunt violentiam. Nemo occidit quenquam cum misericordia: sed qui vult mortificare car-
264쪽
nalia, vim sibi asseri,inquit. Verum quaenam sunt membra super terram 8 Non enim diuinum arguit opificium. Neque dixit mortificate membra corporis; sed quae sunt super te ram , cuiusmodi sunt, fornicatio, inuidia, fraus, malitia, auaritia,& eiusmodi. Omnia enim iam dicta, per ea quae sunt super terram , fiunt; quod in iis quandam caro affinitatem habeat: propter diuitias enim, iniuriae: propter gloriam, inuidiae propter amorem sui ipsius, dolus: propter delicias, fornicatio. Quare in huiusmodi rebus deprehenditur de agnoscitur homo carnalis, qui in rebus naturalibus, ad ea quae sunt praeter naturam, progreditur. Cumque ad peccatum natura sit procliuis, rapitur ipsa a rerum sufficientia ad insatiabilitatem, a potatione ad ebrietatem, a nuptiis ad sor nicationem, a iusto ad iniquum, & a charitate ad confusam quandam vilemque familiaritatem, & ad hospitalitatem repellendam ac violandam. Huic igitur naturae vis asserenda ut recte instituta, plusquam par eit, sibi usurpare non possit
Oportet mortificare naturam, ne terrenis institutis ac legibus obsequi valeat. Quoniam&Saluator ait: Melius esse uno pede aut una manu certantem, peruenire ad caeleste regnii, quam duas manus aut duos pedes habentem, mitti in ignem aeternum. Non quidem omnino membra quae fecit ipse, ab scindenda mandauit; verum ut discamus naturam non habere causam peccati. Mortificetur manus & excaecetur oculus tuus: ut cum ad caedem nequeat cooperari manus, non faciat aliud maluna. Facile persuadere licet amicis non insidiantibus, nisi congrediamur cum insidiatoribus. Non prohibuit Scriptura i beros legitime gignere atque suscipere,
sed eos occidere. Assidua cnim copula omnem mentis tran
quillitatem impedit, bella sit scitat , caedes docet, dolos d indignationes suggerit. Intelligite quae dico, ne multis digressionibus utamur, ipse quod satis sit, praecepit. At dixit:
ν. τ=-. s. o. quod vidua qua in dei iciis est, vivens mortua sit. Ipse docuit αλ- cum e ternis honestὰ versandum, sed carnis prudentiam fa cere vetuit, ad mundi complacentiam. Non aduersaturne-- . c. cellario reru usui voluntaria paupertas: sufficit enim diei mari, litia sua. Nec contrariatur crux cibo,qubd qui in agone contendit ab omnibus se abstineat. Non aduersatur nuptiis vio lentia ta mortificatio naturae, quonia mortu ex fornicatione
265쪽
s ars I. ASCETICUS AD FRATRES. 11;
manantem tollit. Nuptiae officina sunt vitae, at fornicatio mortis, quod filiorum propaga'. nem corrumpat. Mortuum igitur peccatum efficere, quod occidit, non est cuiuscunque violentiae, sed sussicientis&exquisitae. Intelligite virtutem Euangeli j: quo pacto in homine mortuo velit
vincere ac mortificare peccatum, & in morte carnis perimere mortem animae. Studet in corpore infirmo passionum impetum euertere. Hortatur vim inferre naturae, ne mortalitatis violentiam sustineat. Docet mortis partem contemnere, ne immortalitatis caput deperdat. Ex sententia viro rum sapientum nos agere admonet: ut quod corrumpit, nos destruamus. Dumque ab aliis non sustinemus : voluntariis nos poenis carnem edomare cupit, eamque perieiunia corrumpere: ne peccando, ipsam perdamus in corruptione. Carnem nostram atteramus: ut in se voluntatem Dei
admittat. Nam & medici, asperioribus locis atque tumoriabus laborantes vel exsiccant, vel suppurant aut adurunt, dia sic curant. Corruptio peccati in perditionem vergit, cum occulte in profundum prorepens, in curabilem reddit suppurationem naturae. Paruaeue videtur,& fit infinita : quo niam instar fermenti, I calce ad caput usque se di mundit. Unius generis ac formae corruptio putatur : sed vim continet multiplicem. In escis corrumpit, dum corpus impinguat. Nam sicut infirmitas immutat corpus: ita quoque non
sinunt deliciae cum qui ipsis indulget, agnoscere naturae legem violari deliciis. Corruptio est quoque gracilitas, quae
ex deliciis nascitur: quoniam carnes corruptibiles addito Corrumpit quoque per cupiditatem peccatum: quia in mortem solicitum esse docet: corpus conficit domatque laboriabus, & animam malitia contaminat. Corrumpit quoque ambitione : quoniam inuidiam & odium in proximos suader. Corrumpit etiam in virtute: quoniam per eam vane gloriari docet. Corrumpit de in occultantibus virtutem: quoniam ad contemptum incitat :& ex praeclaris virtutibus introducit, quae in morbis animi videntur minima, quibus totam Iostea eorum naturam labefactar. Laqueos in js, quae a no- is geruntur, constituit: quoniam ex consuetudine habutum nobis generat pestiferum, quo alas configimus,uirtutes
266쪽
dico, in passione licet exigua, per assuefactionem: neque solum alas ac pennas, sed corpus ac animam damno ignominiaque assicimus. Acriter attendamus ad astutiam eius : ne tanquam insipientibus nobis illudar. Caueamus eius insidias, quoniam pereas aduersum nos decertat: nedum nos velut ex omni pa te securos ducimus, ipse sibi ingrediendi locum inueniat. Si enim tanquam leonem firma murorum communitione ipsum arceamus: tanquam canis essicitur , ut propter vilitatem eum minime deuitemus. Si canem excludamus, volucris instar per fenestram ingreditur Metuimus eum, dum aquilam se exhibet: &mox passerculus apparet. Eiicimus ut coruum : & velut apis insilit. Cumque in omnibus cognouerimus eum: tunc in culicem sese transformans, non exigua nos iniuria asscir. Culices recentia vina mustumque corrumpunt: quoniam illorum multitudo sterquilinio con miscetur, sicut cum farina fermentum; & saepe morti se' rum, vel certe morbidum vinum reddunt, s vel morticiniis insederint, aut venenata gustaverint. Talis quoque est quae in paruis praeualet consuetudo: nam animae detrimentum assert, ad omnem draconis dispositionem Talis est subtilitas inimici, inducens etiam iis qui sibi videbantur securi, perniciem. Dicitque Ecclesiastes, muscas morientes per de re suauitatem unguonti, ut Sancti quidem ipsius intelligant vilitatem & impuritatem : negligentes autem , insidias ipsius atque subtilitates: In Regum quoque libris , Elias Deum Accaron, muscam Baal appellauit: Insidet enim
in mentibus impiorum, tanquam in rufis de candentibus pascuis, hoc est, marcescentibus: exprimitque immundam actionem ipsorum,& ut ebullitionibus temulentiae eorum delectetur. Patitur se draco in muscam transformari : ut impietatis sanie miseros oblectet. Inter improbos versatur ut draco: at inter luxu dissilientes, ut musca Perspicuum est igitur, eum inrer securos culicem fieri, ut noceat. Vasa quidem communire, ne a muscis illudantur : animam vςro non munitam relinquere , absurdum est , sicut de pro terrationem existit, de rebus qua: sub sensus cadunt, tuendis solicitos nos esse: ac demente munienda atque ieruanda,
P se. c. non laborare, Iubsti in prouςrbiis Sapientia, pigrum ad for-
267쪽
SERMO I. ASCETICUS AD FRATRES. 11s
micas ire: & ab iis sapientiam addiscere. Monet dc Euangelium , nos prudentes fieri sicut serpentes: neque enim illi captu sunt taciles, licet miserrimi. Pro columba Euangelica, apem nobis Proverbium proponit, & pro serpente,&rmicam. Videamus ergo utilitatis gratia, ipsam similitudinem Serpens serpit,&insidiatur multis: sed prouerbia,quia etiam
subtilis draco efficitur in perditionem, formicam eum appellant. Quando ut formica visus fuerit ac vicerit: tunc draconis audaciam assumit, quando vero ut serpens, &victus: sormicae humilitatem induit ne ipsi noceatur. Sic quoque nos decet transfigurari: ne damnum ab insidiis eius patiamur. Serpit formica sicut serpens, sed pedes ipsius non ferunt corpus: verum terram progressus directione apprehendunt. Escas terrae recondit, ne ab hyeme detrimentum accipiant. Semina recludit, quibus persistat, ne tempore necessitatis sua esca destituatur i atque haec omnia etiam serpens agit. Orandum quoque praecipit Euangelium, ut non fiat fuga nostra in hyente vel Sabbatho. Per hycinem , tempus necessitatis significans: per Sabbathum autem aetatem senilem, quando vita nostra propter otium atque segnitiem, Sabbathum efficitur. Operemur ergo aestate, quandiu non urget necessitas , ut habeamuς quo vivere liceat in Sabbathum. Idemque ad labores in diebus iuuentutis perferendos hortatur Salomon : antequam veniat tempus, de quo dicas : non mihi placet. Quae est igitur necessitas, aut tentatio illa mutabilis , quae ignorantiam praetexit Est autem tentatio, de qua ait Dominus 1 Orate ne intretis in tentationem. Affirmato ue Paulus, Dominum non passurum vos tentari supra id quod protestis, osten dens non ad malum , sed ad bonum , Deum permittere tentationes, sciens nos eas superaturos. Permittit autem ad coronam: in succumbentibus vero non ipse tanquam auctor concedit, sed uniuscuiusque voluntas & actio causa constituitur. Neque nouit inimicus , Sanctos victu
ros : nam cum sit peruersae voluntatis, non moliretur certamen victoriam reportaturis. Bonum enim spectaret,
si sciret, dc si bonum spectat, cur cadentes euertitὶ ne-
268쪽
3. PATRIS EPHRAEM SYRI, que erigit, ab actione peruersa desistens 3 Per illud ergo
quo dicitur, orandum esse ne fiat fuga nostra hyeme: intelligimus duplicem contineri tentationem : unam quae fit inquirendo & examinando : alteram vero, ex propo sto ac voluntare persecutionis. Simileque est istud de Sabbatho : quoniam acerbum continet finem fugae laborum , quos aut ultra vires subeundo , vehementer torquemur : aut non sumerendo , errantes atque offendentes , magnum animae detrimentum inferimus. Alterum ergo finem dicit infructuosum : quoniam in fuga cit fructum moriendo, mercedem . aeternam deperdimus.
Videamus deinceps de ape & columba , an in iis quoque inuenire liceat similitudinem , sicut in serpente & formica. Magna quippe illis pr0pter hyemem est diligentia, Apis labores fertilitatis tempore fiunt. Columba communitatem amat , similiter & apes. Labor apis cunctis est utilis : dc species columbae omnibus valde amabilis. Sicut apes , ita & columba absque dolo. Captu facilis est species columbae serpentibus : si, militerque apis reptilibus. Illis sunt similes , qui cum s-mulatione vivunt i & istis qui in simplicitate. Ideoque Ecclesiastes dicit i In die bono , aspice bonum : de custodi innocentiam ut videas aequitatem. Sed primum dicit Dominus i Estote prudentes sicut serpentes, A sim plices sicut columbae : nam sequitur post tentationem requies. Hinc quoque David : Transiuinuis, inquit, per ignem & aquam : dc eduxisti nos in refrigerium. Quinoc post formicam , apis. Dicit etiam Paulus , primum quidem carnalia , sicque deinde iungit spiritalia. Post labores enim procreatur gloria. Dicitque de ape , quod cunctis si expetibilis & in aestimatione. Videtis ergo , quod in laboribus primum exercitari oporteat, de per certamen coronari: ut sic diuina detur gratia perfrui. Acerbitatem laboris dulcedo quietis excipit , & asperitatem vitae gaudium. Nisi odio habiti fuerimus sicut
serpentes : quasi columbae non reddemur amabiles. Ni si viles atque abiecti, formicarum instar extiterimus t
ui apes non erimus industri j. Primum passus est Chri
269쪽
S Mo I. ASCETICUS AD FRATRES. 21 4bas, ac vestit serpens Moysis in ligno suspensus & sic
postea tanquam columba, c mortuis resurgens , euolaoit ad caelestia. Primum comedit lactucas agrestes Paschae: sicque resurgens, Di- se mellis refecit. Intelligite quae dico, fratres: quoniam si quis securus reddi velit, laborare debet: & postea fructum laborum percipiet. Si ex paruis aberrare nolueritis , per labores discite a Patribus nostris. Estote fili j obedientiae, laborando, ut patres euadatis inrequie. Laboribus intenti, ab improborum consuetudine non decipiemini: quoniam labor aegram peruersamque consuetudinem fugat. Dixi ergo vobis: Nolite malis assuefiexi moribus , ne in profundum malitiae decidatis. Dixi etiam, quo pacto istud obtinere queatis, ne me ut medicum de morbis disserentem, S de eorum cura experientiam non habentem, reprehendatis. Facite ergo quae decent promissiones vestras: ut Dei quoque promissionibus potiamini , In Christo Iesu Domino nostro in secula seculorum.
270쪽
SERMO II. ASCETICUS. DE PERFECTA VITA MONACHI
Ago R & dolor me ad loquendum atque dicendum compellunt: verum indignitas mea si lentium mihi imperat. Cordis mei dolores loqui vehementer urgent: sed peccata mea potius ut taceam stradent. Cum igitur utrinque coarcher, loqui magis mihi expedit, quam silere : ut vel sic a dolore cordis mei respirem atque quiescam. Anima quippe mea dolore plena est, &oculi mei lacrymas concupiscunt. Quis ergo dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarui ut deplorem indesinenter diu noctuque Vulnera animae meae,magnamque relaxationem instituti nostri monastici, hac nostra aetate sproh dolor nimis inualescentem 3 Est enim anima mea mille confossa vulneribus, Mignorat: siquidem clatio eius atque arrogatia ipsam sua considerare vulnera non sinit,ut curentur. Sola autem in stitutio, quae Patrum nostrorum temporibus vigebat, recte seruabatur: quippe qui fulserunt ut luminaria per tesum mundum, piam atque religiosam in eo vitam ducentes inter tribulos respinas, haereticos, inquam ac homines impios , dc veluti lapides quidam pretio si,ac margaritae illia stres enituerunt: quoru& ipsi inimici atque aduersarij ob summam castissimamque illorum conuersationem imitatores facti sunt. Quis enim ad mirandam illorum cernens humilitatem,animo non est compunctus 3 aut quis eorum mansitetudinem & quietem aspiciens, stupore non est correptus λ Quis ita pecuniae atque