장음표시 사용
251쪽
eam accepit disciplinam, ne extolleretur : quant6 magis nos imbecilles, qui esse nosmetipsos aliquid existimamus. opus habemus colaphizari, ne mente extollamur 3 Quod si rursus etiam tribulatio aliqua tibi superuenerit atque angustia: ne ab his quidem praecise ac diffinite liberari postules. Saepe enim dc illud, mi frater, sic expedit tibi: nam sit sepedum oras, ut tuam parvipendas salutem, sicut dc Israel pascsus est. Comedit enim sinquit; Israel, dc satiatus est, de recalcitrauit dilectus, incrassatus est, impinguatus est, dilatatus est, de dereliquit Deum factorem suum. Si verb rursus,
ut rem aliquam obtineas, oraueris: ne hanc quidem praecise accipere petieris. Fit enim plerunque , ut tu homo cum sis, aliquid tibi expedire existimes, quod frequenter non expedit. Si porro relicta voluntate tua, voluntati ipsus morem gerere malueris, Zc secundum eam pergere, securus eris. Ipse enim, qui omnia praesciuit antequam fierent, pro benignitate sua ac mansuetudine nos disponit εο dirigit. Latet enim nos, an expediat nobis quod postulamus: nam sepe plurimi, clim iam consecuti essent quae petierant, postea doluerunt, crebroque in clades plurimas de
maxima mala inciderunt , cum non quaesissent sedulo , an secundum voluntatem Dei esset quod postulabant,sed id bonum esse arbitrantes, saepe a diabolo illusi sunt sub iustitiae cuiusdam specie atque praetextu seducti, de in pericula
ingentia praecipitati. Atque eiusmodi plerunque rebus etiam poenitentia adiuncta est ac dolor: dum quisque ita cordis sui concupiscentiam atque desiderium sequitur. Audi denique id Apostolum dicentem. Nam quid Oremus si cui Oportet, nescimus. Et rursus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Quid igitur nobis expediat, εο unumquemque
nostrum aedificet, ipse nouit. Hoc autem ideo voluntati e ius relinquendum committendumque statuo, non Ut te po- .stulare ab eo prohibeam, quae cupias , imb precor, commoneoque, ut a minimis usque ad maxima a Deo tuo postules: verum ut clim oraueris, dc coram eo quae sunt in corde tuo exposueris, dicas ei: Veruntamen non mea voluntas, sed tua fiat. Si quod peto expedit, fac scut ipse nosti. Sic enim nos Scriptura admonet : Reuela, inquit, Domino
252쪽
viam tuam, de spera in eo, & ipse faciet. Aspicite autem dc Dominum nostrum Iesum Christum, sub dispensatione ac sumptae carnis orantem, εc dicentem : Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: veruntamen non sicur ego volo,sed scut tu. Iccirco, mi frater, si ab eo aliquid deposcas, persiste in petitione tua, reuelans ipsi, ac dicens: Domine, si voluntas tua est, ut fiat hoc quod peto , tu illud fieri, ac prosperari permitte: sin autem tua non est voluntas, ne fieri permittas, Deus meus. Ne,quaeso, propriae me tradas concupiscentiae meae.Tu enim scis insipientiam meam verum sicut tu optime nosti, sub tua me protectione custodi : & pro mansuetudine tua, me rege ac dirige Deus meus. Si autem pro tribulatione, & pro cogitationibus oraueris, dicito cum Propheta: Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum. Ceterum respice Domine, & vide : quia terra sum ac puluis, & cinis, nihilque sustinere valeo. Ne tradas me Domine peccatis meis, & ne si eas a me, de assimilabor dencendentinus in lacum. Sed da gloriam nomini tuo, immemor malorum,dcne, obsecro, memineris peccatorum meorum: at tuarum recordare miserationum , dc exaudi me.
Et si possibile est, transeat a me tribulatio ista: veruntamen non sicut ego volo Domine, sed sicut tu vis. Tantummodo confirma animam meam, atque tuere, Ut sustinere queam, gratiamque coram te inueniam, &in praesenti, Ain futuro seculo. Et iacta super ipsum curam tuam , dc ipse faciet quod expedit tibi. Hoc enim scito, quia bonus benignusque cum sit, omnia vult quae sunt salutis nostrae. Ideo quippe animam suam posuit Pastor bonus pro nobis ovibus suis. Ipsi gloria in secula seculorum. Amen.
253쪽
N luctaminibus huius seculi, nullus sine agone atque certamine coronatur: & in spiritali conuersatione ac proposito sancto, nemo sine luctamine potest immarcessibilem coronam accipere, vitaeque aeternx haeres euadere. Nam scammati atque palaestrae similis est mundus iste. Semper ergo perfecti quique ac robusti athletae cum summa alacritate, M sine aliquo metu inveniuntur in scammate: timidi vero ac pusillanimes antequam decertare incipiunt, diffugiunt , α propter suam segnitiem atque ignauiam immensam, nullatenus in scammate colluctari ac desudare contendunt. Scamma autem, fratres dilectissimi, medius est locus in quo Athletae luctantur. Sic igitur perfecti luctatores & con tinentissimi Monachi decertant, habentes semper prae oculis amoenitatem paradisi, & expectantes bonis atque deliciis ipsius omnibus perfrui, in immortali seculo,ac lumine sempi
Cupis in agone ac luctamine decertare & victor euaderer Indue te armatura Dei, scut vestimento. Indue te virtutibus animae: quibus indutus, eas caue exuas, sed iis munitus assidue in certamen prodi. Fuge vinum quasi venenum, ne ebrietate vincaris, & virtutibus nuderis: sicut antiquus ille vir iustus suis nudatus est vestibus. Nostine potentiam
vinii si minus nosti, ausculta, ec ego tibi indicabo: Noe vir iustus, sanctus, atque perfectus in generatione illa, quae sibi ipsi pernicies extitit, qui dc a Deo meruit de pietate sua commendari atque laudari, dum ad eum dixit: Te solum
254쪽
, idi iustum in hac generatione corrupta. Iustus igitur hic,
qui inundationes aquarum vicerat tempore diluuij, a modico postea vino deuictus est dormiens. Aquae infinitae non potuerant vincere ipsum: vinum autem vile inter dormiendum iusti viri corpus nudavit, qui postea pater ac princeps generationum fuit. Vis rursum vini etiam Loth iustum in
somno virtute continentiae spoliauit, ut contra naturam cum
suis filiabus se turpiter foetideque misceret: atque adeo enervatione atque inebriatione vini in profundissimum demersus est somnum, ac pene in eo sepultus: ut quid fecisset, postea euigilans ignoraret. Si ergo sanctis & magnis iustinque viris vini potentia non pepercit: quanto magis te vilem atque imbecillum, si ebrietati te dederis, superabit. Semper adolescentia & iuuentus sibi timeat a vino: quoniam ex vino spiritalis oculus excaecatur, iniquitas multiplicatur , ignisque prauae concupiscentiae eontinub in ipso accenditur: mollescit virtus animae, cogitatio vitae aeternae aboletur,
vincitur anima inuisibiliter, delinquitque facillime: fugatur ab ea caelestis gratia, sanctimoniam dico, atque virgini
talem animae. Quanto enim tempore fuerit templum comporis nostri sanctum ac mundum, Deus excelsus in eo habitati si autem corruptum fuerit atque pollutum, illico sanctus dc immaculatus Dominus templum illud deserit: dc pro inestabili lumine caelesti, habitare in eo incipit obscuritas impurissimi daemonis, subintrantque concupiscentiae prauae ac sordidae, quae miseram animam crebris inarstre faciunt, α peccare in sermone. Quis igitur haec audiens, non subito in lacrymas resoluatur, ac praesertim si in corde secum meditatus fuerit, quod Deus sanctus suum templum repulerit, α concupiscentiae malae , ac passiones ignominiosae iam habitent in eo 3 intellexeritque quisnam illud deseruerit, &quis successierit , unde ceciderit, &quo deuenerit, a quo separatus sit, & cui coniunctus t quomodo non illico talis replebitur lacrymis,& plorans ac lugens intra semetipsum dicet: Cur sic unico temporis momento ab improba cogitatione victus atque prostratus sum, &agonem ac certamen
loriosum effugi, nec victoriae triumphum merui 3 Sic & in te retributionis erit: cum enim illic molles & dissoluti, pe catores & impij conspexerint sanctos ac iustos in gaudio ma- Tom. II. Fili
255쪽
r 'I S. PATRIS EPHRAEM SYRI, gno & laetitia sempiterna constitutos , ερ alios quidem in paradiso deliciarum, alios in regno degentes: se vero viderint igni inextinguibili ac tenebris exterioribus adiudicatos: tunc fortiter ingemiscent,& superfluis lacrymis plorabunt amare, quia detinet ipsos poenitentia ac dolor inutilis ,& necessitas
Quaeropter hortor &obsecro vos, fratres mei dilectissimi, ut semper imitari satagatis sanctos illos atque perfectos,
ct inculpatae vitae Patres nostros, qui optime vivendo sancta puraque semper templa immaculatissimi Domini fuerunt. Horum conuersationem diligite: horum exempla sectamini. Desiderate ieiunium, animae dico puritatem ac castitatem; desiderate orationes, quae sunt familiaria cum Deo colloquia. Omnis quippe sancta & pura oratio , confabula tio cum Deo est. Orationes porro perfectE desiderantium ac diligentium Deum, cum magna exultatione atque fidu'cia in casum ascendunt. Angeli etiam & Archangeli cum gaudio occurrunt eis,&suscipientes eas, usque ad thronum gloriae sancti Dei perducunt. Tunc enim maxime gloriantur atque laetantur Angeli, cum purissimas Sanctorum or tiones coramDeo obtulerunt. Studeamus igitur, fratres mitatores institutionis vitae sanctorum Patrum fieri. Ambula, frater, in viis illorum, & vivescut illi vixerunt. Continentiae virtutem excole, sicut & illi, mente, spiritu, & corpore. Continens ac temperans esto in habitu in cibo,in potu. Continentia tibist in lingua, in aspectu,in cogitatione, ac risu: viathleta pietatis perfectus in omnibus demonstreris. Attende tibi ipsi, frater charissime, ne in tuis orationibus extollaris,& huc illucque mente euageris: sed cum precaturus ad Deuaccesseris, magno cum timore ac desiderio coram ipso consistas. Disrumpe atque euelle ex corde tuo cuncta vincula cogitationum terrenae solicitudinis. Esto per omnia velut ca testis Angelus in Oratione , & viriliter in agone decerta, Vt oratio tua sit sancta ac munda, impolluta & immaculata : ut cum illam sursum ascendere, sibique appropinquare viderint portae caelestes, vitro confestim aperiantur ei, & Angelicum laetitia occurrant, & ad thronum usque benedicti Patris eam perducant. Sic ergo semper, chartissime, esto orationia tempore Deo coniunctus, ut Cherubim ac Seraphim,
256쪽
qui permanent in ministerio Dei Meditare, mi frater,haec verba, eaque iugiter cum timore . ac gaudio ex assectu cordis dulciter decanta quia cibum spiritualem animae subministrant, Sc ab amaritudine eam sua
semper dulcedine liberant, ponderibusque solicitudinum .
rerum terrenarum exonerant. Omnia quae audisti mente solicita seruare contende, ut in sensibus ac cogitationibus tuis requiescat Deus, inueniasque fiduciam in hora illa terribili atque tremenda, quando venerit Dominus reddere unicuique secundum opera sua. Indulgete modicum infirmitati meae, fratres charissimi: nam velut infirmissimum me aestimo, qubdin die ac hora ibia omnis spiritus contremiscat. Ceterum gratia Saluatoris confortat ac laetificat corda Sanctorum, cum rapiuntur in nubibus obuiam Christo Domino in aera. Ego vero dc qui mei sunt similes, desidiosi ac pigri remanebimus super te xam,& n5 facile ad caelestia conscendemus. Quid poteri in
bis prodesse mundus fratres mei dilectissimi, qu bd eius curis atque solicitudinibus adeo ligamur aut quid lucri cons
quemur ex nimio cultu vestimentorum , dc pompos o elationis amictu, nisi ignem inextinguibilem aut quid acquiremus ex nimio studio escarum ac cura ventris, nisi supplicia aeter Da i Agnoscite igitur, agnoscite fratres , quia nisi hic totis viribus agonizantes atque certantes , victoriae triumphum promeruerimus, poenitentiam ibi in secula seculorum agemus. Cur ergo, fratres mei, hac iam negligimus' cur desidia occupamur a Cur nos ipsos in occursum Domini non
praeparamus λ Ecce enim dies appropinquat: ecce mundus v niuersus ad occasum iam properat. Cur non cunctas concu-siscentiarum illecebras, dc graues peccatorum sarcinas a n is reiicimus. Nescitis quia arcta est via , dc porta angusta, mim quae ducit ad vitam, de peccatorum ac diuitiarum sarcinis praegrauatos non sinit intrare per eam 3 Illos enim porta illa diligit atque amplectitur, qui dilutiis extenuati sunt, revoluntaria paupertate afficii, semper in vigiliis de ieiuniis, atque humilitate per omne tempus vitae suae conuersati sunt, ac seipsos praepararunt, ut immortalem videant sponsum M possideant regna caelorum. Ecce charissimi, iam ostium paradisi nos vocat: iam crebro nos sono hortatur, ac dicit: Prius -
257쪽
quam claudar, unusquisque vestrum velociter properet, at, que ingredieris, in aeternum cum Christo Domino regnet. Ecce mater nostra Hierusalem cum magno affectu ad nos
clamat, & diciti Venite fili j mei dilectissimi, venite ad me.
Dilatetur numerus vester in me, &in thalamo immortalis sponsi magnificentur chori vestri cum angelis sanctis. Videam vos in gloria & pulchritudine,ac decore: videam vos
in laetitia&exultatione,& gaudio. Diligite me,fiiij mei,sicut& ego vos diligo. Nihil possideatis in terra nihil soliciti sitis.
Ecce iam sponsiis vester paratus est, ut procedat, & veniat in nubibus caeli, & in gloria Patris sui benedicti. Tunc unum. quemque vestrii sigillatim suo vocabit nomine, & ordinabieeu in officio suo quo pro suis meritis atque laboribus dignus extiterit. Nam in studio vestro atque vigilantia,Angeli&Archangeli,omnesque virtutes cςlorum exultant:sicut & in ne gligentia vestra atque torpore inimicus cum satellitibus suis tripudiat. Festinate ergo, filii mei, festinate, ut ego de vobis vosque de me gaudeatis in secula secutorii. Procidens adoro, & obsecro te, Christe fili Dei viui,praesta mihi & omnibus diligentibus te,ut videre mereamur regnum tuum caeleste; possideamusque illud cum omnibus Sanctis tuis. Nam si in hoc
breui vitae tempore neglexerimus, nulla omnino excusationem habebimus, quam pro nostris erratis atque o Tensionibus obtendere poterimus. Dominusnoster de caelo in terram descendens, omnia condonauit nobis , debita nostra dimit tens N vitam aeternam nobis contribuens. Nam cum inimici essemus,reconciliavi t nos Deo per mortem suam. Terreni eramus,de caelestes effecti sumus umortales, & immortalitatem
accepimus: filij tenebrarum, εc fili j lucis facti sumus: captiui, di redempti sumus: perditi, & inuenit nos: serui peccati, dchberauit nos: pauperes, & diuites effecti: infirmi, & sanati sumus odibiles, & dilecti sumus: iniusti, & iustificati sumus, non misericordiam consecuti, & misericordiam consecuti sumus: peccatores, &saluauit nos: dispersi, dc congregauit nos: nudi, & cooperuit nos: siiij hominum, & facti sumus fi- Ih Dei: haeredes,& cohaeredes unigeniti Fili j eius. Ecce omnia ista nobis Deus donauit, priusquam quaereremus aut inueniremus eum. Irrisionem ergo malam,aut exprobration
frater, ne cor tuum aliquando suscipiat: neque eum , qui
258쪽
r g AGON E SPIRITATI. I spro peccatis poenitentiam agit, despicias. Ne irrideas fra
trem tuum ieiunantem: dc eum, qui ieiunare non potest, ne confundas. Aliis importunum ne te praebeas: &sic omnibus opportunus&utilis esse poteris. Increpa, sed in mansuetudine perseuera , propter penuriam vero, ne despicabilem nimium te reddas. Timenti Deum, reuelamysteria eius: ab eo autem qui timorem Dei non habet, sed ruperbiae atque elationi seipsum subiecerit, prorsus caueto. Aduersus abstinentem ne dixeris aliquid mali, nec audieris: neque aduersus eum, qui tuus esse putatur inimicus. Hoc porro prae omnibus stude, ut nullum habeas inimicum nisi diabolum, eiusque ministros. Cum homine iniquo & doloso ne habit
ueris, de cum maledico ne colloquaris, ne det inhonorationem animae tuae. A detractione&supplantatione fratris ab stinet de ab eo qui supplantare alterum conatur, attende.
Haec Monachi attendant, qui pia caelesti iugo colla sub miserunti Haec discipuli Christi custodiant: his monitis sine
intermissione intendant. Decet enim eos Magistri sui Christi imitatores existere. Exemplar institutionis nostrae, charisimi, sumamus a Christo: qui cum diues esset, pro nobis pauper factus est: excelsus de aequalis Patri, semetipsum humiliavit: de super caelos habitans , in terris non habebat ubi vel caput suum reclinaret. Factus es mihi, Christe Saluator, dux viae & vitae, quae ducit ad Patrem. Mansiones eius gratiae sunt, fines autem eius, regna caelorum sunt. Factus es
mihi o dominator Domine, Fili Dei viui, fons vitae, ex quo dona tua hauriam, & te sine intermissione diligens collaudem. Facta est gratia tua in corde famuli tui lumen & gaudium, & dulcis ori meo super mel dctauum. Facta est gratia tua in anima servi tui, quasi thesaurus, ineffabiles mihi diuitias tribuens, & paupertatem atque miseriam a me longe expellens. Facta est gratia tua servo tuo refugium dc vi
tus , gloriatio & protectio, dc esca spiritalis suauitate de lumine plena. Quomodo possum silere , o Domine, de
illa multitudine dulcedinis charitatis tuae, de gratiar ;quae os meum licet indignissimi hominis de peccatoris aperuit ' Aut quo pacto sustinebit lingua mea, ut non resingulis horis atque momentis datorem vitae glorificet Aut quomodo rursus potero inundationes gratiae tuae e
259쪽
SERMO I. ASCETICUS, AD FRATRES.
RAT s assuescamus benedictionibus, ut benedictiones possideamus. Iudaei a gente peruersa procedentes , Deicidae euaserunt: Et nos si fuerimus maledici, erimus quoque dissa maiores. Non subito morbi redduntur incurabiles: sed malum capientes principium , ex negligentia etiam ad infinitam miseriam proserpunt. Et passiones in anima, ex minima causa generantur , & non exterminatae, infinitam quandam pariunt rerum diuinarum propriaeque salutis despicientiam. Cernis in aere naeuum viridem, rubiginemque quemadmodum in profundum deprimatur, atque altius penetret , Intelligis quid ericiat in anima passio neglecta a Nisi
eraseris rubiginem, non auferes maculam: Et nisi carnis naturam attriueris, fugare passiones non poteris. Quemadmodum aeri cognata est rubigor ita etiam passiones roborantur aduersus naturam. Si quis ferrum tergat ac poliat, antequam rubiginem contrahat, nihil est deinde cur metuar. Et siquis virtutibus animam vestiat ac ornet: non se inani l bore franget, neque occultam iniuriam sustinebit. Poterit quispiam etiam post rubiginem vas aeneum curare: sed tamen non absque labore ac detrimento. Nam quo tempore se ad copias & opes parandas exercere potuisset, in curando peccato cogitur occupari. Et anima retardatur ac ducitur , ut aegritudinem auferat, quae res maximas lucrari potuisset. Si aes negligatur, etiam seritis expurgabitur, α iam rubiginem contrahet. Et posteaquam rubigne amissa resplenduerit, periculo furum exponetur: anima quoques is ipsa in virtutis exercitio negligat, facile capietur. Je
260쪽
rum operimenti instar obscurat splendorem & si vivo o dentique adsiciatur aeri plurimurn ad usum valebit: si a tem bene iunctum non fuerit, quia debile efficitur instrumentum , citius a iam corrupto dissoluitam Sic quoque an ina, si corruptae nunc virtuti inhaereat, confusionem sustinebit, & corruptionem 4 confusione. Acris instar est natura humana, multa cura indigens. Eam si illustrare nolueris, hoc age . ne saltem despicias temperamentum. Quod si ferrum humidum ac molle reliqueris, detrimentum patietur. Naturamque si humidam reddideris, iam locum corruptioni parasti. Quin dc Saluator affirmat, spiritus immundos humiditatem requirere. gt Apostolus: Carnis, inquit, curam ne feceritis in desideriis.. Vnde scilicet palam fit, humiditatem animae causam existere desideriorum carnis. Ipsumque Euangelium interpretatur dictum Apostoli: Ue- niens , inquit, spiritus immundus inuenit hominem mun-' datum, scopis purgatum. Nonne mundities corporis desideria ipsi animae conciliat 3 Perambulauit per loca inaquosa immundus spiritus , & quia cognouit semen suum deficere, nisi funderetur in humidum locum, veniens in eo seminauit, & postremo veniens in ipso permansit : cum scilicet post sedem mutatam rediens, inuenit semen protulisse fructum. Si enim fructum non fecisset mollis homo, ut qui non haberet quid comederet, in ipso non commoraretur. Quo modo autem comedat, dc nutriatur immundus spiritus icr . . cere debemus. Dicit Dominus suum cibum esse, facere voluntatem Patris sui: Ita & inimicus, a faciente voluntatem ipsius, nutritur , Voluntas Dei, est fides quae ad bona ope perducit: Igitur inimici voluntas est infidelitas , Dei voluntas, virtutes sunt bonarum actionum, at diaboli, contraria omnia. Si quis ergo voluntatem eius fecerit, cibat ipsum. Sed amplius adnuc vobis quod dico clarum reddam, de utriusque voluntate. QOomodo Christus cibus fiat obsalutem Samaritanae, ipse dixit discipulis, quod comederit, dc voluntatem Patris sui perfecerit. Si quis igitur salvet animam , cibat Deum. Sic si quis animam perdat, pascit dia
Quae ergo sit satio inimici, & quae eius peregrinatio ,& ccenus, perspiciamus , dc cur primum repulsus nouissim Exemanserit.