Bibliotheca patrum ascetica. Siue. Selecta veterum patrum de christiana et religiosa perfectione opuscola. Tomus primus 6.

발행: 1661년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

auaritiae deditus, ut voluntaria illorum paupertate,ac rerum omnium inopia perspecta non illico mundi odium conceperitὶ Quis ita rapinis inhians & superbus: ut clim vitae illorum honestatem integritatemque exploratam habuerit , in aequitatem non sit mutatust Quis fornicator, aut prophanus, illos precibus intentos conspexit,lc non continuo pudicus & castus est effectust Quis adeo ira aut furore feruidus,ut ex illorum conuersatione atque colloquio, in mansuetu)inem non transierit. Hic igitur illi olim decertantes, nunc illic gloriantur atque exultant quoniam & Deus glorificatus est in eis, de homines exemplo illorum sunt aedificati. r. Nostra porro institutio, relictis viis rectis,per praecipitia fertur, asperasque per vias incedit. Non enim reperitur hoe tempore qui propter Deum pecunias ac facultates deserat: neque est, qui ob vitam aeternam seculo renuntiet. Non est mitis, non humilis , non quietus, non disciplinatus. Non est, inquam, qui contumeliis iniuriisque affectus, patienter ferat: non est qui maledictis atque conuiciis vices referre non velit. At cuncti contradictores sunt: cuncti iracundi ac furibundi cuncti indigno undi: cuncti segnes ac desides: cuncti vestium ornamenta sectantur cuncti vani sunt, & inanis gloriae cupidi i cunctique sui ipsius amantes. Nam is quidem, qui ut instituatur accedit, antequam se instrui patiatur, alios instruere cupit: & priusquam doceatur, docere vult alios: dc antequam didicerit,aliis leges dictare ambit,anteq uam syllabas connectere nouerit, philosophatur: & antequam subdatur, subiicere alios sibi appetit , antequam superiorum imperatis morem gerati, ple iubet&imperat: αliriusquam corripi atque admoneri velit, ipse aliis leges prae-cribere nititur. Et siquidem senior sit atque prouectior; cum audacia & superbia imperu: at si iunior, contradicit atquς repugnat senioribus. Quod si fortd diues est, honorem sit, confestim deferri postulat: si vero pauper, de requie protinus cs: solicitus , sin autem operarius,digitos mox delicatos atque clegantes habere studet. 3. Quis igitur non deplangat, charissimi, maximam nostram religiosi instituti cladem N os enim, qui seculo abr nuntiauimus, terrena adhuc sapimus. Agricolae ac rustici despiciunt terram: & nos qui vigebamur esse spiritales, ter-

272쪽

dico S. PATRIS EPHRAgM SYRI,

renis curis distringimur. Ignoramus ad quid vocati simus fratres; nescimus ad quid venerimus, dilectissimi. Ad tens. perantiam dc abstinentiam vocati sumus: & ciborum varias exquisitasque delicias expetimus. Ad nuditatem persequendam venimus, dc de vestium cultu contendimus. Ad obedientiam dc mansuetudinem sumus vocati : dc cum ascperitate resistimus. Humilitati, de quieti atque silentio dare operam professi sumus : de contrariam omnes viam incedimus. Legentes, non cognoscimus i & audientes ea, quae dicuntur, non percipimus, charissimi. st quis sorte periter, repente iugulatum nominem offendat ; mutatur atque expallescit facie, & corde perhorrescit: nos vero occisos

dum legimus Apostolos, de Prophetas lapidibus obrutos, adhuc ridemus. Et quid de Prophetis dico, & Apostolis 3 Ipsum Deum Verbum carnem fictum in ligno suspensum ,

occisumque propter peccata ac scelera nostra, audientes a que legentes, mente vaga distrahimur, &ad risum conuertimur. Sol non ferens iniuriam ac contumeliam Domini,subductis radiis splendore suum in tenebras conuertit: dc nos eia malitiae nostrae tenebris, ad iustitiae umen conuerti nolumus. Velum templi cum nihil peccasset, a seipso discissum

est: dc nos propter peccata nostra corde compungi recusamus. Terra contremiscens a facie Domini, ad nostrum terrorem sub pedibus nostris commouetur : dc nos ne sic quidem ob nostram duritiem timore concutimur. Vrbes terrae motibus absorptae sunt, δc loca ancie irae Domini de-sblata sunt plurima: & nec sic terrore corripimur. Sol iam semel & iterum super nos meridianis horis obscuratus est :& nec sic corde expauescimus Persarum bella ac diuersarum gentium barbararum commota sunt, nostramque prouinciam deuastarunt, ut nos Deum , vel per flagella timere dis camus,ac poenitentiam agamus: cum dc magna profecto nobis opus sit poenitentia,non paucorum duntaxat dierum, aut mensium, sed annorum,ac temporum plurimorum: dc ne sic quidem conuerti adhuc volumus . Resipiscamus igitur ad poenitentiam, fratres:vt Deum peccatis nostris propitium hab re valeamus. Deprecemur ipsum ; quia iram eius prouocauimus. Humiliemus nos coram ipso, ut nos exaltet. Ploremus inodo, ut postea in futura nos vita laetificet. Lugeamus

273쪽

Z3s PERFECTA VITA MONACHI. 16 i

llae, vi illic consolemur. Prothciamus a nobis omnem curam , tolicitudinemque carnalem , & virtute quasi vestimento induamur, maxime nos, qui ad hoc angelicum vitae institutum peruenire promeruimus. . Ita, charissimi mei, ita quaesoὶ modum ac normam, qua illustres perfectique illi nostri olim Patres tradiderunt, omni conatu ac studio amplectamur: ne scilicet hodie, per abstinentiam maceremur, cras autem epulis distendamur. Ne hodie aquam bibamus, & cras vini potationi nos demus. Ne hodie nudis pedibus incedamus: dc cras calceos, caligasque assinnamus : Ne hodie cilicio utamur : dc crastina mollibus delicatisque vestimentis operiamur. Ne hodie smplicem amictum geramus: & cras ornatum requiramus. Nemodb mites ac humiles appareamus: paulo autem postea arrogantes atque superbi simus. Ne hodie modestos de obedientes nos praebeamus: & cras dissolutos , atque inobedientes. Ne hodie in nobis ploratus ac eiulatus audiatur: dc Cras risus, atque contemptio. Ne hodie humi cubemus: dc crastina in lecto molli dormiamus. Ne hodie poenitentiam agamus :& cras otio atque negligentia dissiuamus. s. Ceterum unam nobis regulam, charissimi, deligamus: per quam Deo grati acceptique esse possimus , nobisque ipsi ac proximis nostris prodesse valeamus. Qubd sin vita solitaria per abstinentiam teipsum maceras atque mortificas , dum tibi a pluribus ministratur, offensam caueto. At si in multitudine vitam degas , Dominum tuum dicentem ausculta: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, &vos illis facite similiter. Quod si tibi ob perpetuam corporis infirmitatem , assidue as aliis ministrari oportuerit, vide, A solicite attende , ne proximo damnum Iniuriam veinferas. Propterea vero & sancti probatissimique olim Patres, iactis firmiter unius vivendi regulae fundamentis , perfecti euaserunt : siquidem illum canonem ac regulam,quam semel arripuerant, ad finem usque vitae, sine impedimento aliquo retinuerunt. Nam alij quinquaginta annis, alij plurubus, uno continentiae atque abstinentiae suae gradu indefes.

si cucurrerunt, nunquam vitae ordinem immutantes; continenterque summam , praeclΞram , atque irreprehensibilem ciborum α linguae temperantiam, lecti duritiem, hu-

274쪽

S. PATRIS EPHRA7M SYRI

militatem , mansuetudinem , fidem, de charitatem qua perfecti atque spiritalis aedificij culmen est volunariam

que paupertatem stricte seruantes, dc ab omnibus caducis ac Dasilibus terrenisque rebus se abstrahentes , ac vitam virtutibus decoratam agentes: & in vigilias, orationesque assiduas lacrymis ac compunctione irrigatas, salubriter in cumbentes , caelestia contemplantes , dc Deo iugiter se utentes. Risum illi ultra vultus serenitatem erumpere nunquam sinebant: superbiam autem prorsus conculcabant. Irae atque indignationi locum plane non tribuebant. Au rum dc argentum pro nihilo reputabant: seque ipsos ab omni penitus sorde peccati mundos nitidosque reddebant. Et ideo Deus quoque in illis habitauit, atque in eis est glorificatus , dc quicunque illos videre vel audire meruerunt, Deo floriam dederunt. Nisi enim quis seipsum ab omni re iniqua, sordidisque cogitationibus, ac prauis assectionibus,tra quoque dc indignatione , inuidia atque superbia, de vanasio ria, odio dc detractione, contentione, de auaritia, aliisque inordinatis actibus; de cunctis denique ne per singula recenseam) quae odit Deus, expurgauerit, atque emundauerit: nequaquam in illo habitabit Dominus. At si quis ab his

omnibus se purum immaculatumque custodierit: in illo, tanquam in domo ac sede gratissima, libentissime inhabitabit. Dicito enim mihi, obsecro: si quis te in lutum pro ceret, dc in eo semper te manere vellet , libenterne hoc saceres, talemque iniuriam patienter ferres 3 Qubd si tu, qui cinis es & vermis, istud sustinere nequeas: quomodo vis ipsum Deum squi immaculatus de incontaminatus est, solus que sanctus, dc in sanctis requiescit in te, qui totus foetidus es, dcc cenoso horrore plenus, inhabitare' 6. Emundemus igitur nosmetipsos ab omni faece peccati, dilectissimi: ut Deus in nobis inhaoitet, dc promissa eius caelestia consequi mereamur. Ne, quaeso, nomini eius sancto, quod inuocatum est super nos , iniuriam inferamus: ut non propter nos , nomen Dei nostri a perfidis & i inpiis blasphemetur. Parcamus nobis ipsis, dc intelligamus nomen nostrum, ipsius nomini consonare: Christus enim ipse , 5 nos Christiani vocamur. Deis noster, spiritus est: quare dc

nos efficiamur spiritales. Vbi enim spiritus Domini, ibi li-

275쪽

DE PERE ECTA VITA MONACHI. 163

bertas. Deus igitur operam , ut hac libertate perfruamur. Consideremus, qua nos conuersatione dignatus est, dc quanta nobilitate donarit. Agnoscamus , quod ad magnas suas nos nuptias inuitauerit: nosque ipsos sic diligamus, quemadmodum ipse nos dilexit. Desideremus eum omni hora, ut nos ipse glorificet. Attendamus nobis ipsis:

ne duplici poena in die iudici j mulctemur: maxime si post

seculi abdicationem , adhuc ea quae mundi sunt sapiamus :si post pecuniarum opumque contemptionem , de iis adhuc soliciti simus: si post carnalium abrenuntiationem, it rum quae carnis sunt, persequamur. Quamobrem metuo, ne repente nobis dies illa superueniat: nudique tunc inuenti Iac miseri, imparati, nos ipsos accusemus. Idem enim&in diebus Noe passi sunt, quando edebant & bibebant, ore. 1 uxores ducebant dc dabantur ad nuptias, vendebant dc emebat, donec repente superueniens diluuium perdidit omnes. Res quippe admiratione dignissima tunc erat, fratres, intueri fera animantia in unum cogi: ac elephantes quidem ex India & Perside aduentare: leones autem & pardos oui bus caprisque misceri, & nihil eis nocere : serpentes & volucres , nemine impellente accedere, & circumcirca arcam degere atque excubare, idque per dies plurimos: ipsumque Noe studiose arcam fabricari, ac magnis illos vocibus adi, nitentiam hortari: & nec sic tamen illi resipiscere vo

uerunt: neque tot mirabilibus inspectis, tantoque variorum animalium atque immanium ferarum conuentu, compuncti

sunt, ut saluari mererentur. Timeamus igitur, charissimi, ne eadem & nos patiamur. Nam quae fuerant scripta , iam completa sunt :& quae praedicta erant signa, finem acceperunt : nihilque restat deinceps, nisi ut inimici nostri Anti christi aduentus reveletur , quod dc breui futurum expectatur. Nam ubi Romanorum Imperium fuerit impletum,omnia consummari oportebit.

7. Qui ergo saluari cupit, studiose contendat:& qui in

caeleste regnum intrare desiderat, negligentiam atque to

porem omnem 1 se depellat. Qui a gehenna ignis liberari

expetit, legitime nunc decertet,necesse est: te qui immortali vermi pabulum esse noluerit, vigilem ac sobrium se pra

276쪽

164 S. PATRIS EPHRAEM SYRI,

beat. Qui exaltari optat, penitus sese humiliet :& qui vultibi consolari,hic iam lugeat ac fleat. Qui thalamum Domini ingredi concupiscit,& gloriari atque exultare in eo, lucid1 lampadem praeferat,& oleum secum in vasis sumat:& qui ad illas nuptias inuitari expectat, vestem sibi splendidam comparet. Est enim ciuitas illa magni Regis , plena laetitiae&iubilationis, plena decoris & luminis, plena dulcedinis atque

suauitatis: quae aeternae coniuncta vitae, omnibus in ea habutantibus iugiter manant. Si quis ergo aeterni Regis appetit ciuis atque familiaris fieri: celeriter eo pergat, oportet: nar

dies se iam inclinat ad vesperam: nullusque quid sibi in itinere occursurum sit, nouit. Quemadmodum enim di quis viator sciens itineris sui longinquitatem , fatigatus . in via obdormiat usque ad vesperam , ac deinde somno experrectus, videt iam diem inclinatam : cumque ulteritis pergere tentet, repente in ipso litineris initio nubes illum a grandines, tonitrua & fulgura, tribulationesque atque angustiae undique obruant & exagitent , ut neque domum retrogredi, neque ad destinatum locum ultra progredi possiti

ita etiam nos, si poenitentiam hic agere neglexerimus, duincongruum nobis poenitentiae tempus adhuc suppetit, grauiter sane illic poenas luemus. Aauenae enim & peregrini hic sumus. Quare studeamus in ciuitatem ac patriam nostram, cumulati atque ornati bonorum operum diuitiis in

troire.

8. Negotiatores spiritales sumus, fratres, pretiosam qua rentes margaritam, quae est Christus Saluator noster, gloriatio & exultatio nostra,securusque thesaurus noster, quem auferre nemo nobis poterit. Quamobrem magna diligentia , studeamus illum acquirere atque possidere. Felix sane, imo felicissimus, qui illum sibi acquirere ac vindicare sti duit: sicut contra, miserrimus atque infelicissimus est, qui Conditorem illum omnium possidere neglexit: nam talis si ipsum perditioni, aeternaeque morti exposuit, dum noluit illum possidere, atque ab eo possideri. An nescitis, fratres, nos vitis verae, quae Christus est, palmites esse 1 Vi tete igitatur, nequis infructuosus reperiatur. Nam veritatis Pater,

agricola est, qui hanc veram vitem excolit: illosque, qui

277쪽

DE PERFECTA VITA MONACHI. 161

fructuosi sunt, maiore studio atque amore colit, ut copiosiorem fructum referant: eos vero qui fructum non faciunt, excidit,& extra vineam pro ij cit, ut igne comburantur. Solicite ergo vobis ipsis attendite: ne infructuosi inueniamini, excisique aeterno igni tradamini. Similiter semen bonum vsumus, charissimi, quod seminauit caesi terraeque creator, Cliristus pate familias. Nunc tempus messis aduenit, &messores paratas manibus tenent falces, solumque domini sui nutum expectant. Videte igitur ne quis vestrum inueniatur esse zizania,& in fasciculos colligatus, comburatur igne sempiterno. 9. Non intelligitis, fratres mei, quam formidabile pelagus nobis sit transfretandum y Perfecti quoque ac sapientissimi mercatores paratas suas tenent tmerces , expectantque cum gaudio donec illis secundus aspiret ventus: ut traiecto pelago, ad portum vitae applicent. Ego Vero , meique smiles,&qui negligentia &otio dissiuimus, variisque

vitae distrachionibus tenemur, nullam prorsus animo solicitudinem gerimus, quo infestissimum hoc mundi pelagus feliciter traij cere possimus. Quare metuo, ne, quando repen- tb ventus amauerit, imparati reperiamur ac minime instruactii ligatisque manibus & pedibus, in nauem nos proiiciant, ubi dies negligentiae atque socordiae nostrae deploremus:

dum interim alios exultantes laetosque conspiciemus, nos ipsos vero in summa amictione atque dolore constitutos. In illo enim portu, unusquisque cum suis opibus ac mercibus, quibus ditatus intrauit, gloriatur & exultar. 1 o. An ignoratis, fratres, quod ad nuptias Vocati sumus, M.tu. u. io quibus Rex Regum , sponsus immortalis serenus accum Iibit Cur ergo negligimusὶ cur hic non tota animi intentione curamus nobis splendidam parare vestem lampademque Iu Centem , una cum oleo in manibus sumere ' An non perpenditis vobiscum , neminem illuc nudum ingredi ' Quod si quis impudenter ac temere absque veste nuptiali introierit scitis quid pati debeat eiusmodi : iussu enim Regis, ligatis manibus ac pedibus, proijcitur in tenebras exteriores, ubi erit fletus & stridor dentium. Quocirca sobrij simus atque vigilemus, dilectissimii vereor equidem ne nos ab illo thalamo passiones affectionesque nostrae carnales expellant , TOm. II. Li

278쪽

166 S. PATRIS ET HR EM SYRI,

cum & solo exteriore habitu ornati siptis: exteriorque cultatus ac habitus saepe cordis nostri dc mentis indicium est. Si quidem ornatus vestium, nos terrena sapere indicat: vestis. que accurate nimis composita, vera illa nos glori nudos de monstrat. Et amor gloriae nos vanitati deditos esse designat: ciborumque deliciae, gul. ae concupiscentiam arguunt. Negligentia pigros atque inertes nos esse declarata Nimius amor plura acquirendi ac possidendi, quod Christum non amemus atque de sideremus, nos accusat Inuidiae lues, esia ritatem in nobis non esse, denuntiat. Frequens pedum facietque ablutio, nos nostris seruire passionibus significar. Per linguam, quid cor nostrum appetat, declaratur : qua enim an unus desiderat, lingua proterre consueuit; motuque

labiorum, cordis nostri arcana depromuntur: nam ubi Os nostrum aperitur, amoto iam ostio atque custode, sermo etiam noster citra delectum, temereque progreditur : per verba autem, cordis occulta produntur. Os siquidem, quod animi secreta non seruat, tuas illi cogitationes furatur: α dum intra se mens continere se existimat , oris temeritate atque es natione evulgatur: csimquese minime videri arbitratur, verbis proditur. Blandum detractionis vitium dum liabenter auditur, animae odio laborantis certum indicium est. II. Ne igitur quis erret, ut exteriore religionis habitu se

aliquid esse existimeti nam qui se putat eiusmodi apparenti specie religiosum esse, seipsum potius fallit ac decipit. Et illa simulata religio quam sit falsa, ex ipsa protinus conuersatione eius, facile cuiuis constare poterit. Si enim cogitationes cordis ipsius addiscere velis ; aures tuas ori eius admoue, statimque ex illo cognosces, de quibus solicitus sit cogitet: virum de terrenis, an de caelestibus; de spirita libus, an de carnalibus , de voluptatibus, an de continentia ac pudicitia, de opibus accumulandis, an de voluntaria paupertate δί nuditate rerum omnium , de humilitate , an desuperbia, de charitate an de odio. Nam de thesauro cordis, os depromit, escasque ad se accedentibus profert. Et linguo: usus, quibus cor perfrui desideret, Cliristone, an rebus praesentis seculi, ostendit. Invisibilisque anima, per actus prOPrij corporis cernitur, cuiusmodi sit, bonane, an mala : bona quidem per naturam est, at voluntate liberi arbitrij mutatur .

279쪽

DE PERE ECTA VITA MONACHI. 16

H. Ceterum dixerit fortasse quispiam, passiones eiusmodi naturales esse , eosque, qui iliis indulgent, culpa ac crimine vacare. Attende tibi ipsi, miser , ac cave, ne pulchrum optimi Dei opificium, in crinun ac culpam adducas : fecit enim ipse cuncta valde bona ,& naturam nostram omnibus exornauit bonis. Exempli gratia: Esurit aliquis per naturam ;non culpatur si moderate comedat: at si immoderate cibum capiat, reprehenditur: est enim naturalis esuries. Sitit quis piam similiter secundum naturam; non redditur Obnoxius reprehensioni, si quantum naturae satis sit, bibati est enim sitis naturalis: at si ultra modum biberit, reprehensionis notam incurret. Sic si quis dormiat secundum naturam; non trahitur in culpam si moderate dormierit: at si necessitatis

mensuram excesserit, culpa non vacabit: quippe qui seipsum nimium relaxarit, negligentiaeque ac somno tradiderit; ita ut naturam , immodici lomni consuetudine captiuari, vincique permiserit. Natura enim & consuetudo, utrariique partium testes sunt , atque praecones. Natura seruitium ostendit, & consuetudo propositum voluntatis indicat: ex utrisque enim consistit homo. Voluntas vero cum libera sit, ac sui iuris, tanqua agricola quidam est, naturae nostrae consuetudines prauas inserens ,& bonas, sicut ipsa voluerit. Maias quidem consuetudines hac inserit ratione: Per famem , gulam: per sitim, immodicam potationem e per somnum, negligentiam atque torporem: per aspectum, cogitationem improbam: & per veritatem, mendacium inserit. Similiter virtutes bonas hoc inserit modo: Cibo inserit temperantiam , siti tolerantiam, somno vigilias, veritatem mendacio,

de aspectui pudicitiam. In ictu enim oculi, voluntas nostra instar agricola: ut dixi in consuetudines malas radicitus euelliti &visibi libitum fuerit, virtutes bonas inserit, na

turam vincens.

13. Nam veluti terra quaedam actionis nostrae natura est, Chaius agricola, voluntas est: consiliarsi vero atque magistri, diuinae sunt Scripturae. Docent enim nostrum agricola, quas quidem consuetudines prauas euellere, & quas virtutes bonas inserere debeat. Nam quantumuis ingeniosus ac vigil 1s,

diligensque noster agricola fuerit: absque diuinarum Scripturarum doctrina obtusus est de infirmus, prorsusque rudis.

280쪽

168 S. PATRIS EPHRAEM SYRI

Siquidem sacrarum literarum institutio atque doctrina, intelligentiam ipsi, viresque praebet: & virtutes bonas ex propriis ramis ac surculis illi administrat,ut eas naturae suae ligno

inserat. Fidem quippe bon illi praestat, quam infidelitati

suae innectat: ec spem, quam desperationi. charitatem,quam odio: scientiam, quam ignorantiae: diligentiam, quam negligentiae: laudem ac gloriam qua probro,atque ignominiae : ecim mortalitatem denique quam mortalitati: diuinitatemque humanitati suae inserat. Ceterum si contumacia atque arrogantia sua ductus agricola ille noster , magistrum atque coimsiliarium suum relinquere voluerit, diuinas dico Scripturas :errabit vagus, & in cogitationes malas, &assectiones noxias incidet: congerensque consuetudines absurdas atque permuersas, inseret naturae suae , quae maximE ei sunt contraria:

puta, infidelitatem & ignorantiam, odium dc inuidiam , superbiam,inanem gloriam, ambitionem gulam, contentione& contradictione,aliaque plura his similia. Vbi enim praeceptorem ac legislatore suci dereliquerit,& ipsa derelinquetur ab illo. Sin vero poenitentia ductus, seipsum agnouerit acreprehenderit: procidensque legislatori dicat: peccaui quod te Dominum ac magistrum meum deseruerim: illico legifer admisericordiam flexus,eum clementissime suscipit illique denuo vires atque intellectum bonum praebet, quo iterum

valeat naturae suae terram operari,euellensque ex ea consuetudines prauas, inserit in illam virtutes optimas: coronisque praeterea ac laudibus illum donat & ornat: nempe, ut dum naturaliter esurit, abstineat: stiens, toleret: concupiscem ttis stimulatus, pudicitiam teneat: somno grauatus, ad vigilias se conuertat: pigritia atque segnitie si a diuinis laudibus

torpescat, os suum ad confitendum & glorificandum Deum aperiat. Sicque in certamine perseverans , laudem promerebitur, & coronam: Coronam quidem , quia vicit nat ram : laudem verb, quia virtutes sibi bonas acqui sivit. i . Gloria igitur benignitati ac clementiae eius, dc Confessio bonitati eius , & honor atque adoratio miserationibus eius. Quis enim pater ita misericordem se praebuit,

sicut Deus nosteri Quis pater sic suos diligit filios, quemadmodum nos seruos suos Dominus noster dilexi ' Omnia quippe nobis liberalissimE donat, omniaque affluen-

SEARCH

MENU NAVIGATION